Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 44

An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?
1

QUAESTIO XLIV. An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

2

Secundo queritur, An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

3

Et videtur, quod non conveniebat fieri in materia confusa. Et ad hoc quidam objiciunt sic:

4

1. A perfectissimo agente perfectissimum est opus: Deus est perfectissimum agens: et ejus propria actio est creatio: ergo per creationem a Deo non fit nisi opus perfectissimum. Videtur ergo, quod materia sive forma a Deo non fiat, nisi per creationem. Non ergo corporalia primo fiunt in materia confusa, et postea distinguuntur per formam: sed statim per creationem fit compositum ex materia et forma.

5

2. Adhuc, Confusio repugnat ordini sapientie creatoris. Cum ergo creator emnia facit in sapientia, ut dicitur in Psalmo cin, 24+, videtur quod non fecerit in confusione, sed in distinctione formarum.

6

3. Adhuc, Confusum est quod in se habet formas, sed non distinctas. Videtur ergo, quod habeat sicut permixtas. Contrariz autem forme elementorum in mixto agunt et patiuntur ad mixti dissolutionem. Ergo materia prima omnium corporalium in se dissolubilis et corruptibilis fuit: ergo principium nature esse non potuit, Dicit enim Aristoteles in I Physicorum, quod principium essentiale nature incorruptibile est.

7

4, Adhuc, In naturalibus et in his que fiunt a proposito sive ab intellectu, numquam fit materia sine forma. Cum ergo naturalia et que fiunt a proposito, exemplata sint ab his que fiunt a sapientia divina, videtur quod sapientia divina non facit primo materiam, et postea distinguit eam per formam.

8

Sed contra hoc est, 4. Quod dicit Hieronymus, Gregorius, Beda, et Strabus, Ambrosius, et omnes alii preter Augustinum. Et tamen ille etiam in libro XII Confessionum dicit, quod "Deus primo fecit informitatem materi#, quam postea distinxit per formas."

9

2. Adhuc, Ovidius in libro I Metamorphoseon: "Ante mare, et terras, et quod tegit omnia celum, Unus erat toto nature: vultus in orbe, Quem dixere chaos."

10

3. Adhuc, Boetius in libro IIT de Consolatione philosophie: "Quem non externz populerunt fingere causa Materiz fluitantis opus: verum insita summi Forma boni livore carens, tu cuncta superno Ducis ab exemplo".

11

Ergo materia omnium primo fluitabat confusa, et postea exemplo mundi archetypi distincta est per formas, sicut dicit Plato.

12

4. Adhuc, Per rationem quidam probant idem. Dicunt enim, quod et antiqui Philosophi dixerunt, quod omnis generatio et factio alicujus ex aliquo, est ex convenienti: distinclio ergo que est opus divinum post creationem, erit ex convenienti: conveniens autem esse non potest, nisi sit ex materia in se formas distinctorum habente confusas et indistinctas: ante opus ergo distinctionis fuit materia que dicta est chaos, omnium formas habens indistincte.

13

3. Adhuc, In libro de Intelligibilibus dicitur, quod omnis forma que est a primo motore sicut in actu et in exemplari, est in materia prima sicut in potentia. Et ideo dicitur, quod prima causa que potest omnia facere, imaginem habet materiam primam ex qua possunt omnia fieri. Cam ergo quilibet artifex formando opus suum, non operatur nisi in eo ex quo possunt omnia fieri que sunt sue artis, videtur quod etiam Deus opus distinctionis et ornatus non facit, nisi ex materia et in materia qua possunt fieri omnia opera sua et recipere omnes formas operum suorum: et hoc non est nisi materia que dicta est chaos, habens confuse omnes formas: ergo ex tali materia operatus est Deus opus distinctionis et ornatus: et sic a principio non fecit Deus omnia simul in formis distincta, sed in materia que dicta est chaos.

14

Juxta Hoc queritur, Utrum sicut per terram intelligitur materia elementorum et elementatorum confusa et indistincta, ita per ccelum intelligatur materia ccelorum ccelestium confusa et indistincta ?

15

Et videtur, quod sic: quia 1. Sicut ignis primo informiter fuit in materia, et postea per dislinctionem formam etlocum accepit, et similiter alia elementa et elementata.

16

Similiter cum dicitur celum, indistincle proponitur, et postea per distinctionem ad esse cceli distinguitur, com dicitur: Fiat firmamentum in medio aquarum '; firmamentum enim dicit hoc et speciale coelum.

