Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 43
Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?Ad primum proceditur sic: 1. Coelum corporale est: ergo per convenientiam non potest intelligi spiritualis creatura. Mala est ergo expositio cum dicitur: Jn principio creavit Deus celum, id est, Angelos.
2. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi dicit, quod natura spiritualis et intellectualis non est ex aliqua materia: celum cum sit corpus, ex materia est: ergo inconvenienter angelica natura informis intelligitur per ccelum,
3. Adhuc, Aer, aqua, et ignis nobiliora elementa sunt quam terra: materia ergo corporalium creaturarum convenientius intelligitur per ignem, aquam, et aerem, quam per terram: et sic per terram non deberet intelligi materia corporalium creaturarum.
4, Adhuc, Cum utrumque sit et sensibile et intelligibile, scilicet.et cceelum et terra: quare in Psalmo cxxxv, 5, dicitur: Qui fecit caelos in intellectu ? De terra vero dicitur, ibidem, ¥. 6, quod firmavit eam.super aquas ?
5. Adhuc, Isa. xtvin, 13, dicit sic: Manus mea fundavit terram, et dextera mea mensa est celos. Quare dicit sine distinctione, Manus mea fundavit terram: et cum distinctione, Dextera mea mensa est celos ?
6. Adhuc, Isaie, xt, 12et 13, dicitur: Quis mensus est pugillo aguas, et calos palmo ponderavit ? Quis appendit tribus digitis molem terre, et libravit in pondere montes, et colles in statera ? Et queritur ratio dicti istius.
SoLuvio. Dicendum est, sicut dicit Aristoteles in I de Celo et Mundo, quod omnes antiqui convenerunt in hoc, quod locus Dei et intellectualium et incorporalium substantiarum, quas intelligentias vocaverunt antiqui Angelos, esse celum: et ideo per metonymiam in creatione cceli intelligitur creatio Angelorum. In empyreo enim quod maxime celum, et dignius cuelum vocatur, creati sunt tamquam in loco sibi magis congruo inter omnes creaturas.
Est hujus etiam alia ratio: quia lumen inter omnes formas corporales magis convenit cum substantia spirituali et intellectuali. Propter quod etiam Augustinus dicit, quod perfectiori ratione lucis et propria nomen lucis predicatur de spirituali lumine, quam de corporali. Et ratione hujus convenientie etiam per celum, quando ex natura propria luminosum est, intelligitur spiritualis creatura, que veri luminis capax est. Alia enim corpora, sicut ignis, aer, aqua (sicut dicit Aristoteles in If de Anima) ex se non lucent, nec capacia sunt lucis, sed ex convenientia cum perpetuo superius corpore.
Er per hoc patet solutio ad primum: quia licet celum corporeum sit, tamen propter duas rationes dictas angelica natura convenienter intelligitur per colum.
Ad dictum Boetii dicendum, quod licet ccelum sit corpus materiatum et non intellectualis natura, tamen intellectualis natura intelligitur per ccelum, non sicut materiatum in materia, quia materia hnumquam est principium cognoscendi aliquid nisi in potentia: sed per metonymiam, ut dictum est, quia proprius locus inter locos corporeos substantiarum intellectualium est ccelum: et prima forma que super creata primo resplenduit, ut dicit Dionysius, est lumen intellectuale, cujus propria imago et similitudo est lumen corporale.
Ad aliud dicendum, quod informis formabilitas convenientissime intelligitur per terram. Terra enim recipit et tenet formas et figuras: eo quod simplicis est soliditatis et gravitatis et quictis. Et hoc non habet ignis, nec habet aer, nec aqua. lgnis enim motu calidi dissipat formas: eo quod motum habet movendi a centro ad circumferentiam. Aer autem ratione humidi spiritualis quod habet, non tenet eas, nec recipit eas secundum esse naturale, sed secundum esse spirituale sicut medium in sensu. Aqua vero recipit aliquid facile, sed non tenet. Unde hec duo elementa nec simpliciter levia, nec simpliciter gratia sunt: sed sunt levia in alio, et gravia in alio, ut dicit Philosophus in IV de Colo et Mundo. Et ideo facile decidunt a formis receptis.
Ad aliud dicendum, quod licet utrumque sit intelligibile et sensibile apud utentes sensu, tamen celum in intellectu fieri dicitur, hoc est, in lumine intellectus: quia ipsum de natura sui luminosum est, et sic est imago et similitudo luminis intellectualis, quod non habet terra. Terra vero dicitur fundari super aquas, non in quantum est terra, sive unum de quatuor elementis: quia sic ex ea nihil fit, ut dicit Avicenna, et ponitur in fine Meteororum, ubi dicit sic: "Terra pura lapis non fit: quia continuationem non facit, sed comminutionem," Dicit ergo fundari super aquas, in quantum est materia formabilis in species corporeas: quia ex aquis recipit et continuationem et formabilitatem.
