Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 67
Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.QUAESTIO LXVII. Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Deinde, Querendum est de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, Distinct. XV, cap. Jam de septime diei requie aliquid nos eloqut oportet.
De quo querit Augustinus, Quomodo in senario die perfecit Deus opus suum? qui senarius secundum Augustinum, est distinctio rerum in sex: eo quod Augu. stinus dicit omnia simul in uno momento esse facta.
Si enim hoc propter hoc est, ut multi dicunt, quod senarius est numerus perfectus, constans ex partibus suis totis: tunc videtur, quod opus divinum aliquid perfectionis habeat a numero dierum, quod inconveniens est.
Si autem propter hoc dicitur, quod senarius perfectus est,eo quod Dominus perfecit opus suum in illo numero dierum. Hoc iterum falsum esse videtur: sive enim perfecisset in illo numero, sive non, semper est senarius numerus perfectus: habet enim perfectionem intra se ex partibus suis, ex quibus sequitur de necessitate numerum esse perfectum: dicitur enim in II Arithmetice, quod numerus triplex est: abundans, diminutus, et perfectus. Abundans est, quiex partibus que aliquoties sumpte constituunt totum, quantitatem totius numeri excedit, ut octo: octo enim habet partes quatuor, quia bis quatuor sunt octo: et duo, quia quater duo sunt
octo: unum, quia octies unum sunt octo: et hac si congregentur simul, quatuor, duo, unum, non faciunt nisi septem, et erit numerus diminutus. Duodecim autem partes habet, sex, quatuor tria, duo, unum, que si simul sumantur, faciunt sedecim: et sic erit numerus abundans. Sex autem habet partes, tria, duo, unum: bis enim tria sunt sex, ter duo sex, sexies unum sunt sex, que si simul sumantur, scilicet tria, duo, unum, directe perficiunt sex: et ideo perfectus est numerus. Cum ergo causam perfectionis sue intra se habeat essentialem, propriam, et convertibilem, et quid et propter quid dicentem, semper demonstrative concluditur, quod perfectus sit, et non habet perfectionem suam ab eo quod in eo aliquid fecerit vel perfecerit Deus.
Uxrerivs queritur de eo quod dicitur die septimo requievisse ab untverso opere suo: huic enim videtur esse contrarium quod dicitur, Joan. v, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
Requies enim laborantis est. In opere autem Dei nihil laboris fuit. Non ergo dicitur proprie requievisse. Si dicitur, ut Magister dicit ibidem, quod requiescere est cessare ab opere, sicut, Apocal. iv, 8, quod et ipse inducit inLittera, ubi dicitur, quod animalia requiem non habebani die ae nocte, dicentia: Sanctus, sanctus, sanetus, hoc est, non cessabant: videtur falsum esse, nam dicitur in littera Genesis, u, 3, quod benedizit diet septimo, et sanctificavit illum: benedictio et sanctificatio aliquid operis videntur esse: et ita non videtur cessasse ab omni opere suo.
Illa enim fieri non potuit antequam esset: ergo in die sabbati fecit septimum diem: aliquid ergo fecit: ergo non ab omni opere cessavit.
Ulterius queritur, Quis fuerit modus sanctificationis, quo sanctificavit diem septimum sive sabbatum ?
Ulterius queritur, Quare dies septima mane habuit, non vesperam, cum alii dies preter primum mane habuerunt et vesperain ?
Solutio. Dicendum, quod senarius perfectus numerus ex causa congruentie est, et non necessitatis, quod in ipso consummata sunt opera divina. Opus enim perfectum divinum opus est. Deuter. xxxu, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Et hoc magis congruebat in numero perfecto fieri, quam in numero non perfecto, ut scilicet mensura numeri et temporis responderet mensurato.
Et per hoc patet solutio ad prima que objiciuntur de perfectione numeri. Illa enim procedunt ac si opera Dei perfe ctionem accipiant ex numero vel numeris ex operibus Dei, quod non est verum.
AD ip quod ulterius queritur, dicen dum quod illa expositio bona est: requievit, id est, cessavit. Quies enim, ut dicit Philosophus in V Physicorum, privatio motus est. Motus autem divinus qui effective tantum in Deo est, formaliter in creatura facta, opere peracto cessavit: et ideo tune requievisse dicitur, quando cessavit consummato opere. Consummato dico secundum genera et species, ut in prehabitis determinatum est. Usque tamen hodie operatur propagando ex illis generibus per successionem, totius mundi administralionem et gubernationem. Et de illo modo intelligitur illud quod inducitur, Joan. v, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ab hoc enim opere numquam cessat, nec Pater, nec Filius, nec Spiritus sanctus.
Ad aliud dicendum, quod in opere Dei nullus labor est, nec ideo dicitur reguievisse quasi laboraverit: sed quia que de Deo dicuntur, per effectum intelliguntur, ideo requies etiam illa qua dicitur requievisse Deus, per effectum intelligitur: quia scilicet creaturam humanam et angelicam in cujus illustratione spirituali perficit Deus opera sua et distinctiones operum, facit requiescere in seipsa post consummationem operum suorum. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro IV Super Genesim ad litteram, et ponitur in Glossa ibidem: "Deum requievisse, est creature rationali in se requiem prestitisse, ut illuc scilicet desiderio feramur, quo requiescamus, et nihil amplius requiramus. Sicut enim facere dicitur, quod ipso in nobis operante facimus: et cognoscere, cum ipso in nobis operante aliquid cognoscimus: sic requiescere dicitur, cum ejus munere in ipso requiescimus."
Ad id quod ulterius sequitur, dicendum, quod sanctificatio et benedictio non fuerunt aliquid operis illius a quo cessavit Deus. Cessavit enim ab opere creationis, dispositionis, et ornatus eorum que faciebant ad constitutionem mundi, ex quibus postea facta est propagatio ad permanentiam et gubernationem mundi faciens. Sed benedictio et sanctificatio ad consummationem operis pertinet, a qua numquam feriandum est vel cessandum. Et hoc est quod dicit Augustinus in Glossa super illud Genesis, 1, 2: Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, quia ipsum benedixit et sanctificavit. Opus enim est benedictio et sanctificatio. Aliquid enim operis fecit Salomon cum templum dedicavit.
Ad aliud dicendum, quod septima dies est secundum Augustinum septima distinctio, illustrata per Verbum in cogpitione Angelorum. Et secundum hoc nulla questio est: quia septimum diem fecit cum prima, quando Angelos creavit et illustravit. Secundum autem alios Sanctos tunc septima dies facta est in causa, quando sol accepit circulum revolutionis, quando dies a die distinguitur.
Ad id quod ulterius queritur, dicen- dum quod modus sanctificationis alius non fuit, nisi quod indicavit rationali creature, quod nulla quies cordis et sanctificatio esset in his que Deus fecit ad mundi administrationem, sed in Deo solo, quo solo fruendum est. Inquietum enim est cor donec ad ipsum perveniat, ut dicit Augustinus in libro Confessionum. Et hoc notatur in ipso modo loquendi cum dicit: Requievit ab universo opere suo, hoc est, aversus ab opere suo quievit in seipso, indicans homini nihil esse finem desideriorum, nisi seipsum,
On this page