Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 40

De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
1

QUAESTIO XL. De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

2

Consequenter queritur de theophaniis quibus distinguuntur hierarchie.

3

Et queruntur duo, scilicet de theophania, el de actibus qui sunt illuminare, purgare, et perficere, quos agunt secun dum itheophanias.

Membrum 1

De theophania.
4

MEMBRUM I. De theophania.

5

Circa theophaniam queruntur duo, scilicet quid sit theophania, et unde desceudat in Angelos, utrum scilicet a Deo solo, vel etiam ab homine Christo eta beata Virgine ?

Articulus 1

Quid sit theophania
6

MEMBRI PRIMI ARTICULUS I. Quid sit theophania ?

7

Primo ergo queritur, Quid sit theophania?

8

Et accipiantur verba Dionysii, in Celesti hierarchia, ubi sic dicit: "Sapientissima theologia visionem illam que in ipsa est descripta, revelavit divinam, quasiin forma informium similitudinem ex videntium in divinum reductione pulchre vocari theophaniam." Sensus est hujus auctoritatis, quod scientia theologie que sapientissima est, quia est de Deo, pulchre revelavit Theologis ipsam visionem que descripfa est in theologia, vocari theophaniam, quasi divinam similitudinem in forma informium descripta, hoc est, in forma symbolorum, que informia sunt ad spiritualia. Similitudinem dico factam vel creatam ex reductione videntium in divinum, hoc est, in divinas res.

9

Adhuc, Commentator ibidem dicit, quod theophania dicitur, quasi per ipsam, videntibus divina facta illuminatione, quam ipsa divina sanctorum perficiunt..

10

Contra hoc objicitur sic, quod 1. Secundum hoc non erit theophania, nisi in symbolis que in corporalibus accipiuntur: et cum Angeli non accipiant

11

2. Dionysius, Lib. de Ccelesti hierarchia, cap. 4

12

illuminationes in corporalibus, videtur quod Angeli non habent theophanias: quod falsum est.

13

2. Adhuc, Commentator ibidem dicit sic: "Habent namque et ipsi spiritus signa sua, demonstrationes scilicet per quas de invisibilibus Dei et valde occullis et secretis absconditis intus naturaliter et invisibiliter et simpliciter erudiuntur: que quidem signa quantum ad nos, et ea que apud nos sunt visibilia, omnino invisibilia estimantur: quantum vero ad illam multum invisibilem et inaccessibilem et incomprehensibilem divinitatis lucem, quasi foris sunt, et procedunt ab intus ad demonstrationem. Propter quod et ipsa signa que superveniunt mentibus sive animis divinitus illuminatis, theophaniz, id est, divine apparitiones dicuntur: quia in eis ad manifestationem alicujus occulti venientibus, id quod omnino occultum Dei est, demonstratur." Ex hoc accipitur, quod theophania est. illuminatio procedens ab intus ad manifestationem alicujus occulti de Deo. Sed tune queritur, Utrum in illa iuminatione duo sint, sicut in luthine scientie ? In scientia enim est lumen ipsius scientie convincens intellectum de veritate scitorum: et hoc est quod vocatur scientia conclusionis ab Aristotele in I Posteriorum.Et est ibilumen principii preexistens, a quo elicitur scientia conclusionis per consequentia. Sicut etiam Platonici dixerunt esse duplex lumen in oculo: unum quod ab oculo diffunditur super visibile cum radio visivo: alterum quod objicitur oculo et informat i ipsum, quod est species visibilis. Sicut etiam in fide duplex lumen dicunt esse Sancti. Unum quod est elevans intellectum nostrum ad hoc, quod aciem figat in articulum creditum qui est supra rationem. Dicit enim Augustinus, quod "mentis nostre invalida acies, in tam excellenti luce non figitur; nisi per justitiam fidei emundetur." Er go videtur quod in fide sit lumen elevans intellectum ad credibibile quod ad hoc influitur intellectui, ut possit species credibilis informari. Et hoc expresse videtur dicere Dionysius in libro de Divinis nominibus, sic: "Fides est lumen collocans credentes in prima veritate, et priTam veritatem in ipsis !." Siergo sic est intheophaniis: tunc est unum lumen descendens inintellectum Angeli, et elevans ipsum ad hoc, quod figi possit intellectus Angeli in illo occulto, quod divinum occulium a Dionysio vocatur.

14

3. Adhuc, Hoe videtur Dionysius di-. cere in epistola ad Gaium monachum sic: "Deus est super mentem et super substantiam: et superposite ipsius tenebre et cooperiunt et contegunt omne lumen, et absconditur omni conditioni., Et si aliquis videns Deum, intellexit quod’ videt, non ipsum vidit, sed aliquid eorum qu sunt ejus, que existunt et cognoscuntur." Ex hoc accipitur, quod intellectus angelicus aliquid accipit a Deo quo juvatur ad hoc, quod Deum videre possit.

15

4. Adhuc, -Chrysostomus in Homilia super Joannem.: "Ipsum quod est Deus, non solum Prophete non viderunt, sed neque Angeli viderunt, neque Archangeli.".

16

5. Adhuc, Chrysostomus, ibidem, "Si interrogaveris Angelos quid viderint, audies quidem de substantia nihil respondentes, Gloria vero in altissimis Deo solum decantantes’. Et si Seraphin et Cherubin concupieris aliquid dicere, mysticam sanctimonil melodiam audies: Sancius, sanctus, sanctus, et quoniam plena est omnis terra gloria ejus. Si supernas Virtutes, tibi item respondebunt, sibi unum opus esse ut Deum laudent. Et nihil respondent de visione substantia." Ergo videtur, quod substantiam Dei non vident sub aliquo lumine descendente in ipsos, et juvante intellectum ad hoc quod possit figi quod Deus est.

