Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 53
De firmamentoDixit quoque Deus: Fiat firmamentum, de firmamento queritur, de quo Ma gister tria considerat, scilicet primo cujus nature sit? Secundo, Cujus figure sit? Et tertio, Utrum stet vel moveatur?
Membrum 1
De natura firmamentiArticulus 1
Quid dicitur firmamentumAd primum proceditur sic: 1. Dicit Beda sper Genesim et inducitur ibidem a Magistro, quod cum dicitur: Fiat firmamentum in medio aquarum, illius ceeli describitur creatio in quo fixa sunt sidera. Et hoc videtur falsum: sidera enim non sunt fixa nisi in oclava sphera. Et in Genesi, 1, 6, dicitur, quod Deus duo magna luminaria fecit, solem et lunam et stellas, et posuit eas in firmamento ceeli. Constat autem, quod solem et lunam non posuit in octava sphera in qua sunt stelle multe, sed in inferioribus ccelis, solem in suo ceelo, et lunam in suo ceelo. Ergo firmamentum non dicitur tantum celum stellarum, sed inferiores cceli septem planetarum.
2. Adhuc, Ibidem sic dicitur: Dizit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento celi, et dividant diem ac noctem?. Et ex hoc concluditur idem, quod luminaria non sunt facta in ceelo stellato tantum, sed in celis inferioribus. Ergo celi inferiores dicuntur firmamentum, et non tantum sphera octava in qua sunt stelle.
Si dicitur, quod frmamentum dicitur ibi non tantum sphera octava, sed etiam septem inferiores: tune videtur, quod omnes octo sphere similem ornatum deberent accipere. Ergo sicut in sphera octava sunt multe stelle, ita in qualibet inferiorum deberent esse multe. Sed nos videmus, quod in qualibet inferiorum non est nisi una. Et queritur, Quare sit hoc ?
3. Adhuc, Si octo sunt sphere, sicut visus attestatur et communiter dicitur: tunc queritur, Utrum una sit super aliam, ita quod contingant se ab inferiori que est lune usque ad octavam, que est stellarum fixarum: vel sit unum continuum corpus in quo omnes octo sphere moveantur? Si sit unum continuum, sicut videtur littera dicere, que singulariter loquitur: Fiant luminaria in firmamento: tunc sequitur, quod quando sphere moventur in illo uno continuo, quod ipsum fundamentum fundatur multis divisionibus. Et sicut dicit Philosophus in libro de Sudstantia orbis, quod scinditur et dividitur, corruptibile est. Et dicit Aristoteles in I de Calo et mundo, quod "omne corruptibile corrumpitur tempore determinato." Sequitur ergo, quod semper iste sphere corrumpuntur tempore determinato: quod falsum est, et contra omnem philosophiam.
Si dicitur, quod hoc non est inconveniens, eo quod dicitur, II Petr. m, 7: Celi qui nune sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, etc.: eo quod in die judi cli celi magnoigne solventur, ut dicit Petrus. Et, Job, xm, 12: Donec atteratur celum, non evigilabit. Kt, Apocal. xxi, 1: Vidi celum novum, et terram novam. Kt, Isa. uxv, 17 et 18: Ecce ego creo celes novos, et terram novam: et non erunt in memoria priora, et no. ascendent super cor. Sed gaudebitis et exsultabilis usque in sempiternum in his que ego creo. Hoc erit contra omnes sanctos glossantes Scripturas illas, qui dicunt, quod non mutatur in substantia, sed in forma motus quam nunc habet ad generationem et corruptionem. Ista autem objectio concludit, quod in substantia mutatur et corrumpitur.
4. Si autem dicitur, quod ceeli isti contingunt se et distincti sunt ab invicem: tunc sequitur inconveniens quod concludit Messeallach in libro de Sphera mota, sic: "Cum elevationes spherarum sint inaequalis altitudinis et inequalis motus, si inferior movelur a summa altitudine superioris; aut oportet, quod remaneat vacuum spatium inter superiorem et inferiorem; et hoc est inconveniens, quia vacuum in natura non est." Aut oportet, quod aliud corpus ponatur esse in medio spherarum, implens vacuum illud quod sit inspissabile et rarefactibile, et per consequens alterabile et corruptibile: et hoc est etiam inconveniens, quia hoc non posset esse nisi locus spherarum celestium. Et cum locus sit salvativus lovati, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum, erit locus locati incorruptibilis magis quam locatum: vel si locus est corruptibilis, locatum erit magis corruptibile. Et sic sequitur, quod octo sphere essent corruptibiles secundum substantiam, quod numquam dixit aliquis nec sanctus nec Philosophus.
