Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 66

1

QUAESTIO LXYVI. Utrum universum perfectum sit, vel non? ef, Qua perfectione perfectum sit?

2

Deinde queritur de hoc quod dicit, Genes. u, 1: Igitur perfectt sunt celi et terra.

3

Ratione cujus queritur de perfectione universi, utrum perfectum sit vel non, et qua perfectione perfectum sit, et in quo consistat perfectio ejus ?

4

Determinat autem Aristoteles in V prime philosopthe modos quibus dicitur perfectum.

5

Primus est quod perfectum dicitur unum quidem extra quod non est accipere ullam particulam, ut tempus pertectum singulorum, hoc est, extra quod non est accipere tempus aliquod quod sit hujus temporis.

6

Secundus est, quod dicuntur perfecta secundum virtutem et bene, que sunt in ultimo suze virtutis vel bonilatis, non habentia hyperbolen, hoc est, defectum ad genus artis et actum forme in quo perfecta esse dicuntur, ut perfectus medicus et perfectus fistulator, quando secundum speciem proprie virtutis in nullo deficiunt. Et hoc per translationem transsumitur etiam ad malum, sicut dicimus sycophantem perfectum, et latronem perfectum. Tales etiam transferendo bo nos dicimus, ut latronem bonum, et sycophantem, id est mendacem bonum. Est enim virtus, hoc est, extremum cujuslibet secundum habitum vel formam perfectio quedam. Quodlibet enim perfectum et substantia omnis tunc perfecta est, quando secundum speciem propria virtutis in nulla deficit parte virtulis secundum naturam sue mensure.

7

Tertio modo dicuntur perfecta, quibus inest finis studiosus et bonus. Et hujus ratio est, quia omnia secundum habere sive contingere finem perfecta sunt. Et hoc ideo est, quia finis uniuscujusque ullimorum aliquid est. Et hune modum etiam ad prava transferentes dicimus perfecte perdi et perfecte corrumpi, quando nihil deest corruptioni et malo, sed in ultimo est, propter quod mors secundum metaphoram finis dicitur, eo quod ambo, finis scilicet et mors, ultima sunt. Et in hoc differt finis.a morte: quia finis est ultimum cujus causa fit quidquid fit. Mors autem ultimum simpliciter post quod nihil est de re. Et hoc est quod dicit Auguslinus in Glossa super illud Apostoli, ad Roman. xx, 4: Finis legis Christus: quod duplex est finis, scilicet consumptionis, sicut panem dicimus habere finem quando consumptus est: et consummationis, sicut quando res habet ultimum in quo consummata et perfecia est.

8

Hos autem modos Philosophus reducit in duos, scilicet perfectum dictum secundum se, et in perfectum dictum secundum metaphoram et non per se. Secundum se, quando secundum virtutem et bene in nullo deficiunt, nec hyperbolen, hoc est, defectum habent, nec extra aliquid recipiunt. Alia non secundum se, que non habent hyperbolen sive defectum in ultimo genere, nec aliquid extra illud genus recipiunt: et sic species perfecti non sunt secundum se, que non dicuntur secundum bene in nullo deficere, sed sunt perfecte in faciendo aliquid tale: aut quia aliter dicuntur juxta primum modum dicta perfecta: scilicet quia nihil deest in habitu vel arte vel specie secundum quam dicitur esse perfectum. Simpliciter enim perfectum est, cui nihil deest.

9

Quando ergo dicitur universitas perfecta secundum opus creationis, dispositionis, et ornatus, non potest dici perfectum cui nihil deest: hac enim perfectione solus Deus perfectus est. Nec potest dici perfectum extra quod nihil sit de bono: quia hoc modo solus Deus perfectus est. Nec potest dici perfectum per translationem, sicut fur vel mendax perfectus dicitur, eo quod attingit ultimum sui habitus, quando in arte furandi vel arte mentiendi attingit ultimum: quia dicit Plato in Zimzo, quod "mundusimperfecte reisimilis, minime perfectus esset." Malo autem simile, imperfecto simile est. Malum autem imperfectum est. Et ideo mundus talem perfectionem habere non potest.