17

6. Adhuc, Joannes quidam expositor sic dicit: "Per seipsam nulli creature sive rationali sive intellectuali comprehensibilis est veritas Deus, sed super omnem sensum est exaltata et intelle‘ctum. Neque Angeli cognoscunt per se quid sit Deus, vel quid sit veritas: hoc enim ab omni creatura remotum es!: sed solummodo cognoscunt se esse, et veritatem que Deus est, superessentialiter esse, et ab ipsa omnia procedere." Etisti sancti qui inducti sunt, dicunt hoc sentire Joannem, quando dicit: Deum nemo viditumquam, unigenitus Filius, quiest in sinu Patris, ipse enarravit '. Unde Joannes Chrysostomus in preinducta homilia idem verbum tractans, sic concludit dicens. "Solus ergo videt se Pater et Filius et Spiritus sanctus." Ex omnibus his accipitur, quod a nullo Angeloram Deus immediate videtur, sed sub theophaniis illuminantibus ad ipsum. Sep contra hoc est quod dicitur in prima Canonica Joannis, ur, 2: Scimus, guoniam cum apparueril, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Est etiam contra hoc quod dicitur, Matth. xvi, 10: Angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei qui in ceelis est.

18

7. Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore: "Quid est dicere Deum sub theophania videri, et sine theophania non videri, nisi Deum ut est numquam videri? Quod expresse contra Joannem est qui dicit: Videbimus eum sicuti est?. Et contra Paulum, I ad Corinth.xuy, 12: Videmus nunc per speculum in enigmate: tune autem facie ad faciem, Tollant igitur theophanias suas: quia sicut in creando nihil nos creavit preter ipsum, ita in visione glorie nihil nos sistet usque ipsum."

19

Solutio. Dicendum quod in verilate in theophania est duplex lumen, sicut et in scientia et in fide. Unum quod descenditin intellectum Angeli: et est lumen gloria et gratie create, elevans intellectum ut acies ejus in excellentissima luce increata figi possit, ut videat eam sicuti est. Unde illud non est medium inter visum et Angelum videntem: non enim mediat, sed confortat videntem ut videre possit: et potius habet rationem virtutis et gratie et glorie, quam rationem medii quo videatur Deus. Ab ipso enim confortatur videns intellectus, et ut videre possit, et ut videalur Deus: et mediante ipso non videtur occultum Dei, sed potius videtur immediate ab intellectu confortato per ipsum.

20

Ad id quod primo objicitur, dicendum quod ¢heophania equivocum est: dicitur enim communiter, et proprie. Communiler omnis visio, sive symbolica, sive mystica, sive per speciem expressa, in qua aliquid apparet divinum, ¢heophania dicitur. Et sic Dionysius in inducta aucloritate loquitur de theophania. Proprie autem dicitur ctheophania illuminatio descendens a Deo per modum gloria, per quam elevatur intellectus angelicus et illuminatur ad cognoscendum id quod agendum est ex ordine hierarchico in quo constitutus est Angelus,

21

Ad primum Commentatoris dicendum, quod talis illuminatio deseendens, a Commentatore vocatur signum, quod licet quoad nos sit invisibile et insensibile, tamen signum dicitur ad Angelum, quia per ipsum significatur Angelo quid hierarchica illuminatione sit agendum in scientiis et actionibus hierarchicis secundum principatum sacrum in quo constituitur Angelus.

22

Illa duo que objiciuntur in contrarium, jam soluta sunt per divisionem que data est de nomine ¢heophaniz dicto communiler et proprie. °

23

Ad dictum Dionysit ad Gaium monachum, dicendum quod hoc verum est, quod intellectus angelicus juvatur aliquo ad videndum Deum, sine quo Deum videre non posset: sed hoc non habet operalionem medii ad Deum qui videtur, sed operationem virtulis ad intellectum videntis, ut dictum est. Et est simile, quod herodius adunationem visus habet, per quam polest intueri solem in rota: quam quia non habet noctua vel vespertilio, solem i in rota videre non potest.

24

Ad id quod dicitur de Chrysostomo, dicendum quod Chrysoslomus loquitur de visione comprehensionis, qua’ nulla crealura umgquam Deum vidit vel videbit: quia, sicut dicit Auguslinus in libro de Viderdo Deum ad Paulinam, "Solus Deus suiipsius est comprehensor." De hoc tamen multa dicta sunt in primo libro, questione, An Deus possit videri per essentiam ,

25

Ad aliud dicendum, quod substantia ast duplex, scilicet que est Deus, et que comprehensive dicit quid est Deus. Primam substantiam vident Angeli ut pelagus substantia infinitum. Et de hae bene loquuntur, Isa. vi, 3: Dominus Deus sabaoth . Dominus enim Deus talem dicit substantiam. Sed de illa que comprehensive dicit quid est Deus, nihil loquuntur: quia illam non‘'comprehendunt, ut dictum est.

26

Ad aliud dicendum, quod ex diclo Joannis Episcopi et expositoris, nihil plus habetur, nisi quod incomprehensibilis est Deus, et visione comprehensionis a nulla creatura visibilis: tamen visione substantie ejus cognoscunt, quia est Deus, et-hoc quod est Deus, et quod super omneni crealuram est exaltatus, et quia omnia procedunt ab ipso, et quod visione comprehcnsionis Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, gui éstin sinu Patris, et Spiritus sanctus, ut dictum est.

27

Ad illud quod contra hoc objicitur, di cendum quod videbimus eum quidem facie adfaciem siculi est, sed non visione comprehensionis. Et sic etiam Angeli vident faciem Patris sicuti est, sed non visione comprehensionis.

