Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 18

Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?
1

QUAESTIO XVIII. Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

2

Deinde transeundum est ad quartam quaestionem, scilicet quales sint facti, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis? Quam questionem Magister disputat in libro Il Sené enfiarum, distinct. III, cap. Mud quoque investigatione dignum videtur '.

3

Et dividit eam in quatuor membra. Primum membrum est, Utrum boni Angeli creati sint in gratia gratum faciente, vel non ? Secundum, Utrum mali Angeli creati sint in malitia, vel non ? Tertium, Utrum boni et mali poterant esse prescii sue confirmationis, vel sui casus ? Quartum, Utrum aliquid, vel quid sit eis additum in confirmatione ?

Membrum 1

Utrum boni Angeli creati sint in gratia gratum faciente, vel non

4

MEMBRUM 1. Utrum boni Angeli creati sint in gratia gratum faciente, vel non?

5

AD PRIMUM sic proceditur: 1. Magister disputans hanc questionem in libro II Sententiarum, dist. III, cap. Aliis autem videtur, inducit duas opiniones. Unam dicentium, quod in solis naturalibus creati sunt: et pestea in conlirmatione est eis gratia gratum faciens addita. Quam etiam defendere videlur in eodem capitulo, et ad hoc confirmandum inducit auctoritatem Augustini super Genesim ad litteram, "qui dicit angelicam naturam primo informiter crealam,et celum dictam: postea formatam, et lucem appellatam, quando ad Creatorem est conversa perfecta dilectione ei inherens. Unde prius dictum est, Genes. 1, 1: In principio creavit Deus celum et terram. Et postea subditum: Dixit Deus: Fiat lux. Et facta est lux :; quia im primo agitur de crealione spiritualis nature informis, postea de formatione ejusdem." Ex hoc accipitur, quod sine gratia Angeli boni creali sunt: quia si giatiam habuissent, informes non fuissent.

6

2. Adhuc, Augustinus in libro I super Genesim ad litteramidicit sic super illud: In principio creavit Deus, etc. "Exordium nature insinuatur angelice adhuc in informitate imperfectionis. Fit aulem Filii commemoratio, quod Verbum est, eo quod scriptum est: Dixit Deus: Fiat: ut per id quod principium est, insinuet exordium creature existentis ab illo adhuc in imperfectione: per id autem quod Verbum est, insinuet perfectionem creature angelice revocate ad Deum, ut formaretur inherendo Creatori '." Ex hoc ilerum accipitur, quod Angeli primo imperfecti creati sunt, et sine gratia,

7

3, Adhuc, Augustinus, ibidem, "Creatura quamquam spiritualis et intellectualis vel rationalis, que videtur illi Verbo esse propinquior, potest habere informem vitam: quia sicut non hoc est ei esse quod vivere, ita nec hoc est ei vivere quod sapienter vivere et beate vivere." Ex hoc iterum accipitur, quod prius Angeli habebant vitam, et postea sapienter ac beate vixerunt: ergo primo in bonis naturalibus .creati sunt sine gratia, et postea gratiam acceperunt,

8

4, Adhuc, Ibidem, Augustinus: "A quo existit creatura spiritualis ut sit utque vivat, ad illum convertitur ut sapienter et beate vivat:" sed non potest converti nisi prius sit et vivat: ergo videtur, quod primo creatus fuerit Angelus in vita naturali, antequam acciperet gratiam.

9

Adhuc, Ad idem objicitur per rationem:

10

1. Omnis enim rationalis creature que per liberum arbitrium procedit ad beatitudinem, prius est liberum arbitrium secundum statum vie, quam secundum statum patrie: sed liberum arbitrium secundum slatum via est indeterminatum, flexibile ad bonum et ad malum: ergo in Angelis non confirmatis, sed creatis, cum essent in via ad confirmationem, primo fuit liberum arbitrium flexibile in utramque partem: sed non esset flexibile equaliter si habuissent gratiam, quia gratia determinat ad alteram partem: ergo Angeli creati sunt sine gratia primo, et postea apposita est eis gratia.

11

2. Adhuc, Eodem ordine quo se habet gratia ad gloriam, habet se natura ad gratiam: sed gralia et gloria non sunt simul, quia gratia precedit gloriam: ergo natura et gralia non sunt simul, sed natura precedit gratiam: ergo Angeli primo creati sunt in naturalibus, et postea in gratia,

12

3. Adhuc, Si simul creati essent in natura et in gratia, gratia esset data cum natura: sed ea que dantur cum natura, equaliler dantur omnibus que sunt ejusdem nature: consiat autem, quod gratiam equaliter non omnes Angeli acceperunt ergo graliam cum natura non acceperunt ergo prius erantin esse nature, quam in perfectione gratiz.

13

4. Adhuc, Ad gratie acceptionem ad minus exigilur consensus, et ut obicem non ponat qui accipit: sed non consentit, qui jam in naturalibus est perfectus: ergo oportuit, quod Angelus prius in naturalibus esset, quam ‘ consentiret in graliam quam postea accepit.

14

5. Adhue, In via nature sic est, quod unumquodque ab esse informi procedens ad formam, prius est in esse informi quam formatum: cum ergo hune ordinem Deus per sapientiam nature inseruerit, ipse hunc ordinem maxime in suis operibus tenuit: ergo Angelos prius creavit informes, et postea formavit per gratiam,

15

In contrartum hujus est, 1. Quod dicit Anselmus in libro de Casu diaboli, sic: "Wi Angeli qui maluerunt illud plus quod nondum Deus illis dare volebat, quam stare in justitia in qua facti erant: eadem justitia judicante, et illud propter quod illam contempserunt, nequaquam obtinuerunt, et quod tenebant bonum, amiserunt." Ex hoc patet, quod facti sunt in justitia: et constat, quod loquitur de justitia formata, que sine gratia non est: ergo facti sunt in gratia.

16

2. Adhuc, Anselmus in libro Cur Deus homo, in principio secundi: "Ad hoc factam esse rationalem creaturam certum est, ut super omnia summum bonum eligeret et amaret, non propter aliud, sed propter ipsum. Si enim propter aliud, non ipsum sed aliud amaret: et ad hoc non nisi justa et rationalis facta esset, sufficeret." Ex hoc sequitur idem quod prius.

17

3. Adhuc, Anselmus, ibidem, "Quamdiu rationalis creatura eligendo etamando justa faciet, misera erit et indigens, contra voluntatem non bhabendo quod desiderat, quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura justa facta est, ut summo bono fruendo beata esset." Ex hociterum sequitur idem,

18

4. Adhuc, Augustinus in libro XIII Confessionum: "Beata creatura que non novit aliud, cum tamen ipsa esset aliud, nisi de dono tuo, quod superfertur super omne quod est: mox ut facta est, attolleretur sine intervallo temporis in ea vocatione, qua dixisti: Miat lux. Et facta est lux. Yn nobis enim distinguitur tempus: quia tenebre fuimus, et lux efficimur: in ila vero, ut dictum est, quid esset nisi illuminaretur ? Et ila dictum est, quod non potius fuerit superflua et tenebrosa: et sis apparet eam semper fuisse lucem, non ut aliter esset, et ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest, intelligat. Qui non potest, oret ut a Deo accipiat." Ex hac | auctoritate accipiuntur duo, scilicet quod sine intervallo temporis Angeli ab initio habuerunt gratiam, et quod dicuntur prius ceelum, et postea lux, id est, informes et formati, non propter distantiam temporis, sed ut cognoscatur quod causa formationis eorum est Deus, et non natura.

19

3. Adhuc, Augustinus in libro XIf Confessionum dicit sic: "Doctor famuli tui (Moyses scilicet) cum te commemorat in principio fecisse ccelum et terram, facet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim ceelum ceeli quod in principio fecisti, creatura aliqua est intellectualis, quamquam nequaquam tibi Trinitati coeterna, particeps tamen wlernitatis tue, valde mutabilitatem suam pre dulcedine felicissime comtemplationis tue cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inherendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum." Ex hoc habetur, quod Angeli ex quo facti sunt, inherent Deo per contemplationem quol faczre non poterant sine gratia: ergo facti sunt in gratiam.

20

6. Adhuc, Augustinus super Genesim ad litteram: "Non superioris lucis abscessu, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera. Cum ergo dicatur: Factumque est vespere et mane, dies unus 4, el mane sit in conversione creature intellectualis ad Verbum, videtur creatura angelica ex quo facta est, ad Verbum conversa, et sic dies et lux effecta?:" quod esse non potuit sine gratia: ergo ex quo facta est, habuit gratiam.

21

7. Adhuc, Augustinus,ibidem, "Semper est dies in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creature in seipsa, semper mane ex assurrectione ex hac cognitione in laudem Creatoris." Ex hoc accipitur, quod cognitionem matulinam et vespertinam, ex quo facti sunt habuerunt, et ex hoc lux fuerunt et dies. Lux autem et dies sicut formatur per lumen, ita natura angelica per gratiam. Patet ergo, quod ex quo facti sunt, formati sunt per gratiam.

22

8. Adhuc, Augustinus in libro XII de Civitate Dei: "Neus creavit Angelos cum bona voluntate, id est casto amore, simul in eis condens naturam, et largiens gratiam ."

23

9. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Nullo modo secundum aliquod emporis spatium prius erant illi spiritus tenebra, quos Angelos dicimus: sed simul ut facti sunt, lux facti sunt: non tantum ita creati, ut quoquo modo essent, et quoquo modo viverent, sed etiam illuminati ut sapienter beateque viverent. Ab hac illuminatione aversi quidam Angeli, non obtinuerunt excellentiam sapientis beateque vite, que procul dubio non nisi vita eterna est®." Ex hac auctoritate patet, quod etiam absurdum reputat Augustinus Angelos non esse creatos in gratia.

24

10. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Numquam sine bona voluntate et casto amore sanctos Angelos fuisse credendum est ."

25

11. Adhuc Augustinus in libro de Correptione et gratia: "Angeli etis beati erant antequam caderent, erat tamen quod beatitudini eorum adderetur si perstitissent, donec summe beatitudinis plenitudinem tamquam premium permansion's suscepissent." Ergo Angeli ex quo creati sunt, in statu erant me rendi summe beatitudinis premium: sed mererl non poterant sine gratia: ergo erant in gratia.

26

12. Adhuc, Augustinus in libro de Fide ad Petrum: "Angelos Deus creavit eternos, et eis facultatem agnoscende diligendeque deitatis inseruit: quos sic creavit ut ipsi illum diligerent".

27

13. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Angeli atque homines pro eo quod rationales facti sunt, xternitatis ac beatitudinis Dei in ipsa nature spiritualis creatione divinitus munus acceperunt, ita scilicet ut si dilectioni sui Creatoris jugiter inhesissent, simul eterni beatique mansissent: si vero proprie libertatis arbitrio contra sui Creatoris imperium propriam niterentur facere voluntatem, pro demeritis a contumacibus beatitudo discederet."

28

Hoc idem probatur per rationem: 4. Nihil enim ‘medium est inter bonum et malum secundum Theologum: otiosum enim sive indifferens, quod secundum Ethicum medium esset, condemnatura Domino, Matth. xu, 36: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicti. Creatura ergo rationalis ex quo facta est, semper est in bono vel in malo :sed non semper fuit in malo: ergo fuit semper in bono: ergo in bono gratie facta est.

