Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 57
De opere quartae dieiDeinde transeundum est ad ea que dicuntur in libro II Sententiarum, distinct. XV, cap. Sequitur, Dixit Deus: Fiant luminaria.
Ibi querenda sunt in communi duo: ibi enim primo incipit agere de ornatu: et ideo primo querendum est’in communi, In quo consistat ornatus, et in quo differat ab opere creationis et dispositionis ?
Et quia ex ornatu constituitur pulchritudo universi, fit in fine questio de pulchritudine universi.
Membrum 1
In quo consistat ornatus, et in quo differat ab opere creationis et disposttionisEt videtur, quod nullum operum sex dierum consistat in ornatu. 1. Opera enim sex dierum pertinent ad esse principiorum naturalium quibus natura possit propagari, sicut patet enumeranti per singula: ornatus pertinet ad bene esse: ergo videtur, quod ornatus non sit de operibus sex dierum.
2. Adhuc, Ornatus fit de aliquo pulchro et pretioso, quod alterius nature est quam id quod ornatur per ipsum: sol, luna, stelle non sunt alterius nature quam ceelum quod ornatur per ipsa, ut probat Aristoteles in II de Celo el Mundo; ergo videtur, quod sol, luna, et stelle non pertinent ad ornatum ceeli.
3. Similis objectio est de piscibus, volatilibus, et animalibus: illa enim materialiter sunt de natura aeris, aqua, et terre: ergo non pertinent ad ornatum eorum :-non enim idem ornatur per idem.
4, Adhuc, Videtur quod opus ornatus sit opus distinctionis: quia super illud Genesis, 1,3: Fiat luz, dicit Strabus: "Pulchre ornamentum mundi a luce inchoat, sine qua omnia cetera opera indecora et invisibilia remanerent." Et constat, quod cum dicitur: Fiat Juz, incipit opus dispositionis, ut patet in prahabitis: ergo videtur, quod opus dispositionis et opus ornatus sint idem.
5. Adhuc, Augustinus super Genesim, u, 4, super illud: Requievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat. "Quievit, id est, ab omni opere cessavit: quia nihil novum postea fecit quod non ante in specie vel in materia fecerit." Si hoc est verum: tunc videtur, quod opus ornatus nihil aliud sit nisi determinatio principiorum ad species, quibus speciebus ipsa principia nature efficiantur agentia et patientia ad producendum id quod propagatur in natura in determinatas species.
6. Quod si concedatur: tune videbitur, quod productio plantarum et herbarum pertineat ad ornatum. In illis enim ad determinatas species ad pulchritudinem mundi pertinentes movent principia nature. Cujus contrarium ante habitum est: et expresse dicit Glossa Augustini super Genesim sic dicens, quod "plante pertinent ad dispositionem, eo quod radicitus terre sint affixe."
Solutio. Dicendum, quod opus ornatus ab opere dispositionis et creationis differt. Quia opus creationis principia nature ex quibus fit propagatio ex nihilo, facit esse secundum substantiam. Opus autem dispositionis disponit ea in contrarias formas, et in contraria loca, quibus contrariis agant et patiantur et transmutent materiam propagandorum. Sed quia nec per substantiam, nec per dispositionem contrariorum possunt agere determinatas species quibus simile ex simili producitur, ut homo ex homine, leo ex leone, et sic de aliis: ideo exigitur tertio loco opus ornatus, in quo determinatur principium nature ad determinatam speciem, ut juxta genus suum et speciem simile sibi producat, in quo, ut dicit Boetius, sagax natura salvetur. Ad hoc enim potentiam non habet in substantia principii, que facta est per creationem, nec in formis contrariorum que distribute sunt principiis per distinctionem: etideo oportuit, quod per ornatus acciperet determinatam speciem qua virtutem acciperet similia ex similibus propagandi.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est ornatus. Est enim ornatus pertinens ad venustatem ejus quod jam per fectum est: et ille pertinet ad bene esse, et est accidentalis. Et est ornatus qui determinat pulchritudinem forme ejus quod ante indeterminatum et confusum erat. Et hic pertinet ad esse, et est in operibus sex dierum. Et hoc est idem quod alii dicunt, quod ‘est ornatus cujus finis est id quod ornatur: et hic pertinet ad esse, et est accidentalis. Et est ornatus qui finis est ejus quod ornatur: et sic forma in natura finis et ornatus est materia: et ultima forma que est anima, ultimus finis et ultimus ornatus est: et hic ornatus pertinet ad esse et perfe“ctionem nature.;
Ad aliud dicendum, quod ille ornatus quiest de esse, est de natura ejus quod ornatur et educitur ex illo per generationem sicut actus de potentia: sed ille qui est de bene esse et accidentalis, alterius nature est, quam id quod ornatur per ipsum.
