Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 139
De voluntateDeinde transeundum est ad quadragesimam secundam distinctionem libri IE Sententiarum, que sic incipit: Cum autem voluntas mala et actio peccata sin.
In qua Magister duo querit. Primum est, Utrum voluntas et actus qui causatur a voluntate, sint unum peccatum in eodem, vel duo? Secundum est, Quod distinguit modos peccatorum in illo capitulo, Modi autem peccatorum.
Circa primum querit duo, Primum est illud quod dictum est, Utrum voluntas et actus sint-unum peccatum in eodem ?
Secundum est, Cum peccatum transivit in actum et perfectum sit, utrum secundum aliquid maneat in anima usque post perfectam peenitentiam ?
Membrum 1
Utrum voluntas et actus qui causatur a voluntate sint unum peccatum in eodem, vel duo?1. Primum est hoc: Voluntas et actus duo quidem sunt, ut constat: aut ergo sunt duo que sunt peccata, aut sunt duo que non sunt peccata. Si sunt duo que sunt peccata, habetur propositum, quod voluntas et actus duo peccata sunt in eodem. Si sunt duo que non sunt peccata, yoluntas non erit peccatum, quod est contra Augustinum, qui dicit quod omne peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. Adhuc, hoc erit contra prius determinaia. Dictum est enim, quod voluntas cum fine est intentio: sed finis est opus voluntatis intendentis et ipsum causantis: sed causa pertectior est suo effectu: ergo voluntas magis erit peccatum quam actus: ergo duo sunt peccata actus et voluntas.
2. Adhuc, Que pluribus prohibitionibus prohibentur, diversa peccata sunt, et non unum. Exod. xx, 13 et 17, una prohibitio est: Non furtum facies: et alia, Non concupisces. Ergo ista sunt diversa, et non unum.
3. Adhuc, Super illud Psalmi txvur, 28: Appone iniquitatem super iniquita tem eorum: dicit Glossa, quod "iniquitas super iniquitatem ponitur, quando iniquitas actus ponitur super iniquitatem voluntatis:" et sic iterum sequitur quod prius.
4. Adhuc, Super illud Apostoli, ad Roman. 1, 29: Repletos omni iniquitate,...plenos invidia, homicidiis ‘, contentione et dolo: dicit Glossa, Homicidiis dicitur in plurali, quia aliud est homicidium voluntatis, et aliud operis.
3. Adhuc, Objicit Magister reducendo ad inconveniens: quia si utrumque unum est in eodem, tunc quando aliquis voluntatem haberet occidendi, et postea occideret, non pro alio reus esset cum actu occideret, quam cum occideret voluntate.
Contra: Unum peccatum est pro quo una penitentia secundum ordinem Ecclesiasticum injungitur: sed una peenitentia injungitur pro voluntate et actu: ergo unum peccatum sunt.
Solutio. Dicendum, quod in veritate voluntas et actus duo quidem sunt, sed sunt unum peccatum duplex per malitiam voluntatis et per malitiam operis, Et est sententia Magistri Prepositivi et bona. Et rationem assignabat, quia si quilibet actus interior et exterior deberet assignari pro peccato diverso, nimis grave esset opus peccatorum. Et’ dabat exemplum: Si quando surgit aliquis ad furandum vel ad occidendum, quilibet passus esset sic speciale peccatum. Et ideo dicebat, quod totum a principio voluntatis male usque in finem perfectionis operis est unum peccatum multiplex. Et propterea dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod. "bonum est ex una sola et tota causa, malum autem est secundum omnifariam ?."
Membrum 2
Utrum peccatum quod transivit in actum et perfectum est, secundum aliquid scilicet reatum maneat in anima usque post perfectam poenitentiam ? et, Quis sit ille reatus, et in quo fundaturMEMBRUM II. Utrum peccatum quod transivit in actum et perfectum est, secundum aliquid scilicet reatum maneat in anima usque post perfectam poenitentiam ? et, Quis sit ille reatus, et in quo fundatur?
Secundo queritur, Cum peccatum transivit in actum et perfectum sit,utrum secundum aliquid maneat in anima usque post perfectam peenitentiam ?