29

2. Adhuc, Que esset ratio, quod non statim apposita esset eis gratia, cum largitas divine bonitatis non deesset, et obstaculum ex parte nature angelice nullum esset ? Videtur esse figmento simile.

30

3. Adhuc, Dionysius in libro de Dzvinis nominibus: "Divina bonitas expandit se super omnes intellectuales vultus, secundum uniuscujusque propriam ana logiam." Cum ergo Angeli semper fuerint receptibiles gratia, eo quod nullum haberent obstaculum, divina bonitas semper infundit eis gratiam cujus receptibiles erant. Ergo ex quo facti sunt, gratiam habuerunt.

31

4. Adhuc, Sancti concorditer dicunt, quod homo creatus sit in gratia, a qua cecidit, quando per transgressionem precepti divini vetitum cibum concupivit. Luc. x, 30: Ineidit in latrones, gut etiam despoliaverunt eum, et plagis tnpositis, abierunt, semivivo relicto. Glossa ibidem dicit, quod homo ille erat Adam, qui per transgressionem incidit in manus demonum tamquam latronum, qui despoliaverunt eum in gratuitis,et vulneraverunt in naturalibus. Ergo habuit gratuita. Et que causa vel ratio, quod homo in gratuilis creatus esset, et non Angelus ? Videtur esse. quoddam figmentum sic dicere.

32

Solutio. Dicendum, quod in hac questione diversificatisunt antiqui, sicut dicit Magister in libro IL Sententiarum, distinct. III, cap. Alits autem videtur. Quidam enim dicebant, quod omnes Angeli conditi sunt a Deo in natura per creationem: et in eodem momento sine mora largitus est eis Deus gratiam per suam bonitatem. Et illi concedunt omnes illas auctoritates et objectiones que ad illam partem in objic:endo adducte sunt. Et in hac opinione uit Prepositivus. Et ideo dixisse Augustinum in libro XII de Civitate Dei’, quod "creavit eos cum casto amore, simul condens in eis naturam, et largiens gratiam."

33

Ad omnes autem alias auctoritates et rationes que dicunt, quod prius creavit informes, et postea formavit in conversione eorum ad se: dicunt, quod prius et posterius non nolant ibi successionem temporis vel more alicujus, sed ordinem nature ad gratiam: prius enim res est in naturalibus informis secundum ordinem nature, quam sit in forma gratie: eo quod ordine nature esse, est ante bene esse. Et hoc confirmant per auctoritatem Augustini de libro super Genesim ad litteram adductam superius, in qua videtur absurdum reputare, quod aliquando Angelus fuerit sine gratia. Et pro hac opinione multum videntur facere auctoritates Anselmi et verba Augustini adducta de libro de Correpiione et gratia, et de libris de Crvitate Det.

34

Dicunt etiam isti, quod intellectualis natura non perfecte formata est, nisi per confirmationem beatitudinis: unde ante illum statum nonnumquam dicitur informis. Et hoc dicunt sensisse Auguslinum, quando dicit, quod prius facta est informis, et ccelum dicta, et postea formata, et lux et dies appellata.

35

Dicunt etiam isti, quod per divisionem lucis a tenebris non significatur discretio nature et gratie: quia natura in' ellectualis nature angelice numquam est tenebra: quia eliam sine gratia gratum faciente, gratiis gratis datis multum est illustrala per nobilitatem quatuor attributorum nature, de quibus dictum est. Propter quod etiam beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit, quod etiam in demonibus data sunt integra et splendissima. Unde dicunt, quod per divisionem lucis a tenebris signilicatur separatio bonorum Angelorum a malis. Et concedunt bene, quod inter illam separationem et primam creationem mora fuit: exigitur enim mora temporalis ad hoc, quod Angelus malus propria potestate delectatus, fastu cordis contra Deum superbiens, a Deo averteretur et tenebra fieret, qui lux ante fuit per gratie informationem: propter quod et lucifer appellatus est. Etin mora illa separationis bonorum a malis, isti dividuntur in duas partes. Quidam enim dicuut, quod morula parva fuit, que sufficeret ad cognitionem de propria protestate, et delectationem morosam, et aversionem a summo bono per consensum et actum aversionis. Alii dicebant, quod secundo die facta est hujusmodi separatio: sicut narrat Magister in Historiis, et propter hoc feria secnnda celebrant in honore stantium Angelorum.

36

Si quis autem istis objiciat, Quomodo potuit cadere Angelus, qui jam habuit gratiam, et confirmatus fuit per gratiam ?

37

Dicunt, quod non fuit ista gratia confirmationis, sed gratia qua proficeret ad confirmationem per meritum. Unde sicut homo habens gratiam, ut dicit Augustinus, per flexibilitatem liberi arbitrii ad malum potest cadere et a bono gratie, et a bono nature, ita Angelus in gratia existens, non confirmatus, per flexibilitatem liberi arbitrii in malum cadere potuit, et delectatione et consensu superbi fastus, quod ex se esset, divine potestati non subjectus.

38

dp RATIONES autem que contra istam opinionem inducuntur, sic respondent. Ad primam rationem dicunt, quod liberum arbitrium primo habebant flexibile, licet haberent gratiam: gratia enim gratum faciens licet per modum dispositionis inclinet ad alteram partem, tamen non confirmat in hoc, quin flexibile sit ad oppositum, ut dictum est,

39

Ad aliud dicunt, quod hoc falsum est, quod eodem ordine se habeat natura ad gratiam, quod se habet gratia ad gloriam: quia gratia datur ad gloriam merendam, ad quod exigitur tempus. Natura autem se non habet ad gratiam, nisi suscipiendam, ad quod non exigitur aliud, nisi quod non sit obstaculum in natura, eo quod largitas summi boni semper parata est dare gratiam, dummodo sit qui suscipiat, et ad suscipiendum sit idoneus, et capax gratie sine obice.

40

Ad aliud dicendum, quod hee est falsa, quod ea que dantur cum natura, dantur xqualiter: habitum enim est, quod simplicitas essentie, et perspicaci tas intelligentiw, et Jiberlas arbitrii, data sunt cum natura sicut nature attributa, et tamen his differentes erant: et ita poterant etiam in gratia differentes esse, que largiente Deo est eis apposila, dum conderentur in nalura.

41

Ad aliud dicunt, quod gratiam primam sibiipsi nullus meretur: et hoc est verum. Unde Augustinus dicit, quod hanc Deus operatur in nobis sine nobis. Unde ad hanc non exigitur, nisi ut non sit obstaculum. Unde ab ipso ex quo condita est natura, semper parati fuerunt ad gratiz susceptionem, cum extunc nullum fuerit obstaculum, nec defecerit ab eis largitatis divine bonilas.

42

Ab uLtimum dicunt, quod in via nature informe est ante formatum: propter hoc quod informe non procedit ad formam, nisi per motum. Motus autem, ut in sua Sufficientia dicit Avicenna, est exitus de potenlia ad aclum, in tempore continuo, non subito. In operibus autem Dei, maxime in prima gratia quam Deus operatur in nobis sine nobis, non potest esse motus: quia nullus meretur eam, sed Deus operatur eam in natura intellectuali ubi non invenit obstaculum. Et ideo non est simile quod pro simili inductum est. Et hec opinio valde probabilis est, et plana. Et plura originalia Sanctorum videntur consentire in eam.

43

Quia Tamen Magister in libro II Sententiarum, distinct. IIT, cap. Adiis autem videtur, eligit aliam viam, scilicet quod Angeli in solis naturalibus creati sunt, et postea aliqua morula interposita, gratiam acceperunt: cujus opinionem multi secuti sunt, precipue propter unam rationem: quia dicunt, quod non est in Angelo sicut in homine, sicut concordiler dicunt sancti, Augustinus, Damascenus, et Gregorius Nyssenus: homo enim semel conversus ad gratiam, iierum labi potest, et relapsus iterum resurgere: sed Angelus si semel convertitur ad gratiam, cadere non potest: et si semel cadit a gratia, resurgere non potest. Et ideo dicunt, quod Angelus ante confirmationem, nullam habuit gratiam gratum facientem: sed in bono naturali creati fuerant. Et si dicitur, quod in ipso primordio creationis sue boni fuerunt, glossant, hoc est, "sine vitio." Et si dicitur, quod justi fuerunt, glossant,hoc est, "innocentes :" sed non fuerunt justi exercitio virtutum: nondum enim prediti erant virtutibus, que stantibus apposite fuerunt in confirmatione per gratiam, aliis per liberum arbitrium superbientibus, et ideo cadentibus. Dicunt etiam aliquam fuisse morulam inter creationem, et confirmationem bonorum, et lapsum malorum, et quod in illa mora temporis omnes boni fuerunt, non per usum liberi arbitrii, sed per creationis beneficium, et quod tales erant qui stare poterant, id est, non cadere per bona creationis, et cadere per liberum arbitrium, sed non poterant proficere ad meritum vite eterne, nisi gratia gratum faciens super adderetur, que bonis addita est in confirmatione. Et hee sunt directe verba Magistri in libro IL Sententiarum, distinct. III, cap. Aliis autem videtur,

44

Et hi ad auctoritates pro alia parte inductas respondent, et dicunt, quod ubique dicunt Sancti, quod in gratia creati sint, hoc intelligitur de gratia gratis data beneficio creationis, et non de gratia gratum faciente. Et si dicunt, quod justi creati sunt: dicunt, quod intelligitur de justitia innocentie, et non de justitia generali formata per gratiam. Et si dicunt, quod in casto amore creati sunt: dicunt, quod hoc intelligitur quantum ad inclinationem nature in gratiam: natura enim inclinat ad gratiam, et ad amorem summi boni, et non inclinat ad amorem boni creati, ut illud pre summo bono diligatur amore adulterino. Ad hoc autem quod de Ezechiele, xxvitl, 13, adducitur: In deliciis paradisi Dei fuisti: dicunt, quod delicie paradisi ibi dicuntur pulchritudines et delectationes bonorum naturalium, in quibus creatus fuit Lucifer.

45

Et sic solvunt omnes auctoritates pro alia parte inductas.

46

Ad RaTiones autem sic respondent, Ad Ad otf, primam dicunt, quod verum est, quod in actibus procedentibus a libero arbitrio secundum Theologum nihil medium est inter bonum et malum: sed in statibus nature intellectualis medium est, quia acceptio talis nature in solis naturalibus medium est per abnegationem utriusque extremi, inter bonum gratia gratum faciente formatum, et inter malum vitio culpe depravatum.

47

Ad aliud dicendum, quod ratio est, Ad obje quod Deus vult, quod rationalis creatura experiafur infirmilatem nature, et adspiret ad adjutorium gratie: et ideo tempus interponit inter statum natura, et statum gratie. Et est ista similis responsio illi, quam facit Augustinus inquirentibus, quare Deus ita diu distulit adventum suum ? Dicit enim, quod hoc ideo fecit, ut homo experiretur impotentiam nature, et imperfectionem legis veteris: et cum viderit, quod ex neutro posset adjuvari, magis suspiraret ad Redemptorem.

48

Ad aliud dicendum, quod divina bonitas quantum est de se, omnibus se equaliter porrigit: sed non communicat se, nisi cum ordine et ratione sapientia. Ordo autem sapientie exigit, ut status nature sit ante gratiam propter causam que dicta est.

