Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 76
De natura et complexione formati corporisQuidam enim nituntur probare, quod convenientius esset humanum corpus simplex quam compositum, objicientes logice sic:
1. Motori simplici secundum conve nientiam nature aptalur mobile simplex: anima rationalis motor simplex est, non compositus ex diversis que sunt diversorum generum: corpus hominis est mobile a tali anima: ergo videtur, quod convenientius esset simplex quam commixtum.
2. Adhuc, Anima est in corpore (ut dicunt Socrates et Plato) ut perficiatur utraque virlute, scilicet intellectuali et morali per Dei donum, non per doctrinam vel assuefactionem, sed ut hoc mereatur a Deo. Hi enim duo dixerunt, quod virtus nec est discibile vel assuescibile bonum, sed Dei donum. Simplex corpus, in quo non est resistentia vel pugna unius ad alterum, facilius convertitur ad electionem motoris quam compositum: ergo videtur, quod convenientius fuisset, quod corpus hominis fuisset simplex quam compositum.
Contra: Dicit Commentator super secundum de Anima, quod diversitas que est in corpore, est a diversitate potentiarum que est inanima. Sed multa diversitas est in qualibet specie anime. Vegetabilis enim habet nutrilivam, augmentativam, et generativam etiam in homine: sensibilis quinque sensus extra, et quinque intus: et exteriores noti sunt: quinque intus, ut dicit Avicenna, sunt sensus communis, imaginativa, phantasia, estimativa, memorialis: et iste sunt cognitive omnes: et preter hoc habet motum secundum appetitum et desiderium sensualitatis. Similiter rationalis multas habet partes, scilicet intellectualem, rationalem, et moralem, voluntatem, memoriam, et secundum appetitum rationalem motivum ad electionem, que operantur omnes in organis. Quia sicut dicit Constabenluce in libro de Differentia spiritus et anime, etiam intellectualis sive rationalis potentia operatur in spiritu (ranseunte per tres cellulas cerescilicet, mediam, et postremam, abstrahendo scilicet, ordinando, et eliciendo quid judicandum sit de quolibet. Cum ergo tot potentiarum operationes per corpus homogenium sive simplex nullo modo fieri possint, non conveniebat secundum naturam anime rationali aptari corpus simplex sive homogenium.
Ulterius queritur, Si corpus hominis commixtum est ex diversis elementis, utrum in illo mixto elementa sint equalia secundum quantitatem ?
Et videtur, quod sic. Dicit enim Avicenna, quod elementa secundum substantiam salvantur in mixto: cujus signum est, quia mixta resolvuntur in ea. Cum ergo non sint mixta, nisi quia minimum unius est cum minimo alterius, et in nullo genere sit aliquid minus minimo, videtur quod minima ignis sint equalia minimis aeris et aque et terre: et sic equaliter est ibi de quolibet elemento secundum quantitatem.
Contra: 1, Avicenna et Algazel dicunt, quod verum est, quod equaliter mixtum ex quolibet elemento locum habere non potest in mundo ad quem moveatur vel in quo quiescat, nullum enim elementum dominatur in ipso ad cujus locum inclinetur: corpus hominis inclinatur secundum locum et motum ad terram: ergo videtur, quod plus sit ex terra, et minus ex aliis elementis.
2. Adhuc, Hoc videtur dicere textus Genesis, u, 7: fecit igitur Dominus Deus hominem de limo terre, ubi dicit Augustinus, quod "limus est terra humida sive infusa." Non ergo videtur equaliter esse ex omnibus elementis.
Et videtur, quod sic: corpus enim Ade optimse complexionis fuit sicut quod Deus ipse fecerat, et optima compositionis in corpore. Optime complexionis virtutes reducte sunt ad equale: non enim est complexio nisi ad equale. Complexio autem est equalitas humorum: equalitas autem humorum non est nisi ex gequalitate qualitatum elementorum mixtorum. Dicit enim Aristoteles in I de Generatione et Corruptione, quod mixtio est miscibilium alteratorum unio. Et intelligit de unione
virtutis et potentia, qua unio vocatur equalitas in complexione. Ergo videtur cum heec sit bonitas uniuscujusque corporis human et sanitas, quod hance bonitatem maxime illud corpus habuit: quia Deus ipse fecit et operatus est.
