Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Utrum unum principium sit omnium ?
1

TRACTATUS I. DE PRIMO PRINCIPIO. QUAESTIO I. Utrum unum principium sit omnium ?

2

Quod autem principlum unum sit omnium, queremus quidem hic principaliter, sed secundario adjungemus improbationem erroris Platonis, Aristotelis, et Epicuri: quos errores Magister dicit circumstare hune articulum.

3

Ad primum objicitur sic: 1. Magister in libro Hi Sententiarum, dictinctione I, dicit, quod "creationem rerum insinuans Scriptura, Deum esse creatorem initiumque temporis, atque omniim visibilium et invisibilium creaturarum, in primordio sui ostendit, dicens: In principio creavit Deus calum et terram ‘." Ergo omnium creatorum visibilium et invisibilium unum est principium.

4

2. Adhuc, Ibidem, "His etenim verbis Moyses spiritu Dei afflatus, in uno principio a Deo creatore mundum fa ctum refert." Et hac verba licet Ma gister ponat, tamen Bede sunt. Ergo omnium rerum que in mundo sunt, unum est principium effectivum.

5

3. Adhuc, Ambrosius in Hexameron etiam dicit, quod "Moyses dicit, quia Deus fecit ccelum et terram: audisti auctorem, dubitare non debes." Et paulo post: "Cum tot oracula audias quibus testificatur Deus quod fecit mundum, noli eum sine principio esse credere." Ergo credere non licet, quod ab uno principio, Deo scilicet, non processerit omne quod in mundo est. Unum ergo est omnium principium.

6

4. Adhuc, Sancti probant hoc, Damascenus sic: supponit enim, quod principium non cognoscitur nisi ex comparatione ad principiatum secundum eminentiam principii super principiatum: in omnibus autem principiatis, ex hoc ipso quod principiata sunt, de necessitate sequitur mutabilitas, quia principiatum esse, est aliquo modo mutatum esse: et ideo dicit Damascenus, quod omne creabile vertibile est: vel secundum electionem, ut creatura spiritualis: vel secundum naturam, ut creatura corporalis: vel secundum utrumque, ut illa que est composita ex corporali et spirituali. Seguitur ergo, quod omne mutabile, principiatum est: et nullum principiatum universaliter potest esse omnium principium: ergo nullum mutabile potest esse omnium principium: mutabile ergo quod de necessitate principiatum est, erit a principio immutabili, quod ante omne mutabile est. Quod autem ante omne mutabile est, non est nisi unum :; ergo unum solum est principium omnium principiatorum spiritualium et corporalium.

7

3. Adhuc, Omne principiatum secundum esse suum et bonum, dependens est ad aliud quo in esse et bono perficiatur. Ista igitur dependentia, aut deducetur in infinitum ut semper unum ab alio dependeat, ita quod in nullo uno ‘stet quod ad aliud non dependeat: aut circulariter reflectitur in seipsam, aut stat in uno a quo alia sic accipiunt perfectionem in esse vero et bono, quod ipsum plenitudinem esse veri et boni habet in seipso, quam anullo accipit, sed in omnia transfundit.

8

Sed primum horum stare non potest: sicut enim dicit Aristoteles in primo de Anima, et in primo Posteriorum, demonstrationes non abeunt in infinitum: theorice enim stant ad causam, practice autem ad opus: cum igitur resolutio principiali in principium, via demonstrationis theorica sit, nullo modo potest abire in infinitum: et si abiret in infinitum, numquam esset devenire ad hoc vel illud principiatum: ante quodlibet enim hoc vel illud essent infinita, que non contingit pertransire nec actu nec intellectu.

9

Eodem modo secunda via impossibilis est: quia probatum est in primo Posteriorum, quod non contingit circulo fieri demonstrationem: sequeretur enim, quod idem esset principium et principiatum a seipso: et verificarentur contradictoria de eodem, erit enim idem principium et non principium, et idem principiatum et nou principiatum, quod valde inconveniens est.

