Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 39
De ordinibus hierarchiarumMembrum 1
De prima hierarchiaPrimo scilicet de ordinibus in ea positis in speciali. Secundo,De tribus ordinibus in communi.; Tertio, De sufficientia illorum ordinum. Quarto, De hierarchia eorumdem trium ordinum.
Articulus 1
De ordinibus in prima hierarchia positis, in specialiDe ordinibus queruntur tria, quorum primum est de Seraphin. Secundum, De Cherubin. Tertium. De Thronis. De Seraphin queruntur duo, scilicet quid sit ? Et secundo, Quid et que sint proprietates ejus ?
Ad primum accipiantur verba Dionysii qui in Celesti hierarchia sic dicit: "Sanctam Seraphin nominationem que Hebreorum sunt, scientes, aut incendentes manifestare aut calefacientes"
Sed contra hoc objicitur sic: 4. Prima conversio in Deum per ignem amoris, est secundum accipere, et non secundum agere. Si ergo donum a quo denominantur, accipiunt, et non dant Deo a quo accipiunt, videlur quod potius debent dici incensi et calefacti, quam incendentes et calefacientes.
2. Adhuc, Due sunt proprietates ignis, illuminatio scilicet, et ustiva. Ustivam habet in quantum est elementum: illuminativam, ut dicit Aristoteles in H de Anima, habet ex convenientia cum perpetuo superius corpore,hoc est, cum coelo. Ergo illuminatio dignior est, quam ustiva proprietas: et a digniori debet esse denominatio: ergo videtur, quod potius deberent dici illuminantes, quam incendentes.
3. Adhuc, Basilius super illud Psalmi xxvin, 7: Vox Domini intercidentis flammam ignis: dicit, quod "in die judicii vox Domini intercidet flammam ignis, ita quod illuminativum ascendat sursum ad beatos in celum, et uslivum ad infernum ad locum damnatorum." Ex quo accipitur, quod illuminativum competit beatitudini, et ustivum damnationi. Ergo ab illuminatione deberent potius denominari beatissimi Angeli, quam ab ustione.
4. Adhuc, Cum proprietas ignis sit siccitas sequens calidilatem, queratur utrum aliquid in Angelis sit respondens siccitati? Et videlur quod sic, secundum illud quod, Deuter. tv, 24, dicitur: Dominus Deus tuus ignis consumens est. Proximi ergo Angeli Dei ab igne consumente denominantur: non autem consumit ignis nisi homidum, ut dicit Aristoteles, et consumendo humidum inducit siccum: ergo videtur, quod aliquid respondens siccitati conveniat Seraphin.
5. Adhuc, Aristoteles in VI Topico rum dicit, quod ignis est subtilissimum corporum sphere: et ideo in terminis est altitudinis orbis. Et Avicenna dicit, quod undique tangit cameram cceli lune por totum orbis circumitum, Queratur ergo, Quid sit respondens inistis Angelis ili proprietati ignis ?
Solutio. Gregorius ? dicit, et in libro IT Sententiarum ponitur, distinct. IX, cap. Hee nomina illis non propter se, quod quisque ordo illius rei censetur nomine, quam plenius accepit in numere.” Et sic Seraphin a proprietate ignis sunt Seraphin nominata: quia, sicut dicit Bernardus in sermone 19 Super Cantica, "Angelos qui Seraphin dicuntur, ipsa charitas Deus in se adeo traxit et absorbuit, atque in eumdem rapuit sancte affectionis ardorem, ut unus cum Deo esse spiritus videatur: instar profecto ignis, qui aerem quem inflammat, dum suum ei totum calorem imprimit, inducitque colorem, non ignitum, sed ignem fecisse cernitur. Amant itaque precipue contemplari in Deo charitatem que numquam excidit." Propter quod charitas supremum est in donis, a quo supremi Angeli denominantur.
Ad primum ergo dicendum, quod incensum et calefactum non dicunt nisi plenitudinem sufficientie charitatis accepte, et non dicunt plenitudinem copie, qua quis potest refundere in alium quod accepit: cum perfectio hierarchie sit in effusione illuminationum in alium: et hanc plenitdumem copie non habet ignitum, sed ignis, Unde ut notetur, quod ex abundantia charitatis possunt aliis influere abundanter, potius dicuntur calefacientes el incendentes, quam calefacti et incensi.
Ad aliud dicendum, quod iste proprietates, luminosum scilicet, et calidum, dupliciter considerantur, scilicet in se, et secundum comparationem ad vitam quam faciunt: utrumque enim est unum vivificum principium in naturis. In se considerata, luminosum dignius est ustivo et calefactivo, sicut probatum est auctoritate Aristotelis et Basilii: sed in ordine ad vitam quam faciunt, calidum proximius est vita, quam luminosum: quod patet per hoc, quod luminosum non facit vitam nisi per calidum, tam in naturalibus, quam in spiritualibus. In naluralibus enim cor, vel id quod loco cordis est, per calorem vivificum vivificat totum corpus. In spiritualibus autem vita gratie et vita gloria secundum complementum est in calore affectionis secundum charitatem, et in lumine intelligentie non est nisi secundum dispositionem.
Ad aliud dicendum, quod calidum quod descendit ad infernum, est calidum fumosum terreum: hoc enim ustivum est, et consumplivum, et exsiccativum. Calidum autem ceeleste, ut dicit Aristoteles in libro XVI de Animalibus, vivificativum et formativum est. Et secundum hoc illud nobilius est luminosum: et secundum hance proprietatem ab ipso calido denominantur Seraphin.
Ad aliud dicendum, quod siccitas qualitas est mortificativa, et nihil commune habet cum vita: et ideo nihil est in Angelis respondens siccitati, Sed potius sicut calidum cceli secundum Aristotelem operatur in humido vivifico, quod est principium vite, subtiliando ipsum et vivificando et formando: ita calidum divinum operatur in humido pietatis et devotionis ad actum vite gratie et glorie: quem actum suscipere non potest destitutus humido pietatis et devotionis. Et quod dicitur, Deuter. tv, 24: Dominus Deus tuus ignis consumens est, Glossa dicit, quod est consumens omnem malitiam, non humorem pietatis et devotionis.
Et quod Aristoteles dicit, quod consumit humorem, et inducit siccitatem, dicendum quod non consumit humorem, nisi in se trahendo et sibi assimilando: unde per se attrahit, et peraccidens consumit. Et sic est in calore divino.quod per seattrahit et absorbet, ut dicit Bernardus in auctoritate preinducta: et in hoc calor ignis similis est ealori divino. In hoc autem, quod per accidens sibi convenit consumere humorem, non habet similitudinem: sed potius sicut calor vivilicus in homine propellit et dilatat humidum vivificum per omnia membra, ita calor divinus,postquam fortiter incaluerit, humorem pietatis et rorem devotionis et gratie propellit et dilatat per omnia que sunt Angeli. f
Ad ultimum dicendum, quod subtilitali in Angelis respondet ‘subtilitas essentia, quae major est in Seraphin, quam in aliis: luminositati respondet perspicacitas intelligentia: levitati que in terminis est, nihil habens deprimentis nature, respondet gradus ordinis, quo immediate locantur sub Deo, ut dicit Bernardus in preinducta auctoritate.
ARTICULI PRIMI PARTICULA I. ET QUESITUM SECUNDUM. Que sint proprietates Seraphin, et penes quid accipiantur ?
Sedecim enim enumerat Dionysius, in Celesti hierarchia sic dicens: "Seraphin manifestativo deiformium suarum habitudinum nomine declarantur. Mobile enim semper eorum circa divina, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum attente et forsitan intime et inflexibilis semper motionis, et suppositorum reductive et active exemplativum, tamquam recalificans illa et resuscitans in similem caliditatem, et igneum ccelitus, et holocauste purgativum, et incircumyelatum, et inexstinguibile, habentemque se sic semper luciformem et iluminativam proprietatem omnis tenebrose obscuritatis persecutricem et manifestatricem, Seraphin manifestatio et nominatio docet !."
Et accipit Dionysius istas proprietates ex duobus, scilicet ex accipiendo illuminationem amoris a Deo, et ex communicando eam in inferioribus. Si primo modo: tunc aut est ex parte forme moventis amantem ad amatum, aut in amatum. Siad amatum: tune est calidum, quod est tertia proprietas. Si in amatum: aut simpliciter in ipsum, aut penetrando partes et conditiones amati propter quas amatur. Si primo modo: tune est acutum, quod est quarta proprietas. Si secundo modo: tune est su perfervidum quod est quinta. Et ista duo accipiuntur ex parte moventis amoris. Ex parte autem mobilis per amorem, si accipiatur ex parte intellectus qui cum aflectu movetur: tuncest illa quam dicit, Intente sive attente. Si autem accipitur ex parte affectus moti per amorem: tunc est illa quam dicit, Inéimez, que est. septima: amor enim intimus affectus est voluntatis amantis. Si autem accipiuntur secundum motum quo movetur amans ad amatum: aut accipiuntur in aptitudine ad motum, aut in motu ipso. Si primo modo: tunc est mobile, quod est prima proprietas. Si autem in motu ipso; aut secundum se, aut in continuitate motus. Si secundum se: tune est incessabile, quod est secunda proprietas. Si in continuitate motus: tunc est illa que dicit, Inflexibilis semper motionis, que est octava proprietas. Et iste octo accipiuntur secundum illuminationem acceptam ad amandum eum qui fons est illuminationis.
Ex parte communicationis qua ista communicant aliis subditis, accipiuntur alia ccto. Uluminatio enim accepta in subjecto Angelo: aut consideratur secundum id quod est, sive secundum substantiam, aut secundum effectum quem facit in ipso. Si primo modo: sic est illa que dicitur, Igneum celitus, que est duodecima proprietas. Si consideratur secundum proprietatem in lumine quam habet ipsa illuminatio infusa inferiori Angelo: tune est illa que dicitur, Incircumvelatum, que est decima quarta. Si autem consideratur secundum proprietatem in calore: tunc est illa que dicitur, Inexstinguibile, que est decima quinta. Si autem consideratur ex parte effectus quem facit in eo qui illuminatur: aut consideratur secundum complementum effectus, aut secundum dispositionem ad ilud complementum. Si primo modo: tunc est illa que dicitur, Exemplativum, que est nona proprielas: quia completo eflectu illuminationis, iluminatus efficitur exemplum illuminatoris. Si autem est secundum dispositionem ad id: aut illa dispositio est secundum lucem, aut secundum calorem. Si est secundum lucem: tune est illa quam dicit, Habentemque se sic semper luciformem et illu- minativam proprietatem, omnis tene- brose obscuritatis persecutricem et manifestatricem, que est decima sexta proprietas. Si autem est disposilio secundum calorem: aut est secundum terminum a quo purgat calor: et sic est illa quam dicit, Holocauste purgativum, que est decima tertia. Si autem est in dispositione secundum terminum ad quem movet calor: aut est in disposi tione simpliciter, aut estin dispositione ultimata, Si primo modo: tune est illa que dicitur, Recalificans, que est decima proprietas. Si secundo modo: tune est illa que dicitur, Resuscitans in similem caliditatem, que est undecima proprietas.
1. Multa enim earum videntur superfluere: cum enim dicitur, mobile, superfluere videtur incessabile.
2, Adhuc, Cum dicitur, Superfervidum, superfluere videtur calidum: quia unum supponitur. in altero,.
3. Adhuc,Cur Dionysius assignet habitudines proprias Angelis, ut ipse dicit sic: "Manifestativo deitormium suarum habitudinum Seraphin nominatio docet?" Super quod dicit Commentator sic: "Quoniam deiformes sive divinas species habentes habitudines esse ait in divinis intellectibus, non convenit arbitrari magnum Dionysium virtutes intellectuales sive spirituales more accidentium et recedentium, quemadmodum in nobis ipsis fiunt, dixisse: aut aliud in alio subjecto sicut qualitas quedam effectuum sit: accidens enim omne illine depulsum est. Si enim ‘hoc esset, non viveret insemetipsa Angelorum essentia: nec deificari per se quantum foret possibile, valuisset. Habitudines ergo atque virtutes que in eis sunt, essentiales sunt propter immaterialitatem." Ex hoc accipitur, quod Dionysius non assignat nisi ea que proprie et essentialiter conveniunt: non ergo deberet accipere proprietates ignis: quia ille spiritualibus substantiis non conveniunt proprie, sed symbolice.
4. Adhuc, Acetum equivoce est in angulis, et in vocibus, et in saporibus, et in ingeniis: et non determinatur hic in qua significatione accipiatur: et sic reTinguttur intellectus confusus. -
5. Adhue dicit, Forsitan intime, et per hoc quod dicit, Forsitan, vidatile innuere, quod hec proprietas possit inesse et non inesse: et hoc est contra Porphyrium qui dicit, "Proprium soli et omni et semper convenit."
6. Adhuc, Hoe quod dicit, Inflexibilis semper motions, videtur supponi incessabili et mobili: et ita videtur quod superfluit.
7. Adhuc, Cum dicit, Resuscitans in similem caliditatem, videtur innuere, quod inferiores possunt equari superio - ribus, et inferiores possint fieri de superioribus: quod falsum est.
8. Adhuc, Gum dicit, Holocauste purgativum, videtur innuere, quod aliquid purgabile sit in inferioribus, quod per7 incendium amoris purgatur: et hujus contrarium videtur infra dicere in eodem eapite, ubi sic dicit: "Prima hierarchia in subditis omnino nesciens est contumeliam."
9, Adhuc, Cum dicit, Incirenmvelatum, non videtur assignare proprium Seraphin: omni enim Angelo proprium est videre facie ad faciem sine velamine. Matth. xvin, 10: Angeli eorum in celts semper vident faciem Patris met qua in clis est.
10. Adhuc, Hoc quod dicit, Inexstinguibile, videtur superfluere: supponitur enim in hoc quod dicitar, Igneum c elitus: igneum enim ceelitus inexstinguibile est, ut dicit Aristoteles, a
11. Ad huec, Habere luciformem et illurninativam proprietatem, magis videtur convenire Cherubin, quam Seraphin: plenitudinis enim scientie lucere potius est, quam charitatis.
12. Adhuc, Videtur quod illuminatio Seraphin non. sit tenebrose obscurilatis persecutrix et manifestatrix: cum nulla talis obscuritas sit in Angelis prime hierarchia, vel secunde, vel tertie. Unde ipse Dionysius in eodem capite sic dicit: "Essentias de summa hierarchia puras esse estimandum est, non ut immundis maculis et inquinationibus liberatas,. neque ut materialium receptivas phantasiarum, sed ut omni diminutione mundas et altiores, et omni superfirmato templo secundum excellentissimam castitatem omnibus deiformissimis virtutibus supercollocatas." ‘
Solutio., Dicendum ad primum, quod moveri circa amatum altissimorum est Angelorum: et hoc est idem quod ‘in precedentibus dictum est, chorum ducere: quia quamvis sint altissimi in hierarchiis Angelorum, tamen adhuc habent quo moventur altius in ipsa summa monarchia divina, que thearchia dicitur a Dionysio, quod est divinus principatus.
Ad aliud dicendum, quod neutrum superfluit: quia calidum dicit motivum amoris in amantem, superfervidum autem dicit fervorem charitatis secundum omnes proprietates amabilis.
Ad aliud dicendum, quod habitudines ille a quibus propria accipiuntur, non dicuntur essentiales, ita quod sint ipsa essentia: quia si essent ipsa essentia, non essent habitudines: sed dicuntur a Commentatore essentiales, quia date sunt cum essentia per habitus concreatos, et. naturales potentias, et non sunt acquisite per assuetudinem et doctrinam quemadmodum in nobis.
Ad aliud dicendum, quod licet acutum equivoce sit in illis que predicta sunt, tamen acutum accipitur hic in speciali significatione, scilicet in affectu: quia sicut in ingeniis dicitur acutum, quod subtiliter penetrat rationes intelligibilium, ita amor dicitur acutus, quia subtiliter penetrat omnes rationes amabilis propter quas amabile est.
Ad aliud dicendum, quod per hoc quod dicit, Forsitan, nullam innuit dubitationem: sed innuit, quod amatum in intimis suis uno modo potest altingi, et, alio modo non: secundum enim quod infinitum est, non penetratur ab aliqua creatura: sed secundum quod amor consideratur in amante, penetrat ad intima secundum sui possibilitatem et tacultatem.
Ad aliud dicendum, quod infleribile per fervorem amoris dicitur: propter fervorem enim non sinit se flecti ab amato. AMobile dicitur propter ipsum amorem: tncessabile autem per continu amoris fluxum, quia qniescere amorem a motu circa amatum, est languere amorem, et fastidire amatum: quod in Seraphin accidere non potest.
Ad aliud dicendum, quod superiores resuscitant inferiores in similem caliditatem, non per equiparantiam, sed per imitationem: et ideo non mutantur inferiores ordines ad superiores, nec illi de hierarchiis inferioribus efficiuntur de hierarchia superiori.
Ad aliud dicendum, quod omnibus hierarchiis convenit purgari, illuminari, et perfici, non a vitio sive contumelia, sed a dissimilitudinis habitu, ut dicit Dionysius, hoc est, ab habituali privatione percepte illuminationis ab illuminatore: hac enim habitualiter privatus est antequam participet eam.
Ad aliud dicendum, quod ineireumvelatum dicitur duobus modis. Uno modo per privationem veri quod est speculum et enigma: et sic omnes heati Angeli circumvelate vident. Alio modo dicitur incircumvelatum per seipsum, et non in alio objectum: et sic sola suprema hierarchia incircumvelate videt. Media autem hierarchia lumen divinum videt in angelico fulgens lumine. Infima vero videt lumen divinum in symbolis et speciebus proportionatis intellectui humano, sicut in questione de divisione hierarchiz dictum est.
Ad aliud dicendum, quod inexstingztbile ideo dicitur, quod effectus ejus circa illuminatum non occidit: et sic non supponitur in igneo ceelilus. lgneum enim ceelitus licet in se inexst'nguibile sit, tamen sepe caret effeétu propter defectum ejus quod ignit. —
Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Dionysius, omnia que sunt inferiorum,. conveniunt superioribus excellenter et eminenter: et cum tres sint species ignis, ut dicit Aristoteles in Zopicis, carbo, flamma, et lux: carbo in materia terrena in qua micat ignis, flamma in fumosa materia accensa, lux in specie propria: © patet, quod luciformem habere et illuminativam proprielatem, primo et per se convenit igni, et Seraphin qui ab igne denominantur. Cherubin autem non convenit primo, sed secundario, in quo est lucens secundum determinatam materiam lucenlis ab illo quod primo illuminat ipsum.
Ad aliud dicendum sicut paulo ante dictum est, quod tenebre sive tenebrosa obscuritas, non dicitur hic de aliqua tenebra materiali, sed ipsa habitualis privatio luminis est,quod percipit illuminatus ab illuminatore antequam habeat illud per theophaniam a Deo fonte luminis per illuminatorem in illuminatum descendenlem: hac enim obscuritas sine inquinatione potest esse in quolibet Angelo.
Ad ultimum dicendum, quod persequi tenebras, est pellere talem ignorantiam sive habitum dissimilitudinis. Manifestare autem est forma luminis informare, et exemplum primi illuminatoris efficere.
Ad primum sumantur verba Dionysii’, ubi sic dicit: "Cherubin nominatio manifestat multitudinem § scientie, aut fusionem sapientie."
1. Et objicitur de hoc quod dicitur, Multitudinem scientie. Multitudo enim consistit in pluribus discretis: et si scientia est de his, est scientia de ente creato, cujus principia et partes sive differentia et passiones in mulltiludine consistunt: et hee scientia non est scientia gloria. A tali ergo non denominatur Cherubin, sed denominatur a scientia que est a Deo in theophaniis accepta: et hec scientia consistit in ‘unitate, et non in multitudine. Cherubin ergo non manifestat multitudinem scientie, sed unitatem.
2. Adhue, Dionysius in libro de Divinis nominibus, dicit quod rationis investigantis unum per alterum, et discurrentis de uno in alterum, sunt discursive scientiz. Intelligentia autem stantis in uno, et ex illo uno omnia intelligentis, est scientia unica et simplex: et hec convenit Angelis, prior autem hominibus. Cherubin ergo non debent definiri per multitudinem scientie, sed potius per intelligentiam simplicem in uno divino principio omnium omnia scientem.
3. Adhuc, Augustinus in libro saper Genesim ad litieram dicit, quod scientia de humanis est, sapientia autem de divinis. Per humana autem nihil determinatur ad gradum glorie, sed per divina. Ergo videtur, quod Cherubin in gradu suo non debet determinari per multitudinem scientiz, sed per multitudinem sapientiz et intellectus, Dicit enim Gregorius, quod sapientia et intellectus de divinis sunt.
4, Adhuc, Gregorius in Homilia dominicali de centum ovibus et decem drachmis sic dicit: "Cherubin plenitudo scientie dicitur: quia illa sublimiora agmina idcirco Cherubin vocata sunt, quia tanto perfectiori scientia plena sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur, ut secundum creature modum eo plene omnia sciunt, quo visioni conditoris per meritum dignitatis appropinquant '." Ex hoc accipitar, quod illi qui plus propinquant, plus habent plenitudinem scientie: sed Seraphin inter omnes plus appropinquant: ergo plus habent plenitudinem scientia: plus ergo debent denominari a plenitudine scientiz, quam Cherubin.
5. Adhuc, Bernardus in sermone 19 super Cantica sic dicit: "Hla ceeli agmina que Cherubin nuncupantur (si eis sui vocabuli servetur interpretatio) arbitror nihil habere a Thronis, quod per Thronos accipiant, cum de ipso fonte ad plenum haurire liceat, ipso ea per se Domino Jesu verbo (quod videre est vi- sio matutina) dignanter introducente in omnem plenitudinem veritatis, thesauros sapientie et scientia, quiin eo omnes absconditi sunt, largissime revelante." Et tangit hoc quod habetur, ad Coloss. 1, 3, ubi dicit Apostolus, quod in Christo sunt omnes thesauri sapientie et scientiz absconditi. Ex hoc accipitur, quod Cherubin pre omnibus habet thesaurum sapientie et scientia.
Sed contra hoc videtur esse, quod 1. Dicit Glossa super illud Apocalypsis, xx1, 46, Latera civitatis sunt equalia, ubi sic dicit: Quia in illa ccelesti Jerusalem quantum quisque cognoscit, tantum diligit et comprehendit. Si ergo Cherubin plus omnibus cognoscit, plus omnibus diligit: ergo plus diligit, quam Seraphin, quod falsum est. Et hec objectio ponitur a Magistro in libro IT Sententiarum, dist. IX, cap. Sed oritur hie questio.
