Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 2
Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?1. Dicit enim, quod creare proprie est de nihilo aliquid facere: et quod creator est, qui de nihilo aliquid facit: ergo videtur, quod actu creationis principium est omnium et universi esse.
2. Adhuc, In eodem capitulo distinguens inter facere et creare dicit sic-: "Facere estnon modo de nihilo aliquid operari, sed etiam de materia. Unde et homo et Angelus dicitur aliquid facere, sed non creare: vocaturque factor sive artifex, sed non creator. Hoc enim nomen soli Deo proprie congruit, quietde nihilo quedam, et de aliquo aliqua facit. Ipse est ergo creator, et opifex, et factor: sed creatoris nomen sibi proprie retinuit, alia vero etiam creaturis communicavit?." Ex omnibus his accipitur, cum principiatum non procedat a principio primo, nisi per actum qui proprie et per se convenit principio primo, et est diffusivus et productivus universi esse, quod ille actus creatio est.
3. Adhuc, Sicut habitum est, principium primum universi esse nihil supponit preexistens actui suo, nec materiam, nec instrumentum, nec dispositionem: quia aliter non esset universi esse principium, si aliquid esset quod sibi presupponeret esse, et ipsum non esset ab ipso. Quod autem sic nihil presupponit, non potest esse generans univoce vel equivoce: nec potest esse secundum artem operans, quia hoc etiam presupponit et materiam et instramentum. Cum ergo actu suo deducat ad esse, ad Roman. iv, 17: "vt vocat ea que non sunt, tamquam ea que sunt": non potest habere actum, nisi actum creationis: ille enim solus est ad esse, ita quod nihil prasupponit.
4. Adhuc, Aristoteles in III prime philosophig vult, quod esse et ens sit primum distinguens intellectum: et propter hoc scientia que considerat ens in quantum ens, est prima philosophia. Esse ergo et ens prima sunt, que nihil sibi presupponunt: et deductio ad esse, non potest esse fluxus ab aliquo quod vel formale vel materiale principium sit ejus quod deducitur ad esse. Oportet igitur, quod ex nihilo sit: et sic per locum a diffinitione erit creatio: creare enim est ex nihilo aliquid facere.
In contranium hujus esse videtur, quod 1. Creatio actio est aliqua, qua primum principium deducit ad esse: et sic creatio aliquid medium est inter creantem et creatum: medium autem quod causale medium est, aliquid dat de esse: et sic secundum prehabita, primum principium secundum seipsum non erit causa universi esse, quod falsum est.
2. Adhuc, Si creare est aliquid de nihilo facere, sequitur quod creare est facere: facere autem semper medium est inter facientem et factum: videtur ergo, quod primum principium non per seipsum, sed per aliquid medium causa sit universi esse in creato, quod absurdum est.
3. Adhuc, Commentator super quin- tum Physicorum Aristotelis dicit, quod "actio est comparatio agentis secundum quod est agens ad patiens, et passio comparatio est patientis secundum quod est patiens ad agens." Et ratio dicti est, quod agens non.-agit, nisi forma et virtus forme qua agens actu est, fluat et procedat in patiens, qiando agens ut agens comparatur ad patiens: et patiens non est patiens, nisi suscipiendo formam et virtutem agentis, qua transmutetur ad agens vel agentis similitudinem, quando comparatur ad agens. Et hoc est quod dicit Aristoteles in II de - Anima, quod "actus activorum sunt in patiente predisposito." Ex hoc iterum accipitur, quod creatio actio aliquod medium est inter creantem et creatum: et sic iterum sequitur, quod ab illo” medio aliquid de esse sit in creato: et sic primum non eril universi esse principium, quod in philosophia improbatum est, quia sic primum principium esset imperfectum.
In contrarium hujus est: quia 1. Si creatio dicit medium inter creantem, et creatum: aut illud medinm est creatum, aut increatum. Si creatum: cum non sit nisi creatione creatum, erit creationis creatio: et hoc de necessitate abibit in infinitum: et hoc est impossibile: falsum ergo est, quod creatio sit medium creatum inter creantem, et creaturam. Si vero sit increatum, sequitur quod plura sint increata: quia medium non est extremum.
2. Adhuc, Omne medium presupponit extremum: quod autem aliquid presupponit, non ex nihilo fit, sed ex aliquo: et quod ex aliquo fit, non potest esse creatum: ergo medium non potest esse creatum: paulo autem ante habitum est, quod non potest esse increatum. Ergo nec potest esse creatum, nec increatum: et sic nihil est: quia omne quod est, aut est creatum, aut increatum.
