Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 77

De unione corporis cum anima
1

QUASTIO LXXVII. De unione corporis cum anima.

2

Tertio, Queritur de unione corporis et anime.

3

Et circa hoc queruntur quinque, scilicet an anima rationalis unibilis sit corpori ? Secundo, Et si est unibilis, utrum per medium, vel sine medio, et utrum uno medio vel pluribus ? Tertio, Utrum una sola anima intelleclualis sit in omnibus corporibus, vel multe, ita quod singule in singulis corporibus ? Quarto, Quomodo sit in corpore anima, utrum tota in toto, et in qualibet parte tota vel non? Quinto, An sit separabilis a corpore vel non ?

Membrum 1

4

MEMBRUM I. Utrum anima rationalis unibilis sit corpori ?

5

Primo ergo queritur, An anima rationalis unibilis sit corpori?

6

1. Sicut enim dicit Gregorius Nyssenus in libro de Homine, "Difficultas hu jus questionis compulit Platonem dicere, quod homo non est compositus ex corpore et anima, sed est anima utens corpore‘."

7

2. Ad hoc ergo quod non conjungantur ad unum constituendum, quidam objiciunt sic a majori: quia magis videtur, quod illa que minus distant, ut quinta essentia et elementa, conjungibilia sunt ad unum constituendum, quam ea que plus distant, sicut sunt corporeum et incorporeum: et non uniuntur ad unum constituendum ceelum et elementum: ergo nec corporeum, et incorporeum, anima scilicet et corpus.

8

3. Adhuc, Ratio Platonis fuit, quod queecumque uniuntur in unum, quod neutrum unitorum est, distant a formis quibus unumquodque unum est in seipso. Et probabat hoc: quia si non distarent a formis illis, per unionem non unirentur, sed remanerent distincta: et quod aliqua remaneant distincta et conjunguntur in unum, illa duo non possunt esse unum. Si ergo anima unitur corpori, ipsa unione anima incipit distare a propria natura: sed hoc est falsum + quia sic simul confunderentur corpus et anima, et neutrum remaneret quod erat prius: ergo videtur, quod anima non potest uniri corpori ad unum constituendum.

9

4, Adhuc objicit Plato, quod secundum nullum nature ordinem duo in seipsis perfecta, perfectionibus suis na turalibus conjungibilia sunt ad unum constituendum, maxime si due sunt hypostases. Hoo etiam probabat per inductionem in omnibus. Et si forma et materia constituunt unum, non sunt hypostases perfect. Similiter si universale in particulari est unum secundum esse, universale non est hypostasis. Sed anima rationalis hypostasis est perfecta et hoc aliquid: corpus organicum hypostasis perfecta et hoc aliquid: ergo secundum naturam non sunt conjungibilia ad unum constituendum.

10

5. Adhuc, Ad idem objicit, quod ani ma et corpus ad invicem habent se sicut motor et mobile: ex motore autem et mobili secundum naiuram non fit unum, sed motor manet distinctus in se, et mobile distinctum in se, ut patet in nauta et navi, et ceelo et motore cceli, qui secundum Philosophos est intelligentia. Intelligentia autem et secundum Stoicos et secundum Peripateticos nulli unibilis est, licet inconfuse procedat per omnia nullo sibi obstante, nec corporeo, nec incorporeo. Cum ergo anima rationalis sit unum intellectualium, nulli unibilis est ad constituendum tertium.

11

Sed contRA hoc est, 1. Quod dicitur in libro de Spiritu et anima, sic: "Sunt corporis et anime quedam similia, corporis scilicet supremum, et spiritus infimum, quibus sine naturarum confusione, personali tamen unione facile conjungi possunt: similia enim similibus gaudent?." Et determinat parum infra que sint illa similia sic dicens: "Anima que vere spiritus esf, et caro que vere corpus est, in suis extremitatibus convenienter et facile uniuntur in phantastico anime, quod non est corpus, sed simile corpori, et sensualitati carnis que vere-spiritus est, quia sine anima fieri non potest." Ergo videtur, quod secundum ista extrema utriusque, anima sit unibilis corpori.

12

2. Adhuc, Infra, Ibidem, "Gonvenientissima media sunt et carnis et anime sensualitas carnis, que maxime ignis est, et phantasticus spiritus qui igneus vigor dicitur et ceelestis origo: quo fit mira societas carnis et anime, spiritus vite et limi terre. Sic enim dicit Scriptura, Genes. u, 7: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vile."

13

3. Adhuc, Arguunt quidam per rationem: Que enim diffiniuntur invicem ad unum constituendum, unibilia sunt: anima rationalis et corpus organicum de- finiuntur ad invicem ut perfectio ad per- fectum: ergo ad unum constituendum unibilia sunt. 4, Adhuc, Quacumque communicant sibi invicem in passionibus et operatio- nibus, conjuncta sunt, ut probat Aristo- teles in I Politicorum. Anima rationalis et corpus in passionibus et operationi- bus communicant sibi. Ergo in uno con- stituto unita sunt sive conjuncta. 3. Adhuc, Gregorius Nyssenus dicit, quod continens semper est incorporeum quod per se continens est: contentum autem quod continentia indiget ne dis- solvatur, semper corpus est: continens autem et contentum semper conjuncta sunt et unita, et unum constituunt. Ani- ma rationalis est continens, corpus con- tentum: cujus probatio est, quod dicit Aristoteles in fine primi de Anima, quod anima continet corpus. Et addit signum dicens: "Egrediente enim anima exspi- rat corpus et marcescit et dissolvitur." Ergo anima rationalis unibilis est corpori ad unum constituendum. remanent distincta secundum formas et proprietates suas, sicut paulo ante diSolutio. Dicendum, quod absque omni dubio anima rationalis et quecum- que alia anima et ex ordine creationis et ex ordine nature unibilis est corpori ad unum animatum constituendum: et operationes vite que essentiales sunt et naturales, preter intellectuales solas, non potest exercere nisi per corpus et in corpore. Intellectuales autem exercetsine corpore; quia secundum illas separata est, ut in antehabitis determinatum est, questione de diffinitionibus anime '. Ad primum ergo dicendum, quod Plato erravit in hoc, quod putabat, quod nulla — duo diversa unirentur in unum, nisi per modum mixti et confusi, ubi utrumque unibilium alterat reliqaum. Et hocnon est verum, nisi in corporibus qualitates activas et passivas habentibus: in his autem gue conjunguntur sibi ad com municandum in una passione scilicet vel opere, non est talis unio, sed utrumque distinctum manet: refertur tamen ad opus modo suo. vel passione: et in hoc unum est sicut principans, et alterum sicut subjectum. Et hoc modo junguntur sibi intellectus et appetitus, corpus et anima.

14

Ad aliud dicendum, quod uno modo plus distant corporeum et incorporeum, quam corporeum et corporeum, genere scilicet. Alio modo nihil distant, ordine scilicet communicationis in operibus vite et passionibus. Et sic anima et corpus nihil distant, sed immediata proportione se habent ad invicem, nisi quod anima in talibus est sicut principans, et corpus sicut subjectum.

15

Ad aliud dicendum, quod Plato errabat sicut paulo ante dictum est: quia pone bat unionem ad modum mixtionis vel confusionis: et hoc non est verum: est enim quedam unio ad modum commu nicationis plurium in uno: et sic unita remanent distincta secundum forma et proprietates suas, sicut paulo ante di ctum est’: in nullo enim distinguuntur, nec distant a proprietatibus suis, nisi quod anima in operibus vite et passioni bus est sicut principans, corpus autem sicut subjectum, et ad electionem anime motum. Ad aliud dicendum, quod nec anima nec corpus est hypostasis perfecta, sed homo constitutus ex anima et corpore. Corpus enim est, ut dicit Philosophus jin secundo de Anima, ut materia, et hoc non est hypostasis, sed imperfectum per fectibile: anima, ut ibidem dicit, est | sicut forma, que etiam non est hyposta- ‘ sis, sed perfectio perfectibilis. Ad uttimum dicendum, quod ex motore et mobili ubi motor non est perfectio mobilis secundum esse nature, sed ut nauta et navis se habent, et motor ceeli se habet, numquam fit unum: ex motore autem et mobili ubi motor perfectio est mobilis secundum esse naturale, semper fit unum constitutum ex utroque.

16

Quae in contrarium adducuntur, procedunt.

Membrum 2

17

MEMBRUM II. Utrum anima sit unibilis corpori per medium vel sine medio ? et, Utrum uno medio vel pluribus ?

18

Secundo queritur, Posito quod anima sit corpori unibilis sicut est, utrum per medium vel sine medio, et utrum uno medio vel pluribus uniatur ?

19

Et videtur, quod sine medio: quia 1. Si haberet medium quo conjungeretur et uniretur, cum anima sit incorporea et simplex, ut dicit Augustinus, oporteret quod medium esset partim corporeum, et partim incorporeum, et partim simplex, et parlim compositum: et hoc esse non potest: ergo non est medium in unione corporis et anime.

20

2. Adhuc, In omnibus extremis que uniuntur per medium, extremum conjunctius est medio quam extremo: si ergo inter corpus et animam est medium, anima rationalis conjunctior est illi medio quam corpori: sed ex conjunctione anime ad corpus corpus efficitur animatum et compositum animal: ergo multo magis ex conjunctione anime ad medium, medium efficitur animatum: et ex utroque, scilicet anima et medio compositum, efficitur animal: ergo in conjunctione animead corpus, animal medium est, quod derisorium est.

21

3. Adhuc, Inter formam et materiam nullum est medium secundum omnes Philosophos: anima autem est forma, et corpus materia, ut dicit Philosophus in II de Anima: ergo in unione corporis et anime nullum cadit medium.