2. Adhuc, Queritur de hoc quod dicit, quod introducit eos in omnem ple nitudinem veritatis, et thesauros sapientia et scientie. Hoc enim non videtur convenire alicui creato, sed Deo tantum: quia sicut solus Deus est omnipotens, ita solus Deus est omnisciens: videtur ergo, quod hec non conveniant Angelis qui dicuntur Cherubin..
3. Adhuc, I ad Corinth. xm, 9, dicitur quod ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Et ibidem, ¥¥. 8 et 10, dicitur, quod scientia destruetur: quia cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Ab eo autem, quod imperfectum est, non debet denominari aliquis ordo Angelorum. Ergo a scientia non debent denominari Cherubin.
Solutio. Dicendum, quod Cherubin’ denominantur in accipiendo illuminationem a plenitudine scientie. In communicando autem eamdem inferioribus, denominantur a fusione sapientia quam largissime fundunt in inferiora. Et hee est causa, quod Dionysius in interpretatione nominis Cherubin, utrumque istorum ponit, et plenitudinem scientiz, et fusionem sapientia.
Ad primum dicendum, quod licet scientia a qua denominatur Cherubin, una sit unitate medii, quod est verbum per quod scitur: quod est principium et medium et finis hujus scientie, principium a quo emanat, medium quod sicut speculum eternitatis omnia continet in se, eo quod in ipso omnia sunt exemplaria et rationes, finis in quem referuntur illuminationes secundum omnia cognita Angelorum: tamen hec scientia virtute valde mulla est, et in multitudine magna consistit secundum cognita que noscuntur in illo uno, sicut patet in auctoritatibus Gregoriit et Bernardi induclis: et hoc notans Dionysius dicit de multitudine scientiz.
Ad aliud dicendum, quod Gherubin non habent discursivam — sapientiam, propter hoc quod multorum est scientia ipsorum: multa enim accipere in uno, non est discursiva scientia, sed simplex: sed multa accipere in multis et per multa, ést discursiva scientia.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus dicit, quod Philosophi Stoici sic diviserunt sapientiam et scientiam, quod scientia sit de humanis, et sapientia de divinis: quia illi non consideraverunt nisi comparationem scientie ad. scibile per principia immediata scibilis accepte. Hic autem dicitur sctentia perfectio intellectus acepta per illuminationes divinas: et illa est bene de divinis, quia est aliquid sapientie: sicut etiam dicit Philosophus in primo prime philosophiz, quod scientia illa cujus finis est sciendi gratia in seipsa, hoc est, quam volumus scire propter seipsam ad nihil aliud referendo, et que est per altissima et difficilia homini scire, vocatur sapientia. Et illa est a qua denominatur Cherubin, et claudit in se rationem sapientie et intellectus et prudentia et artis, secundum quod Aristoteles in VI £ tAicorum dicit esse quingue virtutes intellectuales, scilicet sapientiam, intellectum, scientiam, prudentiam, et artem.
Ad aliud dicendum, quod Seraphin plusquam Cherubin habent plenitudinem scientiz#, secundum quod superiores inferiorum dona habent excellenter et eminenter. Sed Cherubin habent plenitudinem scienti#, secundum quod hoc donum conslituit in gradu dignitatis, qui est gradus secundus, sicut scientia est secunda in donis ubi primum gradum habet charitas, pracipue illa scientia que in se habet rationem sapientie et intellectus, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod Cherubin pre omnibus habent thesaurum sapientia et scienlia, secundum quod sapientia et scientia est donum constituens in gradu dignitatis, ut dictum est. Nullus enim alius ordo denominatur a sapientia et scientia, nisi Cherubin. In omnibus enim denominatio fit ab ultimo, quod est actus respectu omnium precedentium, qua ut potentie quedam ordinantur ad ipsum. Sicul enim in Seraphin | ignis et charitas est ultimum, a quo fit denominatio: ita in Cherubin ultimum est plenitudo scientix, a quo denom‘ nationem fieri convenit. |
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod latera civitatis equalia sunt per quadrum virtutis: et quantum quisque cognoscit, tantum diligit, et tantum comprehendit, et tantum operatur. Sed hee scientia comprehensionis est: nos autem hic loquimur de scientia illuminationis, que secundum sui dignilatem constituit in gradu secundo, ut patet per predicta: unde de Glossa illa non intelligitur Glossa inducta.
Ad aliud dicendum, quod hee questio solvitur in verbis Gregorii, ubi dicitur, quod secundum creature modum altius contemplantur. Unde est plenitudo simpliciter, et hac soli Deo convenit. Kt est plenitudo secundum analogiam capacitatis intelligentie create, et hee convenit Angelis et animabus sanctis.
Ad aliud dicendum, quod sciendia dupliciter dicitur esse ex parte, et dupliciter perfecta: scilicet ex parte scientis, et ex parte ipsius scientia. Ex parte scientis quando intellectu non pertecte illuminato sed obumbrato intelligit; et sic omnis scientia humana dum in carne vivit, imperfecta est. Sapient. tx, 15: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et ibidem, y. 14: Cogitationes mortalium timide, et incerte providentie nostre. Et hec imperfectio evacuabitur, quando videbimus Deum facie ad faciem. Ex parte autem scientie dicitur scientia imperfecia duobus modis: scilicet ex parte medii, ef ex parte ipsius scientiz secundum se. Ex parte medii, sicut scientia per speculum et enigma imperfecta est, qualis est cognitio vie: et hec evacuabitur quando videbimus per speciem, et illa est de qua loquitur Apostolus, I ad Corinth. xi, 8 et seq.
Ex parte ipsius scientie omnis scientia estimperfecta, quam propteraliquidaliud volumus quam propter seipsam: et sic omnes scientie mechanice imperfecte sunt, et similiter omnes scientiz morales: quia illas non querimus nisi propter opus. Et etiam scientie theorice que non omnino liber sunt, sed obligate ad materiam, que multipliciter ancilla est, ut dicit Aristoteles in I primzx philosophie, sicut scientie naturales et disciplinales, quas non querimus nisi ad perfectionem intellectus nostri, qui est cum continuo et tempore. Unde multipliciter talis scientia, humana scilicet, ancilla est, ut dicit Aristoteles. Sola autem scientia divina est, que de subjecto libero est, et ex qua sicut ex lumine sunt omnes scientie, ef ad quam sicut ad finem. De qua etiam dicit Aristoteles in primo prime philosophie, quod omnes aliz particulares scientize sunt ad quedam: potior autem nulla est quam scientia divina. Et hee sola attingit plenitudinem sive perfectionem rationis scientie et sapientie: cum omnis alia scientia aliquo modo vacua sit a perfectione sive plenitudine talis rationis. Et haec est, a qua denominatur Cherubin, et constituitur in secundo gradu dignitatis angelice prime hierarchie#: sicut donum talis scientie secundum est in donis in ordine dignitatis donorum.
Quas enumerat Dionysius in libro de Celesti hierarchia, sic dicens: "Ipsa vero Cherubin nominatio manifestat cognoscibile eorum, et deividum, et altissime luminum dationis acceptivum, et contemplalivum in prima operatrice virtute, divine pulchritudinis et sapientifice traditionis repletum, et communicativum copiose ad secunda fusioni donate sapientie ?."
1. Et primo de hoc quod dicit, Cognoscibile. Cognoscibile enim est in quod transit cognitio alicujus proprietas autem plenitudinis scientie a proprietate cognoscentis deberet determinari, et non cognoscibilis: unde deberet dici, Cognoscitivum, et non cognoscibile.
2. Adhuc, Cognoscibile aptitudinem dicit, et non actum: proprietas autem laudabilis est ab actu, et non ab aptitudine: quia aptitudo imperfectum quid est, actus autem perfectum quid est.
3. Adhuc, Objicitur de eo quod dicitur, Deividum. Hoc enim non videtur esse proprium Cherubin, sed commune omnibus Angelis. Matth. xvi, 10: Angeli in celis semper vident faciem Patris met qui in celis est.
4, Adhuc queritur, Quid sit hoc dictum, Altissime luminum dationis acceptivoum ? Aut enim dicitur altissime in comparatione ad omnes ordines: et hoc falsum est, quia Seraphin altius accipiunt, cum sint in altiori ordine. Aut dicitur hoc, quia ab ‘altissimo qui est Deus accipiunt: et sic non erit pro prium Cherubin, quia omnes accipiunt illuminationes a Deo, et maxime illi de prima hierarchia.
5, Adhuc, Queritur de eo quod dicitur, Contemplativum in prima operatrice virtute. Prima enim operatrix virtus, est virtus creatrix, in qua Angeli contemplantur faciem Dei visione matutina: et factum quod ad laudem Creatoris referunt, visione vespertina: et hoc omnibus Angelis est commune, et non Cherubin proprium.
6. Adhuc queritur, In quo differt proprietas ista ab illa que est deividum ? Prima enim operatrix virtus Deus est: et videre in ea, est videre in Deo: et sic idem videtur esse in prima virtute operatrice, quod est deividum esse.
7. Adhuc, Queritur de hoc quod est, Divine pulchritudinis et sapientifice traditionis repletum. Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Supersubstantiale pulchrum pulchritudo quidem dicitur, propter traditam ab ipso omnibus existentibus juxta proprietatem uniuscujusque pulchritudinem, et sicut universorum consonanti# et claritatis causa ad similitudinem luminis cum fulgore immittens universis pulchrificas fontani radii ipsius traditiones, et sicut omnia ad seipsum vocans !." Ex hoc accipitur, quod de intentione pulchri.duo sunt, scilicet fulgor consonantie, et quod propter se appetatur, aliter enim non. vocaret ad se desiderium quia sicut omnia ad seipsum vocans, ut dicit Dionysius, bonum et pulchrum secundum omnium causam cuncta desiderantur: unde et Grace éo¢ dicitur, quasi tota in totis congregans. Unde videtur, quod ista proprietas potius sit Seraphin, quam Cherubin: amoris enim est converti in bonum et pulchrum.
8. Adhuc, Hee proprietas eadem videtur esse cum illa quam dicit, Sapzentificae traditionis repletum: quia pulchrificae fontani radii traditiones eedem sunt cum sapientificis traditionibus.
9. Adhuc, Aristoteles in I Metaphysicorum: "Sapientis est non ordinari, sed ordinare: neque habet ab alio suaderi, sed suadere habet alii minus sapienti." Ex hoc videtur, quod sapientifice traditionis sit ordinare alia, et suadere aliis et replere: et hoc videtur esse. contemplationis inspicientis ordinem universi: et sic iste ordo non convertitur in Deum tantum, sed super rationem ordinis universi: ergo non deberet esse de prima hierarchia, sed de secunda, vel tertia.
10. Adhuc, Videtur Dionysius diminulus in enumeratione proprietatum. Isti enim ordini attribuitur, quod Dominus sedet super eum. Daniel. mi, 55: Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super Cherubim. Et in Psalmo LXXIx, 2 et 3: Qui sedes super Cherubim, manifestare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse.
11. Adhuc, Sedere Dominum super aliquem ordinem, magis videtur Thronis convenire, quam Cherubin: et hoc Dionysius non assignat.,
Si forte dicatur, quod cum dicitur sedere super Cherubin, super ponitur pro ultra, quasi sedere Dominus dicatur in altiori gradu dignitatis, quam sit Cherubin. Tunc potius diceretur sedere super Seraphin: quia per hoc notatur, quod omnes virtutes angelicas transcendit.
Solutio. Dicendum, quod proprietates tacte a Dionysio accipiuntur secundum quod sunt proprietates scientiz plene et perfect. Ad hoc autem, quod scientia plena et perfecta sit, tria exiguntur, scilicet perspicacilas et subtililas cognoscentis sive scientis. Et quod cognoscibile sive cognitum sit altissimum et admirabilissimum, sicut accipitur ab Aristotele in prima propositione libri de Anima ubi dicit: "Bonorum honorabilium notitiam opinantes, magis autem alteram altera ex hoc, quod meliorum et honorabiliorum sit." Tertium est, quod medium sit proprium et efficax ad scientiam faciendam: quia aliter nisi esset proprium, id quod sciretur per ipsum, non scirelur in propria natura, sed in universali et in potentia: quod scire est imperfectum, ut dicit Aristoteles in Il Priorum. Unde penes perspicacitatem cognoscentis accipitur proprietas prima, que est cognoscibile eorum. Penes altitudinem et admirabilitatem cogniti in se considerali, accipitur proprietas secunda, que est deividum. Si autem idem cognitum consideretur in ordine scitorum: tune est illa quam vocat, Sapientifice traditionis repletum, quam sexto loco enumerat Dionysius. Si autem accipitur ex parte medii, et accipitur ex parte medii sub quo cognoscitivus efficitur intellectus, quod est lumen theophania, elevans intellectum ad divinorum cognitionem: tunc est illa proprietas quam tertiam ponit Dionysius, que est. altissine luminum dationis acceptivum. Si autem accipitur penes medium in quo cognoscuntur cognita: cum illud medium tripliciter comparetur ad cognitum, scilicet ut efficiens, et ut formale, et ul finale. Si in ratione efficientis accipitur: tunc est illa quam ponit quartam,. scilicet contemplativum in prima operatrice virtute. Si autem accipitur in comparatione forme:: tunc est quinta, scilicet divine pulchritudinis repletum; sic enim dicitur a Boetio: Et sicut dicit Augustinus, generator est speciei: quia in ipso species omnium fulgent per rationes ideales. Si autem accipitur per comparationem cause finalis, secundum quod disponuntur inferiora ad ipsum per illuminationem acceptam: tune est illa quam ponit sextam, hec scilicet, Sapientifice traditionis repletum; sapientifica enim traditio omnia ordinat in suum principium, quod est Alpha et Omega, principium et finis.
Et iste sex proprietates accipiuntur penes illuminationem acceptam a Deo secundum quod acccepta est. Sed quia uniuscujusque ordinis est illuminationem acceptam transfundere in alium et communicare sibi quod accipit, penes hoc accipitur septima que est communicalivum copiose ad secunda fusioni donate sapientiz.
Ad primum ergo dicendum, quod cognoscibile Dionysii dicit cognoscitivum: eo quod perspicacitate intelligentie aptum est cognoscere divina. Sed quia hoc ab alio habet, hoc est, a Deo, potius ponit hoc in aptitudine passiva quam activa: xé0ew enim Greece est recipere Latine.
Ad aliud dicendum, quod proprietas ab aptitudine accepta, secundum quod aptitudo dicit potentiam per habitum completam, sumitur a perfecto” secundum formam, licet non sumatur a completo. decutlanh agere.
Ad aliud dicendum, quod licet omnes quantum ad objectum beatitudinis immediate videant Deum, et sint deividi tamen ex speciali theophania et illuminatione in ordine et gradu ponente hierarchias, specialiter et proprie dicuntur Cherubin deividi.
Ad aliud dicendum, quod altissime dicitur quantum ad modum acceptionis illius illuminationis specialis, que post. incendium charitatis ponit in gradu et ordine hierarchie: illam enim nullus accipit nisi Cherubin secundum equalitatem altitudinis dignitatis.
AD ALIUD dicendum, quod in prima. operatrice virtute contingit contemplari dupliciter, communiter scilicet,.et proprie. Communiter visione matutina, que convenit omnibus Angelis ex conversione ad Verbum. Proprie, quando hoc convenit ex speciali illuminatione que Angelum ponit in gradu et in ordine hierarchie: et sic convenit Cherubin, ut dictum est: hance enim habent specialiter super communem conversionem ad aerbum.
Ad aliud jam patet solutio: detvidum enim dicit illuminationem ad id in quo videtur sicut in causa et in objecto. Videre autem in prima operatice virtute, distinctam visionem dicit effectuum secundum quod a causa exeunt.
Ad aliud dicendum, quod pulchrum sive pulchritudo dicit relationem universorum ad formam exemplarem idealem, in qua primo omnia fuerunt lux in prima causa, ut dicitur, Joan.1, 4. Et sic pulchrum determinatur per illuminationem sapientie et scientie. Bonum autem quod amoris est objectum, omnium dicit congregationem ad finem: et sic congregare tota in totis, est amoris, et Seraphin. Priori autem modo congregare tota in totis per specialem illuminationem, convenit Cherubin.
Ad aliud dicendum, quod sapientifica traditio magis respicit ordinem pulchro rum et bonorum, quia sapientis est ordinare. Pulchritudo autem magis— respicit lucem forme exemplaris, qua cuncta pulchra et venusta efliciuntur. Et sic quamvis subjecto idem sint divina pulchritudo et sapientifica traditio, tamen differunt ratione.
Ad aliud dicendum, quod verum est dictum Aristotelis, et jam patuit. Sed contemplari, ordinem talem contingit dupliciter, scilicet in se: et hoc non facit nisi visione matutina in Verbo sive sapientia divina: et per illuminationem specialem ad hoc data: et sic convenit Cherubin specialiter et proprie.
Ad aliud solvendum est per dictum Gregorii in Homilia de centum ovibus et decom drachmis, ubi dicit: "Cum in Thronis Deus sedeat, tamen per Psalmistam dicitur, Psal. txxrx, 2: Qui sedes super Cherubim, etc., quia videlicet cum in ipsis distinclionibus agminum Cherubin Thronis junguntur, sedere etiam super Cherubin Deus ex vicini agminis equalitate perhibetur. Sic quippe in illa summa civitate specialia quedam singulorum sunt, ut tamen sintcommunia omnium: ut quod in se quisque ex parte habet, hoc’ in altero totum possideat. Sed idcirco uno eodemque vocabulo communiter non censentur, ut ille ordo vocari privato uniuscujusque rei nomine debeat, qui hanc ‘In numere plenius accepit."
Si autem objicitur, quod secundum hec Gregorii dicta deberet dici sedere super Seraphin, sicut sedere super Cherubin, et super quemlibet aliorum ordinum. Dicendum, quod ab illuminatione scientie# vel sapientia dicitur Cherubin. Et quia Deus per theophaniam sive illuminationem sapientiz et scientiz omnes Angelos illuminat, et quiescit in eis ut illuminator: quo lumine purgat eos et perficit, ut dicit Dionysius, propter hoc specialiter super Cherubin sedere dicitur, quia Cherubin ab illuminatione denominantur. Et Daniel. m, 55, dicitur sedere super alas Cherubin: quia, sicut dicit Dionysius, ale significant altivolum in” divinas contemplationes: sicut et oculosum signat multividum in divinis. Hoc tamen non oportuit assignari inter propria: quia sicut dictum est, aliquo modo commune est omnibus: omnibus enim beatis insidet Deus per illapsum talis contemplationis, quamvis hoc appropriate specialt ratione Cherubin videatur convenire.
Ad aliud dicendum, quod super hic non ponitur pro wlira, sicut bene probat objectio: sed in speciali ratione per approprialionem ponitur, sicut dictum. est: plenitudini enim sapientia appropriatur descensus in omnes alios quos. Deus illuminat, ut dictum est.
Ad ultimum dicendum, quod dispositio templi sive tabernaculi, figura est dispositionis ccelestis patric: ut significetur, quod omnis distributio Ecclesiasticee hierarchie a plenitudine sapientie hierarchie ccelestis descendit, et illam in figura quadam demonstrat. Propter hoc imagines Cherubin, que sunt imagines plenitudinis sapientie, fieri fecit in templo: ut in omni dispositione sacram militantem significet Ecclesiam, sicut hierarchia Ecclesiastica descendit a ccelesti.
Tertio, Queritur de Thronis, et queruntur duo. Primo, Quid sunt Throni? Secundo, Que sint proprietates Thronorum ?
Ab PRIMUM accipiantur verba GregoriL qui sic dicit in homilia preinducts: "Throni illa agmina vocata sunt, quibus ad exercendum judicia semper Deus omnipotens presidet?."
1. Quia enim Thronos Latino eloquio sedes dicimus, Throni Dei sunt hi qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. Unde et per Psalmistam, Psal. 1x, 3, dicitur: Sedisti super Throa qui judicas justitiam.
2. Sed objicitur contra hoc: quia cum ordines prime hierarchie accipiantur secundum. conversionem in Deum, non videtur judicare convenire Thronis, qui sunt in prima hierarchia.
3. Adhuc, Judicare illud, aut est actus judicii ultimi, aut est pertinens ad gubernationem mundi. Si primo modo, cum hoc tantum semel futurum. sit, videtur quod semel tantum Deus istis Angelis presideat. Si secundo modo, hoc videlur magis convenire Principatibus quam Thronis. Unde Gregorius in preinducta homilia sic dicit: "Sunt nonnulli qui dum sibimetipsis vigilanti cura dominantur, dumque se sollicita intentione discutiunt, divino timori semper inherentes, hoc in munere virtutis accipiunt, ut judicare recte et alios possint. Quorum profecto mentibus cum divina contemplatio presto est, in his velut in throno suo Dominus presidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua dispensat." Cum ergo sedens in throno et aliorum facta dispensans, princeps sit, videtur hoc magis convenire Principatibus quam Thronis.
4. Adhuc, Dionysius Thronis non attribuit judicium, sed potius altissimam et immaterialem sessionem. Male ergo videtur Gregorius attribuere Thronis judicium. "
5. Adhuc, Bernardus in sermone 19 Super Cantica: "In Thronis sedet. Et puto, quod his spiritibus super omnes alios qui memorati sunt, et justior causa et copiosior materia sit diligendi. Etenim si intres hominis regis cujuscumque palatium, nonne cum plenum sit sellis, scamnis, cathedrisque, regia sedes in eminenti posita cernitur? Et non est necesse querere ubi rex sedere solitus sit, nimirum mox occurrit manifesta sedes ejus, ceteris altior ornatiorque sedilibus. Sic -quoque omni decoris ornatu cunctis aliis praseminere spiritibus istos intellige, in quibus speciali quodam stupende dignationis munere divina eligit residere majestas. Quod si sessio significat magisterium: puto illum qui sic dicit, Matth. xxi, 9: Magister vester, unus est, Christus, scilicet Dei sapientiam Christum: cum alios quidem ubique atlingat propter suam munditiam‘, specialius tamen istos atque principalius tamquam propriam sedem sua illustrare presentia, et inde tamquam de solemni auditorio docere Angelum, docere hominem scientiam. Inde Angelis divinorum notitia judiciorum, inde consiliorum Archangelis :ibi Virtutes audiunt quomodo, quando, et ubi, et qua- lia proferant signa. Ibi denique universi sive sint Potestates sive Principatus, sive Dominationes discunt profecto quid ex officio debeant, quid ex dignitate presumant, et (quod precipue cautum est omnibus) accepta potestate ad propriam voluntatem seu gloriam non abuti." Ex hac auctoritate quatuor eliciuntur conclusiones: quarum prima est, quod Throni dicuntur a dignitate et ornatu regali, et non a judicio: quod est contra Gregorium. Secunda est, quod Throni dicuntur ab auctoritate magisterii:.quod duobus modis videtur esse inconveniens, Primo: quia magisterium plus convenit plenitudini scienti#, quam Thronis: et ita deberet magis attribui Cherubin, quam Thronis. Secundo: quia magisterium dicit actum conversionis super inferiora. Ordines autem prime hierarchie accipiuntur secundum conversionis actum in Deum. Tertia conclusio est, quod secundum dictum Bernardi, omnes ordines videntur ex cequo ordinari ad Thronos: quod videtur inconveniéns: quia sic cessaret ratio infime et medie hierarchie: ultima enim per media, et media per prima ordinantur in Deum. Quarta conclusio est, quod si de Thronis Deus docet hominem scientiam, ut dicit Bernardus, Thronorum conversio est super hominem: et cum hoc proprium sit ultime hierarchiae, videntur Throni poni debere in ultima hierarchia et non in prima.