28

Ad ultimum dicendum, quod Magister Hugo loquitur contra quosdam errantes, gui dicebant theophaniam esse medium in quo videretur Deux, et extra quod non videretur: ethoc falsum est et erroneum. Sed per hoc non removetur, quin theophania sit lumen’ descendens in intellectum videntis, et habens in eo operationem virtutis et gratie elevantis ipsum. ut possit videre hoc quod sine ipso non posset.

Articulus 2

Unde theophania descendat in Angelos, utrum scilicet a solo Deo, vel etiam ab hamine Christo, vel etiam a beala Virgine
29

MEMBRI PRIMI ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos, utrum scilicet a solo Deo, vel etiam ab hamine Christo, vel etiam a beala Virgine?

30

Secundo queritur, Unde descendat in Angelos, utrum scilicet a solo Deo, vel eliam ab homine Christo, vel etiam a beata Virgine ?

31

Quod ab homine Christo descendant illuminationes in Angelos, et non a solo Deo, probatur sic:

32

4. Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Sanclissime et provectissime virtules existentes, et sicut in vestibulis supersubstantialis trinitatis collocate, ab ipsa et in ipsa et esse et deiformiter esse habent: et post illas subjecte et extresanctus Dominus, Deus exercttuum. me, sicut ad Angelos'." Ex hoc accipitur, quod in mansionibus domus Dei, in qua mansiones multe sunt , semper inferior ad esse deitorme formatur a superiore. Cum ergo dicatur, ad Coloss. im, 4, quod Dominus noster Jesus Christus sit in dextera Dei sedens super omnes Angelos, videtur quod ad esse deiforme formantur a theophaniis descendentibus ab homine Christo: et sic non a sclo Deo recipiunt theophanias, sed etiam ab humanitate Christi.

33

2. Adhue, Dionysius in Celesti hierarchia sic dicit: "Quasdam quesliones Angeli faciunt apud ipsum Jesum querentes, et pro nobis sue divine actionis scientiam discentes, et eas ipsum Jesum immediate docentem, et prelargiens eis manifestantem suam humanam benignitatem. Ego enim, inquit, disputo justitiam et judicium salutaris." Et tangit hoc quod, Isa. rxi, 1: Quis est ste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Et respondet Dominus: Ego gui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Vbi enim et alia translatio habet: "Ego qui disputo justitiam et judicium salutaris." Ex hoc accipitur, quod Angeli a Christo homine questiones faciunt, et querunt de quesitis illuminationes. Illuminationes ergo sive theophaniz a Christo homine descendunt in Angelos.

34

3. Adhuc, Glossa super idem verbum Isaiw, ux, 1, sic dicit: "Quidam Angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, et resurrectionis, videntes ad ceelum ascendere Dominum cum mullitudine Angelorum et sanclorum hominum propria virtute, non a Christo, sed ab Angelis comitantibus querunt incarnationis et passionis et resurrectionis et ascensionis mysterium. Unde et quomodo et sibi et aliis aperiat regna ccelorum requirunt, dicentes Ange lis comitantibus eum, et non Christo: Quis est iste, gui venit de Edom? Et in Psalmo xxut, 8, 10: Quis est iste rex gloriz ? et exspectant a Christo illuminationem." Et ex hoc sequitur idem quod prius..

35

4. Adhuc, Hieronymus dicit: "Quidam Angeli donee perficeretur mystetium incarnationis, ad plenum non co gnoverunt. Et constat, quod illia Christo jam incarnato illuminationem acceperunt."

36

3. Adhuc, Apocal. xx1, 23: Civitas non egel sole, neque luna, ut luceant in ea. Nicit Glossa: "Claritas Dei tlluminavit eam, et lucerna ejus Agnus, id est, humanitas ad illuminationem illorum." Ergo ab humanitate Christi descendunt illuminationes in homines qui sunt in patria.

37

6. Adhuc, I Petri, 1,12: In quem desiderant Angeli prospicere. Glossa, "Tanta est ejus qui passus est pro nobis gloria posterior, ut etiam angelice virlutes in ceelo, cum sint weterna felicitate perfecte, non solum immortalis deitatis magnificentiam, sed etiam assumpte humanitatis ejus claritalem semper adspicere gaudeant." Sed ad hoc adspiciunt, a quo illuminantur. Ergo ab humanitate Christi illuiminantur.

38

Sed contra hoc videtur esse, quod dicitur in Psalmo vin, 6: Adinuisti eum paulo minus ab Angelis. Quod tractans Apostolus, ad Hebr. u, 9: Bum, gui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propler passionem mortis, gloria et honore coronatum. Ex hoc accipitur, quod Christus per passibilem naturam non illuminat Angelos.

39

Ulterius queritur, Si a beata Virgine accipiant illuminationes ?

40

Et videtur, quod sic: quia 1. Si propter quesliones quas faciuat Christo, iluminari dicuntur,ut dicit Dionysius: tune propter similes questiones quas faciunt beate Virgini, dicuntur illuminari a beata Virgine. Similes autem faciunt beate Virgini. Cantic. vin, 5, ubi dicitur: Quee est ista que ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Hee enim secundum Origenem, questio est sodalium sponsi, qui sunt Angeli, de ea que pre ceteris sponsa est, eo quod de corpore ejus accepit quod in unitalem persone copulavit. Ht si quaestio est desiderium illuminalionis, constat quod ab ipsa Angeli exspectant illuminationem.