10

Relinquitur ergo, quod tertia via stet, scilicet quod omnia sint principium, vel a principio: et quod omnia que sunt a principio, dependeant ab uno quod a nullo alio dependet, et omnibus largitur esse verum et bonum.

11

6. Adhuc, Omnis multitudo reducitur ad unum, ut probatur in Il Arithmetice: constat autem, quod multitudo est in principiatis: ergo hec multitudo est multitudo processuum ab uno.

12

Dicit etiam Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod "que multa sunt processibus, sunt unum principio !:" constat autem, quod omnia principiata, processibus sunt multa: omnia ergo talia sunt unum principio: quecumque autem sunt unum principio, ab uno descendunt principio, et eorum principium est unum: ergo omnium principiatorum est principium unum.

13

In contrarium ejus videtur esse, 1. Quod dicit Manicheus, scilicet quod aliud sit principium boni, et aliud principium mali, sic objiciens: Bonum et malum sunt genera aliorum, ut dicit Aristoteles in Predicamentis: nec di-. cuntur genera aliorum, secundum quod genus dicitur ambitus pradicabilium secundum unam rationem, sicut substantia et qualitas dicuntur genera: videtur ergo, quod genera dicuntur, quia a diversis principiis sunt fluentia: videtur ergo, quod duo principia sint, unum boni, et alterum mali. Sed quia de hac questione in prima parte Summe theologiv, tractatu de summo bono, multum disputatum est, ideo que ibi dicta sunt, hic subjaceant et supponantur’.

14

2. Alia via adhuc plura videntur esse principia. Videtur enim, quod spiritualium et corporalium non idem sit principlum: omne enim principiatum per se aliquam habet similitudinem cum principio: constat autem, quod primum principium summus spiritus est, eternus, et increatus: cum hoc autem nullam habet similitudinem creatura corporalis: ergo videtur, quod creatura corporalis non ab eodem principio sit, a quo est creatura spiritualis.

15

3. Adhuc, Quzecumque ab eodem principio fluunt, ejusdem ordinis sunt et consentanea sibi invicem: corporalis et spiritualis creatura non sunt consentanea sibi invicem. Sapient. 1x, 15: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Ergo corporalis creatura et spiritualis non sunt ab eodem principio, per locum a destructione consequentis.

16

4. Adhuc, In omnibus proportionabilia sunt efficiens, et id ex quo fit, sive materiale principium: dicit enim Aristoteles in IX prime philosophizg, et Commentator ibidem idem asserit, quod "nihil est in potentia in alio, nisi quod uno et eodem motore educitur de illo:" si ergo spiritualium et corporalium non est idem materiale principium, non erit idem motor qui et corporalia et spiritualia de potentia educat in actum: constat autem, quod non est idem materiale principium spiritualium et corporalium: aliud est ergo principium spiritualium, et aliud corporalium, et sic sunt duo principia.

17

3. Arguunt etiam Manichei ad hoc, dicentes quod corporalia plerumque confusa sunt et inordinata, spiritualia autem ordinata: inordinata autem et ordinata ab eodem principio non videntur esse: et sic videtur esse aliud principium corporalium, et aliud spiritualium. Et alia multa ex Evangelio inducuntur, et epistolis Pauli de Deo hujus seculi, et de arbore bona et de arbore mala, et plantatore bono et plantatore malo: que diligenter in prima parte Summe theologiz, questione de summo bono et summo malo notata sunt, nec hic oportet repetere.