6. Adhuc, Bernardus in ecdem sermone dieit sic: "Diligitur a Thronis Deus ob benevolentiam magistre sapientie sine invidia sese communicantis, et ob unclionem que gratis docet de omnibus." Ex hoc accipitur iterum, quod Throni dicuntur a magisterio: et magis sic videtur hoc iterum competere Cherubin.
7, Adhuc, Bernardus videtur sibiipsi esse contrarius: dicit enim sic in libro V de Consideratione ad Kugenium Papam: "Throni dicuntur ex eo quod sedent, et ex eo sedent, quod sedet in eis Deus. Neque enim sedere in eis qui non sederent, posset. Queris quid illam sentiam sessionem ? Respondeo: Summam tranquillitatem, placidissimam serenilatem, pacem qué exsuperat omnem intellectum. Talis est qui sedet in Thronis Dominus Sabaoth, judicans omnia cum tranquillitate, placidissimus, serenissimus, pacatissimus. Et tales sibi constituit Thronos, simillimos sibi." Ex hoc accipitur, quod Throni a tranquillitate quietis et sessionis dicuntur, et non ab auctoritate magisterii vel judicii.
Solutio. Dicendum, quod duplex ‘est actus Throni a quo definiri habet et determinari, secundum quod Thronus proprie, hoc est, in propria significatione accipitur. Et tertius est etiam, secundum quod sumitur communiter pro sede cujuscumque regentis sive secundum juslitiam, sive secundum doctrinam sapientie. Primus actus est, quod receptivus sit quietissime sessionis, et immaterialissime, et tranquillissime. Et ab hoc determinantur a beato Dionysio in libro de Celesti hierarchia, et abeato Bernardo in auctoritate preinducta de libro V de Consideratione ad Eugenium Papam. "Sic enim accipere thearchicum et di vinum superadventum et divinam insessionem, ut dicit Dionysins, proprium ofiicium Thronorum est."
Secundus autem actus, qui convenit Thronis non secundum quod. Throni sunt, sed secundum quod Throni referuntur ad auctoritatem sedentis in eis, est judicare. Et ab illo determinantur a beato Gregorio in auctoritate preinducta. Et hoc est quod dicilur in Psalmo ix, 5: Sed isti super Thronum, qui judicas juslitiam. Et hoc tangitur, Sapient. xn, 48: Lu autem dominator virtutis, cum tranquillitate gudicas, et cum magna reverentia disponis nos.
Secundum autem quod Thronus accipitur communiter, dicitur Thronus non tantum regis regnantis in justilia, sed dicitur etiam regentis in sapientia: sic actus Throni qui convenit ei ex relatione Throni ad sedentem in eo, est docere hominem et Angelum. Et ab illo actu determinatur a beato Bernardo in sermone 19 seper Cantica in auctoritate preinducta.
Ad primum ergo dicendum, quod beatus Gregorius ibi determinat Thronos ab actu secundo, et non primo: et ille est qui convenit Thronis non in se, sed relatis ad auctoritatem sedentis in eis.
Ad aliud dicendum, quod judicium dupliciter attenditur, scilicet secundum quod est a judice sedente in throno: et secundum hoc ratio judicii et illuminatio non accipitur nisi secundum actum conversionis in Deum. Et hoc modo convenit Thronis qui sunt de prima hierarchia. Sumitur etiam secundum quod est judicatorum dispositio: et sic non convenit Thronis, nisi eo modo quo prima hierarchia operatur per mediam, secundum quod dicit Dionysius, quod superiores per medios, et medii per infimos transfundunt illuminationes: sicut etiam Seraphin per Angelum infime hierarchie legitur purgasse Prophetam, ut dicit Dionysius in Celesti hierarchia ?.
Av ativp dicendum, quod hoc intelligitur de judicio gubernationis, et non de judicio ullimo, sicut patet in auctoritate preinducta. Per hoc enim judicium providentia divina unumquodque adducit ad debitum finem. Nec hoo est Principatuum proprie: quia ad Principatus pertinet dispositio unius gentis, et non generalis gubernatio, sicut dicitur, Eccli. xvu, 14: In unamquamgue gentem preposuit rectorem. Quantum autem ad auctoritatem generalem convenit Thronis, secundum quod Thronus refertur ad auctoritatem sedentisin eo. Ille enim est qui, sicut dicitur, Sapient. vin, 1, aé tingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, judicio tranquilla suze gubernationis.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius determinat Thronos ab actu primo et principali, qui convenit Thronis, secundum quod sedes et throni sunt: ideo non atiribuit eis judicium, ut dictum est: quia non convenit eis secundum se, sed secundum quod referuntur ad dignitatem et excellentiam sedentis in eis.
Ad aliud dicendum, quod Bernardus ibi determinat proprietates Thronorum secundum quod referuntur ad dignitatem et excellentiam sedentis in eis. Sic enim. et in allo positi sunt singulariter, et multo ornatu redimili. Et verum est, quod ex illa auctoritate quatuor conclusiones eliciuntur que inducte sunt.
Sed prima solvitur: quia beatus Bernardus ibi non determinat Thronum nisi per ornatum convenientem sibi, et non per actum sedentis in eo qui est judicium: et ideo non tangit judicium.
Secunda solvitur per hoc, quod magisterium dupliciter consideratur, scilicet secundum quod est informatio et instruetio sedentis ad actum doctrine; et sic convenit Cherubin, sive plenitudini sapientie et scientia. Consideratur etiam secundum auctoritatem quam dat docenti: et sic convenit Thronis, secundum quod thronus communiter dicitur sedes regentis in justitia, et regentis in sapientia. Ad aliud membrum prime conclusionis dicendum, quod magisterium. secundum rationem et illuminationem acceptam ad doctrinam sapientie, dicit actum conversionis in Deum: et sic convenit prime hierarchie: et in hac consideratione determinatur a beato Bernardo.
Ad tertiam conclusionem dicendum, quod Bernardus non intendit dicere, quod inferiores ordines ordinentur ad Thronos secundum acceptionem sapientie, sed ad sedentem in Thronis, a quo fluit unctio docens de omnibus, sicut dicitur, I Joan. u, 20. Sic etiam dicitur in. Psalmo cxxxn, 2, quod unguentum descendit a capite in barbam, a barba in vestimentum,.a vestimento in oram sive fimbriam vestimenti..
Ad quartam conclusionem dicendum, quod de Thronis Deus docet Angelum et hominem scientiam: et ideo Thronis non convenit docere hominem, nisi hoc modo quo Angeli prime hierarchie per Angelos ultime hierarchie illuminant homines, ut paulo ante dictum est: et propter hoc non debent poni in ultima, sed in prima hierarchia.
Ad aliud patet solutio per antecedentia: magis enim convenit Cherubin quantum ad informationem actus doctrine et sapientia: sed Thronis plus quantum ad auctoritatem, secundum quod. thronus accipitur communiter pro sede regentis, sive in justitia, sive in. sapientia.
Ad ultimum dicendum, quod Bernardus non est sibi contrarius, sed a diversis actibus determinat Thronos, quorum quidam conveniunt thronis proprie dictis, quidam autem thronis communiter dictis. Et ut proprie determinet actum proprie dictum, utitur metaphoricis serenitas enim, ut dicit Aristoteles in VII prime philosophie, est quies in aere, et signat quietem summe veritatis in mente, -que jam non circumfertur omni vento doctrine, ut dicitur, ad Ephes, iv, 14, nec circumfertur turbinibus errorum et passionum. Omnibus enim illis ad quietem deductis in mente quieta, serenissime fulgetin ea veritas, et residet sicut in quietissima sede: sicut et in VIE Physicorum dicit Aristoteles, quod in sedendo et quiescendo fit. anima sciens et prudens. Tranquillitas autem, sicut idem ibidem dicit Aristoteles, est quies in mari, et signat quietem in affectu, quando scilicet: affectus a passionibus quietus est, maximea passionibus ire, et concupiscentia, et ambitionis, et timoris vani, et spei vane, et gaudii vani, et tristitie seculi, que mortem operatur, ut dicit Apostolus, II ad Corinth. vu, 10: de qua dicitur, Proverb. xv, 15: Secura mens quasi juge convivium. In illo enim tamquam in thalamo bonitas Domini Sabaoth per charitatem requiescit, sicut dicitur, Deuter. xxx, 12: kt Benjamin ait: Amantissimus Domini, habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, etc. Placidissimus autem dicit pasturam voluntatis in dulcedine voliti: in talibus enim reficitur et delectatur Deus: et sedatis his, quae dicta sunt. impulsionibus, sedet et quiescit. Et ab. his tamquam propriis determinatur Thronus.
Has tangit Dionysius in Celesti hie- rarchia sic dicens: "Ipsa autem altissimarum et compactarum sedium nominatio manifestat, omni diligenter exaltari ab ignominia subjectionis, et ad summum supermundane sursum ferens, et ab omni exterminate ineffa biliter in sublimissimum et circa vere excelsum totis virtutibus incommutabiliter et stabiliter collocatum, et divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialilate acceptivum, et deiferum, et familiariter in divinas susceptiones apertum"
1. Et primo queritur, Quid dicatur ignominia subjectionis a qua exaltantur Throni ? Constat enim, quod non potest dicere vilitatem conditionis vel peccati: nihil enim horum est in Angelis bonis in hierarchia collocatis.
2. Adhuc queritur, Quomodo sedes dicantur compacte ? cum compingi potius conveniat corporalibus et materialibus, quam spiritualibus.
3. Adhuc, Ad summum sursum ferrt, videtur potius convenire summo ordini, hoc est, Seraphin, quam Thronis.
4. Adhuc queritur, Quid dicatur extremitas a qua dicuntur in sublimissi mum et circa vere excelsum collocari Throni ?
Sorutio. Dicendum ad primum, quod ignominia a qua exaltantur Throni, est scabellaris subjectio, secundum quod dicitur, Isa. uxvi, 1: Celum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum.
Terrena enim, hoc est, terrenos appetitus et affectus tendentes deorsum conculcat Deus, in clis sedens, hoc est, ceelestibus. Et omnes Throni ejus in quibus sedet, eo quod in eis nihil est quod per affectum vel intellectum tendat deorsum in terrena per appetitum, sed ab omni tali ignominia elevantur sursum, cor habentes ad ccelestia.
Ad aliud dicendum, quod compacte dicuntur sedes a consonantia intellectus et affectus: quiescit enim intellectus in vero, et affectus in bono: quibus cum additur confirmatio liberi arbitrii in omne quod voluntatis divine esse cognoscunt, quietus locus Dei et quietus thronus efficiuntur.
Ad aliud dicendum, quod licet hoc excellenter et eminenter conveniat Seraphin, non tamen convenit eis, nisi sicut dona inferiorum conveniunt superioribus excellenter et eminenter. Thronis autem convenit ex dono propriz illuminationis, qu constituit Thronos et in hierarchia et in ordine: et propter hoc illis proprie attribuitur.
Ad aliud dicendum, quod exiremitas ibi dicitur altum in modo participationis theophaniz et illuminationis. Et intendit dicere, quod sicut thronus regis exaltatur non solum super scabella et sedilia communia, sed etiam super sedes aliorum principum: ita illuminatio percepta ad tranquillitatem et quietem pertinens, et ad placatissimam sessionem, exaltatur in Angelis qui dicuntur Throni, non tantum super susceptiones hominum qui in scabello sedent super terram, sed etiam super modos susceptionis inferiorum Angelorum, qui in sedibus sedent altioribus quantum ad modum suscipiendi illuminationes. Throni enim immediate a Deo recipiunt, Angeli inferiores et homines recipiunt ab illis. Et hoc dicit Bernardus in auctoritate prius inducta, quod de Thronis docet Dominus et Angelum et hominem scientiam '. Unde circa hoc Dionysius ponit quinque que modum illum determinant, scilicet ineffabiliter, totis virtutibus, stabiliter, incommutabiliter, et in sublimissimum. Et dicit ineffabiliter quantum ad immensitatem divine beatitudinis in qua collocatur. Totis virtudibus autem dicit, quia ad hoc quod sit locus Dei, omnes virtutes concurrunt, intellectus videlicet et affectus. Stabiliter autem propter invariabilitatem gratiz in qua confirmati sunt. Incommutabiliter vero dicit propter inflexibilitatem liberi arbitrii. Jn seeblimissimum autem dicit propter hoc, quod non nisi a sublimissimo, hoc est, a Deo recipiunt illuminationes immediate.
Ad ultimum dicendum, quod proprietates Thronorum a tribus accipiuntur, scilicet a collocatione que fit throno: a modo. susceptionis, quo thronus suscipit sedentem, et ab usu throni. A collocatione; quia scilicet thronus in eminenti ponitur, eta pedestribus elevatur. Et ab hoc sumuntur due proprietates: una penes terminum a quo removetur thronus quando exaltatur: et hec est prima: Omni diligenter exaltari ab ignominia, etc. Altera penes terminum ad quem accedit thronus exaltatus: et hac est secunda, hec scilicet, Ab omni extremitate ineffabiliter, etc. Ex parle susceptionis accipiuntur proprietates. Si enim modus sit in susceplo: tune est illa que dicitur, Divini superadventus acceptivum. Et ad duntur duo modi, scilicet in omni im passibilitate et immaterialitate. Et dicit, Impassibilitate, ut sciamus nulla passione perturbatum vel motum, sed potius ex hoc esse perfectum thronum: et hee proprietas convenit secundum susceptionem in aclu existentem. Et dicitur, Jimmaterialitate, ut sciamus hoc non circa materialia et corporalia existere, sed in spiritualibus et divinis perfici. Si autem susceptio considerelur in aptitudine: tunc est illa quam ultimo ponit Dionysius, scilicet quod familiariter est in divinas susceptiones apertum: patula enim semper est sedes in divinam susceptionem, nullo alio insidente sibi pressa vel depressa. Si vero’ sumitur proprietas ab usu: tunc est illa quam vocat, Deife-- rum: quam penultimam ponit Dionysius. In Thronis enim omnis circumferetur Deus, ut de Thronis omni creature proprium exhibeat judicium providentiz sue, per quod deducatur ad finem ultimum.
Articulus 2
De praedictis tribus ordinibus, scilicet Seraphin, Cherubin, et Thronis in communi: penes quid accipiantur, et qualiter ordinenturMEMBRI PRIMI ARTICULUS II. De praedictis tribus ordinibus, scilicet Seraphin, Cherubin, et Thronis in communi: penes quid accipiantur, et qualiter ordinentur?
Deinde, Queritur de his predictis ordinibus in communi, et penes quid accipiantur, et qualiter ordinentur ?, ,
Dicitur autem communiter, quod penes conversionem in Deum accipiantur tres ordines prime hierarchie, et hoc: non saute Ie esse a conventenis:
1. Cum enim tres actus sint hierarchici, omnibus hierarchiis convenientes, scilicet illuminare, purgare et perficere, unus solus illorum actuum (qui est perficere) est reductio ad Deum et conversio: et hoc convenit omni hierarchie: non ergo penes hoc debent sumi specialiter ordines. prime hierarchie. |
2. Adhuc, Cum primus ordo istius hierarchie denominetur a charitate, et charitas dicat conversionem in Deum per amoris affectum, videtur quod alii debeant sumi penes alias virtutes: et hoc non demonstratur in nominibus eorum.
3. Adhuc, Bernardus super Cantica dicit sic: "Deus in voluntate est plenitudo dulcissime dilectionis, in intellectu lux veritatis, in memoria continuatio aternitatis.." Gum ergo in Angelis sint hee tria in quibus signaculum imaginis Dei est impressum, ut dicit Bernardus, videtur quod tres primi ordines penes istos tres modos conversionis in Deum accipiendi essent: et hoc non demonstratur in nominibus eorum.
Solutio. Dicendum, quod tres ordines prime hierarchie accipiuntur penes tres modos conversionis in Deum. Motus enim in Deém potest accipi prout est in motu ipso, et motivo, secundum actum in Deum movente: et sic est charitatis motus, a quo denominatur Seraphin: charitas enim exstasim facit, ut dicit Dionisius in libro de Divinis nominibus': et movet et transponit amantem in amatum.
Potest etiam considerari motus hic secundum intellectum, et sic consideratur in eo quod disponit ad motum, et judicat quo movendum sit: et hoc est plenitudo scientia et veritatis que Deus est. Et ab hac accipitur secundus ordo, qui dicitur Cherubin: quia rationabiliter et sapienter non movetur, qui per intellectum non prescivit finem motus sui.
Potest etiam considerart secundum perfectionem motus, qui est adeptio ejus ad quod movetur, et acquisitio finis mo- tus: ita quod id propter quod movetur, locetur in ipso et contineatur. Et penes hoc accipiuntur Throni, qui sunt sedes divini superadventus receptivi, et deiferi, ut dictum est.
Dixerunt tamen quidam valde probabiliter ad istam questionem, quod Deus tripliciter est in rebus: in omnibus enim creatis. est essentialiter, prasentialiter, et potentialiter: et penes hoc dicunt accipi Thronos. In rationali autem creatura sive intellectuali est dicto modo, et supra hoc per illuminationem veritatis in intellectu: et penes hane conversionem in Deum dicunt accipi ordinem Cherubin. Dicunt. iterum, quod per inhabitantem graliam Deus est in sanctis specialiter: et penes hanc conversionem créature in Deum, et creature in creatorem, dicunt accipi ordinem Seraphin.
Alii dixerunt et satis probabiliter, quod tres sunt dotes beatorum secundum intellectualem -creaturam, scilicet visio, dilectio, et comprehensio: et quod penes dilectionem sumitur ordo Seraphin, penes visionem ordo Thronorum.
Ad primum ergo dicendum, quod licet omnes Angeli convertantur in Deum quoad fruitionem et visionem matutinam, tamen quoad acceptiones illuminationum, immediate ad Deum non convertuntur, nisi ordines prime hierarchie: et ideo penes modum conversionis ° in Deum illi soli distinguuntur.
Av atiup dicendum, quod penes virtutes sive theologicas sive cardinales non accipiuntur ordines, nisi primus ordo, qui accipitur penes charitatem, non secundum quod virlus est, sed potius secundum quod motivum est amantis in amatum.
Ad aliud dicendum, quod tria que dicit Bernardus, dicunt modum quo Deus est in beatis, scilicet ut bonitas, ut veri tas, et ut continuatio beatorum in illis indeficiens: et non dicunt modum conversionis in Deum. Et ideo penes illa que dicit Bernardus, distinctio ordinum non accipitur: ad hec enim tria non accipiuntur theophanie sive illuminationes in gradu ordinis ‘constituentes, sed potius ipse Deus ut objectum perfectum beatitudinis.
Articulus 3
De sufficientia trium ordinum Cherubin, Seraphin, et Thronorum1. Secundum enim quodlibet donum Spiritus sancti sive ad contemplalivam sive ad activam vitam pertinens, est conversio in Deum: et sic ad minus septem deberent esse ordines secundum septenarium numerum donorum.
2. Adhuc, Multa sunt attributa divina, sicut potentia, sapientia, bonitas, justitia, ef misericordia, et hujusmodi: et secundum quodlibet illorum contingit converti in Deum: videtur ergo, quod penes hoc deberent distingui ordines.
Solvtio. Dicendum, quod sufficientia ordinum prime hierarchie accipitur secundum ea que faciunt perfectum motum in Deum secundum conversionem ad ipsum, et “illa sunt tria que dicta sunt. Primum est motivum quod per exstasim quam facit, movet et transponit amantem in amatum: et penes hoc accipitur primus ordo. Secundum est illuminativum et ostensivum et amati et omnium bonorum que sunt in ipso propter que amabile est: et propter hoc accipitur secundus ordo. Tertium est adeptio amati ab amante: et quielissima insessio amati in amante et penes hoc accipitur tertius ordo. Et in his’ perficitur conversio et motus in Deum: et propter hoc non sunt plures.
Ad id quod primo contra objicitur, dicendum, quod per dona sancti Spiritus conversio est in Deum, secundum quod ipse est causa meriti sive operum nostrorum in merendo: et penes talem conyersionem non distinguuntur ordines: quia hoc pertinet ad viam, non ad patriam..
Ad aliud dicendum, quod attributa divina dicunt modum creationis, quo creature exeunt ab ipso: sicut dicit ipse Origenes, quod Deus dicitur sapientia, quia sapientiz nostre causa est. Unde penes talem exitum non distinguuntur ordines, sed polius penes perfectam conversionem et motum intellectualis creature in ip sum, ut dictum est.
Articulus 4
De hierarchia eorumdem trium ordinum1. Et queritur primo de hoc quod Dionysius dicit in Caelesti hierarchia, ordines in hac hierarchia esse equiformes : cum jam probatum sit, quod unus est altior, et alter inferior: et ita videntur non esse equiformes.
2, Adhuc, Queritur de hoc quod dicit Dionysius, ibidem, quod "prima celestium essentiarum dispositio in circuitu Dei, et circa Deum immediate est stans, et simpliciter et incessanter circumiens eternam ejus scientiam secundum excellentissimam quantum Angelis est possibile semper mobilem collationem ®." In his verbis est contrarietas: dicit enim eas stare, et circumire; que duo simul esse non possunt.
4. Adhuc, Hic non assignat motum Angelorum, nisi circularem, Et in libro de Divinis nominibus, assignattresmotus Angelorum, scilicetcircularem, rectum, et obliquum. Ergo vel in ceelesti est diminutus, vel in libro de Divinis nominibus est superfluus.