41

2, Adhuc, Hieronymus in sermone, Cogitis me,o Paula, dicit, quod "beata Virgo exaltata est super omnes choros Angelorum:" quod de nallo aliorum sanclorum credendum est. Si ergo a superiori descendit illuminatio in inferiores, a beata Virgine descendet illuminatio in Angelos.

42

Contra hoc tamen quidam objiciunt sic, quod beata Virgo simplex creatura. est :a simplici autem creatura non potest esse illuminatio ad beatitudinem periinens: cum ergo illuminationes Angelorum ad beatitudinem pertineant, videtur quod Angeli non illuminantur a beata Virgine.

43

Solutio. Dicendum, quod quilibet inferior illuminatur a quolibet superiori, sive a Deo, sive humine Christo, sive beata Virgine, sive Angelo, Auctoritates ergo,’ quod ab homine Christo illuminationes descendant in Angelum, concedende sunt.

44

Ao w1up quod objicitur in contrarium, dicendum quod minoratio qua minoratus est Christus, est secundum quid, scilicet secundum passionem mortis, ut dicit Apostolus. Et ex hoc per viam meriti aucta est claritas ejus, sicut et Apostolus dicit, ad Hebr. 11, 9, quod "propter passtonem mortis videmus Jesum gloria et honore coronatum". Unde per hoc potentior est factus ad illuminandum.

45

AD ID quod objicitur de beata Virgine, concedendum est: in multis enim illuminavit Angelos, Apostolos, et Evangelistas per doctrinam ante assumplionem: post assumptionem autem in supremo situ poli, cum positus sit thronus ejus juxta thronum summi regis, sicut dicitur, JIT Reg. u, 19, lumen ejus fulget super omnem mulltiludinem beaterum tam Angelorum, quam hominum sanctorum.,

46

Ad illud quod contra objicitur, dicendum est secundum Magistrum Hugonem de sancto Victore, cujus hac sunt verba: "Sicut duo sunt, lumen scilicet, et quod suscipit lumen corpus, et ex his duobus unum efficitur lucens, et ipsum lucens imago quodammodo est et similitudo luminis: ita Deus noster lumen est, et verum lumen, et ipsum lumen rationales animi mundi et puri concipiunt, et ex eo lucentes fiunt, et non sunt ipsi imago luminis in eo’ quod sunt, sed in eo quod lucent ex lumine, sicut ipsum lumen lucent, et sunt ipsa lucentia theophaniis luminis in quibus videtur." Unde quod in beata Virgine luect, Deus est, et ideo lumen ejus est ad beatitudinem gloriz sicut et lumen Dei. Non oportet autem hic querere, quomodo unus Angelus illuminatur ab alio? hoc enim habitum est in tractatude hierarchiis'.

47

Nec oportet hic querere, Si aliquam illuminationem Angeli acceperint ab Ecclesia? hoc enim salis determinaltum est in tractatu de cognitione Angelorum, in questione ubi quesitum est, Utrum cognitionem mysterii,incarnationis habuerunt a creatione, vel non? et si profecerunt aliquid in tali cognitione a predicatione Apostolorum et ab Ecclesia ?

48

Et ideo patent ista ex dictis.

Membrum 2

De actibus hierarchicis Angelorum
49

MEMBRUM II. De actibus hierarchicis Angelorum.

50

Deinve, Queritur de actibus communibus Angeloram, qui sunt purgare, illuminare, et perficere.

51

Et quaeruntur duo, scilicet qualiter conveniunt Angelis hi actus? Et secundo, Qualiter eis utuntur inter se, elt qualiter ad animas? Circa primum queruntur -tria + quorum primum est, An conveniat eis purgare, illuminare, et perficere ? Secundo, Secundum quid conveniat eis, utrum svilicet secundum distinctionem hbierarchiarum et ordinum vel personarum ? Tertium, Utrum conveniat eis secundum prius vel posterius, vel ex equo?

Articulus 1

Qualiter conveniunt Angelis actus hierarchici
52

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I. Qualiter conveniunt Angelis actus hierarchici ?

53

ARTICULI PRIMI PARTICULA 1.

54

Utrum Angelis conveniat purgare, illuminare, et perficeret?

55

Ad primum sic proceditur: 4. Dicit beatus Dionysius in Celesti hierarchia: "Ordo hierarchiz est quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare: et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illuminare: et quosdam quidem perfici, quosdam vero perficere, unicuique secundum deiformem adunationem qualicumque modo." Ergo ista tria conveniunt Angelis.

56

2. Adhuec, In Celesti hierarchia, ante finem cap. 7, Dionysius adducit plures auctoritates Bibliz, quibus probat, quod unus Angelus alium purgat, illuminat, et perficit. Quarum prima esthec: Daniel. vit, 13 et 16: Factum est cum viderem, ego Daniel, visionem, et quererem intellectum ejus, ecce stetit in conspectu meo quasi species virt. Et audivi vocem viri Ulai: e¢ clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem. kx hoc accipitur, ut dicit Dionysius, ibidem’, quod unus Angelus mittit alium ad illuminandum hominem: quem non mitteret, nisi prius illuminasset de quo illuminaret hominem: ergo unus Angelus illuminat alium.

57

3. Adhuc, Ibidem adducit Dionysius illud Danielis, x, 13 et 14: Eece Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum: elego remansi ibi juxta regem Persarum. Veni autem ut docerem le que ventura sunt populo tuo. Istud adjutorium dicit Dionysius non esse nisi in illuminationibus Angelorum ad invicem: ergo Angeli illuminant et illuminantur ad invicem.