Contra: Augustinus dicit super Genesim, quod in corpore hominis prevalet elementum ad patiendum quam ad faciendum aptius, sicut est elementum inferius, scilicet aqua, et terra. Et si elementa inferiora prevalent, ergo virlutes eorum prevalent: ergo videtur, quod in corpore hominis primi non equaliter secundum virtutem fuerunt elementa.
Utrerius queritur, Quid factum sit de illa equalitate post peccatum, vel unde ablata ? Debuit enim transfundi in natos a parentibus: et videmus, quod hoc non fit: corpora enim nostra infirma sunt et ponderosa, et non semper in equalitate et sanitate consistentia.
Si dicatur, quod per justitiam divinam ablata est illa equalitas propter peccatum. Contra: Ex ordine justitie est, quod si per aversionem aliquis punitur, per conversionem et satisfactionem pcena eadem aufertur, et restituitur in statum pristinum. Sed nos videmus, quod post baptismum et conversionem, ctiam in sanctis adhuc remanet pena. Ergo videtur, quod non sit secundum ordinem justitie inflicta, sed a natura ipsa contracta.
Ulterius queritur de erectione et rectitudine stature hominis, qualiter et propter quid indita sit corpori hominis ?
1. Dicit enim Gregorius Nazianzenus, loquens de imagine ad quam factus est homo sic, quod rectus est hominis habitus, et ad ccelum sese sustollens, sursumque respiciens. Principalia haec dona certissimum est esse approbantia regiam potestatem. Etenim solus ita formatus est, ceterorumque omnia prona sunt corpora et in deorsum proclivius inclinata, Differentia honoris ostenditur, scilicet ut constet illa esse hujus subjecta potentiae: hunc autem supereminentis existere dignitatis.
2. Adhuc, Cassiodorus dicit sic in libro de Anima: "Procerum animal homo, etin effigiem pulcherrime speculationis erectum ad res supernas intuendas, et vestigium gratiae imitande apparet in hac erectione."
3. Adhuc, Basilius in Herameron: "Pecudes omnes terrene sunt: ob hoc inclinantur ad terram. Sed alia est plan; tatio celestis hominis, qui quantum habitu figure corporis, tantum dignitate distat a pecoribus. Illorum facies deorsum fixa in terram perspectat: et quod ejus libidini jucundum est, hoc spectatur. Tuum vero caput ad ccelum semper erigitur, oculi tui superna semper respiciunt. Sed si tu te corporis voluptate feedaveris, obediendo luxui ventris et inferioribus ejus partibus, comparatus es jumentis insipientibus, et similis factus es illis."
4, Adhuc, Ambrosius in Hexrameron: "Bic dicendum est de corpore hominis, quod prestantius ceteris decoris gratia esse quis abnuat? Nam si unam atque camdem omnium corporum terrenorum videamus esse substantiam, fortiludo quoque et procerilas major sit in quibusdam bestiis, forme tamen humani corporis venustior est status, erectus, et mediocris, ut neque enormis proceritas sit, neque vilis et abjecta pusillitas, inter ceelestia positus, ut ibi semper habeat animum."
3. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIIL Questionum: "Corpus hominis solum inter animalium terrenorum corpora, non pronum, nec in ima prostratum est: cum sit visibile et ad intuendum ccelum erectum: et tale est, ut ad contemplandum ccelum sit aptius et in hoc ad imaginem et similitudinem Dei magis quam cetera animalium corpora merito videri potest esse factum."
Solutio. Dicendum ad primum, quod stultum est et innaturale, anime rationali attribuere corpus simplex vel homogenium: quia in illo, sicut probatum est objiciendo, non posset exercere operationes potentiarum. Sicut enim probat Aristoteles in secundo de Anima, sicut partes anime se habent ad particularia organa, ita tota anima ad totum corpus. Unde si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Et ideo corpus simplex nullo modo competebat anime in quo exerceret operationes.