5. Adhuc, Queritur etiam hic de proprietatibus prime hierarchiz, quas distinguit Dionysius, ibidem dicens, quod prima ejus proprietas est, quod multas et beatas videt pure contemplationes. Secunda est, quod simplos et immediatos videt fulgores. Tertia est, quod est illuminata et divino alimento repleta. Quarta, quod repleta est multa quidem primo data fusione, solaque domestica et vivifica divine refectionis unitate. Quinta, quod multa communione Dei et cooperatione digna effecta ad Deum, ut possibile, similitudine bonarum habitudinum et actionum. Sexta est, quod multa divinorum superposite cognoscens et divine scientie et cognitionis in participatione secundum quod fas est, facta, Queritur ergo, Penes quid accipiantur induct proprietates ?
Solutio. Dicendum ad primum, quod ordines de prima hierarchia non dicuntur equiformes a beato Dyonisio, nisi. quantum ad actam hierarchicum: et ille consistit in hoc quod est immediate accipere illuminationes a Deo: illuminationes dico, que pertinent ad officium et: gradum ordinis, in quo constituuntur: in modo tamen dignitatis illarum illuminationum non sunt equiformes.: dignior enim et altior illuminatio Seraphin, et post hoc illuminatio Cherubin, et post hoc illuminatio Thronorum.
Ad aliud dicendum, quod secundum. commentum quod est super eadem verba Dionysii, quod est commentum Maximi,. respectu diversorum dicuntur et stare, et circumire; Stare, quia sicut dicit Augustinus in libro XII Confessionum’, juxta Deum existentes, ejusdem eternitatis participatione qua Deus eternus est, immobiliter et inalterabiliter stant in esse et bono quod perceperunt. Moveri autem et circumire dicuntur: quia incessabili desiderio et conatu semper festinant plus et plus ascendere in illuminationes ejus: et sic respectu diversorum et stant et circumeunt,
Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Philosophus in VIII Physicorum, "motus circularis solus est perpetuus, et incorruptibilis, et simplex, ab eodem in idem semper et circa idem centrum immobile". Et penes hance similitudinem dicuntur moveri circulariter, qui sunt in suprema hierarchia: quia a Deo moventur in Deum motu perpetuo et simplici: quia motu intelligentis semper moventur circa scientiam ejus. Hoc autem inferioribus Angelis non contingit: quia illi accipiunt ab Angelis superioribus illuminationes, et per illas revertuntur in Deum: et ideo non moventur ab eodem in idem et circa idem semper.
Ad aliud dicendum, quod procul dubio intelligentia angelica tres motus ha bet, ut determinat Dionysius in libro de Divinis nominibus' +: sed-inter illos tantum. molus circularis attribuitur hierarchia prime, eo quod illi Angeli immediatam conversionem habent in Deum, sicut motus circularis est ab eodem in idem, et circa idem. Et hoc probatur ex ipsis definitionibus motuum, qua ponuntur in libro de Divinis nominibus, sic: "Moveri quidem dicuntur divine mentes circulariter quidem, un'te, sine principiis, et interminabilibus illuminationibus pulchri et boni’." Et dicit znite propter simplicitatem molus et uniformitatem. Et dicit sine principiis, quia non accipiunt illuminationes ab aliquo creato, sed ab ipso Deo, qui sine principiis est eternus. Et dicit interminabilibus, quia semper est in ratione finis et principii: et quod tale est, interminabile est, ul. dicit Philosophus in VIN PAysicorum. In directum autem moventur divine mentes, quando procedunt ad subjectorum providentiam, recle circa subjecta omnia transeuntes, Et dicit subjecta omnia creata: quando enim providentia intelligentie providerit illa que conferunt subjectis, non revertitur ab eodem in idem, sed transit motu intelligentie super subjecta de uno in aliud proficiendo ad similitudinem recti motus. In obliquum autem moventur divine mentes, quando et. providentes inferioribus minus habentibus, ingressibiliter manent in identitate circa identitalis causam, pulchrum. scilicet et -bonum, indesinenter circum chorum agentes. Et hoc fit, quando providentia inferiorum quibus provident, quasi reflectuntur in principium et finem pulchri et boni, a quo ct propter quod omne pulchrum est increaturis, sicut in prehabitis dictum est, quod visio vespertina qua cognoscitur res in seipsa, re-flectitur ad matutinam, quando: refertur ad laudem Creatoris.
Ad ultimum dicendum, quod proprietates prime hierarchie accipiuntur secundum quatuor, que considerantur in participatione illuminationis. Hee enim consideratur secundum intellectum, et secundum affectum, et etiam in operatione consideratur secundum singula horum, et secundum omnia simul. Et si consideratur secunduin hoc quod est in intellectu: tunc accipitur prima proprietas, que est, quod multas et beatas videt pure contemplationes. Penes idem quantum ad modum percipiendi accipitur secunda, que est, quod simplos et immediatos videt fulgores. Et differt prima a secunda: quia prima est de rebus quas percipit in illuminatione: secunda est de modo perceptionis illuminationis, que illuminat ad res illas videndas. Penes idem accipitur ullima, que est hee, quod multa divinorum superposite co- ° gnoscens, et divine scientiz et cognitionis in participatione secundum quod fas est facta. Et accipitur hac illuminario et quantum ad numerum scitorum, et quantum ad modum sciendi, et quantum ad reductionem cognitionis in Deum. Et hoc notatur per tria verba que ponit Dionysius in proprietate illa: numerus enim scibilium notatur per hoc quod dicit, Multa divinorum: modus per hoc quod dicit, seperposite cognoscens: non enim cognoscit superposite ut media et infima. Reductio autem in divinam scientiam notatur per hoc quod dicit, Divine scientiz et cognitionis in participatione secundnm quod fas est facta. He igitur tres proprietates accipiuntur sccundum considerationem illuminationis in intellectu.
Si autem consideratur secundum quod est in affectu: tunc est proprietas quarla que est hee, quod repleta est multa quidem primo data fusione, solaque domestica et vivifica divine refectionis unitate. In affectum enim infunduntur uni tate et bonitate divina sicut domestici Dei, et quasi concellanei in superiori domo gloriz in vestibulo divinitatis habitantes. Et illa infusio vivificat in quantum conjungit ad unum primum simplex et indivisibile. Hac eadem reficit per dulcedinem fruitionis in veritate et bonitate divina,
Si autem consideratur secundum intellectum et affectum: tunc est proprietas tertia que est hac, quod est illuminata et divino alimento repleta: tunc enim illuminata est quantum ad intel- lectum: divino autem alimento repleta quantum ad affectum.
Si vero consideratur secundum opus, et secundum intellectum, et secundum affectum simul: tune est proprietas quinta que est hec, quod multa communione Dei et cooperatione digna affecta ad Deum, ut possibile, similitudine bonarum habitudinum et actionum. Superiores enim in hoc cooperatores Dei efficiuntur, quod illuminant inferiores sicut Deus. Similitudinem autem divinam pre ceteris habent in habitudinibus et actionibus in hoc, quod pre ceteris divinas bonitates secundum intellectum et affecium in bono, vero, et pulchro participant: propter quod a beato Dionysio dicuntur agalmata divina, hoc est, expresse similitudines. Dicuntur etiam investibiles esse circa Deum: eo quod decore ejus pre ceteris vestiuntar, sicut dicitur in Psalmo xcu, 1: Dominus regnavit, decorem indutus est. Tit alibi, in Psalmo cul, 2: Amietus lumine sicut vestimenta, Ignis enim altissimum petit: quod competit Seraphin. Lumen et illuminatio de altissimo venit. Psal. rxxv, 5: Jdluminans tu mirabiliter a montibus externis: et hoc competit Cherubin. Thronus in sublimissimis locatur: quod competit Thronis, propter quod, Isa. xiv, 13, Lucifer qui concupivit aqualitatem Dei, dixit: Supra astra Dei exaltabo solium meum.
Membrum 2
De secunda hierarchiaDeinde, Queritur de secunda hierarchia. Et queruntur tria: quorum primum est de ordinibus in hac hierarchia positis in speciali. Secundum, De tribus ordinibus -in communi. Tertium, De hierarchia horuam trium ordinum.
Articulus 1
De ordinibus in secunda hierarchia positis, in specialiEt queruntur tria, scilicet de Dominationibus, de Virtutibus, et de Potestatibus: hi enim ordines a Dionysio in media hierarchia ponuntur.
Ad primum objicitur sic: 1. Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit sic definiens Dominationem: "Dominatio est non pejorum (sive inferiorum) excessus tantum,sed et omnis pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio,et vera et cadere non valens forlitudo."
Et videtur, quod non: quia 1. Non est in eis perfecta et omnimoda possessio pulchrorum et bonorum, sed in-Deo tantum: unde cum hoc sit de definitione Dominatidnis, non videtur secundum hance definitionem convenire Angelis qui sunt in ordine Dominationum.
2. Adhuc, Dicit Gregorius, quod omnis creatura in nihilum decideret, nisi eam manus omunipotentis conditoris contineret. Ergo nulla creatura habet veram et non cadere valentem fortitudinem: Angeli autem qui dicuntur Dominationes, creature sunt: ergo talem forlitudinem non habent: et hoc est de definitione Dominationum: ergo dominatio non convenit Angelis qui dicuntur Dominationes, secundum preinduciam definitionem,
3. Adhuc, Gregorius in Homilia de centum ovibus et centum drachmis dicit; "Dominationes vocantur, qui etiam Potestates et Principatus dissimilitudine alta transcendunt. Nam principari, est inter reliquos priorem existere: dominari vero, est etiam subjectos quosque possidere. Ka ergo Angelorum agmina que mira potentia preeminent, pro eo quod eis cetera ad obediendum subjecta sunt, Dominationes vocantur." Cum ergo dicatur dominatio relative-ad servum, videtur quod alii Angeli serviles sint ad Dominationes, quod absurdum est: ergo nec superiores proprie in media hie-- rarchia vocantur.
4. Adhuc, Gregorius, ibidem, "Sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis vi- - tiis omnibusque desideriis dominantur,. ut ipso jure munditia, dii inter homines vocentur. Unde ad Moysen dicitur, Exod, vu, 1: Eece constitut te Deum Pharaonis. Quo ergo isti nisi inter numerum Dominationum currunt?" Ex hoc accipitur, quod superiores Angeli in media hierarchia potius dii, quam Dominationes vel domini debent vocari.
5. Adhuc, Bernardus in sermone 19 super Cantica dicit sic: "Diligunt eét Dominationes Deum. Cur?" Et respondet sic: "Nescio quid subtilius sublimiusque indagare de Dei interminabili atque: irrefragabili dominatu, laudabili quadam presumptione feruntur, quod seilicet ubique universitatis non solum potens, sed ect presens, supra infraque obsequi rectissime voluntati sue cursum temporum, motus corporum, nutus mentium, ordine utique pulcherrimo cogat, idque tam vigili cura, ut ne puncto quidem aut iota uni, ut dicitur, horam omnium debitum subtrahere famulatum nullatenus liceat: opera tamen tam facili, ut turbationem seu anxietatem nullam gubernator sentiat. Intuentes ergo Do minum sabaoth tanta cum tranquillitate omnia judicantem, intensissim® suavissimeque contemplationis stupore nimio sed sensato rapti in illud divine claritatis tam ingens pelagus, recipiunt sese in secretiori quodam mire tranquillitatis recessu, ubi tanta pace ac securitate fruuntur, ut quiescentibus ipsis pro reverentia prerogative tamquam vere Dominationibus militare ac ministrare videatur cetera multitudo." Sed recipi in secretiori contemplationis (ut prehabitum est) convenit prime hierarchie: hoc ergo non videtur debere attribui Dominationibus que sunt de secunda hierarchia.
6. Adhuc, Frui tranquillitate pacis potius videtur.convenire Thronis, quam Dominationibus, secundum ea que pre- habita sunt.
7. Adhuc, In eodem seruione infra Bernardus. dicit sic: "A Dominationibus diligitur Deus ob placidissimam voluntatem, qua licet ubique dominetur in fortitudine brachti sui, virtute tamen potentiori pro sua ingenita lenilate et imperturbabili tranquillitate disponit omnia suaviler." Ex hoc accipitur, quod non dicuntur Dominationes a dominio quod in ipsis est, sed a dominio quod in Deo contemplantur: et sic cum alii idem contemplentur, deberent dici Dominationes sicut et ipsi.
8. Adhuec, Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium dicit sic: "Putemus Dominationes adeo cunctis supereminere prefatlis ordinibus, ut respectu horum ceteri videantur omnes administratorii spiritus, et ad istos tamquam ad dominos referri regimina Principatuum, tutaminma Potestatum, operationes Virtutum, revelationes Archangelorum, curam et providentiam Angelorum‘." Ex hoc videtur, quod omnes inferiores Angeli rationes officiorum suorum reddunt Dominationibus, et quod propter hoc Dominationes dicuntur a dominio quod in seipsis sit, et non a dominio quod in Deo contemplantur: et sic videtur Bernardus sibi esse contrarius.
Solutio. Dicendum, quod Domina-. tiones dicuntur a dominio secundum quod definitur a Dionysio in libro de Divinis nominibus ?. Ad perfectum autem dominium tria exiguntur. Primum est superpositio pejorum sive inferiorum. Pejora autem dicuntur omnia deprimentia in servitutem aliquam, que a substantia intellectuali possent tollere libertatem. Quod contingit tribus modis, scilicet ab obligatione materie: sicut anima hominis que intellectualis natura est, ex unione ad corpus in multam deprimitur servitutem. Propter quod Aristoteles in primoprime philosophie dicit, quod multipliciter humana natura ancilla est, el libera, hoc est, sui causa esse non potest. Liberum enim dicimus, ut ibidem dicit, quod sui causa est. Nec differentia esse potest, sed potius subjecta serviluti materia, sicut dicitur, ad Roman. vii,20, quod subjecta est creatura serviluti non volens Et loquitur de servitute corruptionis, que est ex obligatione materiz corruptibilis.
Secunda servitus est que dicilur servitus conditionalis, qua unus homo alteri subjicilur, ut omnes suos actus et possessiones ad illum referat, et nomine illius agat et possideat quidquid agit et possidet. Genes. 1x, 25: Maledietus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis, Et hee quidem servitus inducta est per peccatum, Justum enim fuit, ut qui peccavil in superiorem secundum naturam, hoc est, in patrem, ‘in potestate subderetur equali per naturam, et sic deprimeretur in servitutem.
Tertia servitus est peccati. Joan. vm, 34: Qui facit peccatum, servus est peccati. Deprimitur enim quis per peccatum (ut dicit Damascenus ‘) ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam, ut scilicet jam non libere agat secundum facultatem rationis et voluntatis, sed ut damnatus homo agat ea ad que pondere peccati deprimitur. Ad Roman. vu, 15 et seq - Non guod volo bonum, hoc ego: sed quod odi malum, illud facto. Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est. Nune autem jam non ego operor illud: sed quod habitat in me peccatum.
Ab omnibus ergo his sic in servitutem deprimentibus, superpositionem et excessum dicit dominium prout est in Angelis: quia nec obligatione materie, nec conditione a pecato inducta, nec peccato in pejus aliquod sive possunt: et hoc dicit prima pars definitionis inducte.
Sed quia omnis superpositio necesse est ut causetur a bonis que excellenti dignitate sua aliquem ponunt in sublimi, ideo in secunda parte addit in definitione dicens, guod est omnis et pulchrorum et bonorum perfectio et omnimoda possessio. Et dicit, Possessio, ut ad nutum habeatur, sicut id in quo jam pedes intellectus et affectus positi sunt. Et dicit, Perfecta, ut extreme et in summo virtutes habeantur: quia, sicut dicit Aristoteles in IV Ethicorum, licet virtutes morales in passionibus et operationibus sint medium quoad nos determinata ra tione, tamen in bono sunt extremum, precipue in actu potenti ad quem secundum habitum potentiam perficiunt. Et hoc est secundum quod Dionysius ponit in definitione dominii prainducta: quod maxime in Angelis est, qui Dominationes dicunlur: quia illi possessione pulchrorum et bonorum excedunt et superponuntur aliis: ita ut ad nutum et dispositionem eorum minisferia aliorum inferiorum disponi et ordinari dicantur. Et hac est causa propter quam secundum Bernardum et Gregorium Dominationes missi numquam Jeguntur ad ministeria, sed in intimis manentes cum Deo disponunt actus ct ministeria ministrantium, Virtutum scilicet, et Potestatum, Principatuum, Archangelorum, et Angelorum.
Tertium autem quod exigitur'ad perfectum dominium, est vera et non cadere valens fortitudo. Et dicitur fortitudo non cardinalis virtus, sed robur inditum ex perfecta et omnimoda possessione pulchrorum et bonorum, quo se et subjecta sibi tenere potest, ne cadere valeant a bonis ab illuminatione per theophaniam perceptis. Propter quod etiam dicit Ambrosius quod "Dominus est nomen non nature sed potestatis." In tali ergo perfecta ratione dominii dominium convenit Dominationibus.
Ad primum ergo dicendum, quod perfecta et omnimoda possessio bonorum et pulchrorum Deo convenit per essentiam: sed secundum participationem et analogiam proprie facultatis nihil prohibet convenire Angelis, quamvis creature sint.
Ad aliud dicendum, quod in Angelis dominium non dicitur eodem modo sicut in Deo, quia per essentiam vera et cadere non valens tortitudo, soli Deo convenit: sed per participationem confirmationis in bono, convenit etiam Angelis bonis ex dono Dei.
Ad aliud dicendum, quod in Angelis dominium non dicitur in relatione- ad servitutem ut dominus ad servum, sed ex sola simplici superpositione super omnia quecumgue possunt deprimere in servitutem, ut dictum est. Quamvis enim in civilibus superatus qui ad obsequia superantis superatus est, dicatur servus, et per oppositionem relationis dicatur ad dominium: tamen secundum Socratem et Platonem et alios Stoicos qui de perfectione hominis secundum virtutem plenius scripserunt, servus dicitur, qui de bono providentie non tantum habet ut sibi vel aliis provideat: etideo sub providentia alterius oportet eum vivere et agere quidquid agit. Kt dicilur /iber, qui sibi causa potest esse sulficiens in actu bone providentia. Et dicitur dominus, qui ex superpositione pulchrorum et bonorum sibi et aliis sufficit ad actum bone providentie. Et hoc expresse dicitur a Platone in Politegia, qaam non de verbo ad verbum, sed per sensus et sententias transtulit Apuleius Philosophus. Trahitur etiam de verbo Aristotelis qui in primo Ethicorum inducit Homerum dicentem, quod "optimus est, qui secundum naturam in bonis providentia perfectus est. Et hic rursus bonus est, qui licet secundum naturam non sit bonus, tamen alium bohum in animo ponit, et ad illum respicit,ut ‘ad illum dirigatur et corrigatur in bono providentie. Qui autem nec per naturam bonus est, nec alium talem in animo ponit: hic profecto inutilis est vir, ut dicit Homerus." Unde ex dicto Gregorii non sequitur, quod aliquid servitutis sit in aliis Angelis, sed quod ex illuminationibus Dominationum transfusis in alios Angelos inferiores, actus ministeriorum eorumdemet disponantur et ordinentur.
Ad aliud dicendum, quod fallacia equivocationis est in argumento. Dii enim equivoce dicuntur de his qui per naturam dii sunt, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus: et de dominis qui superpositione pulchrorum et bonorum donorum dii et domini dicuntur, sicut Movses et alii prelati: et illi ab eodem dicuntur et dii et domini. Unde Glossa super illud Psalmi rxxxi. 1: Deus stetit in synagoga deorum: dicit, quod prelati aliis superpositi ibi dii dicuntur: melius tamen dicuntur domini, quia dominus in ipsa intentione nominis talem dicit superpositionem, quam secundum intentionem nominis non dicit hoc nomen, Deus,
Ad aliud dicendum, quod beatus Bernardus non intendit aliud dicere, nisi quod dictum est, scilicet quod Dominationes per theophaniam quam ex dominio universorum contemplando percipint, qua dominationi ejus universa obediunt, intelligunt qualiter distribuenda sunt ministeria Virtutum, Potestatum, Principatuum,Archangelorum, et Angelorum: et per refusionem ejusdem illuminationis super inferiores Jluminant eos ad ordinem et dispensationem ministeriorum,ut scilicet quilibet illuminetur in quo et ubi et quando et circa quos ministret. Nec intendit, quod illam illuminationem immediate ab intimis Dei recipiant: sed potius Throni recipiunt eam ab intimis, et receptam transfundunt in Dominationes: in qua sic recepta Dominationes contemplantur qualiter universilas creature obedit et ministrat domino dominorum: qui sicut dicitur, Isa. vi, 3, Dominus sabaoth vocatur, hoc est, virtutum vel exercituum.
Ad aliud dicendum, quod frui tranquillitate pacis et convenit Thronis, et convenit Dominationibus diversaratione. Convenit Thronis secundum tranquillitatem divine insessionis et quietis. Dominationibus convenit secundum tranquillitatem dispositionis ministeriorum, quorum turbationi ad exteriora missi numquam permiscentur, gquamvis in intimis contemplando ista suavissime disponant secundum tranquillitatem et lenitatem ejus de quo dicitur, Sapient. vit, 4, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter,
Ad aliud dicendum eodem modo, quod scilicet Dominationes contemplantur illuminationem et rationem dominii divini in Deo: et contemplando ejusdem gratiz efficiuntur participes, ut in prehabitis dictum est: et illuminando infetiores de eodem, efficiuntur potestatis consortes: quod est commune omni hierarchie secundum quod est ordo, scientia, et actio, secundum quod: in questione de definitione hierarchize determinatum est. Hoe autem secundum illuminationem propriam, per quam quilibet Angelus in ordine et gradu hierarchiz constituitur, aliis Angelis non convenit: et ideo Dominationes congrue vocari non possunt.
Ad ultimum dicendum, quod Bernardus non est sibi contrarius. Inferiores enim ordines qui a ministeriis denomtnati sunt, quinque sunt, et in alio non reddunt rationem Dominationibus, nisi quod ab ipsis per eamdem illuminationem, ordinem et dispositionem ministeriorum accipiunt, et per eamdem in Deum reducuntur: sicut dicit Dionysius, quod in omnibus hierarchiis lex divinitatis est per prima media, et per media infima reducere: ét sicut ipse Dionysius in primo capite de Celesti hierarchia dicit, quod "omnis Patre moto manifestationis Iuminum processio in nos optime ac large proveniens, iterum ut unifica virtus restituens (hoc est, conjungens primo uni indivisibili et semper simplici) replet nos et convertit ad congregantis Patris unitatem, et deificam simplicitatem." Et hoc est etiam quod dicitur in libro de Causis, quod intelligentia est substantia que non dividitur: quia licet recipiat plures bonitates a prima causa, secundum eas tamen non dividitur, sed unificatur: quia per eas per similitudinem plus et plus accedit ad primum unum simplex, quod est in fine simplicitatis consistens.