Sotvtio. Dicendum, quod / firmamentum dicitur duobus modis, scilicet a firmitate nature incorruptibilis secundum naturam: eo quod tota natura sua aliena est a contrariis et ab actione et passione contrariorum: propter quod etiam, ut dicit Philosophum in de Calo et Mundo, non recipit peregrinas impressiones: et sic totum corpus quod dicitur quinta essentia a luna supra, dicitur firmamentum, et comprehenditur in decem ceelis, septem scilicet planetarum, et ccelo stellarum fixarum, et ccelo crystallino, et celo empyreo. Dicitur eliam firmamen‘um a firmitate standi et distinguendi inter aquas superiores et inferiores, ut dictum est. Et sic solum ccelum in quo fixa sunt sidera, dicitur firmamentum. Utro que istorum modorum dicitur in Psalmo xxx, 6: Verbo Domini celi firmati sunt: et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Sol autem et luna et alii planete sunt in firmamento primo modo dicto.
Ad aliud dicendum, quod sphere inferiores secundum rationem sapientie divine dislincte sunt et facte: quia ab inferioribus nimis elongata fuit sphera superior. Et factee sunt sphere inferiores, ut propter vicinitatem fortius moveant inferiora. Propter quod etiam stelle in eis posite fortioram sunt virtutum, quarum radiis innititur virtus sphere stellate, ut in illis virtutes proprias exerceant in inferioribus. Propter quod etiam sapientes astrorum dicunt, quod inter omnes luna fortius movet, quia propinquior est. Et propter hoc etiam, Jerem. vn, 18, dicitur regina celt, cui sacrificabant idololatre et faciebant placentas. Quia igitur secundum dispositionem divinam superior sphera sicut signum non sicut causa habet movere ad om- nium figuras et distinctas formas, ideo oportuit quod acciperet stellas multas et in diversis figuris positas. Et quia inferiores multiplicitates illarum figurarum et virtutes habebant adjuvare ad unum sic vel sic figuratum vel specificatum: ideo quelibet earum non accepit nisi unum. Propler quod dicit Ptolemaus in Quadripartito,et Albumasar in Introductorio suo, quod sphera stellarum fixarum ex virtute propria habet movere ter ram: propter multas figuras generabilium et corruptibilium que sunt in terra. Sphera vero Saturni propter frigidum et siccum quod dominatur in ea (quorum utrumgue facit potentiam retentivam) habet in omni generabili et corruptibili movere ad consistentiam et retenltionem speciei et figure. Sphera vero Jovis propter calidum et humidum, quod dominatur in ea sicut in signo, ex ordine sapientie divine omnia disponentis, habet movere calidum et humidum; que sunt principia generationis in omni complexionato. Sphera vero Martis propter calidum et siccum, quod est in ea sicut in signo, habet movere calidum ustivum, quod consumptivam est superfluorum impedientium generationem, Sphera vero Solis propter lumen vivificum quod est in ea, accedens habet movere ad generationem, et recedens ad corruptionem. Sphera vero Veneris propter frigidum et humidum temperate, quod est in ea sicut in signo, habet movere humidum complexionabile passivum: quod quas! semen generationis est et augmenti in inferioribus. Splara vero Mercurii propter multos motus qui sunt in ea, et valde difformes, habet movere humidum fluxibile et maxime aereum ad diversas figuras et formas: hoc enim necessarium est propter spiritus discurrentes in generatis inferioribus ad diversas operationes, virtutes, et potentias advehentes: quia sicut dicit Galenus et Avicenna, spiritus est vehiculum virt utis. Sphera Lune que infima est, movet humidum elementale aqueum ad hoc, quod moveatur ad mixtionem generabilium et continuationem terrenorum: et sic quelibet inferiorum movet ad unum, et ideo unam sortitur stellam a providentia divina: et ad illud unum adjuvant virtutes omnium supernorum: quia regulariter verum est in omni natura, quod sicut superiora virtutibus suis informant inferiora, ita in feriora restringunt ad unum et determinant superiora.
Ad aliud dicendum, quod nihil verius potest dici in hac questione, quam id quod etiam dixerunt Philosophi, quod sphere ceelestes non se contingunt, sed una multum exaltatur super alteram, et in medio earum est corpus spirituale, sicut aer in quo omnes moventur: et hoc spissum et rarum est, sed non raritate et inspissatione unius rationis cum inspissatione .et raritate elementorum: quia illa que est in elementis, actione et passione primarum qualitatum efficitur, et ideo non convenit nisi corpori transmutabili et corruptibili: illa vero que est in corpore ccelesti, consistit in solo situ et positione partium, scilicet propinquius et distantius. Sicut expresse videmus, ut dicit Avicenna, quod corpus solis magis caleatum et compressum est in substantia et lumine, quam alia pars orbis: et ideo sphere per ipsum mote non dividunt ipsum divisione corruptionis, sed divisione situs et positionis; et ideo nullam inducunt corruptionem.
Et quod. objicitur de auctoritate Petri et Apocalypsis et Isaie, tenendum est sicut glossant sancti, quod celum non transmutabitur in substantia, sed in usu officii quod habet nunc, ut scilicet moveat ad generationem et corruptionem, et moveatur secundum situm: tune enim omnibus assumptis stabit cceelum et quiescet a motu quem nunc habet.