49

Ad ultimum dicendum, quod de ho- mine sunt due opiniones, sicut de Angelo. Et quod dicitur, quod "spoliatus est in gratuitis Adam," intelligitur quantum ad gratuita gratie gratis date, non gratie gratum facientis, que gratuita precipue consistunt in originali justitia et beatitudine primi status Et hoc dictum nihil habet figmento simile.

Membrum 2

Utrum mali Angeli creati sint in malitia, vel non

50

MEMBRUM II. Utrum mali Angeli creati sint in malitia, vel non?

51

Secundo queritur, Utrum mali Angeli creati sunt in malitia, an non?

52

Et circa hoc duo queruntur, scilicet an Deus potuit eos facere malos, et an in primo instanti creationis poterant esse mali?

53

Et, Utrum secundum illam opinionem que dicit omnes factos esse in gratia, sicut alii habuerunt cognitionem matutinam et vespertinam?

Articulus 1

An Deus potuit Angelos facere malos, et, An in primo instanti creationis poterant esse mali
54

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I. An Deus potuit Angelos facere malos ? et, An in primo instanti creationis poterant esse mali?

55

Ad primum particulam objicitur sic: 1. Ad Roman. ix, 21: "An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?" Et constat, quod loquitur de Deo: Deus ergo potest vas facere in contumeliam, quod est malum malitia culpe: ergo Deus potest facere malum malitia culpa.

56

2. Adhuc, Isaie, xiv, 6 et 7: Ego Dominus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, factens pacem et ereans malum: ego Dominus faciens omnia hee. Ergo potest creare malum: ergo et Angelum potuit facere malum.

57

3. Adhuc, II Sententiarum, distinct. III, cap. Putaverunt quidam Angelos qui ceciderunt, creatos esse malos. Et post pauca: "Qui opinionem suam muniunt auctoritate Augustini super Genesim ita dicentis: Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, nec cum sanctis Angelis pacatum aliquando vixisse et beatum, sed mox apostatasse. Unde Dominus ait: Idle homicida erat ab initio, et in veritate non stetit®: ut intelligamus quia in veritate non stetif, ex quo creatus est, quistaret, si stare voluisset®." Idem in eodem: "Non frustra, inquit, putandum est ab initio ipso temporis vel conditionis sue diabolum cecidisse, et numquam in veritate stetisse. Unde quidam in hance malitiam libero arbitrio non esse flexum, sed in hac, quamvis a Deo, putant esse creatum."

58

4, Adhuc, Job, xt, 14, secundum aliam translationem loquitur de Leviathan, qui diabolus est, et sic dicit "Hoc est initium figmenti Dei, quod fecit Deus, ut illudatur ei ab Angelis ejus." Si autem est initium figmenti: ergo eum Deus talem finxit: et fingere est creare: ergo malum creavit.

59

5. Adhuc, Psal. cut, 26: Draco iste quem formasti ad illudendum ei. Ergo formatus est a Deo draco et malus, invi dus et diabolus, et non est in hoc vitiosa voluntate depravatus.

60

In ConTRARIUM est, 1. Quod dicitur, Genes. 1,31: Vidit Deus cuncta que fecerat: et erant valde bona: sed constat, quod diabolum fecit secundum esse angelice nature: ergo a factura Dei non habuit, nisi quod valde bonus fuit.

61

2. Adhuc, Plato in Zimexo: "Volens siquidem Deus bona quidem omnia provenire, nullius porro mali prout eorum que nascuntur natura fert, relinquit propaginem." Ergo Deus numquam fecit malum.

62

3. Adhuc, Plato, ibidem, paulo post: "Nec erat fas bonitati prestanti quidquam facere nisi pulchrum." Sed dicit beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod "pulchrum convertitur cum bono '," Ergo fas non erat bonitati prestanti quidquam facere nisi bonum: sed diabolum fecit: ergo fecit eum bonum..

63

4. Adhuc, Dionysius et Boetius dicunt, quod est a bono quod bonum est: sed constat, quod diabolus a Deo bono factus est: ergo factus est bonus, et sic non erat malus ab ipsa creatione.

64

5. Adhuc, Augustinus saper Genesim ad litteram: "Omnia fecit Deus valde bona. Naturam ergo Angelorum bonam fecit Deus. Et quia injustum est, ut nullo merito hoc in aliquo Deus damnet, quod creavit, non naturam, sed voluntatem malam puniendam esse credendum est ?."

65

6. Adhuc, Si Deus fecisset eum malum, ab alio et non a seipso esset malus: et cum facture Dei resistere non possit, injuste ageretur secum, si sibi imputaretur malitia sua: sed juste imputatur sibi malitia: ergo a destructione consequentis a factura Dei non est malus, sed bonus. Ulterivs queritur, Si in primo instanti creationis sue potuit esse malus ?

66

Et videtur, quod sic. 1. Augustinus super Genesim ad litteram: "Factus statim se a luce veritatis avertit, superbia tumidus, et proprie potestatis delectatione corruptus: unde beate atque angelice vite dulcedinem non gustavit, quam non utique acceptam fastidivit, sed nolendo accipere, deseruit et amisit °." Ex hoc accipitur, quod in primo instanti quo factus est, corruptus est, et a veritate cecidit, et quod dulcedinem gratiz non gustavit, et quod acceptam gratiam non perdidit, sed nolendo accipere numquam acceperat: sed quam accepturus erat gratiam, amisit: in primo ergo instanti creationis sue malus fuit.

67

2. Adhuc, Per rationem objicitur ad hoc: quia in Angelo non est sicut in homine: Angelus enim ab ipso instanti creationis potentias et intellectivas et affectivas perfectas accepit ad agendum: quod non fecit homo, sicut patet in pueris. In primo ergo instanti creationis sue moveri potuit ad bonum et ad malum, et secundum intellectum, et secundum affectum. Detur ergo, quod moveretur ad malum in primo ins‘anti creationis sue: cum ex motu ad malum quilrbet sit malus, in primo instanti po- tuit malus esse.

68

3. Adhuc, Que esset causa, quod ex quo perfectam habuit potentiam intellectivam et perfectam potentiam motivam, in primo instanti non moveretur, nec ad bonum, nec ad malum ? Si enim ad neutrum istorum moveretur, sequeretur quod potentia perfecta ad agendum, esset otiosa: quod inconveniens est. Si aulem movereltur ad bonum, segueretur quod confirmatus esset in bono, et non cecidisset; habitum enim est in precedentibus per verba Prosperi et aliorum sanctorum, quod non est in Angelo sicut in homine, ut scilicet post motum ad bonum possit regredi ad malum, et post motum in malum possit regredi ad bonum.

69

Ad noc quidam dixerunt, quod 1. Angelus in primo instanti creationis sue non potuit esse malus. Et hujus causa est, quia in omnibus creatis, ut dicunt, potentia est ante actum tempore: unde cum Angelus crearetur, secundum polentiam intellectivam et affectivam, oporluit quod per aliquam moram temporis potentia intellectiva et affectiva essent in habilitate ad motum, antequam moverentur ad bonum sive ad malum. Sep contra hoc est, quod dicunt et Plato et Augustinus, quod colum statim ut est factum, movebatur: et propter hoc Plato, ut dicit Aristoteles in VIII Physicorum, solus inter Philosophos gignit tempus, et dicit ipsum coepisse cum ccelo: eo quod cum ceelo cepit motus, cujus mensura est tempus. Cum ergo Angelus magis perfectus sit ad motum, quam celum, videtur quod in primo instanti creationis movebatur ad bonum vel ad malum.

70

2. Adhuc, In tota natura sic est, ut dicit Aristoteles in VIII Physicorum, quod motus est a generante: et quantum generans dat generato de forma, tantum dat ei de motu et loco ad quem est motus: falsum ergo est quod dicunt, quod in omnibus creatis potentia sit ante actum sive motum.

71

Solutio. Dicendum ad primo quesitum, quod Deus non potuit facere Angelam malum. Et hujus causa est, quia nihil facit nisi secundum ordinationem sapientie, et secundum equissimam voluntatem: ordinis autem sapientie non est facere malum: dicit enim Fulgentius, quod "sapiens non facit unde opus suum fiat deterius." Et Augustinus dicit, quod "illius rei Deus non est auctor, cujus est ultor." Unde cum pu niat mala, numquam potest esse auctor mali.

72

Adhuc, equissima voluntas non potest velle malum facere: quia volitum talis voluntatis non est nisi bonum: unde Deus quando fecit Angelos tam bonos quam malos, omnes fecit bonos bonitate nature et bonitate innocentia: sed postquam facti sunt, conversione per amorem castum ad summum bonum boni facti sunt bonitate gratia, et confirmati in ila, Alii autem per aversionem a summo bono, et conversionem per amorem adullterinum ad proprium bonum creatum, quod fuit delectatio proprie potestatis, ut dicit Anselmus, scilicet ut non essent sub Deo, sed libere potestatis essent in seipsis, facti sunt mali et diaboli et confirmati in illo equissimo Dei judicio, quod non punit nisi malam voluntatem, ut dicit Augustinus.

73

Ad id quod contra objicitur, dicendum ad primum, quod quando dicit Apostolus, quod habet potestatem figulus luti, non intelligit, quod ex opere figuli fiat vas in contumeliam in quantum contumelia est, quia sic malus et perversus esset figulus: sed intelligit, quod presciens figulus quod vas propria utilitate et pravitate erit in contumeliam, facit tamen illud, quia scit ad quas utilitates aptabitur in domo, in qua oportet esse quedam vasa in contumeliam, quedam autem in honorem, sicut dicit Apostolus, quod in omni magna domo necesse est esse hee duo genera vasorum. Ita Deus presciens quosdam malos propria culpa, facit et creat tamen eos, quia scit que bona eliciet ex malitiis eorum.

74

Ad aliud dicendum, quod Isaias loquitur ibi de malo pene, non de malo culpe. Sicut et illud Amos, m1, 6, intelligitur: Si erit malum in eivitate, quod Dominus non fecerit ? Hoc enim ordinatissima juslitia fit et bene fit, ut dicit Augustinus, quod malum pone inducatur ad ultionem mali culpe.

75

Ad aliud dicendum, quod ex modo loquendi Augustini perpenditur, quod non est creatus malus, quando dicit: "Mox ut creatus est:" ut enim tantum valet, quantum postquam: et post aliquam notat successionem temporis inter creationem et malitiam, Similiter cum dicit: "Qui staret, si voluisset," notat quod in bono nature et innocentie aliquando stetit, in quo creatus est, et a quo per superbiam cecidit.

76

Ad aliud dicendum, quod Augustinus ibi non intendit ostendere, quod Angelus sit creatus malus: sed intendit ostendere occasionem erroris quorumdam, qui dixerunt Angelum esse creatum malum, et a verbis Evangelii Joannis, vin, 44, male intellectis occasionem erroris acceperunt, Cum enim dicitur: I//e homicida erat ab initio, prepositio ab non notat continualionem malitie ad instans creationis, sed notat distantiam morule sive more que fuit inter instans creationis et aversionis Angeli mali a summo bono: propter quod ab antiquis communiter glossatur, Ab initio, hoc est, repente, vel cito post initium.