58

4. Adhuc, Ad idem inducit illud Zacharie, 1,10 et 11: Respondit vir qui stabat inter myrreta, et dixit: [sti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram. Et responderunt Angelo Domini, qui stabant inter myrleta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. Ex hoc accipitur, ut dicit Dionysius, quod Angeli qui perambulaverunt terram, docuerunt eum qui stabat in myrleto, quod terra habitaretur et quiesceret: ct cum hoc non possit fieri, nisi per illuminationem, constat quod unus illuminat alium.

59

3, Adhuc, Inducit hoc quod dicitur, Isa. wt, 3: Clamabant alter ad alterum. Et dicit, quod clamare alterum ad alterum nihil aliud est, quam dare sibi illuminationem, sive illuminare ipsum.

60

4. Adhuc, illud inducit ibidem Ezechielis, x, 3 et seq.: Gloria Domini Israel assumpta est de Cherub, que erat super eum ad limen domus: Et vocavit virum gui indutus erat lineis,... et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civilatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus que fiunt in medio ejus. Et ecce sex viri quorum unusquisque habebat vas interitus in manu sua. L£tillis dixit, audiente me: Transile per civitaiem sequentes eum, ef percutiie: non parcat oculus vester, neque misereamini: senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omne autem super quem videritis thau, ne occidatis, et a sancluario meo incipite. Ex hoc, ut dicit Dionysius, patet quod sex sequentes erudiebantur a primo divinum judicium, et illuminabantur: et sic convenit Angelis illuminare et illuminari.

61

7. Adhuc, Ibidem inducit illud Ezechiclis, x, 1 et2: Et ecce, in firmamento guod erat super caput Cherubin, quasi lapis sapphirus, quast species similitudinis solii, apparuit super eam. Et dizit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum que sunt subtus Cherubim, et imple manum tuam prunis ignis que sunt intra Cherubim, et effunde super civitatem. Hoc enim dicit Dionysius, quod cum unus alteri loquebatur, ut doceret quid ageret, et unus alterum illuminaret. Et ex hoc sequitur idem quod prius.

62

8. Adhuc, Inducit illud Apocalypsis, vu, 2 et 3: Vidi allerum Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna guatuor Angelis, quibus datum est nocere terre et mari dicens: Nolite nocere terre et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Ex hoc iterum accipilur, ut dicit Dionysius, quod quidam Angeli illuminantur ab ipso sole, hoc est, Deo, sicut ille qui ascendit ab ortu solis. Quidam autem ab Angelis, sicut sunt illi quatuor ad quos clamavit ille qui ab ortu solis ascendit. Clamor enim non significat nisi immisionem doctrine: et hee est illuminatio, quia dicit Magister Hugo de sancte Victore, quod per illuminationem efficiuntur gratie et scicnlie participes.

63

Sed Tunc queritur, Utrum conveniat eis purgalio ? cum, sicut Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus ', quod sint specula munda et clarissima, in quibus non est malum.

64

Et videtur, quod sic. 1. Dicit enim Dionysius in Celesti hierarchia, quod oportet purgandos puros perfici omnino, et ab omni liberari dissimilitudinis confusione. Si ergo habent dissimilitudinis confusionis, aliquid purgabile est in ipsis: et sic oportet eos purgari.

65

2. Adhuc, In intellectu humano sic est, quod non illuminatur per scientiam nisi pellatur dispositio contraria ignorantia: ergo videtur, quod similiter sit in Ange lis.

66

3. Adhuc, Job, iv, 18: Eece gui serviune ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem. Sed in quo invenitur pravitas, indiget purgatione.

67

4, Adhuc, Job, xxv, 3: Eece lunanon splendet, et stelle non sunt munde in conspectu ejus. Sed, ut ibi dicit Gregorius, per lunam intelliguntur Angeli a Deo illuminati, et per stellas Angeli minores. Ergo videtur, quod indigent purgatione.

68

3. Adhuc, Job, x11, 16: Cum sublatus fuerit, tremebunt Angeli, et territi purgabuntur.

69

Contra: 4. Si purgantur, aut purgantur a peccalo, aut ab ignorantia, auta phantasiis. Non a peccato: quia peccatum non habent. Nec ab ignorantia: quia dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio, quod ignorantiam, vel peccatum est, vel conjuncta peccato. Angeli autem peccatum non habent. Ergo nec ignorantiam. Nec a phantasiis: dicit enim Augustlinus super illud epist. 11 ad Corinth. xu, 2: Scio hujusmodi hominem, quod "Angeli sunt in regione intelligibiliam, ubi perspicuam vident veritatem, nullis opinionum vel phantasiarum nebulis fuscatam." Ergo a phantasiis non purgantur.

70

2. Adhuc, Augustinus dicit, quod in intelligentiis est de incorporeis substantiis pura cerlaque cognitio. Si ergo Angeli cum intelligenlie sint, puram et certam habeant cognilionem, non possunt purgari ab ignorantia vel phantasiis.

71

3. Sed si forte quis dicat, quod purgantur ab hebetudine vel obtusione, sicut dixerunt antiqui, Videtur non posse stare. Tila enim obtusio non posset causari nisi a minori subtilitate essenti, et minori perspicacilate intelligentie in uno quam in alio: et hec cum naturalia sint, naturam concomitantur, et auferri non possunt per purgalionem.

72

Solutio. Dicendum, quod Angeli, sicut dicit Dionysius, purgantur a dissimilitudinis confusione secundum intellectum. Carentia enim luminis ad faciendum aliquid actu hierarchico, destitutio est et privatio illuminationis que illuminat ad hoc quod agendum est, vel ad causam, vel rationem ejus: quia illuminatione privata intelligentia, ipsa intelli gentia fluctuat et confunditur seipsa: et est in ea dissimilis illluminatus Ulumi- natori, antequam accipiat illuminationem ab ipso: et hac accepta, statim ad similitudinem illuminationis reductus est, eo quod una forma illuminationis est in utroque: et ipsa potentia intellectiva per habitum illuminationis certificata est, et non fluctuat amplius ut confusa et incerta, sed stat certificata ad unum quod agendum est.