Ad ARGUMENTUM quod videtur hoc probare, dicendum quod est ab adjunctis tractum, et est in secunda figura, in qua medium est ante extrema: et propter hoe incidit in eo fallacia consequentis. Adhuc etiam fundatur super falsum. Hac enim est falsa, anima rationalis est motor simplex: quia anima in habitudine qua se habet ad corpus, valde est composita.
Ad aliud dicendum, quod simplex corpus nec animabile est, nec mobile ab anima: et ideo nec ad bonum, nec ad raalum converlibile ab anima: in illo enim non movetur spiritus qui est virtutis vector: et ideo falsum est cum dicit, quod hoc facilius convertitur ad bonum.
Av ip quod ulterius queritur, dicendum quod elementa secundum equalem quantilatem non fuerunt in corpore Ade, nec sunt in corpore alicujus hominis. Et hujus ratio est secundum naturam: quia consistentia corporum inferiorum et substantia, est ex terra: et illam necesse est abundare. Continuitas vero ex aqua est conlinuante terrestrem substantiam in omnibus partibus: et ideo etiam illam oportet abundare, ut undique diffundi possit continuando. Spirituale autem humidum quod in talibus corporibus est, sicut et ipse spiritus, non est nisi ad vehendam virtutem de una parte in alteram secundum virtutem vitalem, naturalem, et animalem: et ideo illud in quantitate non debuit esse tantum: esset enim ad impedimentum operationis ut evanesceret in eo virtus. Similiter igneum non est in corpore nisi ad digestionem: que licet inchoetur in hepate, tamen sub medio thalamo cordis, ut dicit Aristoteles, perficitur: et ideo si abundaret sicut alia elementa secundum quantitatem, incenderet et dissolveret et membra et virlutes, propter suam ustivam qualitatem. Propter quod non poterunt elementa superiora ita abundare in corpore sicut inferiora.
Et quod dicit Avicenna, quod elementa sunt in mixto, verum est. Aliler enim mixtum non resolyeretur in elementa. Unumquodque enim resolvitur in ea que essentialiter in ipso sunt. Sed quando dicitur, quod minimum unius est cum minimo alterius, non intelligitur de minimo secundum quantitatem, sed intelligitur de minimo secundum proportionem ad actum medii, ad quod deducitur mixtum ab excellentiis contrariorum, que sunt in simplicibus. Talis enim numerus proportionum est, quo ligavit Deus omnia mixta ne dissolvantur, sed contineantur in uno actu mixti. Et hoc est quod dicit Boetius in libro quinto de Consolatione philosophie: "Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet, ac mersas deducant pondera terras." Ad id quod contra objicitur per Avicennam, concedendum est. Et hec est ratio, quod dicitur de d¢mo terre, cum tamen sit ex omnibus elementis: limus enim terra est infusa humido, rubra ca lido igneo, formabilis in diversas formas spirituali aereo humido. Et ideo etiam magis dicitur de limo, quam de terra, ut ex terra habeat consistentiam, ex humido aqueo continuitatem, cx humido aereo spongiositatem, ut possit undique penetrare spiritu et virtute, ex calido igneo puritatem et digestionem.
Ad id quod ulterius queritur, Utram in corpore Ade complexionantia fucrint equalia secundum virtutem et potentiam ?