77

Ad aliud dicendum, sicut glossat Augustinus super Genesim ad litteram, et ponitur in libro secundo Sententiarum, distinctione III, cap. Ideoque Augustinus exterminans opinionem eorum, quod figmentum non dicitur creatio, sed prascientia utilitatis Sanctorum, quain elicit Deus ex malitia demonis: propter hoc enim cum presciret eum malum fore, voluit tamen eum creare: et ista est illusio qua illuditur et a sanctis Angelis et hominibus, dum hoc scilicet quod ille in malum cogilat, et tentat Sanctos, conyertitur in bonum eorum et in utilitatem. Et hoc optime tangit beatus Bernardus super Caniica sic dicens "Jucundum plane judicium, ut ille iniquus omnium humilium malleator, etiam nolens fabricet eis coronas perpetuas: dum omnes tentat, et ab omnibus superatur." Et hoc est quod dicit, Isa. LIV, 16: Ecce ego creavi fabrum suf-— flantem in igne prunas.

78

Ad aliud dicendum, quod hoc non sequitur. Intendit enim dicere Psalmista, quod formavit eum qui est draco: sed non formavit in eo malitiam draccnis, nec malitiam diaboli. Ila enim processit a pravitate voluntatis.

79

Ad id quod ulterius queritur, dicendum, quod in primo instanti creationis sue non potuit esse malus, sed post primum instans: et hoc paulo post ostendetur.

80

Ad. objectum dicendum, quod Augustinus notat hoc in modo loquendi, quando dicit, Statim ab initio, hoc est, statim post initium: ut per adverbium statim, et prepositionem post, notetur mora temporis quod fuit inter instans creationis et instans apostasia. Similiter cum dicit, quod "dulcedinem beate vite non gustavit," intelligit quod non gustavit per confirmationem beatitudinis, quia illam numquam habuit: et hoc intendit per modum loquendi qui sequitur, "Et acceptam non fastidivit:" non enim fastiditur acceptum, nisi quod ex usu et mora in tedium convertilur. Post creationem enim usque ad lapsum in solo bono naturali et innocentiz inter Angelos vixit.

81

Ad aliud dicendum, quod in primo instanti, nec in aliquo instanti indivisibili Angelus potuit moveri, nec in bonum, nec in malum. Et hujus causa est, quia non est eodem modo in motu liberi arbitrii, et in potentiis naturalibus: in motu enim liberi arbitrii exigilur arbilratio et eslimatio ejus ad quod movetur, et judicium et collatio utilitatis vel delcctationis ejus, et disposilio qualiter veniatur ad illud, et sententia de motu quo movetur ad illud: que omnia exigunt moram tempor.s, et in uno indivisibili nunc nullo modo fieri possunt. Et preter omnia ista exigitur affectus et delectatio in eo ad quod movetur. Et ideo dicit Magister in libro II Sententia rum, distinctione HI, cap. Alus autem videtur, quod morula fuit inter creationem et lapsum : et ad hoc confirmandum in capite, Deinde qualiter, inducit Origenem super Ezechielem sic dicentem: "Serpens hostis contrarius veritati, non tamen a principio, nec statim super pectus et ventrem suum ambulavit, sicut Adam et Heva non statim pec- caverunt: ita et serpens aliquando fuit non serpens, cum in paradiso deliciarum moraretur ," Et subjunxit Magister: "Ecce aperte dicit post creationem interposita morula cecidisse ."

82

AD RESPONSIONEM quam quidam inducunt, dicendum, quod nulla est, sicut bene probatum est in objiciendo.

Articulus 2

Utrum daemones in primo statu existentes habuerunt cognitionem matutinam et vespertinam
83

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II.

84

Utrum daemones in primo statu existentes habuerunt cognitionem matutinam et vespertinam ?

85

Juxta hoc queritur, Utrum demones in primo statu existentes habuerunt cognitionem matutinam et vespertinam?

86

Et videtur, quod sic. 1. Vespertina enim cognitio est rerum cognilio in seipsis: cognoscere autem res in seipsis habent a natura: unde etiam nunc mali existentes, cognoscunt res in seipsis: ergo multo plus in primo statu quando aliis similes erant, cognoverunt res in seipsis: ergo vespertinam habuerunt cognitionem.

87

2. Adhuc, Hoc etiam conlirmatur per Dionysium in libro de Divinis nominibus, ubi dicit: "Data illis naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus: sed sunt integra et splendidissima ‘." Cum ergo per naturam cognoscant res in seipsis, vespertinam habuerunt cognitionem.

88

3. Adhuc, Augustinus in libro super Genesim ad litteram: "A malis Angelis, si mali sunt, hoc est, quamvis mali sunt, ab eis tamen non aufertur potestas nature." Potestate nature cognoscunt res In seipsis, quee est vesperlina cognitio. Ergo si adhuc habent vespertinam cognitionem, mulfo magis in primo statu.

89

4. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Deus sic punit malam voluntatem, ut non perimat nature dignitatem." Sed dignitas nature fuit cognitio rerum in seipsis, quod est vespertina cognitio, ut communiter dicitur. Et videtur, quod habuerunt vespertinam cognitionem.

90

5. Adhuc, Minus videtur, quod habuerunt cognitionem matutinam, quam vespertinam: si ergo habuerunt matutinam, tunc multo magis vespertinam. Quod autem habuerint cognitionem matutinam, per dictum beati Bernardi probatur, qui dicit sic: "Potuit contingere (si tamen incredibile non putetur) quod Angelus, quem Ezechiel, xxv, 12, dicit plenum sapientia et perfectum decore fuisse, homines prescivit futuros et profecturos in parem gloriam sibi, et naturam bhumanam Filio Dei fore uniendam. Hoc vidit et invidit °," Sed si prescivil, absque dubio in Dei Verbo vidit. Videre in Verbo, matutina cognitio est: ergo matutinam habuit cognitionem: ergo multo magis vespertinam.

91

6. Adhuc, Bernardus: "Puto per Aquilonem probandos homines fuisse designatos: per sedem de qua dicitur, Isa. xiv, 13: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, designari potestatem quam accepit in illos. Quos utique in prescientia Dei, quanto ei vie:nior fuerit, tanto ceteris Angelis perspicacior, previdens eos nullo sapientie radio coruscantes, nullo sancti Spiritus amore ferventes, velut vacuum locum repererit !," Videre autem in prescientia, est videre in Verbo fienda: et videre in Verbo, est videre cognitione matutina: ergo habuit cognitionem matutinam: multo magis ergo vespertinam.

92

In contrariom est, quod 4. Conjecturalis cognitio nec matutina, nec vespertina est: utraque enim revertitur ad Verbum, et est in luce Verbi: matutina quidem in Verbo, vespertina autem refertur ad Verbum. Dicit enim Augustinus in libroIV super Genesim ad lilteram, quod "vespertina cognitio est visio sive cognitio rei in seipsa, et ex hoc attolli in laudein Creatoris qui fecit eam: et ideo vespera convertilur in mane (nulla mentione facta de nocte) quando per amorem illicitum angelus non convertitur ad creaturam, nec inheret ei sed attollitur in laudem Creatoris, et inheret eiper amorem castum ." Et ex hoc accipitur, quod ulraque cognitionum vel visionum est in forma lucis divine: sed Angelus malus numquam fuit formatus luce divina: numquam ergo habuit nec cognitionem matutinam, nec vespertinam.

93

Quod autem non habeant nisi conjecturalem cognitionem de rebus, expresse dicit Augustinus in libro XI de Civitate Dei, sic: "Innotuit demonibus non per id quod est vita eterna et lumen incommutabile, sed per quedam temporalia sue virtutis effecta, et occultissima signa presentie que angelicis sensibus etiam malignorum spirituum, potius quam in firmitati hominum possent esse perspicua ." Sed per signa hujusmodi rimari conjecturalis cognitio est: ergo demonum cognitio de rebus conjecturalis est,

94

2. Adhuc, Augustinus, ibidem, "De mones non aeternas temporum causas et quodammodo cardinales in Dei verbo et in Dei sapientia contemplantur, sed quorumdam signorum nobis occultorum, majori experientia multo plura quam homines futura prospiciunt ." Ergo non habent nisi conjecturalem scientiam per naturam. Et cum in primo statu non habuerunt nisi naturalem: ergo in primo statu non habuerunt nisi conjecturalem.

95

3. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Aliud est temporalibus temporalia conjectare, quod demones faciunt. Et aliud est incommutabilibus legibus mutationes temporum previdere, quod sanctis Angelis convenit, qui incommutabiles leges in verbo Dei contemplantur." Sed temporalibus temporalia conjectare non esl nisi conjecturalis cognitio: ergo non nisi conjecturalis cognitio naturalis est demonibus: sed naturalia non sunt in eis mutata: ergo in primo statu non habuerunt nisi conjecturalem cognitionem. | Conjecturalis cognitio umbrosa est: matutina et vespertina in lumine sunt, ut ante probatum est: ergo demones non habuerunt matutinam vel vesperti -nam cognitionem.

96

4, Adhuc, Cum dicitur, Genes. 1, 4: In principio creavit Deus celum: dicit Augustinus quod per celum intelligitur factura angelice nature ex nihilo adhuc informis. Et cum dicitur: Fiat luz, intelligitur formatio bonorum Angelorum ad lucem Verbi.Et cum postea y, 5, sequitur: Factumque vespere et mane, intelligitur distinctio ejusdem lucis que dies est. Ibidem etiam cum dicitur: Appellavit lucem Diem, et tenebras Noctem, in telligit per tenebras Angelos aversos a lumine, qui eo ipso tenebra sunt quodad lucem non conversi sunt. Et tenebra non distinguitur neque per mane, neque per vesperam. Ex hoc accipitur, quod Angelus malus, qui numquam conversus fuit ad lumen, distinctionem luminis in se non habuit, sed condemnatus ad est perpetuas tenebras, in quibus nec ma. ne, nec vespere est. Cum ergo juxta mane et vesperam sumatur cognitio vespertina et matutina, Angelus malus numgquam habuit cognitionem vespertinam, nec matutinam.

97

5. Adhuc, Dicit Augustinus, ibidem super Genesim ad litteram, quod cum dicilur: Divisit lucem a tenebris, intelligitar separatio bonorum Angelorum a malis. Et cum postea additur: Factum est vespere et mane, intelligitur distinctio lucis in matutinam et vespertinam cognitionem. Angelus ergo malus (qui tenebra est per aversionem a lumine) nihil accepit quod penes distinctionem lucis accipitur: sed penes distinctionem lucis accipitur cognitio matutina et vespertina: Angelus ergo numquam habet cognitionem matutinam et vespertinam.

98

6. Adhuc, Augustinus dicit, quod presentia luminis divini super angelicam naturam relulgens, facit diem, que dies distinguilur per mane et vesperam, nulla nocte interposita. Sed talis prasentia luminis divini formatio fuit Angelorum bonorum. Angelus malus numquam formatus fuit lumine divino: ergo numquam habuit distinctionem matutine et vespertine cognitionis.

99

7. Adhuc, In inferioribus nihil videtur nisi sub actu lucis sive luminis: cum ergo inferiora exemplata sint ad superiora, in superioribus nihil videtur nisi sub actu luminis divini neque matutina neque vespertina cognitione: Angeli mali numquam conversi fuerunt ad actum luminis divini: ergo Angeli mali numquam habuerunt vel matutinam vel vespertinam cognitionem.