17

2. Adhuc, Hoc videtur sentire Augustinus in libro contra Manicheum sic dicens: "Dicitur terra vacua et inanis : quia terra nunc habet ut fiant aliqua ex illa, que tune non habuit: nune enim est quasi mater que est gravida multorum fetuum." Cum ergo etiam celum primo in se habuerit unde fierent cceli distincti et stelle distinct, videtur quod ccelum dicat informem materiam, respectu ccelestium, sicut materia dicit informem materiam respectu elementorum et elementatorum.

18

3. Adhuc, Augustinus contra Manicheos: Primo materia facta est confusa et informis, unde omnia fierent que distincta atque formata sunt: quam credo a Grecis chaos appellari: sic enim in alio loco, hoc est, in libro Sapientia, x1, 18 in laudibus Dei dicitur: Tu fecisti mundum de materia informi. Quod aliqui codices habent, de materia invisa . Et ideo certissime creditur Deus omnia ex nihilo fecisse: quia etiamsi omnia formata de prima materia facta sunt, ipsa tamen materia de omnino nihilo prius facta est.

19

4, Adhuc, Augustinus, ibidem, "In formis illa materia (quam de nihilo fecit Deus) appellata est primo ccelum et terra: non quia hoc jam erat, sed quia hoc poterat esse. Postea legitur factum ccelum ex ipsa: quemadmodum si semen arboris considerantes, ibi dicamus esse radices et robur et ramos et fructus et folia, non quia jam sint, sed quia inde futura sunt. Sic dictum est: Jn principio creavit Deus celum et terram , quasi semen ceeli et terre, cum in confuso adhuc esset cceli et terrae materia: sed quia certum erat inde futura esse ccelum et terram, ideo et ipsa materia ccelum et terra appellata est."

20

5. Sed sisic est, quod tam per coelum quam per terram intelligitur materia confusa: tune habet locum questio, quare de terra dicitur, quod erat tnanis et vacua ®, vel secundum Septuaginta, instructibilis et incomposita: de caelo autem nihil taliam legitur ?

21

Solutio. Dicendum, quod Sancti diversilicati sunt in solutione hujus questionis. Augustinus enim dixit, quod omnia simul facta sunt in forma et materia secundum genera et species sicut nunc sunt. Cui videntur consentire Damascenus et Gregorius Nyssenus qui dicunt, quod de singulis speciebus animalium duo perfecta secundum speciem et sexum primo creavit Deus, ex quibus alia propagarentur. Aliis autem sanctis, sicut Gregorio, Hieronymo et aliis magis placuit, quod primo creavit materiam confusam elementorum et elementatorum, et ex illa per distinctionem et or natum secundum species et genera res formavit sicut adhuc sunt. Et utrumque horum Catholicum est, quamvis dictum Gregorii et aliorum magis consonet littere Genesis.

22

Et secundum illos ad primum sic respondendum est, quod perfectissimi agentis virtus que infinita est in potentia, non potest considerari in opere operato, quod diverse essentiz est ab ipso: eo quod illud creatum est, et nihil creatum susceplibile est infinite virtutis, sed consideratur in modo operationis: quia scilicet opus in forma et materia facit ex nihilo, et quia operari habet in voluntate, et sicut vult operatur. Ad Roman. w, 17: Qui vocal ea que nonsunt, tamquam ea que sunt: quamvis materia informis natura et non tempore precedat opus formatum, ut dicit Augustinus et omnes Sancti.

23

Ad aliud dicendum, quod confusio que repugnat ordini sapientie, est confusio non ordinabilis. Confusum autem quod in se habet unde redigatur in ordinem per distinctionem, non repugnat ordini sapientia, sed potius concordat: quia mixtum continuum et determinatum ad speciem et figuram sicut sunt elementata, ex uno simplici fieri non potest.

24

Ad aliud dicendum, quod miscibilium simplicium qualitates in mixto non agunt, nisi ubi secundum actum sunt. In illo autem mixto quod chaos Greci vocant, secundum actum qualitates elementales non fuerunt solute, sed ligate proportionibus miscibilium: sicut etiam sunt in mixtis et complexionatis. Et hoc est etiam quod dicit Boetius in libro III de Consolatione Philosophie: "Tunumeriselementa ligas,ut frigoraflammis, Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet, et mersas deducant pondera terras."

25

Numeros enim Boetius hic vocat proportiones mixtorum in mixto vel com plexionato, in quo minimum cujuslibet miscibilium cum minimo alterius est: quia, sicut dicit Aristoteles in Tl de Generatione et Corruptione, mixtio est miscibilium alteratorum unio.