Articulus 2
De qua materia sit firmamentumDeinde queritur ratione ejus quod dicit Magister in libro If Sententiarum, distinct. XIV, cap. A, in fine: "Ecce ostensum est his verbis, quod ccelum fac tum sit, scilicet illud in quo fixa sunt sidera :... et de qua materia sit, scilicet de aquis." Et paulo post in sequenti capitulo: "Quidam vero ceelum quod excedit aeris spatia ignez nature dicunt, asserentes super aerem purum ignem esse qui dicitur esse ccelum: de quo igne sidera et luminaria facta esse conjectant'."
Videntur enim esse aquea. Si enim aqua dicitur esse super ccelos ratione puritatis nature quantum ad substantiam materie, et ratione perspicacitatis quantum ad dispositionem materialem, et ratione luminis accepti quantum ad formam: cum omnia sidera superiora et cceli habeant hac tria, omnia videntur esse ex aquis. Et hoc expresse dicit Magister ex verbis Bedz, sic: "Ecce ostensum est his verbis, quod ceelum factum sit, scilicet illud in quo fixa sunt sidera, id est, quod excedit aerem: et de qua materia, scilicet de aquis, et quales sint aque que super illud ccelum sunt, scilicet ut glacies solidate."
Probat enim Aristoteles in HI de Generatione et Corruptione, quod combinatione primarum qualitatum quoties possibile est fiunt elementa. Et contraria quidem actu simul in eodem esse non possunt, ut calidum et frigidum, humidum et siccum: sed frigidum et humidum conjuncta constituunt aquam, frigidum et siccum conjuncta terram, calidum et humidum aerem, calidum et siccum ignem. Cum ergo glaciale humidum, frigidum sit et humidum, et ceeli sint ex illo, videntur esse ex aqua elemento, quod in antehabitis improbatum est.
Unrerivs queritur de sequenti opinione quam inducit Magister in libro Il de Sententiarum, distinct. XIV, cap. Quidam vero celum quod excedit aeris spatia, ignee nature dicunt.
1. Et ad hoc quedam in prehabitis adductz sunt auctoritates Basilii et Ambrosii in Hexameron: quorum uterque dicit, quod ccelum rotatur igneis stellis, et quod aque super.ceelos sunt ad refrigerium incendil, ne terrenascentia exurantur que ex motu'cceli generari habent, et ex lumine stellarum.
2. Videntur autem et Philosophi idem sensisse. Dicit enim Philosophus in I] de Celo et Mundo: "Stelle quando exacuuntur et igniuntur, ex motuignitur aer qui est in circumitu earum necessario." Et non igniuntur stelle iste nisi quia ipse incendunt in aere: qui quando movetur ex motu stellarum fit ignis. Sed eadem natura est stelle et circuli in quo fixa est stella, ut ibidem dicit Aristoteles. Dicit enim Aristoteles, ef antiqui dixerunt, quod stelle sunt ignes: et non dixerunt hoc, nisi quia ipsi corpus superius dixerunt esse igneum. Et dixerunt, quod necessarium est quod unumquodque superiorum corporum sit ex natura corporis in quo est situm vel fixum. Ergo videtur, si stella est ignea, quod etiam circulus deferens sit igneus.
Contra: 1. Unumquodque simplicium corporum, ut dicit Aristoteles, simplicem et proprium habet motum. Ccelum nullius elementi habet motum, sed proprium, circularem scilicet, cum quodlibet elementum habeat motum rectum. Ergo celum de nullius elementi est natura, nec ignis, nec terre, nec aeris,
2, Adhuc, Philosophus in hbro de Substantia orbis dicit, quod celum nec grave est, nec leve, nec calidum, nec frigidum, nec humidum, nec siccum. Omne elementum et elementatum est ex aliqua istarum qualitatum. Ergo ccelum nee est elementum, nec elementatum.
3. Adhuc, Si stelle essent ignee, conslat quod essent incensive omnes et alterahiles a suo contrario. Horum autem nihil contingit: una enim non incendit aliam, nec alteratur ab alia. Ergo non sunt ignee.
2. Adhuc, Omne compositum resolubile est in sua componentia. Celum in nihil resolvi potest quod habeat ante se in natura corporum. Ergo ccelum non est compositum, sed siniplex.
Contra: 1. Rabbi Moyses in libro Ducis neutrorum, cap. de uno Deo, dicit, quod proposilio per se nota est, quod omne corpus est compositum: ccelum est corpus: ergo compositum.
Item, In libro de Substantia orbis dicit Philosophus sic: "Omne quod movetur, est corpus et compositum." C- lum movetur. Ergo est corpus et compositum.
2. Adhuc, Aristoteles in primo de Celo et Mundo: "Cum dico celum, dico formam: cum dico hoc celum, dico formam in hac materia." Quidquid habet formam in hac materia compositum est: hoc ceelum habet formam in hac materia: ergo hoc celum est compositum.