100

Soxvutro. Procul dubio si quis attendat verba Augustini in libro primo seper Genesim ad litteram, et in libro quarto, Angelus malus numquam factus fuit dies ex illustratione luminis divini: et ideo numquam fuit in visione matutina vel vespertina, que diem illam distinguunt: et si cognovit res in seipsis naturali cognitione, tamen non attollebatur in laudem Creatoris, ut visione matutina formaretur in ipso, sed potius delectatione proprie potestatis et amore conversus est in tenebras noctis, de qua dicitur, Job, m1, 6, secundum expositionem Gregorii: Noctem illam tenebrosus turbo possideat, nec illustretur lumine . Et ideo cognitio illa non terminabatur ad mane: quod proprium est cognitionis sive visionis vespertine, secundum Augustinum, ut scilicet ad matulinam lucem terminetur, non interposita nocte: quod Angelo malo non convenit, quia in tenebras noctis conversus est. Unde omnia ad hoc inducta, concedenda sunt, et procedunt Res enim in seipsis non cognoscunt demones in luce divina, sicut dicit Augustinus, sed per signa conjecturalia et per experientiam multi temporis: et hoc non est cognitio vespertina, sicut paulo ante dictum est.

101

Ad primum autem quod inducitur, quod habuerunt cognitionem vespertinam: dicendum, quod cognitio vespertina non vocatur simplex cognitio rerum in seipsis, sed ex luce divina res illustrante,. et ex assurrectione in laudem Creatoris, qui sic res in seipsis illustrat in lumine suo. Unde si cognoverunt in seipsis naturali cognitione, non fuit hac cognitio vespertina, sed conjecturalis ex rerum signis.

102

Per idem patet solutio ad sequens: quia vespertina cognitio non est naturalis, sed in forma lucis divine.

103

Ad aliud dicendum eodem modo: hec enim tria super idem fundantur, scilicet quod cognitio vespertina sit naturalis: et hoc non est verum.

104

Per idem patet solutio ad sequens: non enim dignitatis nature est vespertina cognitio: nec quelibet cognitio rerum in seipsis est cognitio vespertina, ut ex verbis Augustini accipitur superius introductis: cognoscunt enim Angeli res in seipsis ex habitibus sibi concreatis, et non semper in lumine divino, quo illustrati boni Angeli dies effecti sunt: et aversione ab eadem mali Angeli tenebris perpetuis damnati sunt.

105

Ad aliud dicendum, quod beatus Bernardus dictum suum non asserit, sed sub dubio proponit, scilicet si ineredibile non videatur. Et quod’ dicit: "Plenum sapientia et perfectum decore" hoc in Verbo vidisse, et in lumine prescientie divine: non intelligitur sic, quod conversus fuerit ad lumen Verbi: quia per hoc ect formatus et illustratus, et dies factus fuisset, quod non est verum: sed intelligitur cognitio facta per Verbum, quelibet cognitio supernaturalis accepta per Verbum. Sicut et nunc multa revelantur deemonibus et per Deum, et bonos Angelos, que providentia divina per malos Angelos fieri disposuit: sicut est illud Job, 1, 6: Hece in manu tua est: verumtamen animam illius serva. Per quod revelatum fuit Satane, quod potestatem accepisset in facultatibus et in carne et in pueris beati Job. Sic enim ut dicitur, Joan. 1,5: Lux in tenebris lucet, ad dissipationem tenebrarum, quam tamen tenebras non comprehendunt per aliquam tenebrarum illustrationem.

106

Ad aliud dicendum eodem modo: quia super idem fundatur. Sed addendum est hoc, quod non dicitur fuisse vicinior lumini prescientie, nisi in bonita te et nobilitate naturalium, in quibus alios excellebat: nec potuit videre in lumine prescientiz per conversionem ad lumen divinum, sed per revelationem de qua dictum est.

107

Que inductee sunt in contrarium et auctoritates et rationes, procedunt.

Membrum 3

Utrum boni et mali Angeli poterant esse praescit sux confirmationem vel sui casus
108

MEMBRUM. III. Utrum boni et mali Angeli poterant esse prescit sux confirmationem vel sui casus ?

109

Tertio queritur, Utrum boni et mali Angeli poterant esse praescii sue confirmationis, vel sui casus ?

110

Et circa hoc queruntur duo, scilicet utrum fuerunt prescii, vel esse poterant sui casus vel sue confirmationis ?

111

Et, Utrum presciverunt aliquid de sacramento Incarnationis quod futurum erat ?

Articulus 1

Utrum fuerunt praescii vel esse poterant sui casus vel sue confirmationis
112

MEMBRI TERTI ARTICULUS I. Utrum fuerunt praescii vel esse poterant sui casus vel sue confirmationis?

113

Primum horum tractat Magister in libro II Sententiarum, distinctione III, cap. Deinde qualiter verba Domini.

114

1. Et inducit Augustinum saper Genesim sic dicentem: "Sui ergo casus prescius esse non potuit, quia sapientia fructus est pietatis '." Ergo videtur, quod malus Angelus sui casus prescius esse non potuit.

115

2. Adhuc,Infra, distinctione,cap.IV, 4, inducit Augustinum super Genesim sic dicentem: "Quomodo beatus inter Angelos fuit, qui futuri peccati atque supplicii prescius non fuit ? Queritur autem, Cur non fuerit ?" Et respondet: "Forte hoc Deus revelare diabolo noluit, quid facturus vel passurus esset: cateris vero revelare voluit, quod in veritate mansuri essent’."

116

3. Adhue, Infra, distinctione IV, cap. Sed hoc magis opinando, dicit Magister quod Deus revelaverit suam confirmationem bonis, etdicit sic: "Unde et huic opinioni opponens, scilicet Augustinus, consequenter subdit: Sed quare discernebantur illi a ceteris, ut Deus istis que ad ipsos pertinerent, non revelaret, aliis vero revelaret, cum non prius sit ipse ultor quam aliquis peccator? non enim damnat ipse innocentes ." Ex hoc accipitur, quod nec mali prescii fuerint sui casus, nee bone sui confirmationis.

117

4, Adhuc, In eodem capitulo infra inducit Augustinum super Genesim ad litteram sic dicentem: "Dicere de Angelis, quod in suo genere beati esse possint damnationis vel salutis incerti: quibus nec spes esset quod mutandi essent in melius, nimia presumptio est. Quomodo enim beati esse possunt, quibus est incerta sua beatitudo'?"

118

5. Adhuc, Infra, cap. Kz predictis conseguitur, dicit Magister sic: "Angeli qui corruerunt, numquam beati fuerunt, nisi beatitudinem aliquis accipiat illum statum innocentiz, in quo fuerunt ante peccatum. Illi vero qui per stiterunt, aut suam beatitudinem futuram Deo revelante prescierunt, et ita spei certitudine aliquo modo beati fuerunt: vel incerti exstiterunt sue beatitudinis, et ita aliler beati non fuerunt, quam reliqui qui ceciderunt. Mihi autem quod posterius dictum est, probabilius videtur ." Ex omnibus his accipitur, quod malus Angelus suum casum prescire non debuit, nec bonus suam confirmationem.

119

6. Adhuc, Disputat Anselmus in libro de Casu diaboli, sic: Si casus diaboli contingens fuit, et potuit non esse. Si scientia rerum accipilur secundum quod scientia est, cum certa ratione aliquid intelligitur, constat, quod non potuit prescire casum. Et hee ratio fundatur super hoc quod habetur in fine Perihermenias, ubi dicitur sic: "In his que sunt et que facta sunt, necesse est affirmationem vel negationem veram vel falsam esse. In singularibus vero contingentibus et futuris non similiter: in bis enim neque verum neque falsum est alterum istorum." Et super illud primi Posteriorum: "Scire arbitramur unumquodque, cum causam cognoscimus, et quoniam illius causa est, et non contingit aliter se habere. Secundum hoc enim non contingit scire contingentia de futuro."

120

Sed tunc querit Anselmus, Utrum existimationem vel opinionem aliquam de casu suo potuit prehabere ? Et ostendit, quod non per deductionem ad impossibile sic: "Si adhuc in bona voluntate stans presciebat vel opinabatur se casurum: aut volebat ut ita fieret, aut nolebat. Sed si cum prescientia vel opinione voluntatem habebat aliquando cadendi, jam ipsa voluntate ceciderat: quia ipsa voluntas mala fuit et peccatum :non ergo volendo hoc prascivit prius vel opinabatur, quod casurus esset, quam cecidit. Et si nolebat cadere, jam miser erat dolendo, quia volebat stare, et contra voluntatem cecidit."

121

8. Adhuc, Si prasciebat se casurum, et nolebat cadere: tanto justior erat, quantum stare volebat: et quanto justior erat, tanto debebat esse felicior: ergo si nolendo cadere presciebat casum suum, tanto erat miserior, quanto debuit esse felicior: quod est contra justitiam Dei.

122

9. Adhuc, Anselmus ibidem objicit sic dicens: "Est et aliud quo mihi ostenditur Angelum malum nullo modo prescivisse prevaricationem suam. Nempe aut coactam putavisset, aut spontaneam. Sed niullatenus erat aliquid unde se aliquando cogi suspicaretur. Similiter suspicari non potuit quamdiu in veritate perseverare voluil, quod veritatem illam sola voluntate esset deserturus. Cum enim rectam voluntatem habuerit, et in hae ipsa recta voluntate perseverare voluerit, quia aliter recta non fuisset, nisi voluisset in ea perseverare. Quapropter volendo tenere perseveranter quod tenebat, nullo modo video unde potuisset vel suspicari, nulla alia accidente causa, sola se illud deserturum voluntate. Non nego illum scivisse, quia posset mutare. voluntatem quam tenebat: sed dico non potuisse illum putare, quia ali- quando omni alia cessante causa, sponte mutaret voluntatem, quam perseveranter tenere volebat."

123

10. Adhuc, Ad idem objicit Anselmus, ibidem': "Si prescivisset casum suum, vel preopinatus fuisset: vel peccasset, aut non. Si previsa tanta poena, quanta peccatum suum secuta est, peccasset: tanto magis puniendus esset. Non ergo hec prescientia illi expediebat. Sed si non peccasset: aut sola voluntate non peccasset, aut timore pene. Sed quoniam non cavisset peccatum solo amore justiliz, ipso opere monstravit. Si vero iimore cavisset, jam juslus non esset perfectione justitia. ] Joan. iv, 18: Perfecta charitas foras mithit timorem. Et sic jam ante casum a perfecta Justitia cecidisset, quod est inconveniens."

124

In contrarium hujus est: quia 1. Prescientia Dei de malo est futuro: et ex prescientia potest esse revelatio: ergo Deus potuit revelare primo Angelo casum suum: et si Deus potuit revelare, accipiens Angelus revelationem, potuit prescire: ergo Angelus potuit seire casum suum.

125

2. Adhuc, Deus revelavit Petro casum suum. Matth. xxvi, 34: Antequam gallus cantet, ter me negabis. Et fuit utile Petro: quia postea recordatus verbi quod dixerat Dominus, /levit amare?,

126

3. Adhuc, Dominus Ninivitis revelavit casum suum. Jone, m1, 4: Adhuc quadraginia dies, et Ninive subverteretur. Et fuit utile Ninivitis, quia penituerunt. Ergo etiam videtur, quod fuisset utile Angelo malo, quod revelatus fuisset ei casus suus.

127

Utverivs queritur, Utrum malus Angelus ante lapsum sciverit se non debere deflecii a bono in quo erat ?

128

Et videtur, quod sic: intellectualis enim nature fuit cum deiformi intellectu: ergo scivit quid agendum, et quid non agendum erat: et ita scivit se non debere deflecti, a bono in quo erat.