Ad aliud dicendum, quod Strabus accipit ornatum in communi valde significatione nominis, secundum quod omne id quod aliquo modo venustat rem, sive sit intrinsecum rei, sive extrinsecum, dicitur ornatus. Et sic verum est, quod lux est de ornatu rerum, licet simpliciter sit pertinens ad dispositionem rerum. Ornatus autem qui dicitur esse unum opus sex dierum, est pertinens ad esse et speciem forme, sicut dictum est.
Membrum 2
De ornatu singulorum corporum simplicium, scilicet coeli, aeris, aquae, et terraeEt primo queritur de ornatu ceeli, de quo dicit Augustinus in Glossa ibidem, quod "quia ccelum ante alia factum est, et speciosius est aliis elementis, ideo ante alia ornatur quarto die."
Et hoc est quod dicit Magister in libro II Sententiarum, dist. XV, cap. Quia ergo celum ceteris elementis speciem prestat, ideo ante alia ornatur. Dicit enim Augustinus, quod "quia visibili mundo duo dies sunt attributi, supreme scilicet, et infime parti mundi: in quorum uno divisa est lux a tenebris, in alio firmamentum positum in medio aquarum: ideo infime parti mundi visibilibus et mobilibus mundi partibus que intra mundum creantur, tres reliqui sunt deputandi: ut sic sexta die homo propter quem mundus factus est, in mundum inducatur."
1. Luminaria enim communia sunt ad ceelestia et terrena: ornatus autem ceeli per propria debet exprimi: et sic magis proprie deberet dici: Fiant stelle, quam fiant luminaria.
2. Adhuc, Quare non dicit lumina, sed luminaria ? Hoc enim magis ornate exprimeret: quia lumen propria virtute luminat: luminare autem virtute aliena: luminare enim vas luminis est, quod non luminat nisi virtute luminis quod est in ipso. Unde cum ornatus ceeli propria virtute luminat, potius deberet dici lumina, quam Juminaria,
3. Queritur etiam ulterius de hoc quod dicit: Ht dividant diem ac noctem . Non enim possunt dividere diem et noctem nisi moveantur in locis suis. Quod autem movetur in loco suo, animal est, ut dicunt Philosophi. Et ideo ibidem, queritur Augustinus in Glossa sic dicens: "Solet queri, Utrum hee luminaria corpora sola sint, an habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur ?" Et hane questionem non absolvit, sed subinfert. Sedde tam obscura re nihil temere definiendum est.
Utrum autem stelle moveantur, disputat Aristoteles in II de Celo et Mundo, talem faciens divisionem. Si stelle moventur, aut moventur et orbes similiter cum eis: aut moventur orbibus stantibus; aut moventur motu orbium, et non motu proprio. Si moventur ambo, scilicet stella et orbis circulariter et a natura: aut hoc est a natura, aut a casu, aut moventur circulariter, aut motu tropico sive conversivo, aut motu involutionis sive titubationis, aut motu processivo qui est de loco ad locum. Si moventur ambo, stella scilicet et orbis, et circulariter scilicet et a natura.
Contra: Velocitas motus simplicis corporis est secundum quantitatem ipsius, ita quod majus corpus movetur velocius, et minus tardius. Et hoc probatur in elementis: magnus enim ignis velocius ascendit, quam parvus :et major terra velocius descendit, quam parva: et superior circulus velocius revolvitur, quam inferior. Cum ergo circulus major sit, quam stella que est in ipso: velocius revolvitur circulus, quam stella. Et ex hoc se quuntur duo inconvenientia. Unum est, quod revoluto circulo de puncto ad punctum, stella adhuc non est revoluta: quo:l est inconveniens: quia dicit Alfraganus, quod "coelum non cognoscimus nisi per slellas, nec revolutio circulorum significatur nobis, nisi per revolutionem stellarum." Unde stella non revoluta, non potest sciri circulus esse revolutus. Aliud inconveniens, quod secundum hoc stella scindet orbem: stella enim tardius mota et circulus citius, necesse est quod circulus circa stellam scindatur et separetur a stella: et hoc inconveniens Philosophus reputat.
Si forte dicatur, quod ambo moventur circulariter: sed circulus movetur natura, et stella a casu, aute converso, aut ambo casu. Contra: Dicit Aristoleles, quod casualia in paucis sunt et parum durant: motus autem iste stellarum in omnibus stellis ponitur et perpetuo durans: ergo videtur, quod nullo diclorum modorum casu moventur,
Si dicatur, quod stelle moventur stantibus orbibus, sicut quidam dixerunt mathematici, sequitur idem inconveniens, scilicet quod scindantur cireuli: quia dum stella transit per circulum, oportet quod scindat eum: et quod pars una circuli distet ab alia parte: quia aliter sequeretur, quod duo corpora essent in eodem loco: quod nullo modo esse potest: quia sequeretur, quod duo corpora essenlt unum et idem corpus. Sequeretur etiam, quod minus corpus et simplex moveretur velocius, et majus ejusdem nature vel quiesceret vel moveretur tardius: quod est contra rationem. Ex his omnibus relinquitur tertium membrum, scilicet quod moventur motuorbium suorum, et non motu proprio et natura, sicut pars in toto.