73

Concedendum est ergo hoc quod dicit Dionysius, quod hoc est ordo hierarchiz, et quod bene induct sunt auctoritates quas inducit Dionysius ad hoc probandum ex Biblia.

74

Per hoc patet solutio duorum argumeatorum, que prdbant Angelos purgari. Intelligitur enim purgatio illa, ut dicit Dionysius, que liberat a dissimilitudinis confusione, que est dispositio contraria ignorantie.

75

Av ip quod objicitur de Job, rv, 18, dicendum, quod pravitas inventa in Angelis, non fuit nisi casus demonum, et non aliqua malitia que in bonis -Angelis sit.

76

Ad aliud Job, xxv, 5, dicendum, quod non dicit, quod luna simpliciter non luceat, nec stelle: sed quod non lucent in conspectu Dei. Unde sicut dicitur Angelus simpliciter incorporeus: compara tione tamen Dei corporeus est, ut dicit Damascenus: ita dicitur simpliciter lucens, sed in comparatione lucis divine non est lucens, quia tegitur luce divina lux ejus, sicut lumen candele tegitur lumine solis.

77

Ad idw quod objicitur, Job, xur, 16, dicendum, quod ibi loquitur de dominatione Leviathan cum omnibus membris suis in die judicii, cujus dominationem Sancti et Angeli videntes terrentur. Qui tamen terror nihil aliud est, nisi motus voluniatis secundum dissensum a voluntate diaboli quam habet ad peccatum: et sic territi per dissensum a voluntate sua purgantur per separationem impuri, hoc est, diaboli et membrorum ejus ab ipsis, sicut, Joan. xiii, 341 dixit Dominus de Apostolis, cum Judas exiret ab eis, qui impurus erat et tenebrosus: Nune clarificatus est Filius hominis. De cetero enim in consortium bonorum Angelorum non veniet aliquis impurus et tenebrosus.

78

Ad ID quod contra objicitur, dicendum quod non pargantur a peccato, sicut bene probatum est, nec a phantasiis, sed ab ignorantia: cujus causa est dissimilitudinis confusio, de qua dictum est.

79

Ad dictum Augustini dicendum, quod multiplex est ignorantia, scilicet negationis, et privalionis, et contrarie dispositionis. Ignorantia erronee dispositionis est que generatur ex multis actibus errone:s, que non potest esse in Angelis. Ignorantia privationis est ignorantia agendorum que scire tenetur quis, eo quod privatio relinquit subjeclum cum debito ad sciendum sive generaliter ad habitum. Et hee est de qua dicit Augustinus, quod est peccatum, vel conjuncta peccato. Ignorantia autem negationis non est nisi simplex negatio illuminationis antequam habeatur ab illuminatore: et hec est que purgatur in Angelis: quando enim illuminator infundit illuminationem in illuminalum, et facit ipsum gratiz et illuminationis participem: tunc per consequens talem purgat ignorantiam et dissimilitudinis confusionem.

80

Ad aliud dicendum, quod licet intelligentiae angelicae certam et puram habeant cognitionem de omnibus quae cognoscunt, tamen non sequitur ex hoc, quod de quolibet actu hierarchiae agendo in singulari et de causa et ratione cujuslibet agendi certam et puram habeant cognitionem: quia illuminationes de agendis singularibus continue descendunt a Verbo in superiores, et ab illis trans funduntur in inferiores, et sic illuminantur ad agenda singularia. dicendum, quod hoc nihil valet, sicut probat objectio.

81

ARTICULI PRIMI PARTICULA II Secundum quid conveniant Angelis actus hierarchici,utrum scilicet secundum distinctionem hierarchiarum et ordinum, vel personarum ?

82

Secundo queritur, Secundum quid conveniant eis ?

83

Videtur enim, quod hec tria non possint convenire secundum unum et idem,

84

1. Actus enim sunt diversi per definitiones: quod probatur in libro de Celesti hierarchia, ubi Dionysius ponit definitiones horum actuum, et dicit sic: "Oportet itaque, ut estimo, purgandos quidem puros perfici omnino, et omni liberari dissimilitudinis confusione. IIluminandos vero repleri divino lumine ad contemplativam habitudinem et virtutem in castissimis mentis oculis reducendos. Perficiendos vero participes fieri exploratorum sacrorum perfecte scientie." Ex his patet, quod diffinitiones diverse sint horum trium: diversa autem secundum esse et diffinitionem, secundum idem nulli conveniunt.

85

2. Adhuc, Dionysius, ibidem, "Oportet purgatores magnitudinem purgationis aliis tradere propria castitate. Illuminatores vero ut luculentiores animos ad participationem luminis et distributionem proprie habentes, et ditissime sancte claritatis repleti omnino suum superexcellens lumen in eos qui digni sunt lumine supervehere. Perfectores vero tamquam preceptores perfective traditionis perficere perficiendos sacratissima doctrina per inspectorum sacrorum scientiam." Ex his accipitur, quod purgatores purgant castitate, illuminatores vero illuminant lumine, perfeclores autem perficiunt precepto perfectissime traditionis. Cum ergo hee tria, castitas scilicet, lumen, et praceptum, diversa sint: videntur illa tria, purgatio scilicet, illuminatio, et perfectio esse diversa: et sic secundum unum et idem Angelis non possunt convenire.