3. Adhuc, Ptolemeus in Almagesto et Albumasar in Jnéroductorio dividunt stellas, et dicunt quasdam esse graves, ut Saturnum, Jovem, et Martem: et dicunt quasdam esse leves, ut Lunam, Mercurium, et Venerem: gravissimas, ul eas que sunt in ceelo stellato. Omne grave vel leve compositum est ex contrariis et elementis. Ergo stelle ille composit sunt ex contrariis et elementis: et queelibet stella est ejusdem nature cum ccelo in quo est, ut jam habitum est: ergo ccelum compositum est ex contrariis et elementis.
4, Adhue, Macrobius sic incipit philosophiam suam: "Mundus igitur constat ex quatuor elementis, iisdemque totis." Ergo nihil est in mundo quod non sit elementum vel clementatum. Gelum est in mundo sensibili, ut dicit Plato. Ergo vel est elementum, vel elementatum et compositum.
Solutio. Dicendum, quod sicut in prehabitis dictum est, celum non est de natura aque fluxibilis deorsum, ut dicit Augustinus: sed ex aqua que propter naturam puritalis in subslantia, et perspicacitatis in disposittone materiali, et luminosilatis in profundum sui, per distinclionem transmitlitur super ceelos, ut fiant inde ceelestia, sicut in prahabitis dictam est. Et in illa aqua nullum est elementum, rec in ea sunt humidum et frigidum conjuncta in complexione elementi, sed confusa sicut omnes aliz qualitates. Materia enim illa non est determinata ad formam ceeli, nisi puritate substantia, et perspicacitate, et luminositate.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod celum non est igneum, licet hoc dixerint Plato et Democritus.
Ad aliud auctoritates dicendum, quod Philosophus non loquitur ibi de stellis fixis vel planetis: sed loquitur ibi de stellis que vulgo dicuntur sétedlz, sicut sunt cometes, et ula que dicuntur assub sive stelle cadentes. Vapor enim ex quo ille generantur, ut probat Aristoteles in tertio de Celo et Mundo, motu ascensionis ignitur et inflammatur: et sic ignitus transiens per aerem, ignit aerem et illuminat ipsum: sicut et fit de vapore ex quo coruscationes ge- nerantur et tonitrua. Ille autem stel lae, ut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa', non sunt in ceelo, nec moventur in ceelo, sed in aere: propter quod dicit, quod non semper oriuntur, sed tempore mortis regum. Et dicit Albumasar in libro de Conjunctionibus et accidentibus magnis, quod significant infortunia, et fames, et mortalitates, et strages hominum: quia significant dominium Martis in elementis inferioribus.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod ccelum est corpus compositum ex partibus continuis, sed non ex contrariis.
Ad dictum Philosophi dicendum, quod ipse intelligit ccelum esse simplex: quia non est ex contrariis, sive elementis.
Ad aliud dicendum, quod duplex est resolutio, scilicet secundum rationem, et secundum actum. Secundum rationem resolvitur ceelum in partes essentiales, qua sunt forma, et materia. Secundum actum non resolvitur: quia unumquodque corporum ccelestium est ex materia sua tota. Et ideo nec secundum actum generationis componitur, nec secundum actum corruptionis resolvitur, nec unum in aliud per alterationem transmutatur.
Ad id quod primo objicitur in contrarium, dicendam quod ccelum est compositum, sed non ex contrariis, sed ex partibus essentialibus que sunt forma et materia. Per opus enim distinctionis divine materia cceli delerminata est ad suam formam, sicut et alia que creavit Deus.
Ad aliud dicendum, quod concedendum est quod compositione essentiali celum compositum est ex materia et forma. Et cum dico hoc celum, dico in- dividuum demonstratum. Individuum autem demonstratum non est nisi per hance materiam que principiam individuationis est form universalis generis et speciei in ipso: et sic facit celum hoc ccelum esse.
Ad aliud dicendum, quod grave et leve dicuntur duobus modis. A natura scilicel gravis et levis, et ab actu. A natura dicta gravis et levis, sunt composita ex contrariis. Ab actu gravis et levis dicta, sicut velox et tardum, secundum quod dicit Aristoteles in VI Physicorum, quod velox dividit tempus, tardum autem magnitudinem. Velox enim in parvo tempore transit multum spatium: tardum autem in magno tempore parvum spatium. Et hoc modo dicuntur stelle veloces, et tarde, et tardissime. Et hoc modo velocia et tarda non sunt composilta ex contrariis. Unde fallacia equivocationis est in argumento.
Ad ultimum dicendum, quod Macrobius totus fuit Platonicus, et Platonem secutus, dixit hoc: et Aristoteles Peripateticus destruxit hanc opinionem, necessariis argumentis probans, quod materia ccelestis corporis non est nisi in potentia ad ubi, et non ad formam substantialem vel accidentalem: et ideo non subjicitur generationi, nec corruptioni, nec alterationi, sed motui secundum locum tantum, et motui locali non subjicilur nisi qui est regularis et uniformis et perpetuus secundum omnem temporis durationem. Dicit tamen Aristoteles, quod antiqui dixerunt ccelum esse igneum. Et hoc, sicut ipse dicit, propter hoc: quia omne corpus inflammans vel inflammatum inflammatione activa vel passiva vel utraque vocaverunt ignem. Kt videntes, quod omne corpus ccelesti lumine inflammans, vel inflammatum est, dixerunt ipsum esse igneum. Et hoc non est ignis qui sit elementum, sed ignis qui lux vel lumen est: sicut dicit Aristoteles in Topicis, quod tres sunt species ignis, carbo, flamma, et lux: carbo in materia terrea, flamma in materia vaporis aerei, quia, sicut dicit Aristoteles, flamma est fumus accensus: lux in materia pura superiori, qua dicitur esse species ignis.