10

Queritur ergo, Quomodo perfectus est? Dicitur enim in textu Genesis, u, 2, quod complevit Deus die septimo opus suum quod fecerat. Completum autem non est, nisi quod attingit finem intentum ab opifice, post quem finem et extra quem finem nihil est de pertinentibus ad esse. Sic enim completam et perfectam dicimus esse domum et hominem et unumquodque aliorum, quando scilicet omnia habet intra se que secundum rationem finis ultimi requiruntur ad esse ipsius. Et hoc modo mundus dicitur esse perfectus, quando per opus creationis, dispositionis, vel ornatus, omnia attingit que pertinebant ad esse ipsius: et de omnibus nihil remanserat extra.

11

Secundum hoc ergo videtur, quod mala sint de perfectione mundi.

12

1. Dicit enim Augustinus in libro XI de Civitate Dei, quod "contrariorum oppositione seculi pulchritudo componitur:" bonum autem et malum opposita sunt: mala ergo faciunt ad pulchritudinem universi: pulchritudo vero de perfectione universi est: ergo faciunt ad perfectionem.

13

2. Adhuc Augustinus super Genesim ad litteram: "Mala autem nullo modo efficiunt, ut ipsa recte ordinata cum toto ac universo faciant ad perfectionem universi."

14

3. Adhuc, Cujus defectus non minuit alicujus perfectionem, nihil facit ad perfectionem illius, sed potius minuit eam: defectus mali sive absentia minuit de perfectione ejus in quo malum dicitur esse: ergo malum nihil facit ad perfectionem universi. Contra: Deficientibus Angelis, dicit Augustinus quod nihil deficit de perfectione universi. Et dicit sic in libro de Libera arbitrio: "Si omnes peccassent Angeli, nullam inopiam facerent ad regendum imperium suum creatori Angelorum." Si hoc est verum de defectu bonorum Angelorum: tune videtur, quod nec bona nec mala faciunt ad perfectionem universi.

15

4, Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio: "Si ipsa angelica creatura peccaret, adhuc sufficeret Dei ‘po testas ad regendam istam universitatem, ut omnibus congruenter digna tribueret, nihilque in universitate sua turpe aut indecorum esse permitteret." Ex hoc accipitur, quod nec in bonis majoribus vel minoribus positis vel deficientibus consistit perfectio universi, sed potius in perfectione divine potestatis mundum regentis.

16

In contrarium hujus est, quod 1. Dicit Augustinus in libro XII de Civitate Dei, sic "Coelestibus non fuerant terrena coequanda: nec ideo universitati deesse ista terrena debuerunt, quia sunt illa meliora. Cum enim in his locis (terrenis scilicet) ubi talia esse competebat, alia aliis deficientibus oriuntur, el succumbunt minora majoribus, atque in qualitates superantium separata vertuntur, rerum est ordo transeuntium." Ex hoc accipitur, quod tam minora quam majora ad mundi faciunt perfectionem.

17

2. Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei: "Est quidam aestimationis modus, ut quaedam sensu carentia ( pecunias scilicet) quibusdam sentientibus preponamus?." Ex hoc accipitur, quod cum omnia ordinata sint ad hominem, gue non conferunt homini, non conferunt ad perfectionem universi: ergoa destructione consequentis, cum omnia et bona et mala ad aliquem usum conferant hominum, sicut in prehabitis habitum est, videtur quod omnia et nociva et non nociva, et mala et bona conferant ad perfectionem universi.

18

3. Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei: "Non attendunt quidam imperiti quam in suis locis naturisque vigeant omnia et singula, pulchroque ordine disponantur: quantumque universitali rerum pro suis portionibus decoris tamquam in communem rempublicam conferant, vel nobisipsis si eis con gruenter atque scienter utamur, commoditatis attribuant: ita ut venena ipsa convenienter adhibita in salubria medicamenta vertantur ."

19

Ulterius queritur, In quo consistat perfectio universi ?