86

ConTRA 4. Dionysius in libro de Celestt hierarchia sic dicit: "Comprehendens autem et hoc dixerim fortassis non immerito: quia purgalio est et illuminatio et perfectio, divine scientia assumptio. Ignorantiam quidem utpote purgans secundum ordinem indita scientia perfectiorum doctrinarum. Hluminans autem ipsa divina cognitione, per quam et purgat non prius contemplantem, quam manifestat per altiorem illuminationem: et perficiens iterum ipso lumine secundum habitum scientia lucidissimarum doctrinarum ‘." Ergo hee tria fiunt per illuminationem, et sic ad unum, et non ad diversa reducuntur.

87

2. Adhuc, In omni motu naturali tam corporeo quam incorporeo hee tria perficiuntur per unum. In physicis enim motibus corporalibus per hoc quod agens dat formam, purgat a privatione materiam, et perficit actus forme convenientes. Similiter in motibus anime quibus de insciente fit sciens, per adeptionem scientie purgatur ab ignorantia et nescientia, et perficitur ad actus doctrine quam accipit: ex dialectice enim acceptione, ex non dialeclico qui fit dialecticus, et perficitur ad agendum dialectica. Et similiter est in aliis scientiis et doctrinis. Dicit enim Aristoteles in fine primi Physicorum, quod "forma pre sentia et absentia sufficit facere mutationem." It ideo dicit ibidem, quod "principia motus numero quidem sunt duo, ratione autem tria."

88

Juxta hoc queritur, Quis sit ordo istorum trium ? et quare dicit Dionysius, quod purgatores purgant castitate, et pertectores precepto ?

89

Solutio. Dicendum, quod ista tria in. Angelis in preinducta auctoritate secundum unum et idem fiunt in Angelis, quod est illuminatio. Ex hoc enim ipso, quod quis illuminatur, a dissimilitudinis confusione purgatur per idem lumen acceptum, et ad proprios actus ejusdem illuminationis perficitur. Et sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore in commento super idem verbum Dionysii: "Sicut per illuminationem acceplam efficiuntur gratiz et scientie parlicipes divine, ita ex perfectione ad actus illuminationis efficiuntur potestatis divine consortes."

90

Unde ultima pars objectionum que probat hoc, est concedenda.

91

Ad primum autem dicendum, quod Dionysius considerat ista penes differentiam terminorum et finis. Hoc enim modo purgatio dicit in motu illuminationis terminum a quo, illuminatio autem terminum ad quem, perfectio autem conjunctionem cum ultimo fine quem intendit iluminator in illuminato. Et verum est, quod si differunt ratione et diflinitione et tria sunt: secundum esse tamen forme sola illuminatione hec tria perficiuntur, ut dicit Dionysius.

92

Ad aliud dicendum, quod castitas qua purgat purgator non dicitur nisi restrictio confusionis potentie ad unum et idem lumen acceptum: et hoc fit per lumen. Preceptum autem dicitur hic regula luminis accepti, qua perfectus regitur ut directe compleat et faciat actus luminis: quod etiam fit per illuminationem, eo dem usu loquendi quo dicimus doctores preceptores: et quomodo dicit Tullius in fine prime rhetorice, quod "ars est collectio preceptorum multorum ad unum finem tendentium." Et sic patet, quod licet castitas et praceptum diversa sint ratione, tamen per unam et eamdem efficiuntur acceptionem illuminationis.—

93

Ad id quod queritur de ordine horum trium, dicendum quod purgatio prior est in hoc, quod propinquior est “materi: illuminatio prior est in hoc, quod propinquior est agenti, quia ipsa est forma quam dat agens: perfectio vero habet rationem cause, ipsa enim est que movet agentem ut agat, et illuminatum, ut purgetur et particeps fiat illuminationis.

94

ARTICULI PRIMI PARTICULA IIT. Utrum tres actus hierarchici conveniant eis ex equo,vel per prius et posterius?

95

Tertio queritur, Utrum hi tres actus conveniant eis ex equo, vel per prius et posterius ?

96

Et videtur, quod per prius et posterius,

97

4. Illi enim hierarchia que propinquior est divino Jumini, per prius convenire videtur, quod sit illuminatrix aliarum hierarchiarum: et ei que distantior est, videlur convenire posterius: sicut soli convenit illuminare per prius mundum, et lune posterius, et stellis ultimo loco.

98

2. Adhuc, In motibus naturalibus sic est, quod unus est motor primus, cui per prius convenit movere, et virtute cujus omnes secundi movent: ergo videtur, quod in motu illuminationum similiter sit: videtur ergo, quod virtute prime hierarchie omnes alie illuminentur: et sic per prius convenit superiori, par posterius secund, et postremo tertie.:

99

3. Adhuc, Hoc videtur secundum Dionysium in Celesti hierarchia, ubi dicit super illud Isai, v1, 6: Volavit ad me unus de Seraphim, quod uous de inferioribus illuminavit Prophetam virtute superioris: et ideo nomen ejus assumpsit, quia actum ejus exercuit.,

100

Contra: 1. Dionysius in Celestt hierarchia sic dicit: "Ipse hierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est. Et omnem hierarchiam videmus in primas et medias et ultimas virtutes divisam ." Videtur ergo, quod non secundum hierarchias, sed secundum ordines in eis positos descendant illuminationes ad primum et secundum, et sic deinceps.

101

2. Adhuc, Videtur quod unusquisque seipsum purget, illuminet, et perficiat: quia ibidem sic dicit Dionysius: "Secundum seipsum unusquisque et ccelestis animus, et humanus speciales habet et primas et medias et ullimas ordinationes et virtutes addictas per unumquemque hierarchicarum illuminationum proprias anagogas proportionaliter manifestatas, per quas unusquisque in.participatione fit, sicut in ipsum fas est et possibile, super incognitissime purgationis plenis-. simi luminis ante perfectie perfectionis." Est enim nihil per se perfectum, non indigens universalis perfectionis, nisi perlectissimum et ante perfectum, hoc est, ab eterno perfectum.