Membrum 2
Cujus figurae sit firmamentum seu coelum?Et hoc queritur ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XIV, cap. Queri etiam solet, Cujus figure sit celum ?
Ad quod respondet Magister ibidem, sic dicens: "Sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri hoc sciverint, per eos dicere noluit, nisi quod prodest saluti." Et per hoc innuit, quod istud non revelavit, quia non prodest saluti.
2. Adhuc, Damascenus in libro IT de fide orthodoxa: "Quotquot autem dixerunt ccelum spherice esse figure, aiunt illud equidistare et semotum esse a terra, supra et infra et altrinsecus ac ad latera. Infra dico quoad nostrum sensum: quia secundum sermonis consequentiam, undique supernum locum ccelum obtinet et terra imum. Et dicunt celum spherice circumdare terram, et ipsum secum suo rapidissimo motu circumferre solem et lunam et stellas. Et sole super terram existente, hic diem fieri, et sub terra noctem: existente autem sole sub terra, hic noctem, illic vero diem ." Ergo videtur, quod ceelum sit sphericum.
3. Adhuc, Videtur quod sit sicut semicirculus. Damascenus, ibidem, "Alii vero celum hemispherium, id est, semicirculum imaginati sunt: quia divinorum annuntiator David dicit, Psal. ci, 2: Extendens celum sicut pellem. Quod ostendit tabernaculum ccelum esse. Et beatus Isaias, xt, 22, secundum aliam translationem: "Qui statuit ccelum sicut cameram velut areum," vel "semicirculum," ut dicit alia translatio . Et quoniam sol occidens et luna et astra circumeunt terram ab Occidente in Aguilonem, et ita rursus in Orientem deveniunt hoc indicat ccelum esse sphericum." Et tangit hoc quod dicitur, Ecele. 1, 3 et 6: Oritur sol et oceidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens, gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. A sacris ergo expositoribus revelatum est, quod cclum vel est sphericum ut sphera inteera: vel est sicut hemispherium, vel sicut sphera dimidia. Sed tunc queritur, quare Deus dedit ei hanc figuram, et non angulosam ex rectis lineis conclusam ?
4. Adhuc, Videtur hoc falsum esse, quod sit sicut semicirculus: et est demonstratio Ptolemai. Detur enim, quod sit semicirculus: tune arcus erit super terram, et diameter per terram ab Oriente in Occidentem: et descendet sol a Meridie in Occidentem. Cum ergo est in puncto Occidentis, tunc utitur illo puncto ut fine motus descensionis ad quem ipsa descensio est in motum esse: et eodem puncto utitur ut principio diameter a quo fit motus per diametrum ad Orientem: ergo uno et eodem puncto utitur ut duobus, Sed dicit Aristoteles in IV Physicorum, quod quotiescumque mobile in motu ut duobus utitur uno, quiescere accidit in medio. Ergo sol tunc quiescet: quod impossibile est ergo impossibile est, quod ccelestia figuram habeant semicircularem. Et eadem ratio est de omni angulosa figura: motus enim sol per angulosam figuram, vel alia stella, in quolibet puncto anguli necesse est ut duobus uti uno, scilicet ad quem est in motum esse, et a quo incipiat motus alter. Et sic semper in quolibet puncto quiescere accideret: quod impossibile est, eo quod quodlibet superiorum movetur motu uniformi regulari et perpetuo: qui motus non potest esse, nisi in circulo, ut probat Aristoteles in VU Physicorum.
Solutio. Due rationes consueverunt assignari quare ceelo datur figura sphe rica, et sunt ambe rationes convenientes. Una est quod. figura spherica in corporibus, et figura circularis in superficiebus simplicissime sunt omnium figurarum. Circularis enim una linea contenta est: spherica vero una superficie. Circulus etiam et sphera numquam possunt dividi in alias figuras: sed omunis divisio quocumque modo facta, erit in spheras vel circulos, vel portiones spherarum vel circulorum, ita quod omnis portio divisa erit arcualis: quod non est in aliqua figura angulosa vel rectilinea: et quia simplicissima est, propter hoc congruit primo et simplicissimo corpori.