20

1. Dicunt enim quidam Philosophi, Platonem sequentes, quod consistit in ea quam Plato vocat mundi animam intellectualem, sic dicens in Timeo: "Animam vero immediate ejus locavit, eamdemque per omnem globum equaliter porrigi jussit." Et ratio sua est, quia perfectum corpus non est sine anima, nec perfecta anima sine intellectu. Et hoc videtur sentire Augustinus, qui sic dicit in libro primo Relractationum: "Corpus subsistit eo ipso quod animatur, sive universaliter ut mundus, sive particulariter ut unumquodque animal intra mundumé."

21

2. Adhuc, Ibidem paulo post, "Est quedam spiritualis virtus et vitalis, etiamsi mundus non sit animal: que virtus in Angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum Deo servit: eta quibus hoc non intelligitur, reclissime tamen credilur."

22

3, Dicit etiam Augustinus in libro VII de Civitate Dei, quod Varro Philosophus opinatus est, Deum esse animam mundi, sic dicens: "Deus est anima, motu et ratione miundum gubernans."

23

Sed contrarium hujus est quod dicit Se4 contra. Augustinus in libro IV de Civitate Dei, contra eumdem Philosophum sic dicens: "Si anima mundi Deus est, eique anime mundus ut corpus est, ut sit unum animal constans ex anima et corpore: cum tola moles hujus mundi vivilicetur ex hac anima, quis non videat quanta impietas consequatur, ut quod calcaverit quisque, partem Dei calcet ef in omni animante occidendo pars Dei trucidetur. Quod cum impium sil et irreligiosum dicere, non est Deus anima mundi!."

24

Ulterius adhuc queritur, Si perfectio mundi (ut Plato dicit in secunda parte Timzi) consistit in generibus et speciebus, ita quod nullum genus et nulla species desit: vel consistit in perfectione cujuslibet quod unum est in numero ?

25

Et videtur, quod in generibus, ut dicit Plato.

26

1. Mundus enim dicitur perfectus in Genesi, cum Deus complevit opus suum, ita quod postea nihil fecit: sed tunc omnia non erant completa que sunt unum numero: multa enim postea facta sunt, quorum quodlibet unum numero est: ergo videtur, quod sit in generibus et causarum et principiorum mundi, que omnia perfecta tunc fuerunt et consummata.

27

2 Adhuc, Augustinus ibidem in Glossa super illud, Reguievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat, dicit sic: "Potest intelligi Deum requievisse a condendis generibus creature quia ultra non condidit aliqua genera nova. Deinceps autem usque nunc operatur eoruindem generum administrationem." Et ibidem, "Non defuit tune aliquod causaliter conditum quod postea visibiliter condebatur." Ex his videtur, quod mundus non fuit perfectus, nisi in generibus et speciebus causarum: et non quod omnes essent ibi partes mundi que sunt unum numero.

28

Solutio, Dicendum, quod mundus perfectus est. Et hujus rationem meliorem dicit Plato in 7imeo: quia scilicet a perfecto opifice non dicebat esse nisi perfectum. Aliter enim opus non responderet exemplari artis, quod est in mente artificis, et ideo dicit, quod a perfecto processit perfectum, et ab uno unum. Et hoc est etiam quod dicit Boetius in tertio de Consolatione philosophie: "Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulchrimus ipse Mundum mente gereris, similique imagine [formans," Perfectasque jubens perfectum absolvere par[tes.

29

Est tamen duplex perfectio. Una rei in seipsa, que est uniuscujusque rei, eo quod forma ejus substantialis totam potentialitatem materie in qua est, terminat ad esse perfectum in natura. Alia est perfectio ordinis ad finem que est in rebus, ex hoc quod operatione et congruifate qua congruunt aliis rebus contingunt finem universi.

30

Ad primum dicendum, quod licet mala sint privaliones singulorum quorum mala sunt, eo quod adimunt bonum, et ideo per se non possint facere ad perfectionem universi: ordo tamen mali qui bonus est et publice justitize et facit ad hoc ut eminentius commendentur bona, de perfectione est universi. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro TI de Libero arbitrio, sic: "Si rebus deessent anime que ipsum fastigium ordinis in universa creatura sic obtinerent, ut si peceare voluissent, infirmaretur vniversitas, magnum quidem deesset creature. Illud enim desset, quo remoto stabilitas rerum atque connexio turbaretur."