22

4. Adhuc, Sicut se habet anima vegetabilis ad corpus quod vegetat, ita se habet anima sensibilis ad corpus quod sensificat, et anima rationalis ad corpus quod vivificat vila rationali: sed in unione anime vegetabilis ad corpus quod vegetat, nullum est medium: ergo nullum est medium inter animam sensibilem et corpus quod sensificat, et animam rationalem et corpus quod vivificat.

23

Contra: 1. Plato in Timaeo dicit, quod extrema sensibilis mundi, ignis scilicet et terra (dixit enim colum igneum esse propter luminositatem) non conjunguntur nisi duobus mediis, sicut In numeris duo solidi numeri, qui corporales dicuntur, non conjunguntur nisi duobus mediis. Si enim dicam bis duo bis, perficio solidum qui est octo, et est primus solidus: si enim dicam ter tria ter, perficio solidum secundum qui est viginti septem: et inter hos duos numeros duo cadunt media, seilicet duodecim et decem et octo: quorum unum, scilicet duodecim se habet ad primum soliduin, scilicet octo, sesquialtera proportione, et in eadem proportione se habet viginti septem ad decem et octo: continet enim totum et alteram ejus partem. Quia igitur Deus, ut dicit Plato, ad rationem numcrorum, ut dicitur in prowemio Arithmetice, composuit mundum, indiguit ut duo extrema sensibilis mundi, ignis et terra, duobus mediis, aere scilicet et aqua, convenirent ad mundum constituendum. Cum ergo plus distent corporeum et incorporeum, quam ignis et aer, videtur quod incorporeum quod est anima, et corporeum quod est corpus, sine medio non possunt uniri.

24

2. Si forte aliquis dicat, quod anima secundum se et per essentiam suam non unitur corpori, sed manet separata, et in suis potentiis solis unitur corpori. Hoc nullo modo esse potest, nec secundum fidem, nee secundum philosophiam. Secundum fidem: quia expresse dicit textus Genesis, u, 7, quod inspiravit in faciem ejus spiraculum vite, et facts est homo in animam viventem. Et hoc non esset verum, nisi anima secundum suum actum substantialem qui est vita, conjungeretur corpori. Secundum philosophiam autem: quia anima secundum definitionem substantialem definitur ut unibilis corpori ab Aristotele, et ab Avicenna, et ab omnibus Philosophis: definitio enim gus demonstratio est, positione differens sola, et dicit quid et propter quid, haec est secunda de anima, quod est principium et causa vite hujus, hoc est, corporis organici potentiam vite habentis. Ergo anima per seipsam et substantialiter unibilis est corpori: nec unitur secundum potentiam, nisi secundum naturam prius uniatur secundum essentiam sicut perfectio perfectibili.

25

3. Adhuc, Ista responsione data non est soluta questio: dicit enim Aristoteles in If de Anima, quia quod est in toto, hoc est, in tota anima ad totum corpus, est in parte, hoc est, in potentia ad partem corporis, que est organum particulare. Unde si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Unde de potentiis redit eadem questio, Utrum cum medio vel sine medio uniantur organis ? et remanet eadem difficultas questionis.

26

Si forte dicat aliquis, sicut multi dixerunt, quod anima dupliciter unitur corpori, ut perfectio scilicet, et ut motor. ft ut perfectio unitur sine medio, ut motor autem unitur per medium. Hoe directe erit contra philosophiam naturalem: quia in principio septimi Physicorum demonstrat Aristoteles, quod inter motorem naturalem et id quod movetur ab ipso, nullum potest esse medium. Et si objicitur de lapide jacto, qui separatur a jaciente, et tamen movetur ipse. Dicit, quod hoc non potest esse, nisi ubi primum movens cum eo quod movet, aliud apprehendit in quo remanet vis primi moventis, sicut cum lapide jacto impellitur aer a primo jaciente.

27

4. Si propter hoc concedatur, quod sine medio conjungitur. Contra: Oportet disponi corpus ad hoc ut animetur: ergo ad minus dispositiones medie sunt inter unionem corporis et anima.

28

5. Adhuc, Sicut dicit Commentator super XI prime philosophiz, oportet quod proportionetur virtus moventis virtuti mobilis, quia aliter non movebit: sed quidquid est per quod proportionatur virtur moventis virtuti mobilis, illud medium est: cum igitur anima sit motor corporis, ut habitum est, oportet, quod virtus anime ad movendum, proportionetur virtuti corporis ad hoc quod moveatur: et sic due proportiones erunt medi, anime scilicet ut moveat, et, cor poris ul moveatur: et sic videtur, quod duobus mediis anima et corpus uniuntur.

29

6. Adhuc, Augustinus in auctoritate preinducta in precedenti membro, dixit duo esse media unientia carnem et spirilum, scilicet sensualitatem carnis, que maxime ignis est, et phantasticum spiritum qui igneus vigor est: quibus mediantibus fit mira societas carnis et anime, spiritus vite et limi terre.

30

Ulterius queritur, Si sufficiunt unum medium, vel duo, vel exiguntur plura ?

31

Anima enim rationalis est substantia incorporea, cognoscitiva, simplex, a corpore separabilis, et per duo media respicit corpus, scilicet vegetabilem potentiam, et sensibilem. Similiter corpus ultima compositione est compositum: est enim mixtum et complexionatum, ex organis diversisin figura compositum, et compositione et complexione se habet ad animam: ergo duo sunt media ex parte corporis, et duo ex parte anima, que sunt quatuor.

32

Solutio. Dicendum, quod duplex est medium. Unum scilicet in se alterans et uniens extrema, sicut est medium in mixto et in complexionato. Et tale medium non est uniens corpus et animam; quia licet corpus a suis qualitatibus sit alterabile, anima tamen a suis proprietalibus essentialibus nullo modo alteratur. Et tale medium dicebat esse Plato in omnibus que uniuntur ad invicem, ut dicit Cregorius Nyssenus in libro de Homine. Est etiam medium congruentia quod facit congruere sibi extrema ad invicem: et tale medium necesse est esse duplex: unum quod faciat congruere unum extremum, et alterum quod faciat congruere alterum. Et tale me dium satis bene ponitur in libro de Spiritu et anima, scilicet quod summum carnis et imum anime conveniunt. Et summum carnis dicit esse sensualitatem, non illam que est pars anime sensibilis, sed illam que est sensualitas, quam anima influit corpori organico, ut per illam sicut instrumentum receptibilis sit sensibilium specierum sine materia, presente tamen materia sensibilis. Et hanc dicit esse ignem: quia id quod laxat organa ad sensibilium receptionem, calor naturalis est qui habet proprietatem ignis. Similiter cum dicit, quod medium est ex parte anime phantasticus spiritus, qui convenit sensualitati, non debet intelligi de spiritu qui sit spiritualis substantia et anima vel pars ejus, sed de spiritu qui defert formas sensibiles ab organis sensuum ad animam, quem probat Avicenna esse corporeum: eo quod in omnibus organis potentiarum anime sensibilis interioribus et exterioribus nihil recipitur, nisi sub figura corporali, nec in somno, nec in vigilia: nihil enim recipiunt potentiae anime sensibilis, nisi vel sensibile, vel cum sensibili: sensibile, sicut sensus exteriores: cum sensibili, sicut estimativa, que accipit nocivum et conveniens, sed non nisi cum sensibili, ut ovis videns lupum, estimat inimicum et nocivum et fugit: videns canem arcentem lupum, estimat amicum et accedit ad ipsum. Hic etiam spiritusin libro de Spiritu et anima dicitur vigor igneus: quia igneo vigore, qui calor naturalis est (qui proprietatem habet ignis, ut dicit Aristoteles, eo quod congregat homoge nia, et segregat heterogenia, quod proprium ignis est) laxat et penetrat organa et media sensuum, et defert in ea et ab eis in animam formas sensibiles. Hoc igitur modo accipiendo medium faciens sibi congruere extrema, anima per medium unitur corpori, et aliter non.

33

Ad primum ergo dicendum, quod hec ratio procedit de medio quod participatione extremorum est medium, sicut jam patuit: sed tale medium non est inter corpus et animam, sed medium congruentie, ut dictum est, quod facit congruere corpus anime et animam corport.

34

Ad aliud dicendum, quod medium per congruentiam conjunctius est anime quam corpori, sed ad unionem congruentius est corpus anime quam medium. Unde in argumento illo est fallacia equivocationis: quia diversa ratione dicitur conjunctum medium extremo,et extremum extremo. Extremum enim conjunctum est extremo ut perfectio perfectibili: medium autem conjungitur extremo ut instrumentum motori: que conjunctio non facit animal nec animatum, sed facit instrumentum in virtute motoris movens et adaptans sive disponens ad hoc quod corpus quod animabile est, anime conveniat ad vita opera tiones et passiones, in quibus (ut supra dictum est) anima est ut principans, et corpus ut subjectum: in omni enim communicatione principans et subjectum communicant in uno, quod utriusque est sub diversa ratione, ut dicit Aristoteles in I Politicorum.

35

Ad aliud dicendum, quod hoc pro cedit: nec inter corpus et animam est medium, secundum quod anima est ut forma, et corpus ut materia, sed (ut dictum est) secundum quod uniuntur in communicatione operum vite et passionum, in qua anima est ut principans, et corpus ut subjectum, anima utitur medio, spiritu scilicet et calore vivifico, quibus aptatur corpus ad communicationem anime in operibus et passionibus vite, ut dictum est.