18

In conTrarium hujus est, quod mundus archetypus, omnium eorum que facta sunt, principium est, eo quod sunt in ipso sicut artificiata in arte artificis. In omnibus autem generaliter verum est, quod una est ars et una est scientia oppositorum et dissimilium et inzqualium: hoc ergo maxime est in prima arte, cum, sicut dicit Aristoteles in sexto Ethicorum, ars sit factivam principium cum ratione omnium eorum de quibus est ars. Est autem ars prima, que dicitur mundus archetypus, una notitia boni et mali: boni per formam, mali per privationem, et corporalis et spiritualis creature, et ordinati et inordinati, mobilis et immobilis, materialis et immaterialis, et multi et unius: dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus?, quod "cognoscit mobilia immobiliter, materialia immaterialiter, confusa in ordine ad unum inconfusibiliter, multa unite :" ergo omnium horum prima ars videtur unicum principium: sed quorumdam per se, qua propria virtute facit et constituit, et vocat ad esse et veri formam et boni: quorumdam autem per deflexionem ab ilo, non principii, sed principiati a principio: que deflexio principiatum facit deficere a participatione perfecta esse, veri, et boni, quod omnibus largiter influit primum principium.

19

Et hoc est concedendum: hoc enim consonat fidei Catholice, et etiam philosophia.

20

Unde dicendum, quod quando queritur de uno principio, queritur de principio quod est in ratione efficientis, et forme, et finis universi esse veri et boni quod est in omnibus creatis, et sine quo nihil de esse vero et bono potest esse in aliquo creatorum. Et hoc principium non potest habere aliquid prajacens ex quo et in quo operetur ut in materia, nec potest uti instrumento, nec dispositionibus aptantibus materiam. In omnibus enim principiis que supponunt materiam et utuntur instrumento et dispositionibus, aliquid de esse est a materia, et-aliquid ab instrumento, et aliquid a dispositionibus: et sic illa principia non sunt causa universi esse veri et boni quod est in causatis, nec sunt sufficientis potentiz ad producendum in esse sua causata, et sic non possunt prima esse principia. Primum enim principium sive prima causa est, ut dicitur in libro de Causis, dives in se, et "dives in omnibus", et ut habetur etiam, ad Roman. x, 12°. Et quod dicitur dives, dicitur propter abundantiam potentie et virtutis in producendo: et ideo si in aliquo deficiat potentia in producendo, sequitur quod non sit dives, et per consequens, Tod nec sit principium primum,:

21

Hoc autem modo querendo de principio primo, omnibus ratione utentibus ipsa veritas persuadet, primum principium non esse nisi unum solum, sicut probant auctoritates et rationes ad primam partem inducte.

22

Ad id ergo quod objiciunt Manichei ?, dicendum est, sicut dictum est in prima parte Summe theologie , tractatu de bono et malo, questione, Utrum sit summe malum, sicut est summe bonum ? quod error Manichzorum ex ignorantia provenit. Putabant enim, quod sicut bonum est quod est a bono, et plantatum in forma boni ejus a quo est: ita malum esset, quod est a malo, et plantatum in forma mali ejus a quo est: et hoc jam in prehabitis ostensum est esse falsum: malum enim non est forma mali, et malitia non est forma: sicut enim dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Malum nec est quid existens, nec quid in existentibus :" unde non est forma, sed defectus pulchri et boni secundum formam: et ideo illud in quo est malum, malo non formatur, sed deformatur, et privatur modo, specie, et ordine in esse, et forma veri et boni, propter quod non potest habere principium efficiens, sed deficiens, ut dicit Augustinus: et hoc est liberum arbitrium hominis vel Angeli deflexum a summo bono.

23

Et quod dicit Philosophus, quod bonum, et malum non sunt in genere, intelligit, quod non sunt in genére uno, secundum quod unum genus facit una coordinatio praedicabilium: sed sunt in omni genere, ita quod bonum in substantia est substantia, et’ in qualitate. qualitas, et in quantitate quantitas, et sic de aliis. Malum autem in omni genere est ut privatio boni: et sicut ens secundum formam et actum, et privatio entis secundum formam et actum, non reducuntur in diversa principia agentia in natura, sed in unum agens, et in alterum deficiens ab illo, quod non est agens, sed deficiens ab actione: ita bonum et malum reduci non possunt in diversa principia agentia, sed in unum agens, etin alterum deficiens ab illo: et hoc est quod dicit Augustinus in libro LXXXIII Questionum sic: "Omne quod deficit, ab eo quod est esse deficit, et tendit in non esse. Esse autem et in nullo deficere bonum est, et malum est deficere. At ille ad quem non esse pertinet, non est causa deficiendi: boni ergo tantum causa est. Et mali non potest esse aliqua causa nisi deficiens: causa autem deficiens in nullo potest esse principium primum '."