31

Ad sequens patet solutio per idem: quia hoc directe Augustinus illa auctoritate dicit quod dictum est.

32

Ad aliud dicendum, quod malum minuit perfectionem singulorum quorum malum est: et quod auget perfectionem universi, hoc est ex ordine, non ex ipso: unde per accidens est.

33

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum, quod si omnes peccassent Angeli, multum deesset perfectioni singulorum: sed perfectioni ordinis universi nihil deesset, qui consistit in per fectione regentis Dei: quia adhuc providentia sua Deus omnia regens et disponens, unumquodque deduceret ad bonum finem. Unde Augustinus in libro V de Civitate Dei: "Ipsum causarum ordinem et quamdam connexionem que fatum dicitur, Dei summi tribuunt voluntati:." De hoc tamen in prima parte Summe theologiz, tractatu de Providentia, questione de fato, multa dicta sunt?,

34

Ad aliud dicendum eodem modo, quia idem est.

35

Sequens quod in contrarium adducitur, concedendum est hoc modo quo dictum est, quod tam majora quam minora faciunt ad mundi perfectionem, secundum quod perfecto consistit in ordine et connexione causarum, in quo,ut dicit Auguslinus, principatur providentia.

36

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit: omnia enim conferunt ad perfectionem universi eo modo quo dictum est et bona et mala: licet non omnia conferant ad perfectionem singulorum, qua singula in esse, virtute, et operatione conservantur.

37

Ad aliud dicendum, quod hoc recte dicit sententiam hujus solutionis: et ideo concedendum.

38

Ad id quod ulterius queritur, In quo consistat perfectio ?

39

Dicendum, quod consistit in disposi‘tione que ex connexione causarum singulis rebus inest, per quam ut dicit Boetius in IV de Consolatione philosophiz, divina providentia singula et universa conducit ad debitum finem. Anima autem sive mundi, sive alterius corporis, non facit nisi ad perfectionem corporis cujus anima est conservando corpus ejus in esse, operations, et virtute. Dicit enim Aristoteles in fine primi de Anima, quod anima continet et conser vat corpus. Cujus signum est, quod egrediente anima, corpus exspirat et marcescit. Utrum autem mundus habeat animam, vel sit animal? in prehabitis, questione de motu eeli determinatum est?,

40

Ad aliud dicendum, quod multi hoc dixerunt, quod intelligentia angelica in hoc Deo serviret, quod per celorum motus mundum administraret: sed quia hoc non concordat dicto Philosophorum, quod intelligentia sit Angelus, non credimus esse verum: sed potius, ut in prehabitis determinatum est, est quedam virtus jussu divino in ceelis orta et facta, ccelos movens ad similitudinem motus quo movetur corpus ab anima in loco suo. Et hoc dicit Damascenus. Et hane virtutem quidam Philosophi vocaverunt animam: cum tamen nec anima sit, nec Angelus, nec Deus: quia nec Deus, nec Angelus substantie sunt unibiles corpori, ita quod cum corpore unum faciant quod sit animal,

41

Ad dictum Varronis dicendum, quod hoc Augustinus ibidem corrigens sic dicit: quod si Varro dixisset Deum non esse animam, sed simplici motu et ratione mundum moventem et gubernantem, optime dixisset: Deus enim non est anima, eo quod non est unibilis ad consiructionem alicujus animalis.

42

Ad id quod contra objicitur per Augustinum, omnino concedendum est: quia Deus non est anima.

43

Apip quod ulterius queritur, dicendum quod perfectio mundi quam complevit Deus, cons‘stit in generibus et speciebus causarum principicrum mundi: que tune omnia completa sunt: in singulis autem que sunt unum numero, et ex illis postea propagata, non consistit perfectio nisi particularis, qua quodlibet in seipso perfectum est in esse, virtute, et operatione, quando, ut dicit Philosophus, potest facere tale alterum quale ipsum est.

44

Et hoc est quod dicit Augustinus in Glossa.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 66