Dicendum, quod equalitas est duplex, scilicet proportionis ad medium remotum ab excellentiis contrariorum, hoc modo scilicet quod unumquodqve tanta virtutis fueril in eo, quanta optime sulfecit ad constituendam bonam habitudinem complexionis. Et talis fuit in corpore Ade equalilas: talis enim squalitas causa est sanitatis et optime habitudinis. Et corpus Ade, ut dicunt Sancti, in slatu primo scilicet innocentie, nec fuit in firmabile, nec dissolubile. Et est equalitas complexionantium virtutum intra se, ut scilicet tantum sit de frigido, quantum de sicco, et tantum de frigido, quantum de calido. Et hoc non fuit in corpore Adw: quia hoc esset causa pugne et dissolutionis, et non hone habitudinis. Cum enim sint quatuor qualitates, et dua tantum sint principia, ut dicit Aristoteles in libro de Causis, longioris vite, scilicet calidum et humidum. Calidum enim non facile infrigidabile, et humidum non facile siccabile. Et due sint qualitates mortificalive, frigidum scilicet et siccum: frigidum ut agens, siccum ut patiens: que etiam non deserviunt ad vitam, sed ad figuram vivi, frigidum scilicet in comprimendo partes, ne recedant ab invicem: siccum in tenendo figuram quam necesse est esse diversam in omni corpore organico: quia aliter anima operationes partium suarum non posset perficere, nisi essent in diversis figuris organa. Et ideo necesse fuit, quod in corpore Ade et in quolibet corpore alio perfecto secundum complexionem et sanitatem, fuerit major virtus calidi quam frigidi, et major virtus humidi quam sicci. Proportione tamen ad medium complexionale equalia sunt secundum virtutem, et equaliter remota ab excellentiis primarum qualitatum simplicium.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod dictum Augustini intelligitur, quod inferiora elementa abundant in corpore hominis materialiter propter causam que dicta fuit paulo superius: quia scilicet ex terra est substantia corporis, et ex aqua continuitas. Sed ex hoc non sequitur, quod adundent secandum excellentiam virtutis agentis vel patientis: quia numeris proportionum mixta et complexionata ita ligantur, quod ad excellentias erumpere non possunt. Istis enim numeris ligavit Deus elementa mundi,ut unumquodque alteri conveniat, et maxime in mixto et complexionato, sicut patuit in versibus Boetii paulo ante inductis.
Ad aliud quod ulterius queritur, dicendum, quod si Adam remansisset in statu innocentiz, ut dicunt Augustinus et Anselmus, et generasset in illo, equalitatem istam transfundisset in posteros. Sed quia peccavit, et justitiae ordinem corrupit, qui Deo subdi debuit et mandatis ejus, ideo per ordinem justitie corruptus est talis ordo in ipso: et quia peccavit non ut singularis homo, sed ut principium materiale omnium hominum, ideo tota massa corrupta est in ipso: et quia ex massa fit transfusio seminis, ideo necesse fuit per ordinem justitia divine, quod corruptio transfunderetur in posteros. Et quamvis per conversionem et baptismum auferatur culpa originalis, tamen poena sequens culpam manet et in corpore et in anima, ut dicit Augustinus, ad exercitium virtutis, et promotionem meriti, quod acquirit homo ex pugna: quia non debetur corona nisi pugnanti et vincenti.
Ad id quod ullerius queritur, scilicet de rectitudine stature, dicendum quod. erectio et rectitudo indicant quod dicunt Sancti, et etiam Ovidius in I Metamorphoseon, qui dicit: "Os homini sublime dedit, ccelumque tueri Jussit, et erectus ad sidera tollere vultus." Unde sine dubio regiam potestatem et dignitatem in homine significat, ut dicit Gregorius. Et ipsa rectitudo rectitudinem justitie demonstrat, ut dicit Bernardus, et erectio faciei significat erectos debere esse sensus et intentionem ad contemplanda et desideranda celestia. Et hujus causa secundum naturales est, quod calor a loco digestionis et a spiritualibus elevans spiritam, quo rectius elevat, eo magis serenat, quod forme elevate in spiritu splendidiores cleventur ad caput, et fiant in ea operationes virtutum apprehensivarum. Econtra de animalibus pronis in terram, spiritus deprimuntur et obscurantur et inspissantur, in quibus non possunt fieri operationes rationales.
Dicendum, quod alia de causa habet hoc planta, et alia de causa habet hoc homo. Plante habent hoc per necessitatem nature: quia, sicut dixit Pythagoras, omnium plantarum terra est mater, sol pater: et ideo sole evocante plantas, omnes plante porrigunt ad solem stipites, ramos, folia, flores, et fructus: quia humidum quod est in eis non terminatur ad completam digestionem nisi per calorem’solis. In homine autem est, ut conspective virtutes, qua incipiunt a sensibus, depurate a fumis obscuris, superiorum decore informentur: et sic ostendatur homini, quod ad superiorem sedem natus est, et non obscuretur in infimis.
On this page