36

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod anima vegetabilis et corpus quod vegetat, secundum quod referuntur ad eamdem communicationem opeTum vite et passionum, non utantur medio: utuntur enim medio, spiritu scilicet et calore, quibus communicant in operibus vite, que sunt nutrire, augere, generare frondes et flores et fructus. Et sic etiam medium est anime sensibilis cum suo corpore, et rationalis anime cum suo.

37

Ad ww quod in contrarium objicitur, dicendam quod satis rationabile est dictum Platonis: et ideo non in unione anime ad corpus sicut perfectio unitur pertectibili, sed in unione prout corpus et anima referuntur ad unam communicationem operum vite et passionum, rationabile est esse duo media, ut dictum est, scilicet sensualitatem carnis, et spiritum vivilicum, quo anima influit sensum et motum corpori, qui secundum principalia membra corporis, hepar scilicet, cor, et cerebrum, distribuitur in spiritum naturalem, vitalem, et animalem, Animalis enim oritur a cerebro, vitalis a corde, naturalis ab hepate.

38

Ad aliud dicendum, quod illa solutio nulla est et rationabiliter improbata.

39

Ad aliud dicendum, quod motor duplex est, scilicet separatus, ut nauta navis: et conjunctus, sicut anima corporis, et intelligentia coli. Et anima est motor convenientiam habens - cum utroque modo motoris: est enim separata per substantiam, precipue rationalis, et conjuncta, prout est perfectio corporis: et ideo ut est separata, conjuncta corpori per communicationem operum, utitur medio congruentia, ut dictum, est: sed ut conjuncta perfecto perfectibili, nullo utitur medio: sed (ut dicit Gregorius Nyssenus) ubique per seipsam penetrat in corpus sine confusione sui cum corpore: et corpus nusquam penetrat in ipsam, quia ipsa est continens, et corpus contentum.

40

Ad TRIA que contra objiciuntur, et probant medium esse inter animam et corpus, dicendum quod illa procedunt rationabiliter, sed non probant esse media nisi congruentiz, ut dictum est.

41

App quod ulterius queritur, dicendum quod quatuor et duo possunt dici media diversis rationibus, ut objectum est. Quecumque enim adaptant unum ad alterum per congruentiam communicationis in operibus vite et passionibus, illa possunt dici media et illa uno modo sunt duo, sensualitas ex parte corporis, et phantasticus spiritus ex parte anime, ut dictum est in libro de Spirilu et anima. Alio modo quatuor, duo scilicet ex parte anime rationalis vegetabile et sensibile, quibus conjungitur corpori, qua tamen sunt in ipsa substantia anime rationalis ut potenti, sicut trigonum in tetragono, sicut in prehabitis determinatum est. Et duo ex parle corporis, scilicet sensualis calor, et spiritus qui vehiculum virtutis est, et movetur in corpore, ut dicitur in libro de Differentia spiritus et anime, sicut luminaria in mundo: quia sicut lumina stellarum ubique penetrant in mundum, ut virtutes ccelestes omnibus partibus mundi invehant, ita spiritus vitalis et calor ubique penetrant per corpus, ut omnibus parlibus ejus inve hant virtutes ad opera vite et passiones.

Membrum 2

42

MEMBRUM II. Utrum una sola anima intellectualis sit in omnibus corporibus vel multz, ita quod singule in singulis corporibus ?

43

Tertio queritur, Utrum una sola anima intellectualis sit in omnibus corporibus, vel multe, ita quod singule in singulis corporibus ?

44

Dixerunt enim quidam Arabes, sicut et Averroes, et quidam alii, quod unus numero intellectus est in omnibus animabus et in omnibus hominibus.

45

Et hic error in tantum invaluit, quod plures habet defensores, et habet tres partes, scilicet quod unus numero intellectus sit in omnibus animabus humanis, una numero intellectualis anima in omnibus corporibus humanis, et quod post mortem in resolutione corporis et anime manet resolutum unum et idem numero. Qui error periculosus est nimis: et contra hunc errorem jam quidem disputavi cum essem in curia. Et quia defensores hujus heresis dicunt, quod secundum philosophiam est, licet fides Catholica aliud ponat secundum theologiam, propter hoc ostendere oportet qualiter hic error muniat se secundum philosophiam, et qualiter secundum philosophiam destruatur, et qualiter eorum rationibus respondeatur.,

46

1. Prima igitur ratio quam pro se inducere possunt, est hec: Unus effectus est cause indifferentis secundum essentiam, quamvis forte differat secundum modum suscipientis, et non secundum naturam ejus quod efficitur. Est autem una causa prima essentialis: forma autem est effectus per hoc quod a non esse ad esse procedit, et est quiddam quod est in anima et in materia, differens tantum secundum esse suscipientium. Dicit autem Aristoteles, quod omnes cause ad primam causam resolvuntur. Et dicit Avicenna et Avicebron in libro Fontis vite, quod prima forma est intelligentia, qua, sicut dicit Avicenna, dat omnes formas ex seipsa. Omnis ergo forma data, est lumen quoddam intelligentia. Videtur ergo, quod intelligentia per esse non divisa eorum in quibus est, non distinguitur, nec dividitur: ergo videtur, quod una numero est in omnibus in quibus est. Quod autem per esse non dividatur, probant: quia separata manet in omnibus, in quibus est, a motu et materia: eo quod intellectus nullius corporis est actus, ut dicit Aristoteles in IIT de Anima. Manet igitur intellectualis anima in omnibus, in quibus est intellectus, in simplici lumine cause prime indistinctus: et sic unus numero intellectus est in omnibus intellectualem naturam habentibus.

47

2. Secunda ratio eorum est, quod sicut dicit Aristoteles in V prime philosophiz, quod omne quod distinguilur et dividitur, aut distinguitur per formam, aut per quantitatem sive materiam. Si ergo intellectus unius anime distinguitur ab intellectu alterius, aut distinguitur per formam, aut per materiam. Non per formam: guia quorum est convenientia in forma, in forma illa non differunt: constat autem, quod omnes intellectus conveniunt in forma intellectualitatis. Nec per materiam distinguitur: quia aut distingueretur in materia in qua est, aut per materiam ex qua est. Non ex qua est: quia non est ex aliqua materia, nec spirituali, nec corporali: quia probatum est in III de Anima, quod dicit Anaxagoras, quod intellectus solus est simplex et immix tus, nulli nihil habens commune. Et ralio sua est, quia nihil est receptibile omnium et potentia omnia, nisi id quod nulli nihil habet commune: sicut receptibile soni, non est nisi absonum: et receptibile saporum, non est nisi insipidum. Sed intellectus possibilis est omnium receptibilis secundum rationem. Ergo nihil habet commune cum aliquo: distinctus ergo manet ab omnibus, et indistinctus in seipso. Quod autem indistinctum est in seipso, idem est in omnibus in quibus est: ergo intellectus unus et idem est in omnibus in quibus est: unus ergo in omnibus hominibus. Si forte aliquis dicat per materiam in qua est, non ex qua est: hoc esse non potest. Dicit enim Plato in Timeo, quod intellectus esse non potest nisi in anima: anima autem non est in aliquo nisi sicut in organo: intellectus ergo esset in organo. Et hoc stare non potest: quia si esset In organo, non reciperet aliquid nisi quod esset de natura illus organi: sicut nec visus aliquid recipit, nisi quod est de natura actus perspicui: eo quod visus fundatus est in organo quod est de natura perspicui. Hoc autem falsum est: quia intellectus possibilis est potentia omnia, ut dicit Philosophus, sicut tabula rasa potentia est omnis pictura: ergo videtur cum non distinguatur per materiam ex qua, vel in qua, quod idem sit apud omnes indistinctus et indivisus per numerum.

48

3. Tertia ratio est, quam inducunt ad hoc, quod intellectus non distinguatur nec per materiam ex qua, nec per materiam in qua. Dicunt enim, quod et verum est, quod quidquid est in potentia materiali ad aliquid in quo est sicut in actu perfecto, non venit ad illud nisi mediante actu imperfecto, qui est motus, sicut patet per inductionem in omnibus. In celo enim quod est in potentia ad ubi secundum materiam quantitatis, est motus localis quo renovatur secundum ubi. In generabilibus et corruplibilibus est materia, que est potentia ad formam, quam non accipit nisi motu ailerationis et generationis. Intellectus autem penitus immobilis est secundum substantiam. Ergo per nihil in quo possit esse, vel ex quo possit esse, potest distingui vel numerari: et quod per nihil distingui potest vel numerari, idem manet in omnibus: intellectus ergo idem est, non cadens in numerum, et manet in omnibus.

49

4. Quartam inducunt, quod quidquid ex se nec definit nec determinat aliquid per quod distinguatur et in numerum ponatur, remanet idem ubique et semper: intellectus ex se nihil definit nec determinat per quod in numerum ponatur: ergo idem remanet ubique in omnibus in quibus est.

50

5. Quintam inducunt, quod sicut lux et perspicuum sunt species et locus colorum, ut dicit Philosophus, et lux est indistincta species in omnibus coloribus, et perspicuum indistinctus locus omnium colorum: ita intellectuus, ut in IIT de Anima probatur', est species omnium intelligibilium, et locus intelligibillum specierum, in quo sicut in proprio loco salvantur intelligibiles species, et in quo generantur: sed resolutis omnibus que faciunt colorem hunc esse colorem et hic et nunc, non remanet nisi indistincta species colorum que est lux, que (sicut dicit Jacob Alkindi) omnium colorum est species et hypostasis: ergo a simili cum intellectus sit species et locus specierum intelligibilium, resolutis omnibus que taciunt speciem intelligibilem esse hujus vel hic, unus solus simplex est intellectus in omnibus intelligentibus, qui per applicationem luminis sui ad hunc vel illum, species intelligibiles facit in hoc etin illo: unus tamen est secundum substantiam, et idem in omnibus non numeratus.