24

AD ALIUD dicendum, quod hoc verum est, quod omne principiatum aliquam similitudinem habet cum principio, si per se et non per accidens principiatur ab illo: sed illa similitudo in his que agunt secundum intellectum, non est nisi se- cundum convenientiam idew et ideati: et quia intellectus agens sive practicus divinus, exemplar est tam corporalium quam incorporalium seipso et uno exemplari immateriali, ideo principium est tam corporalium quam incorporalium, quamvis corporalia dissimilitudinem habeant in natura ad ipsum et substantia. Et hujus exemplum est, quod intellectus artificis hominis non operatur aliquid secundum rationem et artem, nisi cujus exemplar et ratio est apud ipsum: se cundum quod etiam dicit Aristoteles, quod in hac consideratione fundamentum est ex fundamento, et paries ex pariete, et ictus sive plaga ex plaga, et universaliter domus illa que est in lapidibus et lignis ex illa que est in anima archite- ctonici, quamvis intellectus architectonici in substantia et natura nullam penitus habeat similitudinem cum fundamento, tecto, et domo.

25

Et quod dicitur, quod principiata conveniunt cum principio in susbtantfa et natura, non universaliter verum est, nisi de illis principiis que naturaliter et substantialiter sunt in principiatis, et sic constituunt ea. Et hoc intellectui agenti sive practico non convenit respectu suo rum principiatorum: quia de ipso dicit Anaxagoras, quod est separatus et immixtus nulli, nihil habens commune: et ideo similitudinem non habet ad sua causata, nisi per exemplar.

26

Ad aliud dicendum, quod quecumque sunt ab eodem principio essentiali et connaturali, consentanea sunt: sed non est verum, quod quecumque sunt ab eodem principio effectivo, quod secundum intellectum operatur, et separatum est ab effectibus suis, illa sint consentanea: possunt enim ex principiis intrinsecis esse discordantia, sicut corpus et anima: corpus enim propter corruptiohem contractam (que /omes vocatur) potest impelli ad unum, et anima ex imagine Dei quam intra se habet, potest in= clinari ad oppositum: cum tamen sint ab eodem principio, sicut dicit Apostolus, ad Roman. 7, 22 et 23: "Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mex, et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis".;

27

Ad aliud dicendum, quod spiritualium nullum est materiale principium, ut dicit Boetius: quia illa de nihilo creantur, ut probat Augustinus in libro VI szper Genesim ad litteram.

28

Et quod dicitur, quod proportionalia sunt efficiens et materia, non generaliter est verum, nisi de efficiente quod in causando supponit materiam: de talibus enim loquitur Philosophus in IX. prime philosophiz, et non de aliis: et ideo de primo principio nihil facit ad propositum: illud enim uno modo secundum rationes diversas exemplariter producit et spiritualia et corporalia, eo quod ipsum est principium universi esse, ut dictum est.

29

Ad ultimum dicendum, quod confusa’ Ad object.5. et ordinata ab eodem separato principio esse possunt: quia confusionis et ordi nationis non est causa, quod a principiis diversis sint-: sed: potius ordo ad principium secundum quod est in actu perfecto, causa est ordinationis, sed defluxus ab ordine in causato (quod mutabile est et quod deflecti potest) causa est confusionis et inordinationis: et ideo argumentum hoc peccat secundum non causam ut causam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1