Ad aliud dicendum, quod manus Do mini dicitur potestas operandi, que dicitur terram fundasse, eo quod immobilis est in centro ad quam, sicut Alpetragius dicit in Astrologia sua, sumitur virtus primi motoris: et ideo immobilis est et quiescit: et est fundamentum aliorum elementorum, eo quod fundamentum non movetur, sed sustentat et terminat alia supereediticata. Et ideo dicit: Manus mea fundavit terram: quia potestas operationis divine hoc contulit terre. Dextera autem dicitur mensurasse coolos: quia materia ceeli sola determinatur quantitate, et non contrarietate: primum autem mensure subjacens in corporalibus, quantitas est: et hoc dicitur fieri per dexteram, quia sicut dicit Philosophus in II de Celo et Mundo, dextera est unde motus: sinistra autem per quam fit regyratio. Kt quia vis motiva et motus in omnibus sunt a motu celi, sicut dicit Philosophus in VIII Physicorum, quod est tamquam vita quedam existentibus omnibus: ideo dictum est hoc per dexteram ceeli factum, quia virtus motoris primi, qui est Deus, virtutem motivam causat in ccelo, et per ceelum in omnibus aliis mobilibus. Quidam tamen Sancti metaphorice loquentes, dicunt, quod dezxtera potior est pars in animali, et quod per dexteram intelliguntur potiora bona, que sunt in ceelo: et propter hoc dicuntur mensurart dextera.
Ad ultimum dicendum, quod sicut dicit Aristoteles in XI] Animalium, manus est organum intellectus practici sive operativi: et divisa est manus in. digitos, ad subtilitatem et operis expressionem. Unde tres digiti quibus appenditur moles terre, tres sunt expressiones operis Dei in ipsa. Et he sunt gravitas, qua statin centro ut fundamentum, tenens omnes impressiones que fiunt in ipsa a superioribus, Secunda est frigi ditas, qua disponitur ad generationem et corruptionem generabilium et corruptibilium. Tertia est siccitas, qua disponitur ad tensionem formarum et figurarum: ex qua causatur densitas et opacitas, ad quam cum fit reflexio luminarium superiorum, divaricatio fit luminis et diffusio caloris, qua terrenascentia quasi concepto quodam spiritu vite vivificantur et moventur ad generationem.
Quidam tamen sacri expositores considerantes ista ex parte Dei creantis, et non ex parte terre create, dicunt Zres digitos esse potentiam Patris, sapientiam Filii, et bonitatem Spiritus sancti, quibus appensa est in centro moles terre. Et dicitur appensa, quia undique zqualiter distat a circumferentia cceli et aliorum elementorum. Celi autem dicuntur ponderart palmo: palmus enim secundum Geometros est quantitas circuli, quem describit extremitas digitorum clausa super pollicem, ut sit id quod tenetur manu, quasi in circulo contineatur. Et per hance metaphoram coli circumferentia exterior dicitur ponderari palmo: quia intra ipsam continetur omnis creatura. Dicit enim Damascenus, quod "ccelum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum." Sic enim universitas creaturarum manu potentie divine continetur ne diffluat et dissolvatur in non esse.
Plato autem in Timaeo aliam rationem dicit, quare in principio mundi sensibilis complevit Deus creationem mundi per celum et terram. Dicit enim, quod per ceelum significatur ignis, eo quod hoc dativum luminis est ex sui natura, Nullus autem sensuum inter eos qui sentiunt per medium extrinsecum, ita certificat sicut visus, qui certificat per lumen, Inter sensus autem qui non sentiunt per medium distans, nullus ita certificat sicut tactus. Tangibilitatem autem facit terra. Et ideo Creator tamquam ex duobus solidis et firmis incepit mundi creationem: ponens corpus luminosum et luminis dativum in summo, et corpus opacum tangibile in imo, et media complens aere et aqua, ut perfectum sit mundi corpus. Aqua enim plus se habet ad terram, el aer plus ad ccelum igneum: sicut in mathematicis quelibet duo solida per media conjunguntur, ut patet. Si enim accipiam ter tria, sunt novem: et accipiam ter tria ter, sunt viginti septem. Et sunt duo solidi numeri conjuncti duobus mediis duodecim et decem et octo: et duodecim se habet ad novem in. sexquitertia proportione, et in eadem proportione se habet viginti septem ad decem et octo.
On this page