Plato assignat aliam rationem: dicit enim, quod et verum est quod in mundo omnia que creata sunt, continentur: nihil autem potest continere omnia, nisi quod habet capacissimam figuram: capacissima autem: figura non est, nisi in superficiebus circuli et in corporibus sphericis undique rotundis: hoc enim competit corpori quod omnia capere debuit et includere. Et ideo Damascenus diffiniens ccelum in libro If de Fide orthodoxa, dicit sic: "Coelum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum ‘." Secundum Aristotelem et Peripateticos ratio est, quia coelum per motum suum debuit esse causa omnis motus generabilium et corruptibilium: et sicut dicit in principio VIE Physicorum, per illum motum debuit esse quasi vita existentibus omnibus; et hic non potuit esse nisi regularis, uniformis, circularis, perpetuus: que non poterant convenire nisi figure spherice: et ideo corpus quod dispositione divina molum talem debuit habere, nullam figuram nisi sphericam congrue habere potuit.
Ad primum ergo dicendum, quod Magister in Sententiis vocat auctores, scriptores canonis Biblie, non expositores, qui hoc expresse non scribunt: quamvis David de sole dicat, ex quo sequitur illud idem: litteraliter enim de sole dicit secundum expositionem Basilii, A semmo celo egressio egus. Et cum non possit esse motus ab eodem in idem nisi in circulo et sphera, satis innuit, quod superiora spherica sunt et circularia.
Ad id quod objicitur de David et Isaia, dicendum, quod illi non loquuntur de figura totius cceli, sed de figura hemispherii tantum, quod quia est in medio altum, per circumitum videtur stare super horizontem per modum camere vel tabernaculi vel pellis extense. Ex his jam patet ratio et causa quare Deus ccelo dedit figuram sphericam.
Membrum 3
Utrum firmamentum seu caelum stet, vel moveatur?Dewoe queritur ralione ejus quod dicit Magister in libro IT Sententiarum, distinct. XIV, in eodem capitulo C, Queratur etiam, Si stet, an moveatur celum ?
Et questio est in tribus: que tamen sub uno comprehenduntur, scilicet si movetur, quo motore movetur, et quo motu movetur, et quis est effectus ejus motus ?
Quod enim natura moveri non possit propter unam simplicem rationem, omnes concorditer dicunt Philosophi et Epicurei et Stoici et Peripatetici. Ratio autem illa est hec, quod omnis motus localis naturalis, ut probat Aristoteles in VIII Physicorum, est a generante vel removente prohibens. Et dicit ibi Commentator, quod hec est causa: quia quantum generans dat de forma, tantum dat de consequentibus formam illam: que sunt motus et locus. Et si aliquod est extra locum suum, sicut lapis in sublime positus vel tentus: tunc cessante violentia tentionis res redit ad nature propriz impetum, et movetur ad locum sibi connaturalem: et ideo nihil natura motorum movetur in loco suo. existens, sed quiescit in ipso. Colum movetur in loco suo. Ergo non movetur natura, sed ab aliquo alio principio cujus virtus est supra naturam. Hoc autem non est nisi intelligentia, vel anima, vel utrumque.
Et probat Aristoteles, quod est intelligentia activa. Nihil enim de eo quod movet producit diversa per ordinem artis et sapientia ordinata ad unum, nisi intelligentia: quilibet motus cujuslibet ceeli et cujuslibet stelle producit diversa secundum formam ordinata ad unum per rationem artis et sapientie: ergo quilibet motus ccelestis est ab intelligentia movente. Et hoc senserunt maxime Peripatetici, dicentes intelligentiam esse activam et plenam formis, quas explicat per motum sui circuli in inferioribus que movet. Et ideo quia decem sunt mobilia, decem ordines posuerunt intelligentiarum, de quibus multa dicla sunt in libro de Causis. Et ideo quia iterum videbant, quod intelligentia potest esse actus alicujus corporis secundum se: motor autem semper conjunclus est ei quod movetur: quia demonstravit Aristoteles in VIL Physicorum, quod inter movens et motum non poiest esse medium..
Et si objicitur de jactu lapidis ad aerem, ubi lapis separatur a manu jacientis: et videtur esse medium inter movens et motum. Respondet Aristoteles in VIII Physicorum, cap. De his autem que feruntur, quod hoc non potest esse nisi in tali corpore, ubi primum movens cum eo quod movet, movet etiam aliud corpus, quod motum inundat super residuum per quod est motus, et defert violentiam et impulsum primi moventis cum eo quod movetur usque in finem motus. Tale autem corpus non est celesie corpus, sed stat in seipso: et cum motor qui conjunctus est ei quod sic movetur in loco suo non possit esse intelligentia, nec natura, omnes secte philosophorum concorditer dixerunt, quod hic motor est anima.
Sed contra hocest quod dicunt sancti sed contra. communiter cum Damasceno in libro II de Fide orthodoxa, sic: "Nullus autem animatos ccelos vel luminaria existimet: inanimali enim sunt et insensibiles. Quare etsi dicat Scriptura, Psal. xcv, 11: Letentur coli, ei exsultet terra: eos qui in ccelo sunt, scilicet Angelos: et qui in terra sunt, scilicet homines, ad letitiam vocat." Et dicunt, quod omnes qui talia credunt, quod cceli suat animati et luminaria, maledicti sunt cum patre suo diabolo, qui persuasor est falsitatis et heresis. Et tangunt rationem: quia cum non possint animari nisi anima rationali et intellectuali, sequeretur, quod essent homines ccelestes: quod absurdum esset, quia sic creatura ralionalis esset in tria divisa, et non in duo tantum: et multa alia inconvenientia sequerentur.