Srcunpo, Queritur de proprietatibus Dominationum, quas enumerat Diony-. sius in Coelesti hierarchia, sic dicens: "Tgitur sanctarum Pominationum manifestativam nominationem estimo declarare absolutam quamdam et omni pedestri minoratione liberam anagogen, nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo eam universaliter inclinatam, liberaliter severam dominationem, omni minutive servituti’ superpositam, superiorem subjectione omni, remotam ab universa dissimilitudine, et dominationis incessanter appetentem, et ad illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem quantum possibile et seipsam et qu post eam sunt, optime et speciose conformantem, ad nullum vane videntium, sed ad proprie év universale conversam, et dominice semper deiformitatis in participatione, secundum quod possibile est ipsi factam."
Et queritur, 4. Quid vocetur hic pedestris minoratio ? nullus enim Angelorum pedestri minorationi subjicitur: commune est ergo omnibus Angelis habere liberam anagogen et absolutam ab omni pedestri minoratione.
2. Adhuc, In eadem prima auctoritate dicit, Liberam et absolutam: que idem videntur sonare: et sic alterum superfluit.
3. Adhuc, Hac proprietas eadem videtur esse cum quarta que est, Dominationem omni servituti minutive su perpositam. Idem est enim superponi minutive servituti, quod est habere liberam et absolutam anagogen ab omni pedestri minoratione.
4. Adhuc, Similiter iste duwe videntur eedem cum quinta que est, Superiorem subjectione omni. Idem enim est esse superiorem subjectione omni, quod est habere dominationem omni minutive servituli superpositam.
3, Adhuc queritur, Que sint tyrannice dissimilitudines de quibus mentionem facit in secunda proprietate ? Dixerunt enim Basilius, Boetius et Aristoteles, quod tyrannus in hoc differt a rege, quod rex consulit et statuit quod omnibus est utile. Tyrannus vero neglecta communi utilitate, consulit et statuit quod sibi est utile. Propter quod Aristoteles in V Ethicorum dicit, quod "corruptio urbanitatis que regnum dicitur, estin tyrannide per quam rex efficitur tyrannus." Cum ergo tale é onsilium et tale statutum non conveniat Angelis, hec convenire possit, videtur quod superflue ab Angelis removetur tyrannica dissimilitudo,
6. Adhuc, Queritur de hoc quod dicit in septima proprietate, Dominationis incessanter appetentem: hoc enim videtur esse ambitionis, et non gratia: unde propter talem ambitionem et appetitum demon expulsus est de ccelo.
7. Adhuc, Queritur de hoc quod dicit in nona proprietate, scilicet ad nullum vane videntium, sed ad proprie sy universale conversam: nullus enim Angelorum convertitur ad vanum, sed ad vere existens: hoc ergo commune est Angelis et Dominationibus.
8. Adhuc, Queritur de hoc quod dicit, Liberaliter severam,in tertia proprietate: liberalitas enim non proprie est conditio dominii, sed per se virtus, ut dicit Aristoteles in IV Ethicorwm, que medium est inter avaritiam et prodigalitatem,
9. Adhuc, Severitas non est conditio nobilitatis in domino: non ergo debet poni inter proprietates Dominationum.
Solutio. Dicendum, quod proprietates Dominationum multiplicantur secundum ea que faciunt dominium perfectum in natura, et habitu, et operatione.
Sicut enim in prehabitis dictum est, natura quedam ancilla est, sicut natura humana: eo quod conversa et ad vanitatem mutabilitalis: et propter superpositionem que importatur in nomine Dominationum, Dominationes illi nature superposite sunt: et sic omnibus vana videntibus, hoc est, experientibus superposita, et ad id quod proprie est év conversa per similitudinem: accipitur proprietas nona.
Est etiam servitus ex natura servili, cujus est subesse et non superesse: cui etiam superponitur dominatio Angeloet penes hoc accipitur proprietas quarta.
Si autem consideratur dominium penes habitus complentes dominationem: tunc considerari potest duobus modis, scilicet in sé, et in comparatione ad dominationem primam divinam, Si in se, hoc potest esse tribus modis. Aut enim consideratur secundum ipsum superesse, quod est de substantia dominii, aut secundum ea‘super que est, aut secundum unum in comparatione ad alterum. Si primo modo: tune est preprietas sexta que est, remolam esse ab universa dissimilitudine. Kit dicitur dissimilitudo vitium quod maculat dominium. Et super illud extollitur per hoc, quod multas bonitates accipit a Deo, per quas superest aliis.
Si secundo modo: tune sunt proprietates tres, secundum tria super que extollitur dominium. Extollitur enim secundum minorationem materie,que dicitur minoratio pedestris, eo quod materia talis conculcatur quasi pedibus mutabilitate propria et miseria. Et penes hoc accipitur proprietas prima, que est, absolutam quamdam et ab omni pedestri minoratione liberam anagogen, hoc est, sursum ductionem. Et dicitur adsoluta, in comparatione ad obligata materia ex qua sunt vel in qua sunt. Et dicitur dera in comparatione ad ea que licet non sint ex materia vel in materia, tamen obligata sunt materiw, sicut est intellectus hominis, qui conjunctus est continuo et tempori, ut in terlio de Anima dicit Aristoteles. Et ex hac obligatione acutius et minus acute intelligit ‘secundum quod magis et minus est abstractus, ut docet Aristoteles in III de Anima. Et propter hoc minutivam servitutem patitur in actibus suis. Et ut ‘dicit Alexander in libro de Mol cordis, illuminationum que sunta primo, secunda relatione perceptiva est anima rationalis humana. Et’sic est proprietas quarta que est hec, dominationem omni nunutive servituit superpositam. Et hoc est quod dicit commentum Maximi super idem verbum sic: "Sensibilia et corporalia servituti convenientia dicit: nam tion permittunt ea que vere sunt intelligere."
Si autem accipitur penes modum participandi ea qua servituti subjiciunt, super que extollitur dominium Dominationum: tunc est proprietas quinta, que est, superiorem esse subjectione omni.
Si vero consideratur tertio modo predicte divisionis: tunc sunt proprietates due sumpte penes ea in quibus dominium male comparatur ad subditos. Cum enim domini sit coercere subditum, potest esse coercitio remissa inducens dissolutionem in subditis: et contra hoc dicitur, /iberaliter severam, que est proprietas tertia. Potest etiam inclinari in furorem ad nocendum subditis: et contra hoc dicitur, nulla tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo universaliter inclinatam: que est proprietas secunda.
Si autem sumitur in comparatione ad dominationem primam divinam: hoc potest esse duobus modis. Aut enim erit secundum appetitum ordinatum ad illam, ut assimilet se ei quantum potest: et sic est proprietas septima, que est, dominationis incessanter appetentem, Aut potest esse ad hoc ut exaltetur super ignominiose deprimentia: et sic est proprietas sexta, que est, remotam esse ab universa dissimilitudine, Aut potest esse secundum imilationem dominationis prime divine: et sic est proprietas octava, que est, ad illius ipsius naturaliter subsislentis virtutis siumilitudinem quantum possibile et seipsam et que post eam sunt, optime et speciose conformantem. Et dicit, Quantum possibile, optime et speciose conformantem: guantum possibile, propter exaltalionem potentia: optime, propter hoc. quod sic altingit finem dominii: et speciose, quia in talibus laus est et speciositas domi-— mini.
Si autem accipitur secundum actualem participationem que in tali dominio constituit: tunc est ultima sive decima, que est, dominice semper deiformitatis id participatione, secundum quod possibile est ipst faclam.
Ad primum ergo dicendum, quod jam dictum est, quod vocatur pedestris minoratio: hee enim est que materialia conculeat, et quasi serviluli addicta conculcanda est ct abjicienda, a qua anagogen ex natura habent omnes Angeli: tamen ex illuminatione theophanie et officii nomine non habent nisi Dominationes.
Av atiup dicendum, quod dibera dicuntur, que ex materiam vel in materia non sunt, sed in seipsa sunt existentia, sicut spiritualia. Absoluta vero dicuntur, que ad materiam- per obligationem non sunt inclinata, sicut diximus de intellectu anime rationalis, qui conjunctus est continuo et tempori: et sic differunt iibera et absoluta: et sic neutrum superfluit.
Ad aliud dicendum, quod minutiva servilus communior est quam anagoge a pedestri minoratione. Servitus enim mi-. nutiva dominii ex multis est, scilicet ex. materia et passionibus quibus non dominantur, sicut est ira, ef concupiscentia, et hujusmodi. Anagoge autem a pedestri minoratione, non est nisi ex materia vel inclinatione ad illam.
Ad aliud dicendum, quod quinta differt ab aliis duabus: communior est enim quam utraque illarum, Multa enim subjiciunt, sicut conditio, peccata, pas$10, miseria, impedimenta, sensibilia, necessitates, que non permittunt stare animum.in dominio recto et sui et aliorum: et ut Plato dicit, non permiltunt eum, scilicet animum in subjecta dominalem juslitiam operari.
Ad aliud dicendum, quod fyrannica disimilitudo dicitur crudelitas, qua quis dominio non recto debacchatur in subjectos, a qua verum dominium nomine suo dicit remotionem: eo quod dissimilitudinem dicit.a vera et dominali justitia, qua quis regere debet subditos.
Ad aliud dicendum, quod appetere dominari propter preesse et preferri, est ambitionis: sed appetere superesse super omnia servilia quocumque modo ad servitutem inclinantia, ex multa possessione pulchrorum et bonorum que eum dignum in gradum superioris ponunt, est actus virtulis que dicilur magnanimitas. Dicit enim Aristoteles in IV Ethicorum, quod "magnanimus est, qui magnificat se magnis dignus existens."
Ad aliud dicendum, quod vanum ibi dicitur, quod non confert ad virtutem illuminationem: sicut dicitur, Sapient. xm, 4, quod vant sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Et liect hoc omnes Angeli habeant ex confirmatione gratia, tamen ex illuminatione theophanie in gradu constituente, specialiter convenit hoc eis qui dominium non querunt in vanis sive mutabilibus rebus.
Ad aliud dicendum, quod hoc peccat secundum equivocationem: /zberaliter enim non formatur a liberalitate virtule, sed a libero qui vere causa sui est, et non est retracius ab actu vel passione crudelitatis vel timiditatis vel alicujus alterius, quin libere dominetur secundum virtutem.
Ad ultimum dicendum, quod severitas dicitur dupliciter. Est enim severitas mixta duritiei crudelitatis et rigori justitie: et de hac dicit auctoritas Augustini, quod aliquando detrahendum est severitati. Dicitur etiam severitas sequela simplicis veritatis. Veritati autem numquam aliquid detrahendum est: hoc enim esset violare veritatem judicii, et ledere veritatem justitie dominalis, quam ex jure dominus habet super subditos. Et ab hac severitate dicitur, quod dominatio Angelorum qui Dominationes dicuntur, severa est: hac est enim conditio nobilitans dominationem.
Deinde, Queritur de Virtutibus, et queruntur duo: scilicet quid sint, et que - sint proprietates earum.
Ad primum sic proceditur: 1. Dicit Gregorius in Homilia de centum ovibus, quod "nimirum spiritus illi Virtutes dicuntur, per quos signa, et miracula frequentius fiunt." Sed signa et miracula fiunt ad confirmationem fidei: confirmatio autem fidei ad hominum pertinet illuminationem: hominum autem illuminatio pertinet ad inferiorem hierarchiam: ergo Virtutes pertinent ad inferiorem hierarchiam: non ergo debent poni in media.
2. Adhuc, I ad Corinth. xiv, 22: Signa data sunt non fidelibus, sed infidelibus'. Ergo signa sunt ad illuminationem infidelium, ut convertantur ad fidem: sed illuminationem infidelium operantur illi qui sunt de infima hierarchia: ergo Virtutes sunt de infima hierarchia: non ergo debent poni in media.
3. Adhuc, Gregorius ibidem in preinducta homilia. "Sunt qui mira faciunt, signa valenter operantur. Quo ergo isti nisi ad supernarum Virtutum sortem et numerum congruunt?" Sed signa facere, ut dicit Gregorius, est gratie gratis date, non gratum facientis: iste ergo ordo denominatur a gratia gratis data, et non gratum faciente. Cum ergo hierarchia sit sacer principatus, a sacro ordine et scientia et aclione denominatus, et iste ordo non denominatur ab aliquo sacro ordine et scientia vel actione, videtur quod iste ordo de nulla hierarchia sit.;
4, Adhuc, Bernardus in sermone 19 super Cantica: "Ule beatitudines que Virtutes dicuntur, ex eo forsitan appellate sunt, quod virtutum atque prodigiorum occultas perpetuasque causas felici curiositate rimari ac mirari divinitus ordinate, signa que et quando volunt in omnibus elementis terre et hominibus potenter exhibeant." Ex hoc accipitur, quod Virtutes propter hoc non tantum dicuntur, quod miracula faciunt: sed quia causas miraculorum in Verbo contemplantur, et illuminationes ad miracula ex Verbo accipiunt. Et cum immediate illuminationes ex Verbo accipere, sit prime hierarchie, videtur quod Virtutes sint de prima hierarchia, quod est
4. Vulgata habet, I ad Corinth. X1V, 22: Itaque lingux in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetie autem non infidelibus, sed contra Dionysium qui ponit hune ordinem in media hierarchia.
5. Adhuc, Videtur quod Bernardus sit sibi contrarius. In eodem enim sermone, scilicet 19 super Cantica, dicit sic, post inductam auctoritatem: "A Virtutibus Deus diligitur ob benignissimam exhibitionem miraculorum, per que incredulos dignantissime trahit ad fidem." Et sic videtur, quod propter operationem miraculorum dicuntur Virtutes, et non propter contemplationem. Et paulo post sic dicit: "Plenum quippe est suavitatis et gratie, incerta et occulta sapientie in ipsa sapientia intueri: plenum. nihilominus honoris et gloria, causarum in Dei verbo abscondifarum mundo spectandas mirandasque in manus Virtutum dirigi efficientias." Et sic Bernardus dicere videtur, quod et a contemplatione causarum in Deo absconditarum, et ab operatione miraculorum Virtuées dicantur. Et sic videtur, quod in infima hierarchia sunt ponendi Angeli, qui Virtutes dicuntur: hoc enim pertinet ad hominum illuminationem, quod ultime competit hierarchie.
6. Adhuc, Hoc videtur expresse dicere in libro V de Consideratione ad Eugenium: ubi dicit, quod "Archangelis presunt Virtutes, et illis Potestates, et Potestatibus Principatus." Cum ergo Angeli sint de infima hierarchia, et Principatus similiter, videtur quod Virtutes de eadem hierarchia sint cum Principatibus, Archangelis, et Angelis: et sic erunt de infima hierarchia.
7. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Deus laudatur: eo quod ineffabilis et ignota et incogitabilis est cuncta egrediens ipsius virlus, que propter abundantiam possibilis et infirmitatem firmat, et ultimas resonantiarum ipsius continet et fortiter tenet?." Ex hoc accipitur, quod Virtus determinatur per abundantiam potestatis ultimam, omnia firmantem et continentem in esse, virtute, et opere: et cum hoc sit plus quam Principatus et Potestates, Virtutes ponende sunt ante Principatus et Potestates. Et hoc quidem expresse dicit Dionysius. Ergo Virtutes sunt de media hierarchia, et non de prima, nec de ultima.
8. Adhuc, In H Sententiarum, distinct. IX, cap. Post predicta, Magister ex verbis Gregorii dicit sic, quod superiores Angeli sunt, Seraphin, Cherubin, Throni: medii, Dominationes, Principatus, Potestates: inferiores, Virtutes, Archangeli, Angeli: quod omnino est contra ordinem quem ponit Dionysius in Celesti hierarchia, ubi sic dicit: "Transeundum nobis in mediam coelestium intellectuum dispositionem, Dominationes illas supermundanis oculis quantum possibile explorantibus, ct vere potentia speculamina divinarum Potestatum et. Virtutum ‘." Ergo media hierarchia consistit ex Dominationibus, Virtutibus, et Potestatibus quod est contra predicta.
Solutio. Supponatur hic quod dicit Dionysius, scilicet quod media hierarchia secundum omnia nomina ordinum in ea positorum, distinguitur in ordines acceptos secundum perfectionem potestatis pertinentis ad mundi gubernationem et continentiam. Et secundum hoc dicimus, quod virtus a qua dicitur ordo Virtutum, accipitur secundum quod Aristoteles definit eam in secundo de Celo et Mundo, dicens sic: "Virtus est ultimum potentiw in re." Et hoc vult intelligi de virtute activa, et de virtute passiva. Sed virtus activa ultimum suum ponit in maximo in quod potest: virtus vero passiva in minimo. Ex hoc enim ultimo inferuntur omnia que sunt de potentia et activa et. passiva. Sequitur enim, si Hercules virtute activa potest in mille, quod potest in centum, et in decem, et in unum, et in omne illud quod est minus millenario. Sed non sequitur, quod possit in mille et unum, vel in aliquot plures quam mille: et sic ullimum potentia ejus determinatur ad mille, et ad nihil ultra. In potentia autem passiva e contra est: virtus enim illius stat in minimo tamquam in ultimo ipsius. Sequitur enim, si Hercules potest pati ab uno, id est, vinci, quod multo magis potest pati a duobus vel tribus, et sic deinceps. Sed non convertilur: non enim sequitur, si potest vinci a pluribus, quod potest vinci ab uno. Sic ergo accepta virtute pro ullimo ultra quod non potest, ultimum illud potest accipi duobus modis, scilicet simpliciter, et quoad nos. Per simpliciter ultimum determina- tur virtus a Dionysio. Tunc enim virtus dicit tantam abundantiam potentie, que suimet imbecillitate non relinguit aliquem deiformem motum, quin possit in illum: quod dicit Dionysius esse substantialem actum Virtutum. Si autem ultimum determinatur guoad nos; cum miraculum quod est supra naturam’ et contra naturam sit maxime potentie quoad nos, sic determinatur a Gregorio, et Bernardo, et a Magistro in libro IL Sententiarum, distinctione IX, quod substantialis actus Virtutum, est miracula et prodigia facere. ©
Adhuc prenotandum, quod actus ordinum Angeloram duobus modis determinantar, scilicet penes actus simpliciter secundum absolutam substantiam et excellentiam potestatis consideratam, aut penes actum comparatum ad finem qui est illuminatio et perfectio. Si est penes actum simpliciter: tunc constat, quod summus actus secundum superesse et posse, est dominatio. Et secundus erit, posse in omnem deiformem motum. Et tertius erit, posse coercere nocivum impediens. Hac consideratione Dionysius in media hierarchia primo ponit Domi nationes, secundo Virtutes, tertio Potestates. Et illam hierarchiam tunc sequitur distinctio potestatis super hanc provinciam vel illam, et super hunc hominem vel illum, et super hunc actum vel illum: penes quod accipitur media hierarchia. Et hune ordinem bene et subtiliter prosequitur Dionysius. Si autem attenditur actus comparatus ad finem qui est illuminatio et perfectio hominis: tunc proximi hominibus Angeli sunt illuminalores et perfectores hominum: et sic ascendendo enumerantur a beato Gregorio et Bernardo ordines, et sic Angelis presunt Archangeli, qui secreta revelent,-et ad hoc potestatem accipiunt ut revelent ea que pertinent ad salutem et illuminationem hominis. Et illis presunt Virtutes, qui faciunt miracula ad illuminationem fidei confirmandam. Et illis presunt Principatus, ad distinctas provincias pertinentes. Et illis preesunt Potestates, contrarias potestates arcentes. Et illis Dominationes, ministeria Angelorum disponentes. Et hunc ordinem prosequuntur Gregorius et Bernardus precipue propler Apostolum, qui ad Coloss. 1, 16, sic enumerat: Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates '.
His iva prenotatis, dicendum ad primum, quod illa ratione quam prosequuntur Gregorius, et Bernardus, et quidam alii sancti, non ponuntur Virtutes in media, sed in ultima hierarchia. Sed illa ratione quam prosequitur Dionysius de perfectione potestatis, ponuntur in media, et non in infima: nec est inconveniens, quod unum et idem in diversis dispositionibus ponatur secundum diversas rationes.
Ad aliud dicendum, quod hoc procedit etiam secundum dispositionem quam prosequitur Gregorius: et sic verum est, quod Virtutes sunt de infima: hierarchia.
Ad aliud dicendum, quod licet in hominibus operatio miraculorum sit grati# gratis date, tamen ‘in Angelis contemplatio causarum absconditarum in Deo, et ex hoc illuminationem et virtutem accipere ad miracula exhibenda, non tantum est gratie gratum facientis, sed eliam glorie, ut patet in auctoritate Bernardi preinducta. Et quantum ad hoc ponende sunt Virtutes et inhicrarchia et in ordine.
Ad aliud dicendum, quod Virtutes iluminationes a Verbo accipiunt, hoc est, a Verbo ortas et a prima hierarchia immediate acceptas, et in media hierarchia transfusas: dia, et non de prima hierarchia.
Ad aliud dicendum, quod Berhardus in nullo sibi contrariatur: quia contemplatio illuminationis accipitur propter actionem, sicut omnis hierarchia est sacer ordo, et scientia, et actio. Et secundum hance dispositionem Bernardi, verum est, quod Virtutes sunt de infima hierarchia, et Principatus de media: quia distinclam ad provincias dicunt potestatem.
Ad aliud patet solutio per idem. Si enim distinguantur ordines per actus ad finem ordinatos, Virtutes procul dubio sunt de infima hierarchia. Si autem distinguantur penes actum potentie complete et absolute: tunc sunt de media. Nec est vis in verbis Apostoli: quia licet ad Coloss.1, 16, ponat Virtutes post Potestates et Principatus, tamen, ad Ephes. iu, 102, ponit ante. Unde constat, quod Apostolus non intendit ordinare ordines in hierarchiis, sed enumerare tantum.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius prosequitur ordinem qui est secundum actus potentia absolute acceptos, et ideo ponit Virtutes medium ordinem in media hierarchia, ut dictum est.