51

6. Sexta via est, cui etiam multum innituntur defensores hujus erroris. Dicunt enim, quod id quod per se causa simplicitatis est et separationis a materia, maxime est simplex et separatum in seipso: simplicitatis autem et separationis in rebus non est causa nisi intellectus: igitur secundum se maxime est simplex et separatus. Inde procedunt ullerius sic: Quod maxime est simplex et scparatum, non distinguitur per hoc quod est in multis, sed remanet unum et idem in substantia: sed intellectus est maxime simplex: ergo intellectus qui est in multis, manet indistinctus et unus et idem in multis: et quod post mortem ex omnibus resolvitur rationalibus animabus, est unum et idem. Hance viam invenit quidam nomine Abubaker, qui alio nomine Almassor dicitur, et erat Maurus. Et propter hoc Aristotelem dixisse in XI prime philosophiz, quod etsi anima hominis separatur a corpore, tamen non tota, sed intellectus.

52

7. Septima via ejusdem est ad ejusdem erroris defensionem, et est hee, quod species accepta sine materia, est una natura indivisa, et nor dividitur secundum esse nisi per materiam: et hoc accidit ei in quantum est in materia et non secundum se. Hoc antem multo magis convenit ei quod est species specierum: est autem intellectus species specierum, ut dicit Aristoteles in II de Anima. Igitur non dividitur nisi parlicipatione materia: sed participare materiam, contra naturam intellectus est et contra difinitionem: ergo intellectus est penitus immaterialis: manet igitur indivisus in omnibus, et quod post mortem ex omnibus relinquitur, est unum et idem.

53

8. Octava via est, qua procedunt ad sui erroris defensionem. Ponunt quamdam propositionem qué habetur in libro de Causis et in VII Ethicorum, scilicet quod omne quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem ejus in quo est, et non secundum potestatem ejus quod inest. Et dant exemplum: quia colores existentes in corpore terminato, sunt in eo secundum potestatem corporis terminati, hoc est, materialiter: et existentes in perspicuo, quod est medium visus, sunt ineo secundum esse spirituale, quod est potestas perspicui: perspicuum enim corpus spirituale est. Unde secundum hoc esse nec habent materiam, nec contrarium: et existentes in oculo vidente, sunt in eo secundum potestatem oculi, hoc est, secundum esse simplex ct formale, sicut dicit Aristoteles in II de Anima, quod sensus est receptivus sensibilium specierum sine materia, materia tamen presente et objecto agente: sicut sigillum recipit figuram, et agit figuram in ceram, nihil communicando sibi de materia metalli, sed simplicem formam dando sibi. Ex ista propositione procedunt sic: Si intellectus recipit speciem universalem sine materia, recipit ipsam secundum potestatem intellectus: universale est ubique et semper, ut dicit Aristoteles in primo Posteriorum: ad hoc enim quod vere sit universale, exigitur quod sit in omnibus ubique et semper secundum rationem unam. Et sic est in intellectu et secundum potestatem intellectus. Dicit enim Aristoteles, quod universale est dum intelligitur, particulare dum sentitur. Si ergo inest secundam potestatem intellectus, potestas intelleclus est, quod sit ubique et semper secundum substantiam et ralionem: et quod ubique et semper est secundum substantiam et ralionem, indivisum est in omnibus et unum et idem: ergo intellectus in quo est universale, in omnibus et ubique et semper est indivisus et unus et idem secundum substantiam et rationem.

54

9. Nona via est, qua se nituntur defendere. Quia dicunt, quod ab omni philosopho scitur et supponilur, quod intel lectus quivere est hominis intellectus, est ille qui vocalur adeptus, de quo dicit Gregorius Nyssenus, quod Aristoteles et Democritus dixerunt, quod nemo talem habet intellectum nisi Philosophus. Adeptus autem intellectus, ut dicit Alpharabius, est guem adipiscitur intellectus noster possibilis ex luce intelligentia irradiantis super omnia intelligibilia, et agentis intelligibilitatem in eis, sicut lux in coloribus ' agit visibiliiatem. Propter quod ab Aristotele definitur color in I] de Anima, quod color est immutativus visus secundum actum lucidi. Dicunt ergo, quod cum recipitur intelligibile in intellectu possibili, et resolvitur ad lumen intelligentie, quod agit intelligibilitatem in omnibus intelligibilibus, id quod in omnibus intelligibilibus remanet in intellectu, est unum et indistinctum lumen intelligentie: et hic est intellectus humanus, ut dicunt: ergo intellectus humanus est unus et indistinctus in omnibus. Et hec ratio est Alpharabii in libro de Intellectu et intelligibili. Sed non utitur ea ad quod isti utuntur: utitur enim ea ad hoc, quod ostendat causam quare anima posita est in corpore, ut scilicet adipiscatur intelleetum cx intelligibilibus per disciplinam, ex quo habeat radicem immortalitalis. Et sic bona est ratio et fortis: quia nisi continue sic adipisceretur intellectum, ut dicit Alpharabius, frustra diceret Aristoteles in primo de Anima, quod videtur secundum prudentiam dictus intellectus non equaliter inesse omnibus, sed neque hominibus. Isti autem abutuntur ea in confirmationem sui erroris, arguentes, quod sicut lumen intelligentiae adeptum in omnibus unum et idem est et indifferens, ita intellectus adipiscens lumen illud est unus et idem in omnibus, fundantes se super illam propositionem, quod unius et ejusdem indifferentis actus, est una et eadem et indifferens potentia. Et haec ratio fuit Alexandri Commentaris Aristotelis, qui intellectum possibilem in homine dixit esse formam in corpore, ex commixtione et complexione elemen torum, quando ad equalitatem vel fere ad aequalitatem ceeli reducta est commixtio et complexio resultans. Dixit enim, quod et Avicenna videtur dicere in sexto de Naluralibus, quod quando commixtio elementorum ad talem equalitatem reducta est, tunc intelligentia que dat omnes formas, ut dicit, tali corpori dat formam similem forme ceeli: sed propter simplicitatem forma illa in ceelo dicitur intelligentia agens, in corpore autem organico dicitur anima intellectualis propter determinationem ad materiam.

55

10. Decima via est, qua dicunt, quod omnis forma que per esse distinguitur et multiplicatur in materia, potentia est in materia, et per mutationem vel motum educitur de ipsa. Intellectus autem nec per substantiam, nec per operationem est in materia, nec per mutationem et motum educitur de ipsa. Ergo nullo modo multiplicatur per ipsam: ergo unus et idem manet in omnibus non multiplicatus.

56

11. Undecima via probandi sumitur a quodam quod est intellectus propria passio, et est quod dicit Anaxagoras, et ponitur ab Aristotele in Ifl de Anima, quod scilicet intellectus nulli nihil habet commune. Ex hoc arguitur sic: Quod nulli nihil habet commune, remanet indistinctum et unum et idem in omnibus. Cujus probatio est, quia omnis dislinclio et divisio fit ex aliquo communi per differentiarum contrarietatem, vel materie divisionem. Intellectus nulli nihil habet commune, ut dictum est. Ergo unus et idem est in omnibus hominibus: et post mortem quod ab omnibus separatur, est unum et idem: separatur enim, ut dicit Aristoteles, sicut perpetuum a corruptibili.

57

12. Duodecima via est, qua errorem suum confirmant per rationem separali, et sic procedunt: Nihil est dislinctum per hoc a quo est universaliter separatum: intellectus universaliter separatus est a materia: ergo per materiam nullo modo distinguitur: et constat, quod formali differentia non separatur: ergo omnino remanet indivisus et inseparabilis. Quod autem indivisum remanet et inseparabile, est unum et idem in omnibus: et quod post mortem ab omnibus separatur, est unum et idem.

58

13. Decima tertia via, qua suum errorem confirmant, sumitur ex quodam simili. Scitur enim, quod virtus cordis in hominibus et in animalibus est una universalis in omnibus membris, ut vult Aristoteles. Et si per intellectum subtrahantur membra ad que determinatur virtus cordis, non remanet nisi una virtus universalis que cordis est: et si virtus cordis esset non organica, et esset indivisibilis et simplex, id quod esset in omnibus membris, esset unum indivisibile simplex: et quod remaneret ablatis omnibus membris, esset unum. Cum ergo, ut dicitur in libris de Causis, anima sit instramentum intelligentia, et una virtus intelligentiae sit m omnibus instrumentis suis: cujus signum est, ut dicunt, quia licet diversimode sentiant qui sentiunt, et diversimode imaginentur qui imaginantur: tamen omnes qui intelligunt, uno modo simplici et puro intellectu intelligunt: et hoc non posset esse, nisi una intelligentia esset, cujus esset instrumentum omnis anima: et sicin omnibus animabus est una et eadem intelligentia: et quod separatur ab omni anima sicut perpetuum a corruptibili, est unum et idem. Hec ratio supponit, quod intelligentia non sit pars anime. Et hac positio fuit omnium Arabum, qui hujus erroris primi sunt inventores.