Sorurto. Dicendum, quod illa ratione que inducta est, omnes sect Philosophorum concorditer dixerunt, quod motores coelorum sunt anime et intelligentie, sicut dictum est: jfa quod Plato in Timeo dicit, quod creator cum ad mundum archelypum qui im ipso erat, produceret mundum, produxit unum ad unum, pulchrum ad pulcherrimum exemplar, perfectum ad perfectum. Sed cum perfecto intellectus deesse non posset, et non nisi anima intellectus accidere posset, dedit ci animam rationalem et intellectualem: et ipsam posuit in medio ut equalem relationem haberet in circuitu ad circumferenilam in exercendo vires ad omnem partem mundi: cui tamen animali creator nec manus, nec pedes, nec alas dedit: quia nihil erat extra ipsum ad quod moveri deberet vel indigeret.
Aristoteles autem et sui sequaces, scilicet Avicenna et Averroes, et alii, ratione superius inducta, dixerunt proximum motorem esse animam, et illam moveri ab intelligentia que est ordina trix motus ad finem a creatore dispositum, sive a prima causa. Primam autem causam dixerunt esse immobile movens in omnibus motibus ccelorum que movet, sicut desideratum movet desiderium: hance enim imitari desiderat intelligentia illuminata ab ipsa formis universalibus et particularibus, quas explicat per ordinationem motus orbis sui, influendo eas anime que immediate movet orbem.
Sed quia hee omnia contraria sunt tradilioni Patrum, et etiam fidei, sicut probat auctoritas Damasceni superius inducta, ideo aliter dicendum est, sicut ibidem dicit Damascenus, sic dicens: "Universa divina jussione facta et firmata sunt, et divinam voluntatem et consilium, fundamentum inconcussibile habent. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavtt, et creata sunt.... Preceplum posuit, et non preteribit®."
Dicit enim Ambrosius in Hexameron, libro primo: "Ego qui profundum majestatis ejus et artis excellentiam non quero comprehendere, non disputationum me libramentis committo atque mensuris, sed omnia in ejus reposita exislimo potestate, quod voluntas ejus fundamentum sit universorum." Et infra parum: "Itaque illos suis relinquamus contentionibus, qui intimis disputationibus se refellunt. Nobis autem satis est ad salutem, non disputationum controversia, sed preceplorum veritas: nec argumentationis asluiia, sed fides mentis: ut serviamus potius creatoci, quam creature, qui est benedictus in secula." Unde nos dicimus, quod omnia hec moventur jussu et dispositione divina, et quod Deus omnium hic motor est: et sicut disposuit sapientia ad propagationem generationis et corruptionis universorum quamdiu mundus stat, donec numerus eleclorum implebitur: ita moventur in locis suis motorem ha bentia, non naturam, nec animam, sed virtutem imperii divini, cui obedit omne quod in natura est, sicut satis determinatum est supra in questione de miraculis.
Sunt tamen quidam nostri temporis dicentes, quod Angeli sunt intelligentie deservientes Deo in motu spherarum. Et hoc ortum habet a Rabbi Moyse Judeo. Sed hoc ex imperitia provenit: quia omnis qui scit qualiter Philosoph' intelligentias posuerunt, scit quod Angeli non sunt intelligentie. Et ex alio et ad aliud creantur et multiplicantur intelligentiz: et ex alio principio creantur et mulliplicantur Angeli. Ex Deo enim omnes immediate creantur Angeli et ad ministeria virtutis assistricis et ministratricis multiplicantur, sicut dicitur, Daniel. vin, 10: Millia millium ministrabant et, et decies millies centena millia assistebant ei. Intelligentia vero secundum Philosophos non immediate creantur a Deo, sed ex lumine prime cause et secunde#, que est intelligentia primi ordinis, creantur intelligentie secundi ordinis: et sic deinceps usque ad decem, et multiplicantur usque ad virtutes formativas que sunt in orbibus et sphera activorum et passivorum, Propier quod omnes secte Philosophorum concorditer dicunt, quod totum opus nature est intelligentia.