3. Adhuc, Constat, quod creatio actio in Deo creante aliquid est. Si ergo creatio aliquid est, et medium est, cum medium non sit extremum, erit aliquid in Deo quod Deus non est: quod valde absurdum est.
Solutio. Magister in libro IT Sententiarum, distinct. I, cap. Verumtamen, laborat in solutione hujus questionis dicens, quod "hee verba, scilicet creare, facere, agere, et alia hujusmodi, de Deo non possunt dici secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis. Quippe cum dicimus Deum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi inesse intelligimus vel aliquam in laborando passionem, sicut nobis solet accidere: sed ejus sempiterne voluntatis novum aliquem significamus effectum, hoc est, eterna ejus voluntate aliquid noviter existere." Et hac solutio bona est: et sumitur ex verbis Augustini et Strabi in Glossa super illud Genesis, 1, 1: Jn principio creavit Deus celum et terram. Et sic patet ex dictis, quod creatio actio non est aliquid medium inter creantem et creatum. Creatum enim obedienter se habet ad voluntatem creatoris, sive accipiatur in potentia creantis, sive accipiatur in esse secundum quod actu est: aliter enim non esset verum quod dicitur, ad Roman. iv, 17, quod "vocat ea guae non sunt, tamquam ea que sunt".
Unde dicendum, quod creatio hic est exitus in esse ejus quod fit ex nihilo, et proprie actio est primi principii, quod est principium universi esse. Sed non dicitur de ipso ea ratione qua dicitur de creaturis: in creaturis enim actio temporalem motum significat: quia in creaturis agens ut agens non comparatur ad patiens, nisi per influxum actus et virtutis in patiens, quibus ipsum agens transmutat patiens: et talis influxus motus temporalis est. Cum autem de Deo dicitur agere, sive de primo principio, non significatur aliquid quod actus vel virtus sit in agente influens patienti, sed quod ad imperium voluntatis totum creatam secundum id quod est, et secundum totum esse suum, ad esse vocetur ex nihilo sine motu agentis. Et hoc est quod dicit Magister in libro II Sententcarum, distinct. I, cap. Verwmtamen: "Cum ergo aliquid dicitur facere, tale est ac si dicatur, juxta ejus voluntatem, vel per ejus voluntatem aliquid noviter contingere vel esse: ut in ipso nihil novi contingat, sed novum aliquid sicut in ejus zterna voluntate fuerat, fiat sine aliqua motione, vel sui mutatione’."
Ad id quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod creatio secundum quod medium est et esse habet, non est nisi in creato ut passio: et nihil aliud est, nisi ipsius creati fieri ex nihilo. Secundum quod autem refertur ad creantem, non est aliquid rei diversum ab ipso creante, sed est ratio qua secundum voluntatem (que omnium causa est) refertur ad hoc fieri nunc, quod ante non fuit. Actio enim in creante est creatrix essentia, relata per voluntatem ad hoc, quod aliquid nunc de novo fiat ex nihilo.
Ad aliud dicendum, quod dictum Commentatoris intelligitur de agente et patiente physicis et physice: et tale agens non potest esse primum principium: illud enim nihil sui influit in patiens per actum quo agit: sed agere suum est pro libertate voluntatis hoc vel illud ex nihilo ad esse vocare: vocans enim extra vocatum est, et nihil essentialium suorum habet in vocato.
Tria que in contrarium hujus inducuntur, procederent, si poneremus, quod creatio esset reale medium, quod secundum esse esset in utroque extremorum, sicut actio physica est inter agens et patiens: hoc autem non dicimus: creatio enim secundum esse non est nisi in creato, quod secundum suum fieri refertur ad creantem: et cum relativum de necessitate ponit suum correlativum, in creante non ponit creatio nisi rationem respectus creantis ad creatum. Unde respectus oppositi, quos dicunt creatura et creator, non secundum unum modum sunt in utroque relativorum: sed in creatura respectus est secundum esse, quia illa mutatur secundum esse: in creatore autem non est nisi secundum rationem et dici, eo quod creando non movetur nec mutatur, sed comparatur ad creatum secundum essentialem voluntatem determinatam ad hoc, quod aliquid nune fiat ex nihilo.
On this page