59

14. Decimam quartam viam ponunt, quia dicunt: Quod participatur ab aliquo, et participando dividitur: aut participatur secundum esse, aut secundum essentiam: secundum esse, sicut genus a speciebus, ef species ab individuis: secundum essentiam dant exemplum in lumine solis, quod participatur ab omnibus generabilibus et corruptibilibus; et ideo generantur eo accedente, et eo recedente corrumpuntur. Ex hoc arguunt, quod si intellectus participatur, et in participantibus dividitur: aut participatur modo primo, aut modo secundo. Si primo modo: cum omnia talia debilitentur et confortentur secundum debilitatem et confortationem participantium, intellectus confortaretur et debilitaretur secundum diversitatem participantium: intellectus autem non sic confortatur et debilitatur, cum dicat Aristoteles, quod in senibus fortior est intellectus: non enim equaliter judicant juvenes senibus presbyteris: non ergo sic potest participari intellectus. Si dicatur, quod participatur secundo modo: tunc iterum sicut solis lumen a multis participatum, secundum virtutes eorum formativas que sunt in ipsis trahitur ad hoc et ad illud, in se tamen unum et idem manens: ita intellectus in omnibus in quibus est per continuum et tempus cui conjungitur, diversimode quidem operabitur, unus tamen manebit per substantiam in omnibus illis. Et sic iterum sequitur, quod intellectus unus est per substantiam in omnibus hominibus: et quod separatur ab omnibus post mortem sicat perpetuum a corruptibili, est unum et idem. Et huic rationi multum innituntur hujus erroris defensores.

60

15. Decima quinta via subtilis est. Dicunt enim, quod sicut est in formis corporalibus, ita est in spiritualibus: sed in corporalibus prima forma lux est, et non habet contrarium per quod alteretur vel distinguatur: tenebra enim opponitur luci non contrarie, sed privative. haec autem forma in quocumque sit, sive in ceelo, sive perspicuo, sive terminato corpore, in nullo tamen est, ut in II de Anima dicit Aristoteles, nisi secundum convenientiam cum perpetuo superius corpore, scilicet ccelo: ergo similiter erit in formis spiritualibus. In formis spiritualibus autem prima forma intelligentia est, immediate fluens a causa prima, que non multiplicatur nisi in lumine cause prime, quod non habet contrarium, nec recipitur ab aliquo nisi per aliquod divinum sibi communicatum a causa prima, nec distinguitur, nec dividitur in illis a quibus recipitur in substantia, licet diversimode participent ipsum secundum esse. Intellectus ergo qui est lumen illud, in omnibus a quibus participatur, est unus secundum substantiam, licet diversificetur secundum modum participationis: cum tamen ab omnibus participelur secundum aliquod divinum influxum sibi a causa prima. Et haec ratio trahitur ex dictis Avicebron in libro Fontis vite.

61

16. Decima sexta via sumitur ex destructione responsionis cujusdam, quam quidam solent dare adtalia. Dicunt enim, quod intellectus non distinguitur per materiam ex qua est, sed per materiam in qua est prima forma, que est intellectualitas: et dicunt, quod omne quod est circa primum, est hoc et hoc, sive ex quod est et quo est: et dicunt intellectum esse hoc aliquid et distinctum sic per substantiam. Sed isti objiciunt in contrarium dicentes, quod in nulla materia invenitur, quod ex hoc quod est hoc aliquid et perfectum in esse, cum alio materiali principio sit unum secundum naturam perfectum. Si ergo intellectus sive intellectualis anima sic est hoc aliquid, ex taliintellectu sive intellectuali anima numquam fit unum, quod falsum videmus in omnibus hominibus.

62

17. Decima septima via sumpta est ab operatione intellectus que est ubique et semper. Intellectus enim, ut dicit Gregorius Nyssenus, omnia penetrat, distans et propinquum, presens, preteritum, et futurum, ccelum et terram et omnia que in eis sunt: et quod operatione non limitatur, virtute limitari non potest: ergo ubique et semper est virtus ejus: et virtus non est sine substantia: ergo substantia ejus nec loco nec tempore determinatur: et quod nec loco nec tempore determinatur, est idem et indistinctum apud omnes: ergo intellectus qui per omnia incedit, ut dicit Gregorius Nyssenus, et semper, apud omnes intelligentes est unus et idem. Et haec ratio tantum movit aliquos qui studuerant in Augypto inter Arabes, quod dixerunt, quod intellectus verius est ubi intelligit, quam in corpore intelligentis.

63

18. Decima octava via est, que videtur extrahi ex dictis Avicenne et Alexandri Philosophi. Dicunt enim quod et omnes Arabes supponunt, quod intelligentia que movet celum, largitur omnes formas per influentias cause prime, sive illa intelligentia sit primi ordinis, sive secundi, et sic deinceps. Ipsi tamen dicunt, quod ipsa intelligentia est decimi ordinis que presidet sphere activorum et passivorum. haec igitur forma quam largitur talis intelligentia, non potest esse nisi duplex in genere. Aut enim est ad modum motoris, hoc est, intelligentie largientis eam: aut est ad modum moti, hoc est, sphere que est instrumentum intelligentiz, per cujus motum influit formam. Et si est ad modum motoris: tunc est secundum quod est in causa prima: et sic necesse est, quod sit simplex et indivisibilis et lumine intelligentiae illustrata: et talis forma non est nisi intellectus: talis autem forma ab omnibus participantibus eam, secundum quod estin eis participata, manet indivisa et una et eadem et simplex. Si autem est forma que est ad modum moti, quod est sphera continua: tunc ipso motu talis instrumenti intelligentie distenditur in quantitatem, et efficitur divisibilis. Et ideo disltinxerunt isti tres ordines formarum: quorum primus est, quod est forma corporea distensa quantitate, et est major in majori, et minor in minori, sive sit substantialis, sive accidentalis: substantialis, ut corporeitas et dimensiones corporis: accidentalis, ut calidum, frigidum, siccum, humidum, album, nigrum, et hujusmodi: quelibet enim harum inest in majori major, et in minori minor. Secundus est ordo quem vocant virtutem in corpore, que licet quantitate non distendatur, tamen non operatur nisi in corpore: et talem dicunt esse animam vegetabilem, et animam sensibilem secundum omnes potentias suas: que licet non sint in majori majores, et in minori minores, tamen non operantur nisi in his que sunt de harmonia organi sui, ut dicit Philosophus: sicut visus in oculo, non operatur nisi in hoc quod est de harmonia perspicul: et auditus in aure, non operatur nisi in hoc quod est de harmonia tympani auris. Et hanc vocant viriutem in corpore ratione jam dicta. Tertium dicun, ordinem formam que est ad modum intelligentie, que simplicitatem intelligentie non egreditur: et ideo vocant eam formam que nec est corporea, nec virtus in corpore. Et dicunt, quod talis est, sicut dicit Aristoteles in fine octavi Physicorum, simplex, indivisibilis et impartibis, non habens magnitudinem penitus, ad modum primi motoris movens secundum intellectum. Dicunt ergo, quod forma primi ordinis in participantibus eam dividitur: et major est in uno, minor in alio. Similiier forma secundi ordinis dividitur et numeratur secundum participantia ipsam, et est acutior in uno, et hebetior in alio, secundum organi qualitatem. Sed quod forma tertii ordinis possit dividi, non capit intellectus: quia simplex est impartibilis, et nullius corporis potest esse actus, ut dicit Philosophus: necesse est igitur, quod in omnibus participantibus eam sit una et eadem. Cum igitur talis forma sit intellectus, intellectus erit unus etidem in omnibus. Et hanc rationem multum reputant fortem.

64

19. Decima nona via est Averrois super tertium de Anima, scilicet quod intellectus est locus intelligibiliam specierum, et non subjectum proprie. Et arguunt sic: Quidquid per unam rationem est locus omnium intelligibilium specierum, unum est, et indifferens ad omnia intelligibilia non dividitur, nisj per situm et positionem dividatur: si ergo removeatur situs et positio, manebit unum et indivisum: sed intelle ctui nullo modo convenit situs, nec etiam positio: ergo situ et positione non dividitur: ergo in una ratione loci, continendi scilicet et salvandi species intelligibiles, erit in omnibus intelligentibus, per situm et positionem in illis secundum substantiam indivisus. Quod autem unum et indivisum est in substantia, est unum et idem in omnibus: ergo unus et idem intellectus est in omnibus intellectum habentibus hominibus. Hance rationem reputant valde fortem. Et hac ratione utitur Averroes contra Theophrastum, qui dixit, quod intellectus non est locus, sed subjectum et quasi materia specierum intelligibilium.

65

20. Vigesima est sumpta a passione propria intellectus, et fundatur super dictum Aristotelis in HI de Anima, ubi dicit, quod sicut in omni natura est activum et passivum, ita et in anima necesse est accipere has differentias. Et activum in anima dicit esse intellectum agentem, quo est omnia intelligentia facere: passivum autem in eadem dicit esse intellectum possibilem, quo est omnia intelligibilia fieri: et sic anima intellectualis per intellectum agentem est imago et exemplum primi universaliter agentis, quod ad specicm que in ipso est et rationem, omnia agit, sicut artifex ad rationem et speciem que im ipso est omnia agit artificiata; et per intellectum possibilem quo est omnia fieri intellecta, est imago prime materiz in qua omnium sunt formarum inchoationes, per quas susceptibilis est omnium formarum. Necesse est ergo, quod secundum intellectum agentem et secundum possibilem sit natura indeterminata ad hoc vel illud equaliter se habens: quod autem ad omnia se habet ut natura indeterminata, illud est unum et indivisum in omnibus in quibus est: quia ad quodcumque esset determinatum vel active, vel passive, tunc non a# qualiter se haberet ad omnia. Est autem intellectus universaliter agens species omnium intelligibilium, ad quam agit om nia intelligibilia: et intellectus possibilis potentia receptiva omnium intelligibilium: et sic habent se iste due potentie in omnibus intellectum habentibus. Quod autem ut natura indeterminata se habet in omnibus, in omnibus est indifferens et unum: quia per nihil posset differre et numerari, nisi per id quod determinaret ipsum per hoc vel illud: ergo intellectualis natura et agens et possibilis in omnibus habentibus intellectum est una indifferens et innumerabilis secundum discretionem. Et ex quolibet istorum semper inferunt secundam conclusionem, quam invenit Abubaker, quod ex quo est unus et indiscretus in omnibus, et nihil separatur nisi intellectus, sicut perpetuum a corruptibili, quod id quod remanet post mortem ex omnibus hominibus, est unum et idem.