Ad ultimum dicendum, quod Magister ibi tangit ordinem Gregorii, et non ordinem Dionysii: et hoc nihil habet contrarietalis, quia in diversis rationibus accipiuntur: nihil enim inconveniens est unum et eumdem ordinem secundum diversas rationes in diversis poni hierarchiis, ut dictum est.
Et sumantur verba Dionysii in Celesti hierarchia, ubi sic dicit: "Ipsam vero sanctarum Virtutum nominationem estimo declarare fortem quamdam et incommutabilem virilitatem in omnes secundum earum deiformitatem operationes, ad nullam susceptionem inditarum ei divinarum illuminationum imbecilliter infirmatam, potenter in imifationem Dei reductam, non relinquentem suimet imbecillitate deiformem motum, sed firmiter ferentem in superessentialem et potentificam virtutem et ipsius imagmem virtuti similem, juxta quod licet factam et ad ipsam quidem ut principalem virtutem potenter conversam, ad secunda vero virtutem dans deiformiter pervenientem."
Queritur ergo hic, 1. Que operationes dicantur secundum deiformitatem earum ? Omni enim Angelo convenit non infirmari, et fortem esse et incommutabilem ad operationes suze deiformitati convenientes: hoc ergo non est proprium Virtutibus, sed commune omnibus Angelis.
2. Adhuc dicit, Fortem et incommutabilem. Et videlur esse nugatio: quia per unum intelligitur reliquum.
3. Adhue dicit, quod illaminationes indite sunt: et si sunt indite, sunt per naturam convenientes, et sic non sunt per illuminationem recepte, quod falsum est.
4. Adhuc, Reduci in imitationem, convenit omnibus ordinibus: non ergo hoc est proprium Virtutum. Si autem vis fiat in hoc quod dicit, Pofenter reductam: tunc videtur magis convenire Potestatibus, quam Virtutibus.
3. Adhuc queritur, Quid sit quod dicitur deiformis motus ? Si enim ille est purgare, illuminare, et perficere: tunc non est de appropriatis Virtutibus, sed de communibus omnium Angelorum.
6. Adhuc, Cum dicit, Zpsius imaginem virtuti similem, videtur nugari: quia per imaginem intelligitur similitudo.
Solutio. Dicendum, quod proprietates Virtutum accipiuntur in tribus viis. Ultimum enim potentie inre, quod virtus proprie dicitur, accipitur vel in operando, vel in communicando ad illuminationem acceptam ad secunda inferiora, vel in recipiendo.
Si in operando: tunc hoc potest esse tribus modis, secundum quod in ipso opere attingitur ultimum potentie tribus modis, scilicet in opere ipso, vel in modo operis, vel in reducendo opus in finem debitum. In ipso opere attingitur ultimum potentie duobus modis, scili cet secundum universalitatem, et penes hoc accipitur prima proprietas, que est hee, Fortem quamdam et incommutabilem virilitatem habere in omnes secundum earum deiformitatem operatio nes. Attingitur etiam ultimum operis secundum objectum operis circa quod est, et penes hoc accipitur secunda, que est hec, Ad nullam susceptionem inditarum et divinarum illuminationum imbecilliter se habere: ex hoc enim valenter potest operari quidquid vult Deus, quantumcumque magnum sit. Si autem ultimum accipiatur in modo operis: tunc penes hoc accipitur tertia, que est, Potenter in imitationem Dei reduclam: reduci enim ad imitationem Dei, ad modum operis pertinet. Si vero ultimum accipiatur in ipso actu operis, penes hoc accipitur quarta, que est hac, Non relinquentem suimet imbeci!- litate deiformem motum: ex tali enim actu potest perficere quidquid vult Deus.
Si autem ultimum accipiatur in reducendo opus in finem, hoc est duobus modis, scilicet secundum quod reduc'io illa est in via, vel secundum quod est in complemento. Si secundum quod est in via, penes hoc accipitur quinta, que est hac, Firmiter ferentem in superessentialem et potentificam virtutem, Si vero ultimum accipiatur in reductione prout est in complemento, hoc est duobus modis: aut enim est secundum complementum intra, aut secundum complementum extra. Si intra, penes hoc accipitur sexta, que est hec, /psius inaginem virtutt similen juxta quod licet factam. Si vero accipitur secundum complementum extra: tunc est septima, que est hec, Ad ipsam quidem ut principalem virtutem potenter conversam. Et iste septem accipiuntur secundum acceptionem illuminationis ad virlutemn perlinentis in operando.
Si vero accipitur illuminatio secundum refusionem et communionem in inferiores quos convertit in Deum: tune est octava, illascilicet, Ad secunda vero ul virtutem dans deiformiter pervententem.
Ab primum ergo dicendum, quod licet commune sit omnibus Angelis, quod perficiant operationes ad quas accipiunt illuminationes, tamen proprium est Virtutibus perficere operationes in quibus ullimum potenti declaratur: eo quod super vires nature sunt, et contra cursum nature consuetum sola Dei virtule perfecte: et ille sunt que pertinent ad Virtutum illuminationem et theophaniam in ordine et hierarchia constituentem.
Ad aliud dicendum, quod ibi non esl nugatio: quod enim dicit, Fortem, refertur ad robur operantis: et quod dicit, Incommutabile, refertur ad confirmationem gratiz illuminationis.
Ad aliud dicendum, quod illuminationes dicuntur indite propler habilitatem uature ad eas, et dicuntur receple propter infusionem, sicut omnis ordo angelicus ex natura habet habilitatem, et ex gratia habet complementum in gradu ordinis in quo constituitur. Et hoc est quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. 1X, -cap. Hic considerandum est quid appelletur ordo, sic: "Ordo Angelorum dicitur multitudo ceelestium spirituum, qui inter se aliquo munere gratie similantur, sicut et in naturalium datorum participatione conveniunt."
Ad aliud dicendum, quod licet reduci in imilationem Dei omnibus Angelis conveniat, tamen reduci in imitationem secundum illuminationem datam ad hoc quod ultimum potentie attingatur, non convenit nisi Virtutibus: et hoc intendit dicere Dionysius.
Ad aliud dicendum, quod deiformis motus dicitur nutus divine voluntatis ad omne illud quod excellit et attingit ultimum potentiz, secundum paulo ante predictum modum. Et sic non dicitur deiformis motus communiter illuminare, purgare, et perficere: et sic solis Virtutibus convenit, et non aliis.
Ad ultimum dicendum, quod imago addit super similitudinem: similitudo enim dicit similitudinem imitationis, imago vero dicit perfectionem expressionis, secundum quod in creatura potest esse expressio virtutis divine.
Deinde, Queritur de Potestatibus. Et queruntur duo, scilicet quid sint Potestates, et que proprietates earum ?
Ad primum proceditur sic: 1. Dicit Gregorius in Homilia de centum ovibus: "Potestates vocantur hi Angeli, qui hoc potentius ceteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adverse subjecte sint, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare prevaleant, quantum volunt." Secundum hoc videtur, si Angeli non cecidissent, et homo non peccasset, quod nullum esset officium horum Angelorum: quia tune nulla esset tentatio.
2. Adhuc, Ad Roman. xiii, 2: "Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit". Ex hoc videtur, quod de ratione potestatis sil ordo sive ordinatio aliqua, qua vindicetur in malos, et tueantur boni, Unde ibidem, ¥. 4, dicit, quod gladium portat ad vindiclam malorum, et ad laudem bonorum. Ex hoc iterum videtur, quod si non essent boni et mali per casum in peccatum, non esset aliquod officium istius ordinis.
3. Adhuc, Bernardus in sermone 19 szper Cantica: "Illi spiritus qui Potestates vocantur, dum crucifixi nostri divinam omnipotentiam ubique fortiter attingentem intueri ac magnificare delectantur, exturbare et debellare hominum demonumgue contrarias potestates pro his qui hereditatem capiunt salutis, accipiunt potestatem." Ex hoc videtur, quod conversio horum Angelorum non sit super bonos Angelos, sed super malos homines et demones: et sic videtur iste ordo non esse de hierarchia media, sed infima.
4. Adhue, Idem accipitur ex hoc quod dicit infra in eodem sermone sic: "A potestatibus diligitur Deus ob illam justissime potentie vim, quasolet Deus a piis malignantium propulsare et arcere crudelitatem."
5. Adhuc, Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium: "Potestates putemus, quarum virtute potestas tenebrarum comprimitur, et coercetur malignitas aeris hujus, ne quantum vult noceat, etne malignari nisi ut prosit, possit." Ex hoc utrumque excluditur, scilicet quod si non esset malignitas aeris, nullum esset officium istorum Angelorum, et quod debent esse de infima hierarchia.
6. Adhuc, Gregorius in homilia preinducta: "Sunt nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute orationis et vi accepte potestatis ejiciunt. Quo itaque isti meritum suum, nisi inter Potestatum ceelestium numerum sortiuntur ?" Ex hoc accipitur, quod si non essent maligni spiritus, nullum esset officium Potestatum.
In contrarium hujus est, quod si n0N ged contra, esset peccatum vel in Angelo, vel in homine, nihilominus esset ordinatio superiorum ad inferiora: et esset illuminatio ad hoc, quod potestas superioris in inferiora non tyrannice precipitaretur, sed ut tali illuminatione inferior per superiorem in divinam potentiam reduceretur, et potestati divine in hoc assimilaretur: ergo Potestates etiam essent non existente peccato in homine vel in Angelo. Et penes hoc determinat Dionysius Potestates in libro de Celesti hierarchia
Solutio. Dicendum, quod potestas nomine suo quatuor dicit, scilicet distinctionem superioris et inferioris. In omni enim natura superiora habent potestatem in inferiora, influendo eis potestates et virlutes naturales, et continendo ea in illis: propter quod dicit Aristoteles in IV de Celo et Mundo, quod inferiora sunt in suis superioribus, sicut materia in suis formis. Forma autem continet et terminat materiam, et influit el vires,
Secundum est ordinatio potestatis, ut scilicet ordinate secundum leges a Deo promulgatas potestas superioris procedat in inferiora: et hoc est in potestate sicut forma: et de hoc dicit Apostolus, ad Roman. xi, 1 et 2: Non est potestas nist a Deo: que autem sunt, a Deo ordinate sunt. Itaque qui resistit potestati, ordinationi Dei resistit.
Tertium est actus qui est primus, et secundus. Primus est tutamen inferioris et continentia in bono percepto. Secundus est repulsio mali nocentis.
Quartum est finis qui ex hoc actu inducigar. Et ille est duplex: primus, et secundus. Primus est laus bonorum, proveniens ex tutamine. Secundus est repulsio mali, proveniens ex vindicta. Propter quod dicitur, Eccli. vu, 6: Noli querere fieri judex, nisi valeas virtule irrumpere iniquitates. Potestas enim judicis potestas est publica et ordinata secundum leges ad vindictam malefactorum, et laudem bonorum.
His iraque prenotatis, dicendum est ad primum, quod Gregorius determinat ibi Potestates per actum et finem secundum, et non primum: et ideo dicit eas arcere malum.
Ad argumentum ergo dicendum, quod ex hoc elicitur, quod licet non esset malum in homine vel Angelo secundum actum, tamen esse posset ex vertibilitate creature rationalis secundum electionem, ut dicit Damascenus. Et ideo de ratione gubernantis erat, ut per theophianam et illuminationem, ordinem constitueret, qui malo quod surgere poterat, obviaret, et preservando ne surgeret, ct arcendo ne quantum vellet procederet, et repellendo et vindicando si surrexisset,
AbD aAtiup omni eodem modo solvendum est: quia super idem fundatur. Si enim non essent boni et mali, tamen esse possent. Et ideo propter hoc publica potestas per illuminationem erat constituenda.
Ad aliud dicendum, quod Bernardus recte dirit hoc quod dictum est in solutione: nec propter hoc sunt de infima hierarchia: quia non convertuntur super homines malos et damones per actum primum et substantialem potestati, sed per actum secundum quod accidit potestati ex contrarietate mali et nocumento. Unde mediehierarchie convenit hoc, sicut omnia dona inferiorum superioribus conveniunt excellenter et eminenter.
Ad aliud dicendum, quod Bernardus determinat ibi Potestates per actum consequentem, et non primum et substantialem. Et licet non esset malignitas secundum actum, tamen esse posset. Et ideo ordo Potestatum debuit constitui contra illud. Nec propter hoc sunt de infima hierarchia: sunt enim pertinentes Potestates tales complemento potestatis talis que pertinet ad mundi guber nationem et continentiam, ex quibus completur media hierarchia in Domina tionibus, Virtutibus, et Potestatibus.
Ad aliud dicendum sicut predictum est, quod Gregorius ibi dicit qualiter homines assumuntur in sortes Angelorum, et per similia merita similia pramia sortiuntur ;: et tamen si non esset malum in homine vel in demone, esse posset: et ideo potestas contra hoc erat ordinata etiam antequam fieret.
Et accipiantur verba Dionysii in Celesti hierarchia, ubi sic dicit: "Ipsam autem sanctarum Potestatum equipotentem divinarum Dominationum et Virtutum nominationem estimo declarare bene ordinatam et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem, et ordinatum supermundane et intellectualis potestatis, non tyrannice in ea que inferiora sunt potestativis virtutibus precipitate, sed potenter in divina post bene ordinatas potestates reducte, et post eam deiformiter reducentis, et ad potentificam causalem potentiam quantum fas est assimilate, et eam ut possibile Angelis revelantis in bene ordinatis per ipsam ordinibus potestativa virtute."
De istis quaeritur. 1. Et primo de hoc quod dicit, AEquipotentem. Si enim Potestates sunt sub Dominationibus et Virtutibus, non possunt esse equipotentes eis.
2. Adhuc, Queritur de hoc quod dicit in prima proprietate, quod Potestatum est habere ordinationem bene ordinatam et inconfusam circa divinas susceptrones: hoc enim commune est omni ordini: non ergo debet assignari ut proprium uni.
3. Adhuc, Videtur esse confusio et nugatio in verbis: quia per bene ordinatum intelligitur inconfusum.
4. Adhuc, Omnis ordo secundum aliquam rationem ordinis est: unde si Potestas dicit quid bene ordinatum, debuit determinare rationem ordinis: fecit: ergo est diminutus.
5. Adhuc, Dicit Potestatem esse manifestativam inéellectualis potestatis. Arcere enim hominum malitiam non est intellectualis potestatis, sed carnalis.
6. Adhuc, Hoc quod dicit Potestatum esse, non tyrannice precipitare se pote stativis virtutibus in inferiora, videtur supra assignasse Dominationibus, ubi dixit, quod Dominationum est, nulla tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo esse inclinatam dominationem.
7. Adhuc, Quod dicit nomen Potestatum esse manifestativum potestatis potenter reducte in divina, videtur non esse consequens Potestatis, sed antecedens. Ex hoc enim potestas ordinata est, quod reducta est in divina, et assimilata divine potestati.
8. Adhuc, In ultima proprietate dicit, quod nomen Potestatum dicit potestatem Angeli revelantis eam ut possibile est Angelis. Et hoc videtur esse de potestate omnium Angelorum, qui constituuntur in omnibus ordinibus: et sic non esset proprium Potestatum: omnibus enim Angelis convenit habere potestatem re velandi ea de quibus potestatem acceperunt.
Solutio. ste proprietates accipiuntur penes duo, scilicet secundum acceptionem illuminationis ad potestatem, et penes communicationem ejusdem ad inferiores Angelos. Acceptio potest attendi quoad modum accepti: et sic est proprietas prima, hee scilicet, Bene ordinatam et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem. Potest etiam attendi secundum substantiam accepti per illuminationem: et sic est secunda, hec scilicet, Ordinatum supermundane intellectualis potestatis.
Si vero attenditur in communicando illuminationem inferioribus: iterum hoc fit duobus modis, scilicet quoad modum communicandi, et quoad finem perficientem ipsam communicationem. Si quoad modum: tunc hoc erit tribus modis. Modus enim est in communicante, et in communicato, et in his quibus communicatur. Si modus accipitur in communicante: sic accipitur proprietas tertia, hec scilicet, Non tyrannice in ea que inferiora sunt potestativis virtutibus precipitate. Si autem modus accipitur ex parte communicati: sic erit proprietas quinta, hee scilicet, Post eam deiformiter reducentis. Si modus accipitur ex parte eorum quibus communicatur, erit proprietas septima sive ultima, hae scilicet, Ut possibile Angelis revelantis in bene ordinatis per ipsam ordinibus potestativa virtute.
Si vero accipitur quoad finem communicatio: aut accipitur penes finem in genere, aut penes finem in specie. Si pencs finem in genere: sic erit proprietas quarta, hec scilicet, Potenter in divina post bene ordinatas potestates reductz. Si accipitur penes finem in specie: sic est proprietas sexta, scilicet hee, Ad potentificam causalem potentiam quam fas est assimilate.
His pranoratis, dicendum est ad primum, quod Potestates cum Dominationibus et Virtutibus equipotentes non sunt, nisi secundum actum hierarchicum quiest illuminare inferiores Angelos et perficere et purgare in illuminatione ad potestatem accepta, sicut Dominationes illuminant in illuminatione accepta ad dominium, et Virtutes illuminant in illuminatione accepta ad virtutem.
Ad aliud dicendum, quod licet hoc commune sit omni ordini secundum suam illuminationem et theophaniam: tamen proprium est potestatum secundum theophaniam acceptam ad ordinationem potestatis publice: et dicitur tunc bene ordinata, eo quod participat rationem ordinis divini: et ineonfusa, quia separata a contrario.
Ad aliud patet jam solutio, et quod non est nugatio: quia per aliud et aliud dicitur esse bene ordinata et inconfusa.
Ad aliud dicendum, quod ratio ordinis satis determinatur per hoc, quod dicit eam esse reductam in divinam et potentificam potestatem. Conveniens enim divine potestati, inordinatum esse non potest, nec carere ratione ordinis divine sapientiz omnia gubernantis, resultantis in ipso.
Ad aliud dicendum, quod arcere hominum maliliam secundum leges divinas, est intellectualis potestatis, sed secundum leges mundanas est carnalis potestatis.
Ad aliud dicendum, quod non precipitare se tyrannice in inferiora, potest esse et Dominationum et Virtutum proprium, diversa ratione: est enim Dominus nomen potestatis, ut prius habitum est in questione de Dominationibus, Sed dominium addit super potestatem superpositionem, que est ex possessione pulchrorum et bonorum, ex qua habetur, quod ad nullam tyrannicarum dissimilitudinum est inclinatum, Potestas autem habet hoc, quod non tyrannice supervenit inferioribus, quia in ordine potestatis divine est reducta. Et sic idem secundum diversa attribuitur diversis.
Av atiup dicendum, quod licet sit antecedens secundum rationem cause, tamen consequens est secundum inesse, sicut omne proprium secundum inesse sequitur subjectum.
Ad ultimum dicendum, quod licet omnis Angelus revelet suam illuminationem aliis, et inferior, et superior, tamen theophaniam sive illuminationem ad potestatem specialiter acceptam, cujus est arcere malum et tueri sive continere bonum, non est revelare nisi tantum Potestatum: et de hac revelatione intendit Dionysius.
Articulus 2
De praedictis tribus ordinibus, scilicet Dominationibus, Virtutibus, et Potestatibus in communiMEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. De praedictis tribus ordinibus, scilicet Dominationibus, Virtutibus, et Potestatibus in communi '.
1. Sicut enim nobilitatem conditionis dicit dominium, ita libertas: ergo sicut accipitur unus ordo ex dominio, ita deberet unus accipi ex libertate.
2. Adhuc, In libro de Divinis nominibus, Dionysius in fine capituli 12 sic dicit: "Sanctos et reges et dominos et deos vocant eloquia in singulis principaliores ornatus, per quos secundi ex Dei donis accipientes, illorum distributionis simplicitatem circa suiipsorum differentias multiplicant: quorum prestantiores sive primi, varietatem provisive et deiformiter ad unitatem sulipsorum congregant®." Ex hoc accipitur, cum actus hierarchicus sit accipere illuminationem et transfundere, quod illuminatio quedam accepta est secundum sanctitatem, que est Sancti sanctorum: et quedam secundum regnum, que est Regis regum: et quedam secundum dominium, que est Domini dominorum: et quedam secundum dei tatem, que est Dei deorum. Secundum quamlibet igitur istorum deberet fieri ordo in hierarchia. Videtur ergo, quod diminuti sint in hac secunda hierarchia.
3. Adhuc, Queritur de ordine horum ordinum. Videtur enim, quod Potestates deberent ordinari ante Virtutes: dicunt enim Potestates virtutem ordinatam, et sic ordinem addunt supra Virtutes secundum ordinem partium totius potestativi: et sic deberent poni ante Virtutes: in omnibus enim potestativis illud prius in partibus est, quod aliquam Potestatem addit super reliquum.
Sonvtio. Dicendum, quod tres ordines mediz hierarchie accipiuntur penes tria complentia potestatem publicam pertinentem ad mundi gubernationem. Et illa sunt tria, quorum primum est, quod possessione pulchrorum et bonorum supersit, et nulli inferior infirmitati commisceatur. Et penes hoc accipiuntur Dominationcs: quia primum, ut dicit Philosophus in libro de Causis, regit res preterquam quod commisceatur cum illis. Et est (ut ibidem dicit Philosophus) dives in se, et dives in omnibus aliis. Et theophania constituens in tali dominio, perficit ordinem Dominationum.
Secundum est, quod si debet esse perfecta potestas, oportet quod nullo modo sit infirmata, sed quod propria virilitate in quolibet actu possit atlingere ullimum potentiz, secundum omnem differentiain ultimi determinati supra in questione de Virtutibus. Et accipere theophaniam ad hoc, perficit ordinem Virtutum.
Tertium est potestas arcendi contrarium: sicut in omni natura postquam natura dedit potestatem ad esse, et ad essentiales virtutes, addit potestatem resistendi contrarietatibus: vel frustra fit quod dedit ad esse, et ad essentiales virtutes. Et accipere theophaniam ad hoc, perficit ordinem Potestatum.
Ex his etiam patet ordo trium ordinum. Dominationes enim et Virtutes generalem dicunt potestatem, vel disponendi ministeria, sicut Dominationes, et ideo sunt primi in hac hierarchia: vel generaliter attingendi ultimum potentie ex propria virilitate, sicut Virtutes, et ideo Virtutes ad Dominationes se habent ut secundi, sicut ministri se habent ad dominos.Post hoc autem sunt Potestates, spiritualem potentiam accipientes ad arcendum contrarium, et ideo ultimo loco ponuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod libertas non dicit effectum potentie vel officium, sed conditionem dicit persone. Et ideo penes libertatem non potest accipi ordo: ordo enim, ut dicit Priscianus in majori volumine, cap. de prepositione, par est potestatis. Et sicut dicit Tullius in libro de Offciis, officium est congruus actus persone secundum statuta patrie: quorum nihil dicit libertas. Dicit enim Aristoteles in primo prime philosophiz, quod liberum dicimus hominem, qui causa sui est.