102

Solutio. Dicendum, quod hi tres actus, purgare, illuminare, et perficere, tripliciter conveniunt Angelis, scilicet secundum ordinem hierarchies, et secundum dispositionem ordinum in hierarchia, et secundum omnem dispositionem personarum in ordine. Primo modo prima hierarchia illuminata a Deo est, illuminans mediam et ultimam, non illuminata ab. alia hierarchia vel Angelo: et ideo ipsi maxime convenit illuminare, Media autem est illuminata a prima, et iluminans tertiam: et ideo secundam analogiam habet ad illuminationem. Tertia vero illuminata est, non illuminans aliquam hierarchiam angelicam, sed ecclesiasticam tantum: et ideo tertiam habet analogiam ad illuminationem. In ordinibus autem, sicut dicit Dionysius in qualibet hierarchia est primus, medius, et terlius. Et in hoc ordine primus est illuminans non illuminatus, secundus illuminatus et Uluminans, tertius illuminatus tantum. Similiter in quolibet ordine sunt persone supreme, media, et extreme, et in quolibet semper supreme potentiores sunt ad illuminandum quam medie, et medi# quam extreme.

103

Ad primum ergo dicendum, quod hoc argumentum concedendum est: et bona est similitudo adducta.

104

Ad aliud dicendum, quod primus illuminator est Deus, virtute cujus omnes aliz illuminant: tamen in illuminationibus descendentibus a prima in secundam, etasecunda in tertiam sic est ut probat objectio.

105

Ad aliud dicendum eodem modo, quod inferior illuminavit virtute superioris; quia illa illuminatio descendit a superiore in inferiorem.

106

Ad id quod in contrarium adducitur, dicendum quod Dionysius nihil aliud dicit, nisi quod jam dicium est, hierarchia scilicet disposilionem et ordinis posili in hierarchia.

107

Ad aliud dicendum, quod Dionysius Adobject., non dicit, quod aliquid illuminet seipsum, quia hoc impossibile est: sequeretur enim quod unum et idem et secundum idem esset agens et patiéns, quod est impossibile. Sed dicit, quod unusquisque animorum tripliciter se habet ad primas et medias et ultimas illuminationes: quia qui est in maxima perspicacite intelligentia, se extendit ad primas, in media autem extendit se ad medias, et in postrema ad postremas. Et hoc modo verum est: eo quod necesse est proporlionem esse inter quamlibet intelligentiam et suum intelligile.

Articulus 2

Qualiter his actibus utuntur inter se, et qualiter ad animas hominum
108

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. Qualiter his actibus utuntur inter se, et qualiter ad animas hominum?

109

Deinde queritur, Qualiter his utantur inter se, et qualiter ad animas hominum ?

110

1. Objiciunt enim quidam, quod quorum est una natura communis, horum est illuminatio per unum illuminatorem: Angelorum omnium est una natura intellectualis communis, scilicet deiformis intellectus: ergo illuminatio omnium Angelorum est per unum illuminatorem: nonergo utuntur his actibus, ita quod unus illuminet, purget, et perficiat alium: sed omnes illuminantur, purgantur, et perficiuntur a Deo

111

2. Adhuc, Ad animas hominum videtur non posse uli his actibus: anime enim hominum non purgantur, nisi a peceato vel sequela peccati: peccatum autem et sequela peccati non remittuntur nisi a Deo per gratiam: gratia aulem non potest esse ab Angelo. Marc. 1, 7: Quis potest dimillere peccata, nisi solus Deus,

112

Soluttio. Dicendum; quod his actibus utuntur Angeli inter se, ita quod unus alium purgat, illuminat, et perficit. Qualiter autem hoc fiat, suflicienter determinatum estin questione de locztione Angelorum, et in questione de distinctione hierarchiarum secundum triplicem proportionem ad illuminationes: que, sicut dicit Dionysius, participantur ab Angelis manifestatione prima, secunda, et tertia.

113

Ad opyecrom dicendum, quod licet Angelorum una sit natura intellectualis, scilicet deiformis intellectus, tamen non est in ipso simp] citas essentie una, sed triformis secundum tres hierarchias: et ideo analogiam non babent ad illuminatorem unum, sed ad dversos: prima enim hierarchia illumina‘ur a Deo, secunda et tertia ab Angelo. Secunda enim analogiam habet ad illuminatio nem proportionatam Angelo. Tertia vero ad illuminationem proportionatam et ecclesiastice hicrarchie et animabus hominum.

114

Ad id quod queritur, Queliter utantur his actibus ad animas hominum ?

115

Dicendum, quod suflicientissime determinatum estin questione de locutionibus Angelorum, ubi queritur, qualiter Angeli loquantur animalibus non assumpto corpore, visione scilicet sensibili, et imaginaria, et intellectuali: his enim tribus modis suas illuminationes transfundunt in animas hominum: nec propter hoc sunt immissores, nec boni, nec mali, sicut ibi sufficienter dispulatum et determinatum est.

116

Ad objectum dicendum, quod licet anime hominum analogiam non habeant ad illuminationes divinas in prima ma- nifestatione, tamen quia anima hominis ad imaginem Dei facta est, et est substantia rationalis et intellectualis, analogiam habet perspicacitatis intelligentie ad illuminationem factam per Angelum, prout est in manifestatione tertia.

PrevBack to TopNext