66

21. Vigesima prima est sumpta a proprietate primi agentis et ultime forme. Dicunt enim, quod proprietas primi agentis, est communicare divitias bonitatum suarum. Et supponunt ex secundo Celi et Mundi, quod id quod divitias bonitatum parlicipat universaliter et immobiliter, nobilius participat eas quam id quod particulariter et mobiliter: quia quod particulariter participat, multis indiget: et quod cum motu participat, cum omnis motus sit ex indigentia, ad indigentiam participat. Ultima autem forma est que datur existentibus, in qua omnes alie forme nobilitatum in genere sunt, sicut trigonum in tetragono. Hee enim forma ex additione se habet ad omnes alias. Forme autem in genere sunt esse, vivere, intelligere, sentire, sicut notum est omnibus, et dicitur et a Sanctis et a Philosophis. Igitur intellectus est natura et substantia, que nec particulariter, nec cum motu participat divitias bonitatum prime cause. Relinquitur igitur, quod nihil sit nisi una intelligentia prime cause ipsi per seipsam conjuncta, et ex divitiis prime cause super omnes animas influens que lumen ejus percipiunt. Et si talis est, arguunt, quod in omnibus animabus est una secundum substantiam et naturam, et quod post mortem ex omnibus remanet unum et idem.

67

22. Vigesima secunda sumpta est ex natura universalis. In omnibus enim na tura communis est, ad quam refertur de finitio, vel nomen, vel aliquod diffinitivum positum in definitione, et accidit ei quod sit universale vel particulare: cum enim accipilur per intentionem, et abstrahitur a materia et appendiciis materie determinantibus ipsam, tune efficitur in intellectu et universale: cum vero e contra accipitur in materia cum appendiciis materiae determinantibus ipsam, efficitur particulare et in sensu. Et ideo dicit Boetius, quod universale est dum intelligitur, particulare dum sentitur. Si ergo sit aliqua natura simplex, quam impossibile est esse in materia illa secundum se, nec erit universalis, nec particularis, sed in se manens una et eadem est in omnibus in quibus est. Intellectus autem talis natura est simplex. Ergo in omnibus in quibus est, unus etidem est, nec universaliter, nec particulariter distinctus. Et istis etiam duabus ultimis rationibus fortissime innituntur hujus’ erroris defensores, et ex quolibet illorum inferunt tamquam ex corollario, quod si omnibus est idem intellectus, ex omnibus post mortem non remanet nisi idem: quia supponunt, quod post mortem nihil separatur ab anima sicut perpetuum a corruptibili, nisi intellectus: quod tamen ipsum contra Catholicam fidem est, et contra traditiones Sanctorum.

68

23. Vigesima tertia via fundata est super dictum Avicebron, qui dicit, quod anima intellectualis composita est ex materia et forma, et quod intellectualitas prima forma est, claudens et contrahens et arctans potentiam materia. Et quod hoc falsum sit, sic probatur: quia intellectus penitus immaterialis est: aliter enim non esset potentia omnia, sed quedam, Ex isto procedunt sic: Quidquid unum secundum rationem est in multis, per divisionem materi non divisum in illis, unum est per substantiam. Sed intellectus secundum rationem unus est in omnibus hominibus, per esse materia divise indivisus in eis, cum sit immaterialis. Ergo secundum substantiam unus est in onnibus hominibus. Et iterum ulterius inferunt, quod si unus est in omnibus hominibus, post mortem et resolutionem unum est quod remanet ex | omnibus, sicut perpetuum a corruptibili separatum.

69

24. Vigesima quarta via est, quam facit Abubaker iterum, et Hali Maurus socius ejus, et sumitur per quamdam similitudinem formarum omnium. Dicunt sic, quod omnis forma communis que secundum esse est in multis, si fiat resolutio multorum in quibus est, stat ipsa resolutio, et est una non numero, sed genere, vel specie: et si esset substantia separata que nulli secundum esse conjungitur, nec secundum esse dividitur, esset una per substantiam et numerum in omnibus. Intellectus est forma que est in multis: et quia separata est substantia per esse, non potest esse divisa in illis in quibus est. Ergo una est per numerum et substantiam in omnibus, et post resolutionem una remanet ex omnibus.

70

25. Vigesima quinta est, que etiam sumitur ex verbis Hali, et sumitur ex causa numeri quam ponit Aristoteles in quarto Physicorum dicens: "Numerum cognoscimus divisione continui." Et Damascenus dicit, quod "differentia est causa numeri." Querit ergo Hali, quod si intellectus numeratur in hominibus, que sit causa numeri? Non potest dici, quod ibisit aliqua differentia formalis: quia unus intellectus est specie in omnibus hominibus. Nec potest dici, quod divisio continui: quia intellectus secundum se non est conjunctus continuo et tempori, sed potius per phantasiam et alias potentias sensibilis anime. Nec potest dici quod corporum divisio causa sit divisionis intellectus: quia intellectus nullius corporis est actus: nec dividitur divisione corporis, nisi actus corporis. Si ergo intellectus unus indivisus est in omnibus hominibus, eo quod nulla est causa divisionis, habetur propositum: et ulterius quod separatur ab omnibus, est unum et idem.

71

26. Vigesima sexta via est sumpta ex ratione separati sicut intellectus separatus est, et est ratio quam facit Avenperthe in epistola quam vocavit de continuatione intellectus cum homine. Dicit autem sic: Omne separatum ab aliquo per substantiam et esse, respiciens aliquid sub se quod movet sicut motor separabilis ab illo, est unum apud seipsum ct in seipso, nec multiplicatur nisi virtute et actu. quo movet et continuatur illi quod movet. Veritatem hujus propositionis dicit esse manifestam in omnibus motoribus ceelorum, et in omnibus motoribus navium, et rectoribus civitatum. Intellectus autem motor separatus est in omnibus participantibus intellectum. Ergo est unus in se per substantiam indivisus: nec multiplicatus nisi virtute et actu quo movet hune vel illum: et si est in omnibus unus per substantiam, quod post mortem ex omnibus remanet, unum est per substantiam: hoc enim persuasum habent, quod post mortem nihil separatur sicut perpetuum a corruptibili nisi intellectus.

72

27. Vigesima septima via est Averrois in commento super tertio de Anima!: et supponit hoc quod demonstravit Aristoteles, scilicet quod intellectus possibilis non sit materia, licet secundum aliquid sit materialis. Elicitur autem argumentatio ejus sic: Quidquid recipit formam que est una non multiplicata in omnibus in quibus est, ipsum est unum in omnibus illis per substantiam: intelle clus possibilis sic recipit foram intelligibilem: ergo intellectus possibilis unus est per substantiam in omnibus illis in quibus est forma intellectualis. Prima probatur per hoc, quod omnis forma recepta in aliquo ut in subjecto, numeratur numero subjecti recipientis. Secunpa probatur ex hoc, quod universale receptum in unoet alio homine, unum et idem est, Si enim diceretur, quod essent plura: tune ab illis pluribus abstraheretur aliquod universale: et sic universalis esset universale, et abiret hoc in infinitum, quod intellectus non capit: et universale non esset ubique et semper idem, quod est contra rationem: sequeretur enim, ut dicit, quod scientia patrum antiquorum Philosophorum aquivoca esset ad nostram scientiam: quia de aliis esset scientia eorum et scientia nostra, quod non capit ratio. Sequeretur etiam, ut dicit, quod receptio intellectus possibilis esset receptio materia: quia quidquid recipit aliquid, et determinat ipsum ad esse singulare, est materia vel virtus operans in materia: intellectus autem separatus est, nec est virlus corporalis, nec virtus in corpore: ergo intellectus possibilis receptione sua nihil determinat ad esse singulare, nec est singularis, sed unus in omnibus intellectum participantibus. Et inde iterum ulterius concludit, quod est unum quod post mortem resolvitur ab omnibus.

73

28. Vigesima octava via iterum est Abubaker, et ponitur super tertio de Anima ab Alexandro sic: quidquid est potentia omnia fieri, a nullo secundum actum est distinctum. Et hoc per destructionem consequentis probant: Detur, quod sit distinctum ab alio, cum non distinguatur nisi per id quod est actu, sequitur, quod est aliquid in actu: et si est aliquid in actu, sequitur contradictio hypothesis, scilicet quod non est omnia in potentia: quia quod est actu, non est in potentia. Inde procedit sic: Quod a nullo est dis tinctum, est unum in omnibus in quibus est: et quod resolvitur post mortem ex omnibus, est unum et idem.

