Quaestio 54
Quaestio 54
De numero coelorum
Deinde ratione ejus quod dicitur in Psalmo cxtiu, 6: Laudate eum, scilicet Deum, celi celorum: querendum est de numero celorum.
Et jam quidem satis habitum est de numero quem ponit Damascenus in libro U de Fide orthodoxa *, Sic enim decem sunt cceli, scilicet empyreum, aqueum, stellarum, Saturni, Jovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lune : de quibus jam satis habitum est. Et est dictum quare aliquod istorum est totum luminosum, aliquod totum perspicuum, aliquod stellatum mulltis stellis, et alii septem quodlibet non habet nisi unam : horum enim omnium cause jam in prehabitis dicta sunt.
Sed querendum est de eo quod dicitur, Deuter. x, 14: En Domini Dei tui celum est, et celum celi, et terra, et omnia que in ea sunt. Ubi dicit Rabanus in Glossa: "Quidam enim dicunt tres esse ccelos, scilicet aereum, xthereum, et siderum: nonnulli septem, primum aereum, secundum ethereum, tertium olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, sextum aqueum, septimum Angelorum."
Solutio. Dicendum secundum Rabanum quod ad esse ceeli duo exiguntur, scilicet quod ubique circulariter aliquod corporum simplicium contineat, et quod sit perspicuum, receptivum luminis, et dativum : et ideo quia duo elementa inferiora, aqua scilicel et terra, non continent aliquod simplicium corporum : nec sunt luminis recepiiva nec dativa. Ideo secundum Rabanum, nec est ceelum elementi aque, nec ceelum terre. Sed erunt tot ceeli, quot modis contingit multiplicari perspicuum continens circulariter. Perspicuum autem tale aut est receptivum luminis, aut dativum: aut motum, aut non motum: et aut uniforme in lumine, aut non uniforme. Si est dativum luminis uniforme non motum: tunc est empyreum. Si autem est dativum luminis uniforme molum : tum est crystallinum sive agueum. Si vero est dativum luminis non uniforme et motum: tunc est firmamenium. Kt hi tres cceli sunt in quinta essentia, Quarta vero combinatio esse non potest, sc.licet non uniforme non motum: quia in antehabitis probatum est, quod omne non uniforme movetur. Si autem est non dativum luminis, sed receptivum : aut recipit illud separabiliter, aut inseparabiliter. Si inseparabiliter : aut secundum circulum superioris superficiei que est in forma convexi, aut secundum circulum interioris superficiei. Si secundum circulum superioris superficiel que est in forma convexi: tunc est igneum. Ignis enim est corpus inseparabiliter recipiens lumen : eo quod dicit Aristoteles in Topicis, quod ignis in propria natura lux est. Et sicut dicit Avicenna, "Ignis secundum superficiem exteriorem sive superiorem ubique tangitcameram celi Lune." Si autem secundum superficiem interiorem que est in forma concavi: tunc est illud quod dicitur olympium, ab biov quod est totum, et Greco Aipros quod est lucidum, compositum, a quo etiam Latine derivatur limpidum, quod clarum dicimus. Si autem est receptivam luminis separabiliter: tunc est aereum. Aer enim ex presentia luminis illuminatur, et ex absentia ejus dem obtenebratur. Dico hic tamen secundum Rabanum, quod illud dividitur in duo: quia si accipitur aer in regione inferiori: tune vocatur proprie aereum, Unde, Matth. xim, 4: Venerunt volucres cli, e¢ comederunt ea. Et, Daniel. um, 80: Benedicite, omnes volucies celi, Domino Si autem accipitur secundum regionem superiorem, inflammabilem scilicet ex motu astrorum et vicinitate ignis: tunc Rabanus vocat ethereum : quia sicut dicit Aristoteles in primo libro Meteororum, "Antiqui omne corpus simplex inflammans inflammabile vocaverunt xihera."
On this page