Adhuc tamen est quedam opinio, quam tangit Avevalpetrans sive Alpetragius in Astrologia sua, quod scilicet omnia hee moventur ab uno motore primo, cujus virtus fortior est in immediato quam in mediato mobili. Et ideo supremum celum quod est stellatum, secundum ipsum movet in viginti quatuor horis per totum ceelum in circuitu. Sed orbem Saturni qui mediate conjungitur ei, in duodecim horis non prevalet movere ad Occidentem, sed remanet citra per tantum spatium quantum per triginta annos congregatum perficit circulum secundum ordinem signorum acceptum ab Oriente in Occidentem. In sphara Jovis plus deficit: quia per duo media conjungitur sibi in tantum, ut portiones quas relinquit de incompleto circulo duodecim annis congregate, circulum perticiant secundum ordinem signorum ab Occidente in Orientem. Et in sphera Martis adhuc plus deficit: quia per tria conjungitur in tantum, ut proportiones collecte quibus repedare videtur ab Oriente fere in ltribus annisperficiant circulum. Et in Sole iterum plus eadem ratione, ita quod portiones repedationis solis in anno periiciant circulum. Et in Venere plus propter eamdem rationem, ita quod repedationes quasi in duodecim mensibus perficiant circulum. Et similiter in Mercurio adhuc plus, ita quod repedationes quasi in undecim mensibus perficiant circulum secundum ordinem signorum. Et in Luna maxime, cujus repedationes in mense perficiunt circulum secundum ordinem signorum. Propter quod omnes bene philosophantes motum orbis dixerunt esse motum sapientis: quia in diversa proportione velocitatis moventur omnia superiora, propter diversas proportiones commixtorum et complexionatorum, et dispositionem ecorum que sunt in loco generationis.
Dicit etiam idem auctor, quod iste motus completur omnidie in igne: eo quod sol motu diurno habet movere ignem, sed non completur in aere propter defectum virtutis. Et ideo ventus circa terram flans, non flat nisi ad imperfectam proportionem circuli, sicut dicitur, Eccle. 1, 6, in textu et in Glossa Hieronymi, dusirans universa in circumilu pergit spiriius, hoc est, ventus, etin circulos suos revertitur. In aqua autem similiter facit circulum imperie ctum motus ille, in fluxu scilicet et refluxu maris: quem facit per motum lune ad quartas circuli lune distinctas per Oriens et Occidens, et medium cceli et medium terra. In terra autem virtus motiva penitus deficit: et ideo terra non movetur secundum locum, sed semper stat,
Si quis hoc modo dicere vult, caveat ne dicat motorem primum esse Deum: quia virlus Dei esse moventis nec perficit, nec deficit comparata ad immediatum sive mediatum mobile: sed est infinita ad quodlibet, et immensa. Sed dicat motorem primum esse virtutem creatam a Deo, influxam primo mobili, que virtutem motivam extendit in quodlibet mobile proportionabiliter conjunctum sibi, ut dictum est. Et hac virtus similis anime est: et propter hoc a Philosophis aliquando anima est dicta, cum tamen nec sit Angelus, nec anima, nec Deus. Dicit enim Aristoteles in VIIT Physicorum, quod motor primus virtutis nec finite, nec infinite est: quia si esset finite virtutis, moveret in nune: quod esse non potest: ef si esset infinite secundum quantitatem virtulis, non moveret infinito tempore et semper: quia sicut dicit in primo Celi e¢ mundi, virtus finita non extendit se ad motum infiniti temporis. Et ideo concludit de tali molore sic dicens: "Est igitur impar- libilis et indivisibilis, non habens magnitudinem penitus."
Quod autem queritur, Quo motu moveatur ? facile est determinare, et similiter quis sit effectus motus illius ? Non enim possunt astra habere motum, nisi uniformem, regularem, circularem; quia pernullum alium motum semper et undique et equaliter possent immittere lumina sua et virtutes suas lege perpetua, quam statuit Deus, in locum generalionis qui est in terra. Et ideo eliam habet moveri in circulo declivi accedendo et recedendo, ut tempus gene rationis equale sit tempori corruplionis, ut sic inquieta sit generatio, ut probat Aristoteles in II de Generatione et Corruptione.
Ex hoc etiam de facili patere potest, quis sit effectus ejus. Effectus enim ejus est, quod motus ccelestium, ut dicit Avicenna, immittendo lumen et virtutem in materiam generabilium et corruptibilium, faciunt moveri hanc materiam motu alterationis, generationis, corruptio- nis, augmenti, et diminutionis in diversas formas et figuras et species, et sic propagare continue unum ex alio.
Et si objiceret aliquis, sicut Averroes objicit, quod nihil movetur propter indignius se: generatio autem inferiorum indignior est quam superiora: et sic non moventur propter inferiora.
Dicendum, quod est finis motus superiorum duplex, scilicet in alio, et in se. Finis in alio est propagatio generationis et corruptionis, et ille non semper est dignior movente, sed ut sapius indignior, ut patet in omnibus causis agentibus per intellectum, que omnes moventur et agunt frequenter propter indignius se, ut patet in arte fabrili, et in omnibus aliis mechanicis. Est etiam finis in seipso, ethic dignior est movente: et ille in motu superiorum est, quod per motum intendunt se in hoc assimilare prime cause et intelligentie, ut sicut illa explicat formas ex seipsa, quas influit creatis, ita corpora superiora quasi instrumentaliter movendo materiam lumine et virtute et motu, cause quasi instrumentales efficiantur ex parle materia in quibus ille forme propriis materiis invehantur.