74

29. Vigesima nona via est iterum Averrois in commento super tertio de Anima ', et arguit sic: Agens universa liter omnia, non agit nisi fundatum in aliquo quod receptivum est actionis ejus: intellectus agens est universaliter agens omnia intelligibilia: ergo non agit nisi fundatur in intellectu possibili, quo est fieri omnia intelligibila. Et ex hoc procedit ultra, dicens contra Themistium et Theophrastum et Alexandrum, quod si agens est quid eternum et separatum, oportet quod possibile in quod agit sit separatum et eternum: quia aliter non fundaretur in actione. Et ex hoc iterum ultra procedit, quod si agens et possibile sint eterna, non potest esse quin factum et generatum ab agente in possibili, sicut scientia veritatis ex principiis necessariis, sit incorruptibile et eternum et separatum. Ex hoc colligit, quod tota anima intellectualis secundum intellectum agentem et possibilem, et formalem et adeptum, sit separata et incorruptibilis. Inde ulterius procedit, quod secundum se separatum et incorruptibile non multiplicatur per accidens quo conjungitur materia. Intellectus est sic separata substantia et incorruptibilis, nee inclinatur ad materiam nisi continuo et tempore, que sibi penitus sunt accidentalia et extranea. Ergo per illa non multiplicatur secundum substantiam in illis in quibus est. Unus ergo est in omnibus hominibus per substantiam non multiplicatus in; illis, et unus manet resolutus post mortem ex omnibus. 30. Trigesima via est et ultima iterum; Maurorum Hali et Abubaker: et dicunt, quod nihil est infellectuale nisi per id quo per simile dependet ad intellectum cause prime. Et hoc dicunt esse perfectissimum bonorum ejus. Et cum causa. prima sit separata ab omnibus et incor ruptibilis, non potest dependere ad ipsam nisi per separatum et incorruptibile. Dicit autein Aristoteles in decimo Ethicorum et probat, quod homo est so lus intellectus, et per intellectum solum est in operatione et felicitate propria et connaturali: ergo homo per intellectum dependet ad causam primam, que ung modo se habet ad omnia: ergo etiam intellectus quo dependet ad causam primam, uno modo se habet ad omnia, nec distinguitur nec multiplicatur in illis in quibus est: ergo manet unus in omnibus in quibus est.

75

Contra hoc autem quod videtur probatum esse rationibus inductis, alia plura sunt multo fortiora destruentia errorem illum.

76

1. Et est primum, quod in omnibus que sunt, differentia ultima constitutiva in esse et convertibilis, ut dicit Aristote les in septimo prime philosophi#, cum specie secundum esse numeratur in individuis. Forma autem ultima et constitutiva in homine, est anima rationalis et intellectualis: ab illa enim homo est homo. Ergo anima rationalis et intellectualis secundum esse est multiplicata in individuis hominibus secundum numerum individuorum. Nec potest intelligi, quod multiplicatum secundum esse, non multiplicatum sit secundum substantiam: ergo anime rationales et intellectuales multe sunt im numero et substantia secundum multitudinem individuorum hominum. Discretio autem secundum substantiam non tollitur per separationem acorpore, ut dicit Avicenna in sexto de Naturalibus: ergo relinquitur de necessitate, quod ratio et intellectus multiplicantur secundum multitudinem animarum, et quod multe sint anime rationales et intellectuales in hominibus, et post mortem separate remaneant multe.

77

2. Secunda ratio est, quod sicut dicit Aristoteles in secundo de Anima, sicut vivere viventibus est esse, ita sentire Sentientibus est esse, intelligere intelli gentibus. Constat autem, quod id quod est esse his que sunt, multiplicatur ad humerum eorum que sunt: cujus causa est, quod esse actus essentie est et diffusio in eo quod est. Non potest ergo intelligi, quod id quod est, sit in multitudine, et id quod diffunditur in ipso, non multiplicetur: quia, sicut dicit Aristoteles, divisio causa numeri est. Et ideo intelligibile non est, quod id quod dividitur, non numeretur. Igitur cum id quod est, numeretur in hominibus, id quo est id quod est, necesse est numerari: id autem quo est homo id quod est, est rationale et intellectuale, ut dicit Aristoteles et ipsa veritas: ergo rationale et intellectuale et secundum substantiam et secundum esse numeratur secunduin numerum hominum. Et cum post mortem non tollatur discretio, remanebit post mortem in eodem numero: hoc enim solum separatur ut perpetuum a corruptibili, sicut ab omnibus Philosophis determinatum est.

78

3. Tertia ratio est, quod communis animi conceptio est et dignitas, quod multarum substantiarum individuarum multe sunt nature secundum esse, sive natura dicatur forma, sive materia. Et si hoc est verum, tunc non potest esse, quod una natura dans esse sit multorum. Sed constat et per Aristotelem qui dicit hoc, et per veritatem, quod homo est solus intellectus, eta nullo habetur esse nisi ab intellectu: aliter enim, ut dicit in decimo Ethicorum Aristoteles, non esset operatio intellectus propria et connaturalis homini, nec felicitas hominis esset secundum operationem intellectus: quod esse non potest: quia felicitas est, ut ibidem dicitur, operatio proprii et connaturalis habitus non impedita. Nec potest dici, quod homo non habet proprium bonum in quo sit felicitas ejus, cum omnis natura, ut probat in primo Ethicorum Aristoteles, habeat proprium bonum in quo sit status perfectionis ejus, et cum homo sit dignius animal et perfectius omnibus secundum ordinem na ture. Si ergo sic est, oportet quod id quod est natura hominis, multiplicetur secundum numerum hominum: est autem natura ejus rationale et intellectuale: ergo rationale et intellectuale multiplicatur secundum numerum hominum. $i quis dicat, quod intelligere secundum actum multiplicatur, sed non intellectualis substantia. Hoc stare non potest: quia nihil secundum agere alicujus nature, est actus secundus qui est sicut vigilia nisi quod secundum esse substantiale ejusdem nature est actus primus. Unde si intelligere secundum actum, est hominis actus secundus, oportet, quod intellectuale secundum substantiam sit ejus actus primus: et sic per rationem inductam sequitur, quod multiplicato homine multiplicatur intellectualis natuTa que est in ipso: et cum intellectuale separetur sicut perpetuum a corruptibili, sequitur, quod post mortem remanet in eodem numero.

79

4, Quarta ratio est, quod uniuscujusque esse substantiale est actus forme ultime ipsius. Cum ergo dicitur, hic homo est, aut hic habet esse proprium, aut non habet in specie. Si non habet, tunc sequitur, quod contradictoria verificantur de eodem sic. Nulla enim verior est propositio, ut dicit Boetius, quam illa in qua idem de se predicatur: illa enim numquam potest esse falsa: igitur hac est vera, hic homo est hoc quod est in esse discreto et proprio: a communi epim natura non potest esse hoc quod est discretum: igitur hic homo discretus homo est a discreto et singulari homine conferenti sibi esse. Nihil autem confert huic homini, quod sit hic homo, nisi discretum rationale et intellectuale. Ergo rationale et intellectuale discretum est in quolibet homine et numeratum: et aliter sequeretur, quod hic homo non esset hic homo: a communi enim natura nihil est determinatum et discretum, sicut patet in genere et specie et omnibus communibus naturis.

80

3. Quinta ratio est deducens ad incon veniens. Constat enim, quod homo non est vivum et animal et homo, nisi per aliquid anime conjunctum sibi. Si ergo per intellectum non conjungitur anima corpori hominis, sed per sensibile et vegelabile tantum, sequitur quod homo non sit nisi vivum et sensibile tantum, et non homo: et sequitur, quod homo non sit determinatum in aliqua natura specifica, quod valde est inconveniens, cum homo inter omnia magis determinatum sit in esse.

81

6. Sexta ratio est, quod in tota philosophia probatum est, quod separata secundum esse et secundum substantiam, nec prosunt ad esse, nec prosunt ad scire: eo quod ex eisdem principiis res est et scitur, ut in principio primi Physicorum probatum est. Si ergo intellectuale separatum est secundum esse, nec prodest ad esse hominis, nec ad scire: et hoc ridiculum est: quia homo non est homo nisi per intellectum, nec scitur esse homo nisi per intellectuale: nescitur enim quid est homo nisi per. rationem definitivam, et in ratione definitiva ultima constitutiva differentia est intellectuale. Si igitur per esse de necessitate est conjunctum, eo quod aliter nec’ prodesset ad esse nec ad scire, et quod unitur multis, de necessitate multiplicatur in illis, sequitur de necessitate, quod intellectuale secundum esse et substantiam multiplicatur in hominibus multis, et separatum post mortem ab hominibus remanet in multitudine sue discretionis: separatur enim ut perpetuum et incorruptibile a corruptibili, a quo mors nihil privat.

82

7. Septima ratio sumitur ex ratione separati. Probatum enim est in septimo prime philosophiz, quod nisi diffe-— rentia potestate esset in genere, et forma, ” potentia esset in materia, unum non posset fieri in natura, et esse ex genere et’ differentia, et materia et forma: et causa hujus est, quod idem et non diversum. est, et ex eisdem principiis, et primo inpotentia, postea in actu. Et ideo dicit., Philosophus, quod definitio est unum et non multa, non congregatum, sed simpliciter et secundum naturam unum. Siergo intellectus sit’ separatus secundum esse et substantiam, erit intellectualis natura separata: et ex hoc sequitur de necessitate, quod id quod fit ex intellectuali natura et corpore, non est nisi congregatione unum, et non natura et substantia: quod falsissimum est: falsum ergo est, quod intellectualis natura secundum esse et substantiam separata est.

83

8. Octava ratio est: quia, secundum Aristotelem in principio Physicorum, intelligere et scire, est ex principiis et causis et elemeniis uniuscujusque rei: ergo ea ex quibus scitur quid est homo, sunt principia et cause et elementa hominis. Nescitur autem quid est homo. nisi ex rationali et intellectuali: rationale ergo et intellectuale in homine sunt principium, et causa, et elementum: principium, prout sunt prima influentia ad esse hominis: causa, prout ex ipsis de necessitate educitur esse hominis: elementum, prout per seipsa essentialiter intrant esse hominis. Ex hoc arguitur sic: Quidquid elementaliter est de esse hominis, multiplicatur multiplicato homine: rationale et intellectuale elementaliter sunt de esse hominis: ergo secundum esse et substantiam multiplicantur multiplicato homine: et sic secundum substantiam et esse multi sunt intellectus et intellectuales nature in multis hominibus.