129

Unserivs queritur, Utrum sciverit tantam pcenam debere sequi talem culpam si fieret, an non?

130

Et videtur, quod sic: scivit enim Deum esse justum: ergo scivit eum unicuique pro meritis retributurum: ergo per consequens scivit tantam penam talem culpam esse consecuturam,

131

Apuvc ulterius queritur, Utram Angelus bonus confirmandus, potuerit prescire casum mali Angeli?

132

Et videtur, quod sic: omne enim expediens ad permanendum in bono, utile est prescire: sed aliena pericula prescita magis faciunt cautum: ergo utile est ea prescire: et Deus nihil subtraxit utilium: ergo Angelo bono talem dedit prescientiam. Et per eamdem rationem probatur, quod etiam Angelo malo debuit eam dare.

133

Apuuc ulterius queritur de causa quam Augustinus assignat, quare non debucrit prescire casum suum, dicens quod sapientia est fructus pietatis.

134

Aut enim hoc intelligitur de pietate Angeli, aut de pietate Dei. Si de pietate Angeli: tunc nulla causa est, quia quod per sapientiam Angelus presciat casum suum, sive non, semper est fructus illius pietatis que theosebia dicitur, hoc est, cullus Dei. Si de pietate Dei: iterum nulla causa videtur esse, quia pietati Dei convenit, quod revelet ea, et efficiat sapientem unumquemque de his que faciunt eum magis cautum: revelatio autem futuri casus magis cautum efficit, sicut probatum est.

135

Solutio. Consentiendum est cum Augustino et Anselmo, quod malus non potuit nec debuit preescire suum.

136

Et bona est causa quam ponit Aucustinus: talis enim sapientia accepta per revelationem non esset fructus pietalis, sed potius inductiva tristitie et desperationis: contra pietatem autem suam Deus nihil facit: et ideo sapientem de casu suo facere Angelum, Deum non decuit.

137

Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur ibi secundum opinionem quorumdam, qui dixerunt, quod bonis revelata fuit sua confirmatio, malis autem non suus casus. Sed tamen illam Opinionem impugnat, sicut patuit in objiciendo: quia non esset ratio quare sic discrevisset inter eos qui equales erant, quod quibusdam revelaret futurum statum suum, et quibusdam non.

138

Ab SEQUENS patet jam responsio.

139

Ad aliud dicendum, quod hbeati esse non poterant, nisi certus esset eis status suus futurus, secundum quod heatitudo proprie accipitur, sicut a Boetio definitur in quinto de Consolatione philosophie, quod "beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfeclus:" sic enim dicit confirmationem in gloria. Secundum autem quod beatitudo dicilur status bonus in bonis naturalibus et perfectus, sic nihil prohibet eos prescire suam confirmationem vel suum casum: sicut etiam ex verbis Magistri in objiciendo monstratum est.

140

Per woc patet solutio ad sequens: quia hoc expresse dicit quod dictum est..

141

Aviv quod primo objicit Anselmus, dicendum, quod satis bene probat, quod propter hoc presciri non potuit casus Angeli: quia contingens fuit et de futuro: scientia enim de cerlis et necessatiis est, proprie loquendo.

142

Ad aliud dicendum, quod hoc etiam procedit: quia satis bene probat, quod existimationem et opinionem de casu suo habere non potuit antequam caderet.

143

Ad sequens dicendum eodem modo: hoc enim bene probat, quod casum suum prescire non debuit.

144

SIMILITER dicendum ad sequens, quod illud procedit et bene probat.

145

Ad sequens eodem modo dicendum est: quia bene probat, quod non preopinari vel prescire debuit casum suum.

146

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad object.) dicendum, quod talis revelatio proces sisset ex prophetia prascientie, que, sicut dicit Glossa super Matth. 1, 20 et seg., nhumquam sine nostro impletur arbitrio. Et hoc probat Glossa per illud Jeremie, xvm, et seq.: Repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem, el destruam, et disperdam illud: si penitentiam egerit gens tlla a malo suo, guod locutus sum adversus eam, agam et ego penitentiam super malo quod cogitavi ut facerem et. Et subito loguar de genie et de regno, ut edificem et plantem illud: si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, penitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem et. Unde si talis revelatio facta fuisset Angelo, ex hoc non prescivisset casum suum, nisi sub conditione, scilicet sipeccasset: et hoc scivit etiam sine revelatione. Unde revelatio nihil fecisset.

147

Ad id quod objicitur de Petro et Ninivitis, dicendum, quod non est simile: homo enim post casum regressum habet ad gratiam: et ideo revelatio illa utilis est homini, nec inducit desperationem. In Angelo autem post casum non est regressus, sicut in antehabitis sepius probatum est: non enim post peccatum penitentia susceptibilis est Angelus. Et ideo talis revelatio in ipso induxisset tristitiam perpetue damnationis et desperationis,et ad aliud utilis non fuisset.

148

Ad aliud quod ulterius queritur, concedendum est: scivit enim se non debere deflecti a bono in quo erat: non enim potuit eum latere ratio justitia, qui deiformis intellectus fuit. Ratio enim justitie exigit, quod nullus deflectatur a bono in quo est.

149

Ad id quod ulterius queritur, respondet Anselmus, quod ex ratione Justilie (quam non ignorabat) scivit peenam debere sequi culpam, sed tamen eamdem penam fore secuturam non presumpsit. Et hoc pluribus rationibus probat Anselmus his verbis: "Sicut certum est quia se debere puniri si peceare, ignorare non potuit: ita quia puniretur si peccaret, scire non debuit. Quia enim rationalis erat, potuit intelligere quod juste, si peccaret, puniretur. Sed quoniam judicia Dei abyssus multa', et investigabiles vie ejus®, nequivit comprehendere, an Deus faceret quod juste facere posset." Et subdit aliam causam sic: "Sed et si quis dicat, quod nullatenus credere potuit Deum creaturam suam propter ejus culpam damnaturum, quam tanta bonitate fecerat: presertim cum nullum exemplum justitie ulciscentis injustitiam, precessisset, et certus esset numerum, in quo futuri erant, qui Deo frui deberent, tanta sapientia esse prestitutum, ut sicut nihil habebat superfluum, ita si minueretur, perfectus non esset, nec tam preclarum opus Dei ex aliqua parte permansurum imperfectum: nec ulla ratione scire posset, si homo jam factus erat, Deum humanam naturam pro angelica, aut angelicam pro humana, si caderet, substiturum: sed potius unamquamque in id ad quod facta erat, pro se, non pro alia restitutam: aut si factus nondum homo erat, multo minus putare posset ad substitutionem alterius nature illum esse faciendum." Et subdit: "Si, inquam, aliquis hoc dicat, que inconvenientia inest?" Quasi dicat: Nulla. Beatus tamen Bernardus ad istud verbum aliter respondet, in libro de Gradibus humilitatis, sic dicens, et convertens sermonem ad diabolum: "Credibilius est, quod non previdisti casum tuum, aut propter causam quam superius dixi: quia bonitatem Dei atten dens, dixisti in corde tuo: Non requiret: propter quod, o impie, Deum irritasti: aut quia viso et concupito principatu (quod supra astra ceeli exaltares solium tuum) statim in oculo superbie trabes excrevit, qua interposita casum tuum videre non potuisti. Sic Joseph cum previderet suam exaltationem, non previdit suam venditionem."

150

Ad aliud quod ulterius queritur, Utrum bonus Angelus potuerit vel debuerit prascire casum mali Angeli?

151

Respondet Anselmus sic dicens, quod si prescivisset culpam, prescivisset etiam pesnam ex ordine justitie, quam ignorare non posset, propter hoc quod est deiformis intellectus: et non posset nec deberet contemnere penam quam prescivisset, Sicut ergo solus amor juslitie, ita solum odium pcene sulficeret ad non peecandum. Duas igitur habuisset causas non peccandi: unam honestam et utilem, alteram inhonestam et inutilem, id est, amorem justitia, et odium pene. Nam non satis est honestum solo odio pene non peccare, et ad non peccandum inutile est odium pene, ubi solus amor justilie sufficit: et laudabilior est justitia servata ex solo amore justitia, quam si mixtim servaretur eliam ex odio pene. Et ita patet, quod neuter, nec bonus scilicet nec malus decenter potuit aut debuit prascire casum et penam. Licet enim previsum periculum reddat quandoque cautum, tamen justiliam servatam facit servilem et minus laudabilem.

152

Ad ultimum dicendum, quod quidam dixerunt, sicut in objiciendo dictum est, quod intelligitur de illa pietate que est Qzoci6ia, sive cultus Dei: cujus sine dubio tructus est sapientia, que est donum Spiritus sancti, secundum quod sapientia dicitur sapida scientia, sive per saporem scientia divinorum. Et ille sa- por non acutus, sed potius insipidus factus fuisset per revelationem sui casus: et propter hoc fieri non debuit. Et hoc dicunt Augustinum sensisse: turbasset enim Angelum et in tristitiam posuisset ad saporem divinorum.

153

Et hoc licet satis bene dictum sit, ta. men aliter posset dici. Dicit enim Tullius in fine prime Rhetorice, quod pietas est benevolentia in parentes. Et ideo in omne bonum parentale pietas vocatur. Angeli enim vocantur filii, Job, 1, 6: Quadam die, cum venissent filit Dei ut assisterent coram Domino. Quod Gregorius exponit de Angelis. Nec potest esse, quin Deus pius pater Angelorum per creationem benevolentiam magnam et dulcem habuerit in eos: nec decuit eum circa Angelos aliquid facere, quod fructus pietatis illius non esset. Revelatio autem cum illuminatio sit ad sapientiam pertinens, fructus est illius pietatis: etcum talis revelatio sui casus inutilis esset et inhonesta ad servandam justitiam sicut paulo ante probatum cst, et nihil induxisset in eo, nisi tristitiam et timorem, non decuit pietatem Det Angelo talem facere revelationem. Et sicut dicit Anselmus, cum minimum inconveniens de Deo sit impossibile, eo quod omnia facit convenienter et decenter, nec potuit, nec debuit Angelo revelare casum: quia hoc non fuisset fructus pietatis, sive benevolentie in Angelum, sed duritiei.

154

Adhue tamen Anselmus facit fortissimam objectionem. Deus enim homini primo revelavit in quo posset cadere, et poenam casus cum dixit: De ligno scientie boni et mali ne comedas?: et hoc est -in quo posset cadere. Et subjungit: In quocumgque die comederis ex eo, morte morieris: et hec erit pena: ergo et Angelo potuit et debuit revelare ulrumque istorum.

155

Et ad hoc respondet Anselmus sic: "Non est eadem ratio in hominibus,et in illo Angelo. Hominum enim natura propter peccatum primi parentis innumerabilium incommodorum facta est passibilis, ex qua passibilitate multis modis gratia nobis operatur incorraptibilitatem. Ile vero (scilicet Angelus) nullo peccato precedente peccati alicujus mali non invenerat passionem: et ideo per revelationem sui casus in tristitiam, que maxima peena est, induci non debuit." Alii quidam dixerunt, quod duplex est peena, scilicet promovens, et suffocans. Promovens est, que valet ad meritum: et hance quandoque infligit Deus sine culpa, sicut patet in beato Job. Suffocans est, que non valet nisi ad desperationem et tristitiam, qua mortem operatur. I] ad Corinth. vir, 10: Sxeuli tristitia mortem operatur. Kt hanc Deus numquam infligit sine culpa precedente. Unde cum dolor de casu qui ex revelatione fieret in Angelo, pena sit suffocans, et non promovens, in Angelum ante peccatum cadere non debuit, nec potuit.

