Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 138
De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malamDeinde transeundum est ad distinctionem XLI libri II Sententiarum, que sic incipit: Cumgue intentio, ut supra diclum est, bonum opus facial. Et in hac distinctione Magister de differentiis actuum tractat secundum intentionem bonam vel malam. Et sunt in ea tres questiones. Prima est, Utrum mensuretur actio intentione et fide et charitate, dirigentibus actionem ? Et concesso quod sic, secundo objicit in contrarium et solvit, et adhuc inducit aliam solutionem secundum alios. Tertio querit, Utrum omne peccatum sit voluntarium ?s Et secundum hoc ordinabimus questiones.
Membrum 1
Utrum actio mensuretur intentione, fide, et charitate, dirigentibus actionemAd primum proceditur sic: 4. Bernardus in libro de Libero arbitrio et gratia: "Intentio sufficit ad meritum, bonum opus requiritur ad exemplum." Videtur ergo, quod ad quantitatem meriti nihil facit opus, sed tantum intentio in fide et charitate.
2. Adhuc, In precedenti distinctione habitum est, quod dicit Augustinus in prefatione ad Psalmum xxxi, quod "intentio bonum opus facit, et intentionem fides et charitas dirigunt."
3. Adhuc, Super illud Psalmi XXXI, 5: Dixi: Confitebor adversum me, Glossa: "Voluntas pro opere computatur." Cum ergo, ut dicit Augustinus, intentio nihil aliud sit quam voluntas cum fine, videtur quod intentio sufficit ad meritum, et non requiritur opus.
4. Adhuc, Super illud Psalmi cxxv, 5: Quod seminant in lacrymis, dicit Glossa: "Ad que sufficit voluntas, si desit facultas." Ex hoc argue ut prius.
5. Adhuc, Objiciunt quidam per rationem sic: Meritum et demeritum maxime consistunt in eo quod in nostra est potestate. Nihil ita in nostra potestate est sicut ipsa voluntas, ut dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio '. Ex hoc argue ut prius, et conclude, quod opus necessario non exigitur ad meritum.
6. Adhuc, Objiciunt alii per rationem sic: Deus nos omnes equaliter creavit ad sibi serviendum: ergo potestatem merendi in aliquo posuit, quod quilibet habet in sua potestate, pauper scilicet et dives, sanus et infirmus: et hoc nihil aliud est nisi voluntas: ergo totum meritum consistit in devotione voluntatis, et non in exterioribus operibus.
7. Adhuc, Super illud Luce, xxi, 3: Vidua haec pauper plus quam omnes misit, scilicet in gazophylacium, Glossa: "Merito pie intentionis sunt opera accepta." Et ibidem alia Glossa: "Non quantum, sed ex quanto Deus considerat." Et ex hoc sequitur idem, quod penes intentionem est meritum, et non penes opus.
ULterius queritur, Siin malis sic sit, quod etiam penes intentionem tantum sit malum vel demeritum ?
Et videtur, quod sic. 1. Super ilud Psalmi ivi, 3: In corde iniquilates operamini: in terra injustitias manus vestre concinnant, dicit Glossa: "Si vis et non potes, Dominus factum reputat." Ergo videtur, quod etiam in malis sola voluntas sufficit ad demeritum, non opus,
2. Adhuc, Super illud Levitici, xv, 19: Mulier que redeunte mense patitur flucum sanguinis, dicit Glossa: "Voluntas pro facto reputatur." Ergo in bonis et in malis nihil operatur ad meritum et demeritum preter intentionem.
Contra: 1. Jacobi, 1, 20: Fides sine operibus mortua est. Glossa: "Quibus reviviscit." Ergo videtur, quod ad meritum faciant opera exteriora, et quod fides dirigens intentionem sine operibus nihil valet.
2. Adhuc, Gregorius super illud Joannis, xiv, 23: Si quis diligit me, etc. "Charitas magna operatur, si est. Si vero operari renuit, charitas non est." Ergo videtur, quod nec charitas, nec intentio prosint sine operibus.
3. Adhuc, IT ad Corinth. vin, 10 et 1: Hoc vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cepistis ab anno priore. Nune vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. 4. Adhuc, II ad Corinth. 1x, 6: Qui parce seminat, parce et metet. Et loquitur de operibus eleemosynarum. Ergo videtur, quod secundum opus exterius mensurelur meritum vel demeritumn.
5. Adhuc, Matth. xxv, 34 et 35, condemnatio impiorum et salus bonorum ponitur in operibus. Dicitur enim: Venite, benedicti Patris mei... Esurivi, et dedistis mihi manducare. Aliis autem, y. 41 et 42: Discedite ame, maledicti, in ignem eternum...Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare.Ergo videtur ut prius.