Si propter hec omnia dicantur, quod non moventur circulariter, sed moventur motor tropico aut conversivo: aut hoc erit ita, quod conversio illa est ab equinoctiali secundum obliquitatem circuli signorum: aut ita, quod moventur in Orientem. et revertuntur in Occidentem motu conversionis. Si primo modo: tunc stelle in firmamento fixe non semper eque distant a visibus nostris: sed aliquando erunt plus ad Aquilonem, et aliquando plus ad Meridiem: et hoc est contra visum. Si secundo modo: tune puncto semicirculi in quo fit conversio ut duobus uteretur uno: et sic quiescere accideret, quod est impossibile.
Si propter hoc dicatur, quod stelle moventur motu involutionis sive titubationis, ita quod in eodem Joco manentes vertunt et revertunt se de superficie in superficiem, sicut dixerunt quidam mathematici, quia hoc esset causa scintillationis, et causa quod ita videtur mover sol tempore eclipsis ac si vacillet de superticie in superficiem. Contra: Quia secundum hoc aliquando videremus unam superficiem solis, et aliquando aliam: quod in nulla observatione ab aliquo— Philosopho umquam dictum fuit.
Adhuc, A Philosophis non ponuntur nisi due cause scintillationis. Una a mathematicis, quam tangit Aristoteles in IT Posteriorum, scilicet si sunt prope, non scintillant. Et ideo dicit, quod planete non scintillant, sed stelle fixe: et causa ponitur, quia propter longinquitatem lumen ad visum delatum tremit: et sic forma que est in ipso, tremere videtur et scintillare. Alia causa est, si oritur planeta in vapore, sicut dicit Ptolemeus in distinctione 6 Almagesti, quod Jupiter ortus in mane, propter vapores in quibus oriebatur, visus est scintillare. Et hoc non omnibus stellis contingit, nec semper, sed aliquando aliquibus tantum. Ergo non videntur moveri in locis suis motu titubationis.
Solutio. Prenotandum est quod dicit Aristoteles in II de Causis proprietatum elementorum et planetarum, scilicet quod orbis est elementum sphericum, quando discernimus inter ipsum, et ignem, et aerem, et aquam, et terram. Si autem consideremus ipsum in se: tunc in eo sunt tria elementa, hoc est, tres substantie; quia substantia stellarum et lune est alia a substantia solis et orbis, et substantia orbis est alia a substantiasolis et stellarum et lune. Sol enim illustrat et non illustratur, stelle illustrantur et non illustrant, luna illustratur et illustrat: orbis illustratur quidem, sed non recipit lumen calcatum in partibus sicut stella, sed diffusum in perspicuo aere.
Ad primum ergo dicendum, quod / uminaria magis vocantur, quam lumina vel stelle: quia sunt vasa luminis, et spissitudine partium intra se continent lumen et diffundunt ipsum circulariter ubique. Et hoc non dicit lumen: lumen enim, ut dicit Avicenna, est qualitas lucentis corporis diffusa in perspicuo, vel superficie terminati corporis: stella autem non dicit hoc, sed dicitur a stando, quia non mutat situm imaginis in qua posita est. Unde quia nec secundum nomen luminis, nec secundum nomen stelle pertinent ad ornatum, sed secundum nomen luminaris: ideo dixit: Fiant luminaria, et non dixit: Fiant lumina, vel fiant stelle.
Ad aliud dicendum, quod licet lumen propria virtute illuminet primo, et luminare secundo, tamen guia lumen non dicit tentionem luminis, sed luminare, et ornatus ceeli lumen retentum est continue, melius vocatur duminare, quam lumen.
Ad aliud dicendum, quod stelle ani-. matia nono sunt, nec moventur ab anima, sed a virtute jussu Dei facta in ipsis, que movet eas in locis. suis, sicut animalia moventur ab anima: non tamen motu processivo, quia si hunc haberent, ut dicit Aristoteles, natura dedisset eis instrumenta talis motus, sicut pedes et alas, quod falsum est. Sed moventur a natura propria motu circulari orbium suorum sicut pars in toto.
Disputationes autem que sunt super divisionem Aristotelis in II de Celo et Mundo, procedunt sicut inducte sunt, et veritatem concludunt. Et ideo ex omnibus illis relinquitur quod dictum est, scilicet quod natura moventur orbium suorum, et quod illa natura est virtus motiva jussu divino facta in corpore cceli et partibus ejus. Et de hoc in questione, Utrum celum moveatur, vel-non, in prehabitis salis dictum est '.