26

Ad aliud dicendum, quod licet naturalia et illa que fiunt a proposito, exemplata sint a sapientia divina, tamen exemplum illud non implet exemplar secundum omnem modum, imo deficit ab ipso: quia sapientia non operatur super prejacentem materiam, quia si ita operaretur, aliquo indigeret ad opus, sine quo operari non posset, et non esset agens perfectissimum. Sed natura et propositum non operatur, nisi super prejacentem materiam.

27

Apw quod objicitur in contrarium, aq otject.1. dicendum quod sancti illi secundum litteram Genesis dicunt, quod per opus creationis produxit materiam confusam primo, que confusa postea per opera dierum distincta et ornata est.

28

Ad dictum Augustini dicendum, quod ipse intelligit informitatem precedere formam natura, non tempore: sicut et Plato in Zimexo dixit, matriculam sive receptaculum formarum primo a Deo esse faclum secundum ordinem nature: et postea formas per se existentes illi esse incorporatas et posilas sicut in Euripo, in quo per motum et alterationem continuam sustinet ebullitionem.

29

Ad primum Ovidii dicendum, quod opinio de confusa et mixta materia ab antiquis Epicureis Philosophis derivata est, quam tangunt Ovidius et Boetius.

30

Ad rationem dicendum, quod illa ratio aq onject. 4, pro illa opinione satis conveniens est: sed tamen non est sufficiens, quia alio modo potest esse ex convenienti, sicut sufficienter determinatum est in tractatu de erroribus Aristotelis et Platonis, questione de generatione formarum ',

31

Ad aliud dicendum, quod licet poten- 44 object.s. tia prime materia quedam sit imago et similitudo potentie divine, tamen in multis deficit ab ipsa, et non equat eam. Non enim omnia que Deus potest facere, et ut potest facere, possunt fieri ex materia vel in materia: et idcirco non est necesse, quod Deus semper operetur ex tali materia distinguendo et ornando.

32

Ad id quod ullerius queritur ‘, dicendum quod secundum Augustinum nihil prohibet, quod per celum intelligatur indistincta materia cceli, que postea in hoc vel in illud ccelum distincta est: quia, sicut dicit Augustinus, materia illa multis rationibus vocata est, ut ex multis vocabulis exprimeretur, quod informitas ejus ad multa est formabilis. Unde Augustinus: "Non absurde etiam prima materia aqua dicta est: quia omnia que in terra nascuntur, sive animalia, sive arbores, sive herbe et si qua his sunt similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri. Hee ergo nomina omnia, sive celum, sive terra invisibilis et incomposita, et abyssus cum tenebris, sive aqua super quam ferebatur spiritus Dei, nomina sunt unius informis materiz, ut res ignota notis vocabulis insinuaretur. Dicta est ergo ccelum et terra: quia inde futurum erat cceelum et terra. Dicta est terra invisibilis et incomposita et tenebrosa super abyssum: quia informis erat et nulla specie cerni poterat aut tractari, etiamsi esset homo qui videret aut tractaret. Dicta est etiam aqua: quia facilis et ductilis subjacebat operanti, ut de illa omnia formarentur. Sub his nominibus omnibus materia erat invisa et informis, de qua Deus condidit mundum."

33

Ad sequens dicendum, quod non est inconveniens si sic dicatur secundum Augustinum.

34

Ad aliud dicendum, quod secundum Augustinum materia precessit formationem natura: sicut etiam dixit Plato, ut paulo ante dictum est.

35

Ad aliud dicendum, quod Augustinus nihil aliud intendit ostendere, nisi quare tot nominibus vocatur, et quod praecedit natura formationem. Et propter hoc dixit Moysen dixisse: In principio creavit Deus celum et terram.

36

Ad ultimum dicendum, quod secundum Augustinum in libro contra Manichzos, terra dicitur inanis et vacua, quia adhuc non habuit in se virtutem sementivam, qua generabilia et corruptibilia produceret. Et dicitur vacua et inanis, quia receptaculum est horum: et nihil horum adhuc habuit, sed hee postea per opus distinctionis et ornatus accepit. Et dicitur incomposita, quia compositionem forme et materie non habuit. Et dicitur instructibilis, quia per opus ornatus constructa non fuit. Nihil horum de ccelo dici poterat: eo quod natura ceelestis etiam communis in se habuit per naturam luminosi, unde celi in specie determinati et stelle formarentur.

37

Utrum autem una materia sit om nium, et utrum una sit materia corruptibilium et incorruptibilium, in antehabitis determinatum est in tractatu de erroribus Aristotelis et Platonis, questione de materia prima®: et hoc hic non oportet inquiri pro nunc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 44