Quaestio 58
Quaestio 58
De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Et queritur, Quomodo sint in signa ? Et dicit Glossa interlinearis, ibidem, "In signa serenitatis et tempestatis." Sed secundum hoc signum videtur dici causa : et sic superiora, luminaria scilicet et stella, cause videntur esse inferiorum.
1. Adhuc, Job, 1x, 9: Qui facit Areturum et Ortona, et Hyadas et interiora Austri. Ist stelle, sicut dicit Gregorius ibi, Hyadz dicuntur, quia pluvias suscitant et tempestates, et horum sunt signa. Ergo signum ponitur ibi pro causa.
2. Adhuc, Job, xxxvin, 34, super illud: Numguid congungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Areturt poteris dissipare ? Nicit Gregorius, quod Pleiades dicuntur, quasi pluviades : quia pluvias et tempestates suscitant, et sunt signa talium. Videtur ergo, quod signum idem sit quod causa.
Sotvtio. Dicendum, quod signum dicitur multis modis. Uno modo sicut dicit Augustinus ‘, signum est quod preter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire. Et sic signum accipitur proprie in sacramentis. Alio modo dicitur stgnum causa communis, non proprie innuens aliquem effectum, et non de necessitate inducens. Et hoc modo luminaria ceeli sunt 2m signa ex situ radiationis in conjunctione vel preventione vel alia radiatione oppositionis, scilicet quadrati, trigoni, sextilis adspectus, signans effectum quem non de necessitate causat. Et ideo dicit Ptolemeus in Centilogio, quod "sapiens homo dominatur astris." Et dicit ibi Haliin commento, quod "si stelle scintillant ad melancholiam et quartanas, quod sapiens medicus disponat corpora ad sanguinem, et quartane non inducentur." Et ideo dicit Messehallach in libro de Sphera mota, quod "sapiens homo juvat ccelestem circulum, sicut ad fructum juvatur terra aratione et seminatione." Hujus autem causam, quod non possint esse cause producentes de necessitate effectum, optime assignat Ptolemeus in I Quadripariiti, dicens quod virtutes astrorum et lumina sive radiationes non deveniunt ad inferiora corpora, nisi per aliud, et per accidens : per aliud, quia media elementa : per accidens, quia non agunt in nos nisi informando qualitates activas et passivas elementorum, que sic informate immutant corpora. Eorum autem que sunt sub libero arbitrio hominis, nec signa, nec cause sunt : quia liberum arbitrium nec immutatur virtute ccelesti, nec virtute elementali de necessitate. Sed, sicut dicunt Aristoteles et Beda et Gregorius Nyssenus et Damascenus, liberum arbitrium est de his que in nobis sunt, et quorum nosipsi causa sumus agendi vel non agendi. Et hoc est quod dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, sic: "Gentiles aiunt per astrorum horum et solis et lune ortum, occasum et commixtiones omnia dispensari que apud nos fiunt: circa hoc enim astrologia vagatur. Nos autem dicimus, quoniam signa quidem ex ipsis fiunt imbris et serenitatis, frigoris et caliditatis, humiditatis et siccitatis, et ventorum, et horum talium : nostrorum autem actuum nequaquam : nos enim liberi arbitri a conditore facti, domininostrorum existimus actuum ?." Et inducit rationem : quia si de necessitate ageremus acti ab astris, actus nostri nec vituperio, nec laude essent digni, nec premio, nec peena. Unde signa hee dicuntur dispositiones astrorum, innuentes aliquid futurum, et non de necessitate causantes. Et de hoc Aristoteles in Il de Somno et vigilia dat pulchrum exemplum, ubi loquitur de somniis que per signum, et non per causam sunt intra nos. Dicit enim, quod sicut consilia magnorum qui pluribus intendunt, et ideo his que propria sunt singulorum circumspecte intendere non possunt, se#pe mutantur a privatis hominibus qui propriis singulorum magis intendere possunt : ita fit, ut signa que fiunt ex impressionibus astrorum, et imprimuntur in somniis, sepe fallant : eo quod mutantur a proximis causis agentibus in corpora nostra, et alterantibus ea ad alias dispositiones. Et ideo frequenter fallunt talia signa et tales visiones, nisi sint visiones vel oracula divinis revelationibus accepta. Sic ergo sunt in signa cceli luminaria.
Ad dicta Gregorii super Job. 1x, 9, et xxxvil, 31, dicendum, quod sicut jam dictum est, signa sunt et etiam causa, non de necessitate causantes.
Ad aliud dicendum, quod dicuntur esse in tempora, non quod sint causa temporis secundum substantiam, sed ut per significatum numeri pluralis signifi-~ cetur distinctio temporis. Unde Glossa jnterlinearis ibidem, "Ver, estatem, autumnum, hiemem: hec enim tempora suo cursu distinguunt luminaria."
Ad aliud dicendum, quod hoc modo Ad quest.2, etiam sunt in dies, hoc est, in dierum distinctiones. Unde Glossa Augustini et Bede: "Quia priusquam sidera fierent, ordo temporum aullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel qualibet hora." Sunt ergo luminaria‘ in signa, et tempora, ef dies, et annos, non quod a conditione eorum tempora cceperint vel dies vel anni, .sed quia per ortus eorum vel transitus temporum dierum et annorum signatur ordo.
On this page