6. Adhuc, IJoan. iu, 18: Filioli mez, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Et supra, ¥. 17: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ?
Ex omnibus his accipitur, quod meritum secundum veritatem est in opere, et secundum rationem in intentione quam dirigit fides et charitas.
Solutio. Ad omnia solvendum est per distinctionem. Habenti enim bonam intentionem, fide directam, et charitate formatam, aut suppetit facultas operis, vel non. Si suppetit facultas, numquam sulficit intentio in bonis, nec est vera intentio. Quia cum intentio sit voluntas cum fine, et finis voluntatis sit opus, et voluntas non pervenit ad opus, non est completa intentio. Si vero facultas non suppetit, tune pro certo sufficit intentio ad premium vita eterne. Quod enim in nostra potestate non est, non requirit Deus a nobis. Et sic intelligitur, quod vidua plus posuit, quia cum majori affectu posuit.
Similiter duplex est premium, substantiale scilicet, et accidentale, Substantiale est beatitudo eterna, cujus quantitas est secundum quantitatem charitatis et fidei dirigentis intentionem. Accidentale est in multis operibus gloriari que in honorem Dei facta sunt, et illud consistit in operibus tamquam in causa meritoria, sicut patet in parabola, Matth. xxv, 24 et seq., de servo pigro cui abstulit dominus talentum, et jussit eum projici in tenebras exteriores: servo autem fideli jussit addi, et intrare in gaudium domini sul.
Membrum 2
Utrum bonum et malum sint in opere ex intentione, vel ex ipso opereSecundo, Queritur circa secundum capitulum ejusdem distinctionis, quod sic incipit: His autem objsicitur. Utrum bonum et malum sint in opere ex intentione, vel ex ipso opere ?
Et videtur, quod ex intentione. 4. Matth. xn, 35, dicitur de utroque: Bonus homo de bono thesauro, scilicet cordis sui, profert bona: et malus homo de malo .thesauro profert mala. Glossa: "Thesaurus cordis intentio est, ex qua Dominus judicat opera." Ergo videtur, quod bonum et malum sint in opere ex intentione, et non ex ipso opere.
2. Adhuc, Quidam hoc arguunt a minori: Minus enim videtur, quod bonum possit fieri malum per intentionem, quam € converso: quia Deus pronior est ad miserendum, quam ad condemnandum. Sed bonum potest fieri malum per corruptam intentionem, ut credere in Deum mala intentione, et dare eleemosynam mala intentione. Ergo multo magis malum potest fieri bonum per intentionem: et sic iterum bonum et malum sunt in opere ex intentione.
3. Adhuc, In exemplis Biblia invenitur hoc Exodi, m, 22: Spoliabitis Egyptum. Qui enim asportabant vestes et vasa intentione obediendi Domino, videntur bene fecisse. Et sic videtur, quod furtum possit fieri bona intentione. Ex hoc sequitur ut prius.
Contra: In antehabitis dictum est in distinctione XL, in illo cap. Sed Augustinus evidentissime docet, quod multa sunt que numquam possunt bene fieri, nec per aliquam intentionem bonam, que scilicet mox nominata sunt mala et per se mala, ut ibidem determinatum est.
Sotvtio. Dicendum, quod ex sola intentione non est bonum et malum in opere: sed sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Bonum est ex una et tota et sola causa: malum autem omnifariam ‘." Hoc est dictum, quod bonum im opere est ex omnibus causis bonitatis, sieul ex virtutis forma elicientis actum, et omnibus circumstantiis operis, et voluntate, et fine. Malum autem causatur ex corruptione cujuslibet istorum etiam singulariter: quodlibet enim corruptum causat malum,
Ad Primo ergo dicendum, quod intentio confert aliquid bonitati, sed non totam bonitatem. sed cum sit radix boni operis, influit bonitatem suam super opus, sed non totam operis bonitatem, sicut quelibet causa influit suam causalitatem super causatum. Et sic intelligitue Glossa super Mattheum.
Membrum 3
Utrum intentio quantitatem operi imponat, scilicet quod tantum mereatur homo, quantum intenderit, vel nonMEMBRUM III. Utrum intentio quantitatem operi imponat, scilicet quod tantum mereatur homo, quantum intenderit, vel non?
Deiwpe ratione ejus quod dicit Magister in illo cap. Aliae vero qui trifariam distinctionem actuum faciunt, queritur, Utrum intentio quantitatem dat operi, scilicet quod tantum mereatur homo, quantum intendit, vel non ?
Et videtur, quod sic. Matth. xu, 35: Bonus homo de bono thesauro, scilicet cordis sui, profert bona. Ibi Glossa Bede: "Quantum boni intendis, tantum facis." Et ibidem: Malus homo de malo thesauro, scilicet cordis sui, profert mala, Glossa Bede: "Quantum malum intendis, tantum facis." Ergo videtur, quod in utroque, scilicet bono et malo, intentio quantitatem dat operi.