Articulus 2

Utrum boni Angeli aliquid praesciverunt de sacramento Incarnationis quod futurum erat
156

MEMBRI TERTII ARTICULUS II. Utrum boni Angeli aliquid praesciverunt de sacramento Incarnationis quod futurum erat ?

157

Secundo queritur, Utrum boni Angeli aliquid presciverunt de sacramento Incarnationis quod futurum erat ?

158

Et circa hoc duo queruntur. Primum est, Utrum presciverunt sacramentum Incarnationis ? Et secundum, Utrum ex naturali cognitione possint cognoscere futura ?

159

ARTICULI SECUNDI PARTICULA TI.

160

Utrum Angeli presciverunt sacramentum — Incarnationis ?

161

Ad primum objicitur sic: 4. Augustinus in libro V super Genesim ad litteram: "Sic fuit absconditum a seculisin Deo mysterium incarnationis, ut, sicut dicitur, ad Ephes. m, 10, tamen innotesceret principatibus et potestatibus in celestibus per Ecclesiam: quia ibi primitus Ecclesia que post resurrectionem congreganda fuit, ese ceepit. Hlis ergo (scilicet Angelis) a seculis innotuit, quia omnis creatura non ante secula, sed a seculis incepit." Ergo Angeli a principio cognoverunt mysterium incarnationis.

162

Contra: 1. Isa. uxur, 1, super illud: Quis est iste qui venit de Edom? Dicit Hieronymus, quod "Angelice potestates non intellexerunt ad plenum mysterium Incarnationis, donec innotuit eis per Ecclesiam et Apostolorum predicationem."

163

2. Adhuc, Dionysiusin Celesti hierarchia, tractans illud idem: Quis est iste gui venit de Edom ? dicit, quod "Angeli inter se moverunt istam questionem coram Christo ascendente, ut ipse ex benevolentia illuminaret eos de quesitis: et propter reverentiam ab ipso immediate hanc questionem non quesiverunt." Cum ergo non sit questio, nisi de ignoratis, videtur quod mysterium Incarnationis usque ad illud tempus ignoraverunt.

164

Solutio, Ad hoc dicendum, sicut dicit Glossa super epist. ad Ephes. i, 10, super illud: Ut innotescat principatibus et potestatibus in celestibus per Ecclesiam. "Per hoc enim innuitur expresse, quod aliquid didicerunt per Ecclesiam de mysterio Incarnationis." Propter quod distinguit Glossa, quod superioribus Angelis non quidem a principio creationis, sed a principio formationis cum dictum est: Fiat lux. Et facta est lux , innotuit mysterium Incarnationis. Aliis vero inferioribus non plene innotuit, nisi postquam factum est, et predicatum ab Apostolis. Et ita pro diversis Angelis utrumque verum est, scilicet quod et a principio cognoverunt aliqui, et alii non cognoverunt, nist postquam impletum est.

165

Posset tamen dici, sicut in antehabitis dictum est, quod duplex est notitia Angelorum, scilicet in verbo, et in proprio genere Sive in propria natura. Et sic dicendum, quod in verbo a principio sue creationis cognoverunt mysterium Incarnationis: sed in proprio genere non cognoverunt, nisi postquam factum est. Et hoc confirmatur per Augustinum in libro V super Genesim ad litteram, sic dicentem: "In Deo non tantum innotescit Angelis quod absconditum est, sed etiam apparet eis cum manifestatur atque propalatur." Et hoc iterum confirmatur per verbum Apostoli, I ad Timoth. in, 16: Et manifesie magnum est pietatis sacramentum, quod manifestalum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, predicatum est Gentibus, cereditum est in mundo, assumptum est in gloria, Ubi Glossa dicit sic: "Apparuité Angelis, qui ex eo profecerunt, quod hoc factum est. Non enim in Deo tantum innotescit Angelis quod absconditum est, veruam etiam hoc eis apparet cum efficitur atque propalatur. Ideo dicitur apparuisse Angelis homo Christus, non jam in forma humanitatis, sed in potestate. Qui enim prius humi lis visus est per carnem, devicta morte, in majestate apparuit, qui natus ut homo non erat tantum homo: ui agnoscenies Angeli mysterium quod prius latuit declaratum in carne, genu illi flectentes, quasi Deo gratias agant, quia veritatem dixerunt."

166

ARTICULI SECUNDI PARTICULA II. Utrum Angeli ex naturali cogniiione possint cognoscere futura ?

167

Deinde queritur, Utrum ex naturali cognitione possint cognoscere futura ?

168

Et videtur, quod sic. 4. Isidorus in libro de Institutione Ecclesiastica: "Triplici prescientie acumine vigent demones, scilicet subtilitate nature, experientia temporum, revelatione supernorum spirituum." Cum ergo non reveletur nisi quod scitur, et Angeli boni revelent malis spiritibus futura, ipsi sciunt futura per naturalem cognitionem,

169

2. Adhuc, Augustinus in libro IL seper Genesim ad litteram: "Aliquando ipsi nefandi spiritus que: ipsifacturi sunt, divinando predicunt. Angeli vero ex prima potestate nature potuerunt coenoscere futura que per ipsos fienda erant." Ex hoc accipitur, quod et Angelus bonus, et Angelus malus potestatem habet faciendi futura: sed minus est cognoscere, quam facere: ergo multo magis habent precognitionem futurorum.

170

3. Adhuc, Augustinus in libro Retractationum: "Compertum est, quod multa futura predicunt mali Angeli quem admodum eveniunt:" sed melior est cognilio boni Angeli, quam mali: ergo multo magis possunt hoc boni Angeli, quam mali: nihil autem preedicitur, nisi quod prescitur: ergo ex naturali cognitione possunt precognoscere futura.

171

4, Adhuc, Gregorius Nyssenus in libro de Homine, inducit dictum Socratis dicentis, per circulationes triginta sex millium annorum variari mundum, ita quod dii quorum vita longa est, experientia unius circulationis predicebant mulla futura in alia circulatione que similis illierat: sed dii Gentium sunt dzemonia, ut dicit Psalmista, Psal. xcv, 5. Si ergo demones possunt hoc, multo magis bont Angeli naturali cognitione.

172

5. Adhuc, Augustinus in libro IX de Civitate Dei: "Quorumdam signorum nobis occultorum majore experientia multo plura demones, quam homines futura prospiciunt '." Et ex hoc sequitur idem: quia vigor naturalis intelligentia major est in bonis Angelis, quam in malis.

173

In contrarium est, quod 4. Futura singularia incerta sunt, nec cognosci possunt, nisi ab eo in quo contingenter non sunt, sed sunt idem quod ipse cognoscens: et hoc est solus Deus: solus crgo Deus est qui potest habere cognitionem futurorum contingentium.

174

2. Adhuc, Futura contingentia non possunt cognosci, nisi per causam, quia futurum in se non est. Dicit enim Aristoteles in IV Physicorum, quod futurum nondum est: nihil est causa futurorum certa et stans nisi Deus: ergo nihil coenoscit futura nisi Deus.

175

Adhuc, Dionysius dixit, quod "Deus multa cognoscit unite, et contingentia certitudinaliter:" certitudinaliter ergo fulura contingentia non noyit nisi Deus: non ergo Angelus, sive bonus, sive malus.

176

4. Adhuc, Aristoteles dicit, quod nullus ignorat scipsum nisi insipiens: causa ergo faciens aliquid per intellectum, non ignoravit seipsam facientem: solus Deus est causa faciens futura et cognoscens: ergo si solus novit futura, non ergo Angelus bonus vel malus.

177

5. Adhuc, Si Angeli boni vel mali cognoscerentfutura, cum fulura in se non sint, et ita in proprio genere cognosci non possunt, oporteret quod in Angelis esset aliquid, in quo sicut in causa essent futura: sicut videmus, quod artifex cognoscit futura per artemsuam operanda: quia sunt in ipso per rationem et ordinem artis. Nihil talium est in Angelis bonis vel malis, Ergo videtur, quod nec Angeli boni vel mali cognoscant futura.

178

6. Quidam tamen adhue objiciunt dicentes, quod certior est cognitio in Angelis bonis et malis, quam in hominibus: sed quidam homines, astronomi scilicet, precognoscunt quedam futura de imbribus, et ventis, et dispositione totius vite et ordine: et de hoc scripserunt et libros et arlem, sicut- Ptolemeus in libro qui Arabice dicitur Alarka, et Latine Quadripartitum, ubi per artem docet quid in singulis in tali vel tali constellatione natis futurum sit: et quid fulurum sit, et quid civitatibus et regnis per artem docet in libro centum viginti questionum. Si ergo hoc hemo potest cognoscere: cum potenlior in cognilione naturali sit Angelus tam bonus quam malus, multo magis potest cognoscere Angelus, et sic futura precognoscit.

179

Solutio. Respondendum est ad hoc per auctoritatem Augustini in libro XI Civitate Dei?, ubi sic dicit: "Aliud est temporalibus temporalia, et mutabilibus mutabilia conjectare, eisque temporalem et mutabilem modum sue voluntatis et facultatis inserere, quod demonibus cerla ratione permissum est. Aliud autem in eternis incommutabilibus Dei legibus, que in ejus sapientia vivunt, mutationes temporum previdere, Deique voluntatem que tam certissima quam potentissima est, divini spiritus ejus participatione cognoscere, quod sanctis Angelis recta discretione donatum est."

180

Unde distinguendum est de cognitione futurorum.

181

Est enim cognitio futurorum certa et per certam causam. Et hance non habet nisi Deus, qui stans et certa et immobilis causa est omnium eorum que fiunt, ut dicit Dionysius. Et si aliquid a se factorum ignoraret, oporteret quod causa in illa parte vacua esset ab illo effectu: hoc enim expresse dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus .

182

Est iferum cognitio futurorum per contemplationem in Verbo, quod ars factiva est omnium futurorum, ut dicitur, Joan. 1, Jet 4: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipsa factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Et sic quedam futura, scilicet ad que illuminat Verbum, possunt cognoscere Angeli sancti contemplantes in Verbo.

183

Est iterum cognitio futurorum in habilibus concreatis Angelis, qui sunt similitudines sive rationes universalis ordinis artis, qua fit, regitur ct disponitur mundus. Et in hac similitudine sive specie per naturalem cognitionem multa cognoseunt Angeli de futuris.