Ad aliud dicendum, quod regnum non dicit donum spirituale ad quod accepta illuminatio constituat ordinem specialem, sed dicit donum generale quod in nullo speciali constituat ordinem. Et hoc patet per definitionem a beato Dionysio ibidem positam sic: "Regnum est omnis finis et ornatus et legis et ordinis distributio." Quod licet per illuminationes multas et generales accipiatur a Deo, et a superioribus communicetur inferioribus, tamen in nullo speciali potest constituere ordinem vel officium. Similiter dicendum est de sanctitate, que non est speciale donum, sed generale. Dicit enim ibidem Dionysius, quod "sanctitas est ab omni inquinamento libera et perfecta munditia." Et hec non fit una illuminatione, sed multis contra quodlibet peccatum ordinatis: et ideo pertinet ad actum hierarchicum, qui est purgare, et non ad specialem ordinem. Similiter dicendum est de deitate: dicit enim ibidem Dionysius, quod Deus dicitur vel a Qepew, quod est video, eo quod omnia videt presentia, et omnibus providet providentia: vel a Qelow quod est ardeo, quia ardore amoris curam habet de omnibus, et disponit omnia suaviter: vel a 9g, quod est curro vel cireumeo, eo quod existendo in omnibus et ubique circumit omnia, providentia sua fruentia sive utentia. Et ista dona non sunt communicabilia creature: et ideo penes illuminationem vel theophaniam ad hoc datam, non potest creatura constitui in ordine vel officio spirituali, sed penes donum Domini dominorum accipitur ordo Dominationum; quia hoc dicit donum spirituale et creature communicabile.
Articulus 3
De hierarchia Dominationum, Virtutum, et PotestatumDeinde queritur de hierarchia horum trium ordinum, de qua dicit Dionysius in Celesti hierarchia, sic: "Has habens deiformes proprietates media ccelestium animorum dispositio, purgatur quidem et illuminatur et perficitur (quemadmodum dictum est) a divinis illuminationibus inditis sibi secundo per primam hierarchicam dispositionem, et per mediam illam secunda manifestatione delatis !." Ex hoc accipitur, quod dupliciter illuminatur media hierarchia, scilicet a Deo, eta prima hierarchia: sed illuminari a Deo est proprium hierarchie prime: ergo videtur, quod media hierarchia convenit cum prima hierarchia in illuminationibus a Deo acceptis.
Contra: 4. Media et prima distinguuntur a Dionysio in hoc, quod prima immediate accipit a Deo, media autem a prima: in hoc autem non conveniunt media et prima, quod immediate a Deo illuminationes accipiunt.
2. Adhuc, Dionysius, ibidem, "Divina ordinatione promulgatum est, per prima secunda divinis participare illuminationibus." Cum ergo media secunda sit, videtur quod non participat illuminationes nisi per primam: et ita media non illuminatur nisi per primam hierarchiam.
Solutio. Dicendum, quod beatus Dionysius per canonem Biblie probat tres hierarchias esse. Et prima illuminatur a Deo, secunda a prima, et tertia a secunda, et ecclesiastica a tertia: et hoc quod, Isa. vi, 2, dicitur, quod Seraphin stabant super thronum propinquissimi Deo. Et, Exod. xxxvu, 7 et seq., dicitur, quod Dominus sedet super alas Cherubin: quod etiam significat immediatam conversionem in Deum. Similiter, Ezechiel. 1, 4 et seq., in throno sapphirino qui stabat super firmamentum, quod erat imminens capiti animalium, non sedebat nisi species electri, que Deum significabat. Et sic etiam Thronorum immediata conversio non est nisi in Deum. Et per tria hec dicit Dionysius dispositionem prime hierarchie significari, quae secundum perspicacitatem intelligentie analogiam habet ad divinas illuminationes immediate a Deo percipiendas.
Secundam autem probat ex hoc quod, Isa. vi, 3, unus Angelus clamabat ad alterum. Et similiter, Daniel. x, 13, quod dicit significare iluminationem ab Angelo in Angelum procedentem: propter quod etiam dicit in verbo ante inducto, quod hee illuminatio secunda manifestatione est delata. Prima enim manifestatio illuminationis immediate est a Deo omnium illuminatore: secunda vero manifestatio est, quando illuminatio a Deo percepta manifestatur in Angelum.
Tertiam vero probat per illud Danielis, vin, 16, ubi vir Gabriel dixit ad Angelum: Fac intelligere istum, id est, Daniele, visionem .Et per illud Zacharie, 1, 16, ubi Angelus instructus ab Angelo, instruxil animam Prophete de reedificatione Jerusalem. Per hoc enim dicit significari illuminationes analogiam habentes ad animas hominum, et in animas hominum ab Angelis descendentes quasi tertia illuminatione.
Notandum tamen, quod duplex est illuminatio. Una pertinens ad officium et gradum ordinis angelici: et de illa verum est quod dicit Dionysius de prima et secunda et tertia manifestatione: in illa enim lege divina promulgatum est, quod secunda per prima participent divinis illuminationibus. Est autem alia iluminatio pertinens ad beatitudinem gloria: et hee non fit per theophanias, sed per visionem que est facie ad faciem. Et secundum hance omnes vident immediate Deum, sicut dicitur, Matth. xvm, 10: Angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei qui in celis est. Unde secundum hanc divisionem nulla distin guitur hierarchia: quia omnes vident immediate, et fruuntur ipsa visione: hec enim visio, ut dicit Augustinus, est tota .merces. Et inducit illud Psalmi xv, 11: Adimplebis me letitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. Et illud Joannis, xvu, 3: Ut cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti, Jesum Christum: hec enim est vita eterna. Et sic dicit Dionysius, quod illuminationes sive theophaniz ad officium et gradum ordinum pertinentes, per primam hierarchiam referuntur ad secundam secunda manifestatione. Illuminationes autem ad beatitudinem pertinentes immediate ad omnes beatos descendunt a Deo: in hac enim non distinguuntur hierarchia. Et per hac patet solutio ad totum quesitum.
Membrum 3
De tertia hierarchiaEt queruntur tria, scilicet de ordinibus in ea positis in speciali, et de ordinibus in communi, et de hierarchia horum trium.
Articulus 1
De ordinibus in tertia hierarchia positis, in specialiAd primum objicitur sic: 1. Gregorius in Homilia de centum ovibus dicit sic: "Principatus vocantur qui ipsis quoque bonis Angelorum spiritibus presunt, qui subjectis aliis dum queque sunt agenda disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur." Ex hoc accipitur, quod Principatus alios Angelos inferiores illuminant ad ministeria, et disponunt queque agenda: converti autem per illuminationem, est mediez hierarchie, et non infime: ergo videtur, quod Principatus sint de media hierarchia, et non infima, quod est contra Dionysium.
2. Adhuc, Gregorius in eadem Homilia: "Sunt nonnulli qui acceptis virtutibus etiam electorum hominum merita transcendunt: cumque bonis meliores sint, electis quoque fratribus principantur. Quo ergo isti sortem suam nisi inter Principatuum numerum accipiunt?" Ex hoc accipitur, quod Angeli meliores qui inferioribus presunt et agenda disponunt, Principes vocantur: sicut meliores fratres boni prelati, principes eorum dicuntur. Et ex hoc sequitur idem quod prius, scilicet quod sint de media hierarchia.
3. Adhuc, Bernardus in sermone 19 seper Cantica: "Sunt Principatus, qui Deum altius speculantes, et liquido previdentes universitatis esse principium, et ‘ primogenitum omnis creature, tanta proinde principatus dignitate dominantur, ut ubique terrarum habeant potestatem quasi de summo quodam rerum cardine regna et principatus et quaslibet pro arbitrio mutare et ordinare dignitates, pro quocumaque meritis facere primos ‘novissimos, et novissimos primos: deponere potentes de sede, et exaltare humiles." Ex hoc accipitur, quod Principes illuminationem accipiunt a summo rerum cardine, qui est Deus: converti autem immediate in Deum prime hierarchix est: ergo Principes debent esse de prima hierarchia.
4, Adhuc, In eodem sermone sic dicit: "A Principatibus Deus diligitur ob eternam et originalem virtutem qua dat esse et essendi principium omni creature superioriet inferiori, spirituali et corporali, atlingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter." Ex hoc accipitur, quod illuminatio que ponit Principatus in gradu et ordine, est contemplatio virtutis creatricis: et hee non est illuminatio ad Principatus nec ad constitutionem Principatuum vel ordinem: et ita videtur Bernardus esse contrarius Gregorio.
3. Adhuc, Bernardus in libro V de Consideratione ad Kugenium: "Putemus Principatus, quorum moderamine et sapientia omnis in terris principatus constituitur, regitur, limitatur, transfertur, mutilatur, mutatur." Ex hoc accipitur, cum Angeli illuminationem ad id accipiant ut agant ex officio, quod non a contemplatione virtutis dantis esse accipiunt illuminationem, sed a contemplatione gubernantis principii et disponentis principatus, sicut dicitur, Daniel. 1v, 29: Scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit det illud, etiam humillimum hominem constituet super illud. Et hoc etiam patet per hoc quod dicitur, Daniel. v, 5, ministerio angelico apparuerunt digiti manus seribentis in pariete: Mane, Thecel, Phares, qaod est idem, appensum, numeratum, divisum. Quia ministerio angelico appensum est regnum libra justitie, et inventum est iniquum. Kodem ministerio numeratum est numero scilicet meritorum, et inventum est minus habens, ut ibidem, ¥. 7, dicitur. Et ideo eodem ministerio angelico divisum est a Chaldeis, ef datum est Medis et Persis. Ab illuminatione ergo disponente principatus terrenos, Principes dicuntur Angeli.
Quod est concedendum. Ad primum ergo dicendum, quod Principes bonis Angelis non principantur principaliter ex proprio actu hierarchie: sed per Angelos inferiores explent ministeria sua circa homines, influendo eis illuminationem a superiori acceptam, et explent officium sicut per vicarium, sicut dicit Dionysius in Celesti hierarchia', quod Seraphin per inferiorem Angelum sicut per vicarium purgavit labia Prophete 2. Et talis conversio super Angelum sive prelationem non facit hierarchiam: quia actus officii sive per se sive per alium exerceatur, actus super homines est, quod ultima competit hierarchie.
Ad aliud dicendum, quod non sunt de media hierarchia sed de ultima: quia sicut in antehabitis dictum est, iiluminatio ad actus officii sui non est excellens analogiam illuminationis intelligentie humane, et proportionata intelligentie angelic: est enim de humanis et ultime hierarchia.
Ad aliud dicendum, quod Bernardus determinat Principes ab actu consequente et non primo. Omnium enim Angeloram est perfectionom sue illuminationis referre in Deum, et contemplari, quod secundum summum cardinem rerum, qui est sapientia Dei, actus hierarchicus sit consummatus. Et talis conversio in Deum omni hierarchie convenit, tam angelic, quam humana. Nec talis conversio sive contemplatio facit illuminationem manifestationis prime, vel secunde, vel tertia: quia omnibus convenit, et ideo sesecundum eam hierarchies non distinguuntur.
Ad aliud dicendum, quod contemplatio virtutis creatricis duobus modis est, scilicet virtutis simplicis: et sic non admiscetur ei contemplatio Principatuum. Est etiam contemplatio virtutis non simplicis, sed moderantis et disponentis creata secundum dignitatem et gradus creatorum: et sic contemplatio virtutis creatricis illuminat ad constitutionem Principatuum.
Quod ultimo objicitur, concedendum est: quia recte veritatem hujus solutionis concludit: et sic patent ista.
ARTICULI PRIMI PARTICULA 1 ET QUASITUM SECUNDUM. Que sint proprietates Principatuum, et penes quid accipiantur ' ?
Et sumantur verba Dionysii in ‘ Celesti hierarchia, ubi dicit sic: "Manifestat enim ipsa quidem ccelestium Principum nominatio, illud quidem deiformiter principale eductivum cum ordine sacro et principalibus decentissimis virtutibus, et ad superprincipale principrum eas universaliter converti, et alias hierarchice ducere ad illud ipsum, quantum possibile formari, princificum principium, manifestareque superessentialem ejus ordinationem ornatumque principa- lium virtutum."
1. Queritur ergo de hoc quod dicit, deiformiter principale. Hoc enim videtur esse prime hierarchie, et non postreme: quia prime hierarchie est immediate converti in Deum.
2. Adhuc, Ductivum cum ordine saero et principalibus decentissimis virtutibus, potivs videtur convenire Virtutibus que sunt de secunda hierarchia, quam Principatibus qui sunt de postrema.
3. Adhuc, Converti ad principale principium quod est Deus, non videtur proprium esse Principibus, sed potius converti ad mediam hierarchiam, a qua accipiunt illuminationem.
4, Adhuc, Postrema hierarchia reducitur ad mediam, et media ad primam: ergo ducitur et non ducit: non ergo convenit ei quod dicitur in quarta proprietate, quod alias hierarchice ducat ad illud ipsum: sed potius, quod ducatur ad illud ipsum ab aliis.
Solutio. Dicendum, quod quedam istarum proprietatum accipiuntur penes accipere illuminationem, et quedam penes communicare.
Penes accipere triplex est consideratio illuminationis, scilicet quoad substantiam illuminationis, et quoad actum, et quoad effectum consequentem. Quoad substantiam accipitur proprietas prima, que est hec, Ilud quidem deiformiter principale. Et dicitur principium ibl a principatu, et non a prioritate: sicut principes dicimus esse principia quedam motiva omnium eorum que sunt in principatu, ad bonum quod construere intendit princeps. Et accipitur de illo Isaiz, xxxu, 5: Non vocabitur amplius is gut insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major. Kt infra, y. 8: Princeps vero ea que sunt principe digna cogitabit, et ipse super duces stabit. Penes actum autem illuminationis proprium accipitur proprietas secunda que est hec, Duetivum cum ordine sacro et principalibus decentissimis virtutibus. Actus enim proprius est principis ad quem suscipit illuminationem, ut manuducat omnes sub principatu suo existentes ad bonum publicum quod ordinatur et construitur in principatu suo. Hune autem actum sequitur opus ad virtutem tendens. Et penes hoc accipitur proprietas tertia, que est hec, Ad superprincipale principium eas universaliter converti. Principis enim opus est, subjectos sibi convertere ad principem omnium principum Deum, sicut dicitur, Apocal. 1, 5: Primogenitus mortuorum, et princeps regum terre. Et, Apocal. xix, 16: At habet in vestimento et in femore suo seriptum: Rex regum, et Dominus dominantium.
Si autem proprietas accipitur in communicando, hoc fit duobus modis, scilicet secundum communicationem simplicem, et secundum effectum consequentem. Si primo modo: tunc est quarta, hee scilicet, Alias hierarchice ducere ad illud ipsum, quantum possibile formari, princificum principium. Si secundo modo: tunc est quinta, hee scilicet, Manifestare superessentialem ejus ordinationem ornatumque principalium virtutum.
Ad primum ergo dicendum, quod deiformiter principale, hic communiter di citur omne illud quod principatur in subditis, non tyrannice, sed secundum formam quam providentia divina constituit in bono quo princeps regere debet subjectos: et sic deiformiler principari non convenit nisi Principibus, et non prime hierarchie ut proprium.
Ad aliud dicendum, quod non aceipitur virtus a virilitate: quia hoc est proprium Virtutum, ut probat objectio: sed accipitur virtus ut circa difficile et bonum est optimorum operativa, secundum Aristotelem in II thicorum, que quidem in hominibus operatur circa delectationes et tristitias, in Angelis autem circa actus propriorum officiorum. Quod maxime Principibus convenit, quorum officium est optima operari in subditis, et decentissima ad virtutes.
Ad aliud dicendum, quod omnis hierarchiew est finaliter converti ad principale principium: quia in hoc hierarchicus ornatus, quamvis in acceptione iluminationis prima hierarchia accipiat illuminationem a Deo immediate, sive, ut dicit Dionysius, manifestatione prima: et media a prima, sive manifestatione secunda: et tertia a media, sive manifestatione tertia: hoc tamen maxime convenil principibus et prelatis, qui se et subditos tenentur reducere in divina ex officio proprio. Unde Chrysostomus super foannem: "Sacerdos si omnia benefecerit in se, condemnabitur tamen si negligens est circa subditos."
Ad aliud dicendum, quod in ultima hierarchia Principes primi sunt, et illi ex officio et illuminatione ad officium pertinente habent ducere sibi subjectos, non alias hierarchias: et non est eorum duci, quia duces constituuntur: et hoc intendit Dionysius.
Ad primum proceditur sic: h 1. Gregorius in Homilia sepius inducta dicit: "Qui summa annuntiant, Archangeli vocantur. Greca enim lingua Angeli nuntii, Archangeli summi nuntil vocantur."
Sed contra hoc objicitur: Summa nuntiare et communia, non sunt actus differentes specie, sed numero tantum: ergo videtur, quod penes hos actus non accipiuntur ordines diversi specie: et sic Archangelorum et Angelorum esset unus ordo, quod falsum est.
2. Adhuc, Gregorius in Homilia, infra, "Sunt nonnelli qui divine largitatis munere refecti, secretorum ccelestiam summa et capere prevalent et nuntiare. Quo ergo illi nisi inter Archangelorum numerum deputantur?" Et ex hoc sequitur idem quod prius. Summa enim nuntiare et communia unus secundum speciem est actus: ergo penes hoc non accipiuntur ordines diversi.
3. Adhuc Bernardus in sermone 19 super Cantica: "Porro Archangelos (ut eis aliquid differentius ab his qui simpliciter Angeli sunt, tribuamus) mirabiliter credo delectat, quod ipsis quoque eter nae sapientie consiliis familiarius admittuntur: eademque per ipsos suis queque locis atque temporibus summo moderamine dispensatur." Ex hoc accipitur, quod non penes nuntiare magna et communia, sed penes admitti ad secretiora consilia distinguuntur Archangeli ab Angelis: quod est contra Gregorium.
4. Adhuc, Bernardus in libro’ V de Consideratione ad Eugenium: "Putemus esse Archangelos, qui conscii ministeriorum divinorum, non nisi ob precipuas et maximas causas mittuntur." Sed de prima hierarchia Angeli magis sunt conscii ministeriorum divinorum, quam alii: ergo magis debent vocari Archangeli: et sic Archangeli debent esse de prima hierarchia, quod falsum est.
Solutio. Dicendum, quod diversi ordines sunt Archangelorum et Angelorum, ut dicunt Dionysius, et omnes sancti. Archangelorum enim ordo medius est inter Principes, et Angelos: et hoc ipso nomine ostendit. Apyos enim princeps est, et éyyehog nuntius: et ideo in proprietatibus convenit cum utrisque, sicut patebit in sequenti’ articulo questionis.
Av primum ergo dicendum, quod verbum Gregorii verum est: sed swmma dicuntur ibi ea que sunt supra naturam, sicut est opus incarnationis, ad quod missus est Archangelus Gabriel ?. Et sicut etiam est opus conceptus vetule ex anliquitate emortue: sicut tres Angeli missi sunt ad Abraham. Et sicut sunt omnia quorum cause ab eterno abscondite sunt in Deo, et non inserte nature. Hee enim solo consilio Dei perficiuntur: hec enim procedunt ex abysso sapientie divine, et non nisi per eos nuntiantur, qui ad consilium divinum admittuntur. Et licet nuntiare magna et nuntiare parva sint ejusdem generis et speciei, non tamen specialissime, tamen illuminatio theophanie accepta ad unum et ad alterum non est ejusdem speciei, et ideo constituens est in diverso gradu et ordine et hac et illa.
Ad aliud dicendum, quod dictum Bernardi omnino concedendum est, et ipse non est contrarius Gregorio: quia ea que vocat Gregorius summa, eo quod supra naturam sunt: illa vocat beatus Bernardus a consilio divino procedentia, eo quod cause eorum non sunt rebus creatis inserte, sed in abysso sapientie et scientie Dei et consilii abscondite, sicut dicitur, ad Ephes. m, 9: Lluminare omnes, que sit dispensatio sacramenti absconditi a seculis in Deo.
Ad ultimum dicendum, quod illi qui sunt de prima hierarchia, magis conscii sunt illuminationum que pertinent ad beatitudinem: quia eas prima manifestatione percipiunt, u‘ dicit Dionysius. Sed illuminationum que pertinent ad nuntiandum hominibus, non sunt magis conscii: quia, sicut dicit Gregorius, superiora agmina usum exterioris officii non habent. Nuntiatio autem sive missio ad nuntiandum est usus exterioris officii, quod fit circa Ecclesiam: et ideo ordo talis nuntiorum ad ultimam pertinet hierarchiam, et non ad primam: per ultimam enim illuminatur, purgatur, et perticitur Ecclesia.
Quas tangit Dionysius in Celesti hierarchia his verbis: "Ipsa autem Archangelorum sanctorum equipotens quidem est ccelestibus Principatibus. Est enim eteorum et Angelorum, ut dixi, hierarchia una et dispositio. Verumtamen quoniam quidem non est hierarchia nisi et primas et medias et ultimas virtutes habens, Archangelorum sanctus ordo communicative hierarchie medie- - tati extremorum recipitur. Etenim sacratissimis Principatibus communicat et sanctis Angelis. Ipsis quidem, scilicet Principatibus: quia ad superessentiale principium principaliter convertitur, et ad ipsum ut possibile reformatur, et Angelos vivificat secundum bene ornatos ejus et ordinatos et invisibiles ducatus. Istis vero, scilicet Angelis, communicat: quia et eis prophetico est ordini divinas illuminationes hierarchice per primas virtutes suscipiens, et Angelis eas deiformiter nuntians, et per Angelos nobis manifestans, secundum sacram unius cujusque divinitus illuminatorum analogiam."
1. Queritur ergo hic primo de hoc, quod dicit, Archangelos esse eguipotentes celestibus Principatibus. Hoc enim non videtur esse verum, cum Principa tuum sit superior ordo quam Archangelorum, et superior semper potentior sit in omni illuminatione, quam inferior.
2. Adhuc, Converti ad principium superessentiale,in prehabitis assignatum est pro proprietate Principum: et hoc assignatur pro proprietate Archangelorum: sed quorum est unum et idem proprium, ipsa sunt et unius et ejusdem speciei: videtur ergo, quod Principatus et Archangeli unus sint ordo in specie, quod falsum est.