1. Ex peccato enim perpetrato non remanent nisi duo in anima: dispositio, et habitus, sicut ex quolibet actu morali vilii et virtutis ista duo manent in anima. Dicit enim Aristoteles in II Ethicorum, quod non sunt nisi triain anima: passiones, potentia, et habitus. Et constat quod reatus non est potentia, neque passio: relinquitur ergo, quod sit dispositio vel habitus: ergo reatus erit dispositio vel habitus.
2. Adhuc, Super illud Apostoli, ad Roman.1, 29: Repletos omni iniquitate: dicit Fulgentius, quod "note peccatorum remanent in anima et macula, ex quibus anima efficitur maculosa." Numquid ergo talis reatus macula est ? Hoc non videtur: quia reatus dicit obligationem, macula vero deformitatem: et sic videtur, quod macula non sit reatus.
3. Adhuc, Duplex est macula, scilicet polluens, et deformans: sicut etiam corporalis macula duplex est: una inficiens, sicut pollutio ex luto: et altera deformans, sicut mutilatio. Videtur ergo, quod reatus manet in tali macula ex quo reatus non transit.
Solutio. Dicendum, quod reatus fundatur in macula: quia ex macula obligatur homo ad penam eternam: cum peccatum relinquit habitum et dispositionem in anima, et pondere illius trahit ad aliud-peccatuin simile illi, ut dicit Gregorius, sed non obligat ad pcenam. Sed de hoo sufficienter disputatum est super distinctionem XXXVII libri I Sententiarum.
Tamen notanda est distinctio Magistri in Littera de reatu, scilicet quod reatus in Scriptura aliquando accipitur pro culpa, aliquando pro obligatione pone eterne vel temporalis. Dicit enim Augustinus, quod crimen est, quod est dignum accusatione et damnatione eterna, Veniale autem, quod hominem usque in reatum perpetue mortis non gravat: verumtamen peenam meretur, sed facile indulgetur.
Membrum 3
De modis peccatorum, et incidenter quod non sint plura peccata capitalia quam septemMEMBRUM III. De modis peccatorum, et incidenter quod non sint plura peccata capitalia quam septem?
Quod autem postea querendum esset de modis peccatorum, in antehabitis suf ficienter, scilicet in distinctione XXXIX libri IL Sententiarum °, et in tractatu XIX Summe theologiz, quest. 128, disputatum est, ubi agitur de differentiis actuum, de commisso,et omisso,et negligentia: nec ista oportet hic iterare: quia. facile est ibi requirere.
Unde non remanet hic inquirere, nisi qualiter sint peccata septem capitalia, et non plura, sicut dicit Gymnasias super Exodum.,
Hec enim videntur esse plura. 1. Proverb. vi,16 et seq., super illud: Sex sunt que odit Dominus, seplimum detestatur anima ejus: oculos sublimes, etc. Ibi Glossa dicit, quod ibi Salomon enumerat sex criminalia peccata, que comparatione discordiam seminantis minora esse dicit. Tamen nullum ibi enumerat de istis. Ergo videtur cum ibi enumerat sex, et hic septem, quod capitalia peccata tredecim sunt, et non septem tantum.
2. Adhuc, Vitium amplioris est divisionis quam virtus: quia vitium fit omnifariam, virtus autem ex una sola et causa tota, ut dicit Dionysius . Sed septem sunt virtutes, quatuor scilicet cardinales, et tres theologice: ergo multo sunt plura vitia.
3. Adhuc, Dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod quelibet virtus cardinalis media est duarum malitiarum: ergo ad minus octo erunt capitalia.
Solutio. Dicendum, quod superius in tractatu de septem vitiis capitalibus de omnibus istis disputatum et determinatum est, ubi etiam dictum est quare septem sunt, et qualilter multiplicantur per objecta que sunt fines. Et ibi etiam dictum est, que et quot filia oriuntur ex quolibet.
Ad primum dicendum, quod Salomon ibi non proprie enumerat septem capitalia peccata, sed enumerat ea que conturbant communicationem hominum et cohabitationem.
Ad aliud dicendum, quod vitium bene amplioris divisionis est quam virtus: sed non omne vitium capitale est.
Smunirer respondendum est ad sequens: quia verum est, quod quelibet virtus cardinalis media est duarum malitiarum: sed non quelibet malitia vitium capitale est, licet sit vitium oppositum illi virtuti quam circumstat sicut extremum: quia in extremis est vilium, virtus autem est in medio: medium vero conservans est in omnibus que ex contrariis composita sunt.