184

Est iterum cognitio conjecturalis per signa sive ccelestia, que sunt in motibus astrorum, vel in effectibus eorum, in elementis et elementatis, que per experientiam accipiuntur: sicut dicit Ptolemeus in. Centilogio, quod prognosticator qui a stellis secundis prognosticandi rationem accipit, sepe veriora dicit. Et vocat stellas secundas, impressiones astrorum resultantes in elementis et elementatis: sicut est illud Avicenna, quod multa cesaries durorum et nigrorum pilorum in juventute, maniam signat in pro cessu aetatis: significat enim melancholiam nigram in cerebro, que processu temporis maniam inducit. Et sicut est iJlud Aristotelis in Problematibus, quod austrinis existentibus in estate et autummo, moribunda erit hiems, maxime in mulieribus et parvulis: signat enim dominium phlegmatis et abundantiam quod maxime dominetur in mulieribus et parvulis: in mulieribus propter sexum, ef in parvulis propter aetatem: et hoc tempore phelgmatis quod hiems est, abundabit, et perimet. Et hanc scientiam futurorum habent homines, et multo magis demones, qui vivaciores habent sensus et intelligentias ex talibus signis conjecturandi futura,

185

Harum cognitionum prima certissima est et infallibilis et universalis. Secunda certa, sed non universalis: quia lux Verbi non illuminat, nisi ad que vult, et sicut vult. Tertia probabilis est, et non certa: futura enim contingentia non sunt in similitudinibus concreatis Angelis per modum certitudinis, sed per modum probabilitatis. Quarta nihil habet certitudinis, sed quiddam conjecturalis probabilitatis. Propter quod et ipse Ptolemeus dicit, quod divinans in astris non certitudinaliter debet predicere: effectus enim talium signorum non veniunt ad generata, — nisi per aliud et per accidens, et s#epe possunt impediri non solum per omnipotentem Dei voluntatem, sed etiam per causas naturales in contrarium disponentes, et aliquando per operationem sapientis hominis.

186

His habitis, facile est respondere ad objecta.

187

Ad primum ergo dicendum, quod Angeli bonisciunt futura vel in Verbo velin habitilius concreatis.et sic revelant ea: sed hee cognitio probabilis est et particularis,

188

Ad aliud dicendum, quod ex illa auctoritate non sequitur,nisi quod quedam particularia predicunt, que a Deo facere permittuntur.

189

Ad aliud eodem modo dicendum est: Angeli enim mali non nisi conjecturaliter predicunt quedam fulura, que ex eisdem conjecturis et habitibus concreatis melius predicunt Angeli boni per naturalem cognitionem.

190

Ad aliud dicendum, quod talis predictio non est nisi ex conjecturis. Et bene concedimus, quod talem praescientiam melius habent Angeli naturali cognitione, quam demones: quia demones etiam naturalem cognitionem habent obscuratam per peccatum. Tamen in prehabitis. ubi de eternitate mundi disputatum est, probatum est, quod in hoc non bene dixit Socrates.

191

Ao autup dicendum, quod ex illa auctoritate nihil aliud accipitur, nisi quod conjecturaliter precognoscunt futura et ex signis, et hoc verum est.

192

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum, quod bene probatur per hoc, quod solus Deus certitudinaliter precognoscit futura contingentia.

193

Eopem mopo dicendum est ad dictum Aristotelis: solus enim Deus qui facit contingentia et necessaria, novit ea certitudinaliter et per seipsum ut causam stantem et necessariam.

194

Ab sEquenTia tria eodem modo dicendum est: quia non cognoscunt futura, nisi conjecturaliter et probabiliter.

195

Ad ultimum dicendum, quod per hoc non probatur, nisi quod homo et Angelus et bonus et malus futura de dispositione hominis et mundi conjecturaliter et probabiliter possunt cognoscere, et non certitudinaliter: et Angelus melius cognoscit quam homo: et bonus Angelus melius quam malus.

Membrum 4

Utrum Angelis aliquid sit additum in confirmatione, et quid sit illud
196

MEMBRUM IV. Utrum Angelis aliquid sit additum in confirmatione, et quid sit illud?

197

Deinde queritur, Utrum aliquid sit eis additum, et quid in confirmatione ?

198

Hanc enim questionem disputat Magister in libro If Sententiarum, distinct. V,ibi, Post hee consideratio adducit.

199

Et queritur, Quid sit confirmatio Angelorum, et quid etiam obstinatio malorum ? Et dicit sic: "Post creationem namque quidam mox conversi sunt ad creatorem suum, quidam aversi. Converti ad Deum, fuit ei charitate adherere; averti, odio habere, vel invidere." Et infra eodem capitulo: "Hee est ergo conversio et aversio, qua divisi sunt quinatura boni erant: ut sint alii supra illud bonum per justitiam boni, alii illo naturali bono corrupto per culpam mali. Conversio justos fecit, et aversio injustos. Utraque fuit voluntatis, et voluntas utriusque libertatis." Ex hoc accipitur, quod sola voluntas libera sufficit eis ad conversionem: nihil ergo additum est gratiz, qua converterentur et confirmarentur.

200

2. Adhuc, IT Sendtentiarum, distinct. V, cap. Habebant enim, dicit sic: "Poterant voluntate eligere quodlibet, et ratione judicare, id est, discernere: in quibus constat liberum arbitrium. Nec creati sunt volentes averti, vel converti: sed habiles ad volendum hoc, vel illud: et post creationem spontanea voluntate alii elegerunt bonum, alii malum. Et ita discrevit Deus lucem a tenebris, sicut dicit Scriptura’, hoc est, Angelos bonos a malis: et lucem appellavit diem, et tenebras noctem: quia bonos Angelos gratia sua illuminavit, malos vero excecavit." Ex hoc accipitur, quod sola voluntas sufficit eis ad conversionem, et ad meritum vite eterne.

201

3. Adhuc, Ibidem, in cap. illo, Post hee consideratio: "In conversis quasi in speculo relucere ccepit Dei sapientia, qua illuminati sunt; aversi vero excecali sunt. Et illi quidem conversi sunt et illuminati a Deo gratia apposita: isti vero sunt excecati, non immissione malitie, sed desertione gratia a qua deserti sunt: non ita quod prius dedita subtraheretur, sed quia numquam est apposita ut converterentur." Ex hoc accipitur, quod ctiamsi gratia apposita est bonis, post conversionem apposita est, el non ante.

202

Contra: II Sententiarum, distinct. V cap. C, "Si autem queritur, Utrum post creationem conversis aliquid collatum sit per quod conyerterentur, id est, diligerent Deum ? Dicimus, quia est eis collata gratia cooperans, sine qua non potest proficere rationalis creatura ad meritum vite." Sed ibidem ‘ dicit, quod "converti ad Deum, fuitei charitate inherere," hoc est, diligere Deum propter se et super omnia. In hunc actum non potest rationalis creatura sine gratia addita. Ergo oportuit, quod ante conversionem gratia eis adderetur, qua converterentur.

203

Ulterius queritur de dicto Prosperi, qui in libro de Contemplatione dicit, quod "de tali conversione facta est cis felix necessitas ut de cetero averti non possent,"

204

Gratia enim hujus queritur, Utrum, hec necessitas sit coactionis, vel non ? Si per coactionem ost: tunc non erit pars beatitudinis, sed potius miserie. Coactio enim est, quando aliquid violenter tenetur in hoc quod est contrarium nature et voluntati. Si autem ex voluntate est: tunc ut dicit Augustinus in libro V de Civitate Dei contra Tullium?, non erit sub necessitate.Dicit enim sic: "Quidquid est ex voluntate, non est ex necessitate: quidquid autem non est ex necessitate potest, aliter esse: si autem potest aliter esse, Angelus conversus potest averti, quod falsum est, et contra fidem, Luc. xv 26: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare."

205

Si quis dicat, quod immobilitas necessitatis hujus est ex presentia Dei, quam habent boni Angeli, facie ad faciem Deum videntes..

206

Contra: Ante casum damonum equaliter erant innocentes, et illi qui postea ceciderunt, et illi qui steterunt: ergo non esset ratio, quare pcenifentem exhiberet se Deus illis qui steterunt, et non illis qui corruerunt. Si ergo presentia Dei contulit stantibus, quod cadere non potuerunt, eadem presentia contulit etiam cadentibus, quod cadere non potucrunt, quod falsum est.

207

Solutio. Dicendum, quod pro certo Angeli boni eflicaciter converti non poterant sine gratia apposita: quam gratiam in libro lI Sententiarum, distinct.V, cap. Si autem queritur, vocat Magister gratiam cooperantem. Distinguit enim Auguslinus gratiam in duo, scilicet gratiam operantem, et gratiam cooperantem. Et vocat gratiam operantem, in qua solus Deus operatur in nobis sine nobis, que est gratia justificationis impii: justificationem enim impii Deus operatur in nobis sine nobis. Isa, xum, 25: Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Luc. v, 21: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Et hac gratia non indiguit Angelus: omnes enim erant justi justitia innocentie naturalis. Gratia autem cooperans est, que cooperatur cum libero arbitrio: sicut virtus gratuita elevat potentiam liberi arbitrii, ut efficaciter et meritorie velit et possit in bonum, quod supra se est, quod est bonum eternum, hoc est, Deus. Et cum convertisit per amorem Deo inherere propter se super omnia, converti actus meritorius est et charitatis. In hunc actum non potuit Angelus ex solis naturalibus, sed indiguit gratia cooperante: que stantibus est apposita ex merito congrui, non ex merito condigni: congruum enim fuit, ut illis qui ex solis naturalibus bonum eternum elegerunt, apponeretur gratia qua illud efficaciter obtinere possent: et nihilominus justum et congruum fuit,utillis qui libertate voluntatis sea bono illo averterunt, et ad bonum commutabile per illicitum amorem conversi sunt, delectatione propria voluntatis contra Deum, gratia illa non apponeretur, qua um quam adjuvari possent ad conversionem ad incommutabile bonum. Dicit enim Damascenus, et, in precedentibus habitum quod non est de Angelo sicut de homine. Angelus aversus converti non potest, nec conversus averti potest, sicul nec homo post mortem susceptibilis est pcenitentie.

208

Kt per hoc patet solutio ad primam partem questionis. Quod enim Magister videtur dicere ex verbis Augustini, quod conversio fuerit ante gratiam, intelligitur de illa conversione electionis, qua ex libero arbitrio elegit bonum incommutabile, quamvis ex solo libero arbitrio non posset proficere in illud. Et ista conversio non fuit meritoria, nisi ex congruo, ut dictum est. Et per hoc patet solutio ad tria prima.

209

Ad id quodulterius queritur de verbo Prosperi, dicendum quod illa necessitas sive immobilitas causatur ex tribus secundum Augustinum in Enchiridion: quorum primum est donum perseverantie, quod tunc actualiter additum est Angelo: et indignum fuisset, quod post perseverantiam mutari posset, et amitti tantum bonum. Matth. xxiv, 13: Qui perseveraverit usque in finem, hie salvus erit. Ad Hebr. xu, 7: In disciplina perscverale. Tamquam filiis vobis offert se Deus. Secundun: est immobilitas honestatis Angelice: inhoneslum enim esset, ut Angelus perseveranter conjunclus fini,a fine iterum deflecti posset,cum causam nullam deflexioni dedisset. Tertium est perfectio status: Angelus enim cum conjunctus est fini, non est in via, sed in termino ad quem ducit. In via fuit, in solis naturalibus existens: et incongruum esse videretur, ut cum quis perfecta via finem aitigisset, iterum reduceretur ad viam perficiendam ad eumdem finem, ad quem jam felic'ter pervenit.

210

Ad id autem quod objicitur, concedendum quod non est necessitas coactionis, sed immobilitas voluntatis ex tribus dictis causate: hec enim justilia divina est, quod rationalis creatura in illo bono perseveret, et ab eo deflecti non possit, ad quod adjuvante Deo sicut ad finem ullimum deducta est.

211

Ad id quod objicitur de presentia Dei, concedendum est, quia hee non est causa, sed ea que dicta est.

PrevBack to TopNext