3. Adhuc dicit, Quia prophetico ordini divinas illuminationes suscipit et communicat. Et queritur, Quis sit prophe- ticus ordo? cum prophetia sit gratia conveniens homini, et non Angelo.
Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Dionysius, ordo Archangelorum medius est inter ordinem Principatuum et Angelorum, ut patet in auctoritate inducta. Et ideo dicit, quod communicative medietati recipitur extremorum, hoc est, inter extrema, Principatus scilicet et Angelos. Et hoc ostendit nomen: Archangelus enim princeps nuntius dicitur, in nomine principum conveniens cum Principatibus, et in nomine nuntii conveniens cum Angelis. Et tres primas proprietates habet communes cum Principatibus, unam autem cum Angelis, scilicet quartam.
Tres in quibus communicat cum Principibus, accipiuntur secundum duos actus hierarchie proprios: quorum unus est, converti ad superius ad acceptionem illuminationis sive a Deo sive ab Angelo superiore. Secundus est, converti ad inferiores in eos transfundendo acceptam illuminationem. Accepta autem illuminatio attenditur duobus modis, in se scilicet, et in effectu. Si in se consideretur: tunc est proprietas prima, que est hec, Ad superessentiale principium principaliter converti. Si consideretur in effectu: tunc est secunda, que est hec, Ad ipsum ut possibile reformari. Reformatio autem illuminati ab illuminatore effectus est illuminationis.
Si vero accipitur secundum actum communicationis ad inferiores: tunc est tertia, que est hec, Angelos vivificare secundum bene ornatos et ‘ordinatos ejus et invisibiles ducatus. Et dicitur vivificare: quia per illuminationes in inferiores transfusas, inferiores facit appropinquare et conformari primo, quod vere simplex et unum est. Et dicuntur ducatus: quia in talibus superior dux est inferioris reducens eum in primum. Et dicuntur bene ornaii: quia talis ducatus est secundum illuminationes habentes ornatum virtutis et honestatis. Et dicuntur bene ordinati ducatus: quia sic reducendo salvatur ordo legis divine, que est per prima media, et per media ultima reducere.
Quarta vero proprietas sumitur ex communicatione cum Angelis: et hac est, Quia eis prophetico ordini divinas illuminationes hierarchice per primas virtutes suscipiens, et Angelis eas deiformiter nuntians, et per Angelos nobis manifestans secundum sacram uniuscujusque divinitus tlluminatorum analogiam.
Ad primum ergo dicendum, quod non dicit equipotentes Principatibus Archangelos, nisi tantum in actu hierarchico, qui est accipere illuminationem a media hierarchica et transfundere super ecclesiasticam: hoc enim potenter habent Principatus, Archangeli, et Angeli.
Ad aliud dicendum, quod ad superessentiale principium utrisque convenit, et Principatibus, et Archangelis, sed differenti modo. Principatibus enim convenit secundum acceptionem illuminationis ad limitationem Principatuum et ordinationes pertinentis. Archangelis vero quantum ad acceptionem illuminationis secreti consilii Dei, quod est de his quorum cause abscdndite sunt in Deo, et non inserte rebus creatis. Et sic non oportet, quod idem ordo sit in specie Archangelorum et Principatuum,
Ad ultimum dicendum, quod propheticus ordo est in descensu illuminationis: prophetia enim, ut dicit Cassiodorus , est divina inspiratio, rerum eventus immobili veritate denuntians. Et hee inspiratio et illuminatio primo descendit in Angelos, et ab ipsis in Prophetas. Et hoc est quod dicitur, Sapientiea, vu, 27, quod spiritus sapientie per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Det et Prophetas constitutt.
Deinde, queritur de Angelis. Et queruntur duo, scilicet quid sint, et que sint proprietates eorum ?
Ad primum objicitur sic: 1. Gregorius in Homilia de centum drachmis et centum ovibus dicit sic: "Illi dicuntur Angeli qui minina nuntiant." Minima autem nuntiare non est officium ad dignitatem pertinens: ergo videtur quod ab hoc nullus ordo hierarchi deberet denominari.
2. Adhuc, Gregorius, ibidem, "Sunt plerique qui parva capiunt, sed tamen hec eadem parva pie annuntiare fratribus non desistunt. Isti itaque in Angelorum numerum currunt." Sed qui parva capiunt et annuntiant in Ecclesia, dignitatis gradum non obtinent: nec in ceelo parva annuntiare offictum est dignitatis vel ordinis: et sic nullus ordo ab hoc debet denominari.
3. Adhuc, Gregorius: "Angelus nomen officii est, non nature." Sed ad singulos gradus Angelorum et ordines quilibet Angelus habet dispositionem nature: quia aliter non esset verum quod dicitur in libro If Senétentiarum, dist. IX, cap. Hie considerandum, ubi dicitur sic: "Ordo Angelorum dicitur multitudo celestium spirituum, qui inter se in aliquo munere gratia similantur, sicut et in naturalium donorum participatione conveniunt." Cum ergo Angelorum nomen dicatur nomen officii, videtur quod nullus ordo ccelestis simpliciter debet vocari Angelus.
4. Adhuc, Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium: "Putemus Angelos dici, qui singuli singulis hominibus dati creduntur, tn ministerium missit, secundum Pauli doctrinam, ad Hebr. 1, 17, propter eos qui hereditatem capient salutis. De quibus Salvator, Matth. xvi, 10: Angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei qui in celis est." Ex hoc accipitur, quod non ab annuntiare Angeli dicuntur, sed ab officio custodie quo singuli singulis dati sunt hominibus.
5. Adhuc, Bernardus in sermone 19 super Cantica: "Angelica creatura irrepercussa mentis acie intuetur divinorum judiciorum abyssum multam, quorum summe equitatis ineffabili delectatione beata, gloriatur insuper effectui ea mancipari super suum ministerium ac palam fieri." Ex hoc accipitur, quod nec a ministerio custodia, nec ab annuntiatione minimorum dicuntur Angeli, sed potius ab intuitione abyssi judiciorum Dei: et ab hoc quod pereos hee judicia effectui mancipantur et palam fiunt.
6. Adhuc, Bernardus, ibidem, "Diligitur Deus ab Angelisob judiciorum suorum summam equitatem: ab Archangelis vero ob consiliorum summam moderationem." Et ex hoc sequitur idem quod prius, scilicet quod Angeli non dicuntur propter nuntiare parva vel communia, sed propter contemplationem judiciorum Dei.
Solutio. Dicendum cum beato Gregorio, quod Angeli dicuntur inferiores qui complent et terminant totum ornatum ceelestis hierarchie, ut dicit Dionysius: et illi sunt, qui equitatem judiciorum Dei contemplantur, que equitas consistit in retributione bonorum sive malorum: et illam effectui mancipant per officium custodia, et palam faciunt fieri per nuntiationem et revelationem: et hoc magne dignitatis officium est.
Ad primum ergo dicendum, quod minima non dicuntur ibi simpliciter parva: sed simpliciter magna, respective parva: respectu enim eorum que nuntiant Archangeli que supernaturalia sunt, minima dicuntur que pertinent ad equitatem providentiz communis et dispensationem uniuscujusque ad justam sui meriti retributionem, quamvis in se contemplari causas et rationes talium in Verbo maximum sit.
Ad aliud dicendum, quod in Ecclesia parva, hoc est, rationes dispensationis gratiarum contemplari in sapientia divina magnuin est: et tales etiam secundum dicta Sanctorum debent poni custodes animarum. Et si quandoque non ponuntur tales, fit abusio attributionis malorum. Propter quod et exemplar ejus in ceelo pertinet ad ordinem dignitatis; ‘in quo tamen sicut in termino decor completur ceelestis hierarchia, quia in illo jam incipit contingere ecclesiasticam hierarchiam.
Ad aliud dicendum, quod Angeli ex dispositione naturalium, que sunt simplicitas essentie, et perspicacitas intelligentie, aptitudinem habent ad hance theophaniam que facit eos contemplari abyssum judiciorum in dispositione salutis hominum. Et quod dicit Gregorius, quod est nomen officii, non nature: ideo dicit, quia nomen imponitur ab ultimo complente, et non ab eo quod potentialiter disponit ad hoc.
Ad aliud dicendum, quod beatus Bernardus determinat ibi Angelos ab actu consequente, et non a principali: quamvis enim primus actus sit eontemplari abyssum judiciorum et equitatem, tamen quia per officium custodie hee palam fiunt, et effectui mancipantur, ideo ab hoc actu determinat Angelos beatus Bernardus.
Ad aliud dicendum, quod auctoritas Bernardi nihil aliud dicit, nisi quod primo et secundario actu convenit Angelis, quod est contemplatio per theophaniam et deductio ad effectum per custodiam, et nuntiatio per revelationem, sicut patet ex inductis.
Et sumantur verba Dionysii in Ceelesti hierarchia %, ubi sic dicit, quod "Archangeli cum Angelis conveniunt: quia ejus prophetico est ordini conveniens, divinas illuminationes per primas virtutes suscipere, et Angelis eas deiformiter nuntiare, et per Angelos nobis manifestare secundum uniuscujusque divinitus illuminatorum analogiam."
Et assignat causam dicti sic dicens: "Angeli completive consummant omnes ecelestium animorum dispositiones. Et ideo eorum proprium est tantum a superioribus accipere, et nobis nuntiare."
Videtur hoc esse falsum: quia 1. Quorum est una et communis et intellectualis natura, eorum modus illuminandi est unus. Et hoc probatur in hominibus, qui omnes unius sunt nature rationalis accipientis a sensibus: et ideo omnes illuminantur per speculum et enigma, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. xm, 12: Videmus nune per speculum in enigmate. Cum ergo omnium Angelorum superiorum et inferiorum sit una intellectualis natura, videtur quod omnes uno modo, a Deo scilicet immediate accipiunt illuminationem, et non inferiores a superioribus.
2. Adhuc, Dionysius in Celesti hierarchia', assignat rationem quare omnes dicuntur Angeli et superiores et inferiores, dicens sic: "Angeli dicuntur communi nominatione: quia secundum omnium celestium hierarchiarum virtutem unam habent in deiforme et ex Deo datum lumen, subjectionem supereminentem communicationem." Et ex hoc accipitur, quod omnes dicuntur Angeli, propterea quod lumini divino equaliter subjiciuntur, et equaliter participant ipsum: et sic unus non accipit ab alio, sed omnes a Deo.
3. Adhuc, Super idem dicit Commentator sic: "Notandum, quod ‘sanctus pater predicet communes esse omnium Angelorum nominationes ex novem ordinibus Angelorum, pro eo quod communiter illuminentur a Deo specifica Dei lucis datione." Et ex hoc sequitur idem quod prius, quod a Deo illuminantur non unus ab alio.
4, Adhuc, Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium: "Creatura ceeli videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum?." Non ergo unus videt ad alterum ut accipiat illuminationem: sed omnes convertuntur ad Verbum.
5. Adhuc, Bernardus, ibidem, "Optimum videndi genus, si nullius egueris ad omne quod nosse libuerit, te contentus: alioquin juvari, aliunde obnoxium fieri est minusque a perfecto istud, et minus liberum est." Ex hoc accipitur, quod si Angelus unus accipit ab alio illuminationem, obnoxius est ei: et hoc est inconveniens: ergo omnes illuminantur a Deo, et non unus ab alio.
6. Adhuc, In luminibus corporalibus sic est, quod quanto magis est multitudo mediorum, tanto minor est claritas luminis, sicut patet in sole, luna, aere, et terra: major est enim claritas in sole, et minor in luna, que illuminatur a sole: adhuc minor in aere, et minima in terra. Si ergo proportionaliter se habent spiritualia sicut corporalia: tunc videtur, quod in descensu illuminationum a superioribus in inferiores, continue sift minor claritas: et sic inferiores minus clare vident, quam superiores: quod est contra Evangelium, Matth. xvi, 10, ubi dicit de inferioribus Angelis ministrantibus: Angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei gut in celis est. In facie enim Dei secundum se non est major, et minor claritas: et ideo equaliter illuminantur superiores et inferiores.
Solutio. Dicendum, quod duplex est illuminatio, scilicet que pertinet ad beatitudinem, et illa que pertinet ad actum officit uniuscujusque Angeli ex ordine suo. Prima que pertinet adheatitudinem, immediate est a Deo super omnes Angelos: quia secundum illam omnes immediate vident Deum. Illa vero que pertinet ad actum officii, a superioribus descendit in inferiores. Licet etiam illa possit aliquando fieri immediate a Deo: quia quidquid potest potentia inferior, potest et superior, sed non convertitur: unde quidquid potest Angelus, potest et Deus, sed non convertitur. Sed tamen heec illuminatio quando descendit a superioribus in inferiores, non sequitur, quod aliquod medium sit inter inferiores et Deum. Et hujus causa est, quia superiores non transfundunt illuminationes in inferiores in aliquo signo creato, sed ipsa illuminatione increata cognoscibilis accepta sub eodem cognoscibili increato immediate conjunguntur et superiores et inferiores.
Ad primum ergo dicendum, quod licet omnium Angelorum in genere intellectualis natura sit una, tamen non sequitur, quod perspicacitas intelligentie in omnibus sit una: hec enim differens est secundum esse illius generis in specie et numero: et ideo non sequitur, quod licet cognoscibile ab omnibus sit unum, illuminatio descendens ab illo cognosci+ bili in omnibus sit equalis, sed potius in superioribus qui immediate convertun tur inDeum (ut dicit Dionysius) est manifestatione prima: in mediis qui de media sunt hierarchia, est manifestatione secunda: et in infima est manifestatione tertia, sicut in antehabitis determinatum est.
Ad aliud dicendum, quod in cognoscibili (cui subjacent Angeli) duo sunt. Unum est lumen descendens, et est informans intellectum cognoscentis et elevans et perficiens ipsum ut possit aciem figere in excellenti luce cognoscibilis. Aliud est cognoscibile ipsum quod cognoscitur. Primum ergo differenter est in Angelis: quia est in supericribus manifestatione prima, in mediis manifestatione secunda, et in ultimis manifestatione tertia. Secundum autem quod est cognoscibile ipsum, equaliter est in omnibus. Et ideo dicit Dionysius, quod uni lumini subjiciuntur omnes, quamvis non equaliter participent ipsum, sed sub diversa manifestatione, ut dictum est.
Per ipem patet solutio ad verbum Commentatoris: quia idem est cum dicto Dionysii nisi quod exponit ipsum.
Ad aliud dicendum, quod omnes convertuntur ad Deum, sicut dicit Augustinus super Genesim ad litieram: sed cum perceptio luminis Verbi differens sit in summis, mediis, et imis, propter differentem perspicacitatem intelligentia ideo in theophaniis pertinentibus ad actus officiorum, necesse est imos converti ad medios, et medios ad supremos: quia imi talium theophaniarum non sunt perceptibiles in manifestatione prima, vel secunda, sed tertia manifestatione: et medii non sunt perceptibiles earumdem in manifestatione prima, sed secunda, ut dicit Dionysius, sicut in questione de divisione hierarchiarum determinatum est.
Ad aliud dicendum, quod illuminatus non fit obnoxius illuminatori, nisi ubi illuminator proprio lumine illuminat, sicut est in hominibus, ubi discipulus obnoxius fit doctori. Ad Galat. vi, 6: Communicet autem is qui calechizatur verbo, hoc est dicere, ec gut se cateckisat, in omnibus bonis. In Angelis autem non sic est. Superiores enim non proprio lumine illuminant inferiores, sed lumine theophanie descendentis a Deo. Unde quamvis superiores talis illuminationis sint ministri, auctor tamen hujus illuminationis non est nisi Deus: et ideo inferiores illuminati non efficiuntur obnoxii superioribus, sed Deo soli.
Ad ultimum dicendum, quod non est simile in luminibus corporalibus et spiritualibus: quia secundum in corporalibus non exhibet primum illuminans in virtute primi, sed potius in facultate qua recipit ipsum. Luna enim non exhibet solem in specie, sed lumen solis exhibet in facultate qua percipit. Similiter est de aere, et de tertia. In spiritualibus autem superior per theophaniam acceptam a Deo, quando influit eam inferiori, perdcit inferiorem, et convertit ut contempletur per speciem primum illuminatorem, Deum scilicet: et sic nulla fit minoratio luminis per multiplicationem mediorum,
Articulus 2
De praedictis tribus ordinibus, scilicet Principatibus, Archangelis, et Angelis in communiMEMBRI TERTIE ARTICULUS. II. De praedictis tribus ordinibus, scilicet Principatibus, Archangelis, et Angelis in communi '.
Et videtur, quod plures esse debeant ordines in infima hierarchia. 1. Plura sunt enim officia humana, quam principatus. Sunt enim ducatus,. et regna, et hujusmodi. Et videtur, quod specialibus ordinibus Angelorum hee officia sint attribuenda: et sic multiplicari debent secundum officia humana.
2. Adhuc, Dicit Dionysius in Ecelesiaslica hierarchia, quod tres sunt ordines sacri, diaconatus, presbyteratus, et episcopalis. Cum ergo ecclesiastica hierarchia a celesti descendat, videtur quod tres ordines illis respondentes deberent: esse in ccelesti.
Solutio. Dicendum, quod sicut prima hierarchia accipitur secundum assistere Deo, ita secunda sumitur penes potestatem pertinentem ad gubernationem mundi: ef hoc jam in pracedentibus determinatum est. Tres autem ordines ultime hierarchia sumuntur penes actus pertinentes. ad dispositiones hominum. Homines autem disponuntur tripliciter ad salutem, scilicet per actum prelationis gubernati. Prelationes autem omnes reducuntur ad Principatus: quia principum est disponere omnes prelationes. Secundus actus est in annuntiatione magnorum pertinentium ad auctorem™ salutis: et hoc pertinet ad Archangelos. Tertius est annuntialio eorum que communiter ad salutem singulorum pertinent: et hoc pertinet ad Angelos, Et quia hic tribus actibus sufficienter disponitur salus hominis, ideo in ultima hierarchia, que pertinet vel que preest ecclesiastice hierarchie, non sunt nisi tres ordines, et hi sunt qui dicti sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod om= nia hujusmodi officia .reducuntur ad Principatus, et in dispositione sunt Archangelorum, qui principes” dicuntur, sicut diritur, Isa. xxxu, 5: Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps. Et infra, ¥. 8 :-Prinecps vero ea que sunt digna principe cogitabit, et: ipse' super duces stabit.:
Ad ultimum dicendum, quod secun-. dum Dionysium, tres ordines ecclesiastice hierarchie pertinent ad Angelos :- quia per eos annuntiatur et disponitur id’ quod est salutis singulorum. Et ideo di-’ cit, quod Sacerdotes et Episcopi Angeli dicuntur: quia habent officia Angelo-' rum. Nec oportet, si ecclesiastica hie-' rarchia descendit a ccelesti, quod pro- pter hoc in omnibus similis sit ei: hon enim descendit nisi quantum ad modum purgationis, illuminationis, et perfectio- nis: quod pontificatus divinus vocatur a beato Dionysius. Sed quantum ad officia, multa sunt in humanis propter ne-' cessitatem et materialem servilutem hominis officia, que non possunt esse in angelicis. ’
Articulus 3
De hierarchia Principatuum, Archangelorum, et AngelorumDeinde, Queritur de hierarchia horum trium in communi, scilicet quis sit actus proprius istius hierarchie ?
1. Sed contra hoc esse videtur, quod etiam Virtutum, quarum est exhibere miracula, et Potestatum quarum est arcere nocentia, est conversio super homines: et illi sunt de media hierarchia; non ergo est proprium hoc inferioris hierarchie, sed commune cum secunda.
2. Adhuc, Dionysius in Celesti hierarchia: "Excellentissimam quidem enim dispositionem tamquam ipsi occulfo primitus ordinate proximante clam formans estimandum ordinare secundam. Secundam vero que completur a sanctis Dominationibus, et Virtutibus, et Poteslatibus, preesse illi que completur a Principatibus, Archangelis, et Angelis, et illi per consequentia precipere, et illam ut inferiorem nobis preesse et preecipere ?.".
3. Adhuc, Dionysius, ibidem, "Prima quidem hierarchia formatur manifestius: ea vero que post eam est, occultius: Principatuum vero et Archangelorum et Angelorum manifestativam dispositonem humanis hierarchiis per consequentia precipere, ut sit per ordinem, ascensus in Deum et conversio et communicatio et unitas." Ex hoc accipitur, quod suprema hierarchia circa occultissimum est, et media circa manifestius, et infima circa manifestissimum. Et hoc videlur esse contra verba Dionysii in prehabilis posita, quod scilicet prima videt. manifestatione prima, et secunda” manifestatione secunda,, et terlia manifestatione tertia.
4, Adhuc queritur, Que differentia sit inter ascensionem et conversionem in Deum, et communicationem et unionem, de quibus Dionysius fecit mentionem ?
Solutio. Dicendum, quod actus isti hierarchie proprius est illuminationum perceptio ad dispositionem salutis pertinentium, ut dicit Dionysius.
Ad primum ergo dicendum, quod actus Virtutum et Potestatum primus est ad generalem mundi gubernationem: quia tamen hoc principaliter est ad salutem hominis, propter quem omnia facta sunt, propter hoc actus consequens ipsorum, est conversio super homines, ut scilicet miracula faciant, ut homines facilius convertantur ad fidem, et potestates arceant contrarias, ne salutem hominis impediant: sed isti hierarchie est proprium primo et principali actu uniuscujusque ordinis positi in ea.
Ad aliudo dicendum, quod occauléum dicitur duobus modis, simpliciter scilicet sive in se, et quoad nos. Simpliciter occullum est, quod maxime est elevaum super cognitionem omnis creature: et hoc est Deus. Et ex hoc occultissimo quidem clam formatur prima hierarchia, Occullum quoad nos est, quod ex nostro quod ei circumponitur, a vigore proprii luminis distans occultatur. Et hoc modo occultissimum est in tertia hierarchia. Et ideo non est contrarium ei quod dicit Dionysius cum equivoce sumatur occultum: et simpliciter prima manifesta tione est in prim hierarchia, et seeunda manifestatione in secunda, et tertia manifestatione in tertia.
Ad ultimum dicendum, quod inter illa quatuor differentia est: quia prima duo dicunt motum in Deum. Ascensio qui dem dicit motum in Deum per rationem termini a quo: conversio autem eumdem motum per rationem termini ad quem. Alia duo dicunt effectum ejusdem motus, et communicatio dicit effectum ejusdem motus prout est in fieri: unio autem eumdem dicit, prout est in perfecto esse.