ConTRA: 1. Supra in distinclione XXXVIII di ctum est et probatum, quod aliquis per errorem intendit peccare per fornicationem venialiter, sicut Greci, qui dicunt fornicationem non esse peccatum mortale. Secundum hoc ergo fornicator peccaret venialiter: quod falsum est et hereticum, quia contra Scripturam est.
2. Adhuc, Secundum hoc quilibet posset dicere: Non intendi malum cum malum facit, sicut dicitur, Joan. xvi, 2: Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se prestare Deo. Et hic error est pessimus.
Sosurio. Dicendum, quod ad hoc in prehabitis conveniens solutio data est, scilicet quod duplex est intentio: operis, et intendentis. Secundum intentionem operis verum est quod hic dicitur, quia illa quantitatem dat merito: secundum enim devotionem fidei et charitatis ex qua aliquis aliquid facit, tantum meretur. Et similiter est in malo: secundum quantitatem contemptus quo Deum contemnit, tantum peccat. Unde antiqui Magistri dixerunt, quod homo elevando calamum potest peccare mortaliter, quando fit in contemptum et in vitium Dei. Tamen Altisidorensis aliquantulum aliter dixit, sed intendens idem dicere. Dixit enim, quod quando dicitur: Quantum intendis, tantum facis: quod guantum et tantum possunt sumi nominaliter, vel adverbialiter. Adverbialiter ut sit sensus, ex quanta fide et ex quanta charitate: quia prepositio cum ablativo transit in vim adverbii, sicut manu te percussi, id est, manualiter te percussi. Nominaliter tunc potest redire ad supradictam distinctionem, scilicet de intentione operis, et de intentione intendentis. Secundum intentionem ergo operis sic verum est: sed secundum intentionem intendentis sic non verum est: quia illa erronea est.
Contra omnia tamen ista, scilicet quod fides intentionem dirigat, et charitas informet in bonis, quidam objiciunt sic: dicentes,
2. Similiter, Charitas ines! secundum affectum, non secundum adspectum: adspectus autem est dirigere, et non affectus.
Adhuc querunt, Quare spes non ponitur inter dirigentia, cum sit una de tribus theologicis virtutibus ?
Solutio. Dicendum. quod sine dubio fides intentionem dirigit, et charitas informat, et quantitatem dat operi.
Ex guop objicitur de ratione, dicendum quod ratio non informata fide non sufficienter dirigit: quia finem verum non ostendit quem fides ostendit. In finem enim beatitudinis dirigit fides, erigit spes, ducit charitas. Et ideo dicitur fides substantia rerum sperandarum ', Glossa, id est, fundamentum: quia facit subsistere res sperandas in nobis sicut finem omnium operum nostrorum et meritorum. Et sicut Glossa ibidem dicit, intelligitur de fide que per dilectionem operatur.
Er guop objicitur de charitate, jam dictum est, quia charitas dirigit in eternam beatitudinem quasi adhibendo vim motivam et incitativam et tractivam per affectum ad progrediendum. Osee, x1, 4: In funieulis Adam traham eos, in vineulis charitatis. Unde in primo capite istius distinctionis multa adduntur, quod extra fidem nulla virtus sit, et nullam bonum meritorium: quia dicit Augustinus, et ibi inducitur: "Quod in fide non fit, et ad charitatem non refertur, non fit quemadmodum oportet." Et ideo dicitur in Glossa super illud Psalmi txxxiu, 4: Passer invenit sibi do mum, quod qui pullos bonorum operum extra Ecclesiam facit, et in nido Ecclesia non collocat tamquam in altari, pulli conculcantur, et nen sufficiunt ad sacrificium Domini.
Quop autem queritur de spe, jam di clum est, quod spes in illa intentione erigit: et isti sunt funiculi charitatis, quibus trahit hominem Deus,et tendere facit in beatitudinem. Et ideo dicit Augustinus in libro Sententiarum Prosperi: "Ubi deest agnitio aterne veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus." Ad Roman. xiv, 23: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Unde dicitur in eodem capitulo istius distinctionis, et est Augustini verbum, quod illi qui sunt extra fidem, multa possunt facere de genere bonorum, sicut Judei et Sarraceni, sed nihil possunt remunerabile ad vitam zternam. Possunt etiam facere utilia, propter que disponuntur et vicinantur ad salutem. Possunt facere signa boni, per que edificant proximum. Possunt. etiam facere opera misericordie, quibus juvant proximum. Et haec non sunt perfecte bona nisi fiant intentione quam fides dirigit, et charitas informat, sicut dictum est.