84

9. Nona ratio est: quia, sicut in tertio de Anima probatum est, in omni natura aliquid est agens et aliquid patiens: propter quod in anima ponitur intellectus agens et possibilis. Et ex his sequitur, quod in anima sit aliquid animaliter agens, et animaliter patiens, et aliquid generatum animaliter ex agente et patiente. Et hoc concedunt omnes. Agens enim est intellectus agens, patiens intellectus possibilis, generatum autem intellectus speculativus, qui cum perfectus fuerit, vocatur adeptus, et (sicut dicit Aristoteles in primo de Anima) non est equaliter in hominibus. Constat autem, quod speculativus numeratur in hominibus: et cum sit formalis, numerari non potest nisi numero subjecti: ergo possibilis intellectus numeratur in hominibus, quia possibilis est subjectum speculativi. Et cum in omni natura proportio sit inter agens et patiens, sequitur de necessitate, quod multiplicato possibili et speculativo, multiplicabitur et agens intellectus: in multis ergo hominibus multi agentes, multi speculativi, multi possibiles sunt intellectus, et post mortem manebunt multi.

85

10. Decima ratio est sumpta a speciali definitione anime et ratione. Probatum est enim in secundo de Anima, quod sicut trigonum est in tetragono, sic vegetativum in sensitivo, et sensitivum in rationali: sed quando trigonum est in tetragono, tetragonum non separatur a trigono secundum esse: ergo similitudo est’: sicut tetragonum non separatur a trigono secundum esse, ita intellectivum non separatur a sensitivo, nec sensitivum a vegetativo. Constat autem, quod unicuique homini proprium est vegetatiyum, et proprium sensitivum, distin. ctum a vegetativo et sensitivo omnium aliorum. Si igitur intellectivum non est separabile ab illo, ut probat Philosophus, non capit intellectus, quod intellectivum non sit proprium uniuscujusque et separatum et distinctum ab omnibus aliis secundum esse et substantiam: licet intelligibile bene sit, quod ab una substantia que est anima et imago prime cause secundum intelligentiam, non immersa sub materia, sed prelata materia, sicut principans subjecto in comniunicatione operum et passionum vite, fluant quedam potentia organice et quedam non organice, ut dicit Avicenna. Ergo cum sensibile et vegetativum sint propria et multiplicata secundum esse et substantiam secundum multitudinem hominum, sequitur de necessitate, quod intellecti vum sit proprium secundum numerum hominum multiplicatum, et sic potentia fluens a substantia anime secundum id quod elevata est super corpus et imago prime cause. Et ulterius semper sequitur, quod separatum post mortem sicut perpetuum a corruptibili, maneat sub eodem numero secundum esse et substantiam.

86

11. Undecima ratio est, que accipitur ab Isaac in libro de Definitionibus, ubi dicit, quod ratio creatur in umbra intelligentize, et sensus in umbra rationis, et vegetabile in umbra sensus. Hoc enim esse non posset, nisi semper superior secundum esse fundaretur in inferiori. Propter quod dicunt etiam Dionysius et Boetius: Quidquid potest inferior, potest superior excellenter et eminenter, sed non convertitur. Sed intelligi non potest, quod inferior secundum esse singulare multiplicetur in quolibet homine, et superior multiplicata in ipsa secundum esse et substantiam non multiplicetur. Ergo intellectuale multiplicatur secundum esse et substantiam in quolibet homine sicut sensibile et vegetabile: et in eodem numero manebit post mortem, cum dicat Avicenna in sexto de Naturalibus, ut in prehabitis habitum est, quod anima rationalis proprietates, quibus individuatur in corpore, post mortem retinet, et eisdem manet individuatum.

87

12. Duodecima ratio est accepta de ordine causarum formalium, que sunt, sicut in libro de Causis dicitur, propositione prima, esse, vivere, et intelligere: et semper secunda habet a priori quod est, et quod causa est. Cum igitur omnibus constat, quod esse et vivere et sentire unicuique homini est proprium, et in pluribus multiplicatum, et non unum idem, non potest intel ligi, quod intellectuale non multiplicetur secundum esse et substantiam: igiturintellectivam in quolibet homine est proprium, et non unum in omnibus, et cum separatur, remanet sub eodem numero.

88

13. Decima tertia ratio est, quia in fine primi de Anima, ubi loquitur Aristoteles contra Platonem dicentem, quod multe anime sunt in corpore hominis, una scilicet in cerebro, et una in hepate, et una in vasis seminariis. Dicit Aristoteles contra eum, etiam secundum expositionem Averrois, quod sicut corpus est unum secundum substantiam multiplicatum in organis, ita substantia anime est una multiplicata in potentiis. Sed constat, quod multorum corporum perfectorum, et multe sunt perfectiones substantiales secundum esse et substantiam: ergo multe anime. Perfectio autem hominis non est nisi intellectualis anima; ergo intellectualis anima multiplicatur secundum multitudinem hominum.

89

14. Decima quarta ratio est, quam fa ciunt quidam, et que facit probabilitatem, non necessitatem. Dicunt igitur, quod homo generat hominem univoca generatione: et sicut dicit Aristoteles in XVI Animalium, in hae generatione quatuor sunt moventia: calor scilicet elementi dirigens, et calor cceli in lumine penetrante in semen et uterum matris ad speciem movens, et calor generantis di- stinguens et formans, et virtus intelligentie cause prime ad imaginem et similitudinem prime cause producens. Cum igitur actiones omnium istorum non terminentur nisi ad aliquid, quod habet esse proprium in singulis, non potest esse, quod anima intellectualis que est anima hominis ad imaginem prime cause facta, non habeat esse proprium in singulis secundum substantiam. Sed bene potest esse secundum naturam tam in. corporalibus quam in spiritualibus, quod id quod secundum substantiam est singulare factum ad imaginem cause universalis, secundum substantiam sit sin-. gulare et aliqua virtute sua sit univer-" sale, sicut sol in corporalibus, et anima intellectualis in spiritualibus. Propter quod etiam dicit Philosophus, quod ha- bet intellectum agentem quo est omnia: facere, et intellectum possibilem quo est’ omnia fieri, Et Democritus dixit, ut in: X primae philosophiae dicit Aristoteles, quod homo sapiens est mensura omnium: est enim per sensum mensura sensibilium, et per intellectum mensura intelligibilium, eo quod sensus est locus et species sensibilium, in quo ut loco et a quo ut specie sensibilia accipiunt esse sensibile. Intellectus autem est sensus et locus intelligibilium, in quo et a quo intelligibilia accipiunt esse intelligibile.

90

15. Decima quinta ratio est, quod cuicumque convenit actus, et ei convenit potentia a qua elicitur talis actus. Si ergo actus est singularis, oportet quod potentia sit singularis. Constat autem, quod actus speculationis veritatis in singulis hominibus singularis est: quia aliter oporteret, quod speculante uno specularetur et alter: quod manifeste constat esse falsum: ergo oportet, quod ille singularis actus a singulari potentia egrediatur: et non egreditur nisi ab intellectu: oportet ergo, quod intellectus secundum singulare esse sit in quolibet homine, et ita multi intellectus sint in multis.

91

16. Decima sexta ratio sumpta est a ratione separati. Non potest enim intelligi, ut dicit Aristoteles contra Platonem loquens, quod separatum in quantum separatum est, moveat id a quo separatum est per actionem suam. Si ergo intellectus omnino separatus est secundum esse et substantiam, per nullam actionem suam movebit nec hunce, nec illum, nec aliquem: quia, sicut dicit Aristoteles in XVI Animalium', si non tangit, non agit: ef si non agit, non sequitur alteratio. Inde a destructione consequentis arguitur, cum intellectus et ratio agant in hoc et in illo et in quolibet singulari homine, speculando, ordinando, dirigendo, et in his actibus alterent, oportet quod per esse et substantiam conjuncta sint cuilibet homini et multiplicata in illis: vel si separata sint per esse et sub. stantiam, quod nulla actio rationis et in tellectus est in homine, quod valde absurdum est: ergo absurda positio est, ex qua hoc sequitur, scilicet quod intellectus secundum esse separatum sit unus in omnibus.

92

17. Decima septima ratio sumpta est a verbo quod dicit Aristoteles in VII] Animalium.: quia scilicet natura in nullo ordine nature venit de extremo in extremum, nisi per omnia media. Cum ergo in ordine causarum formalium, extremum in principio sit esse, et extremum in fine sit intellectus, media sint vita et sensus, sive vegetabile et sensibile, extremum quod est intellectus, de necessitate conjungitur homini, et unitur per esse vegetabile et sensibile: quod autem unitur unicuique secundum esse, de necessitate singulare efficitur in illis, et multiplicatur in multis: ergo intellectus secundum esse singulare est in unoquoque et multiplicatur inillis, et non unitus et separatus in omnibus.

93

18. Decima octava ratio est fundata super verbum Aristotelis in XII Animalium: quia potentia que organum determinatum habet in corpore, secundum singulare esse est in corpore, licet virtute sit universalis, sicut et organum universalis virtutis est. Intellectus organum determinatum habet in corpore hominis. Dicit enim Aristoteles, quod manus est organum intellectus, et sicut intellectus est universaliter ordinans et dirigens, ita manus universale organum est, et organum organorum, ut dicit, ordinans omnia alia membra, ad actus: quod datum est homini, ut ibidem dicit, pro armis, et ad omnem operationem: et ideo distincta est digitis longis et articulatis, ut ibidem dicit, ut plicabilis sit ad omnem operationem. Ergo intellectus secundum esse individuum et singulare est in homine.

94

19. Decima nona ratio est, quod nihil simile invenitur in tota natura, quod aliquid scilicet habeat operationem univer salem in aliquo, et secundum esse sit separatum ab ipso. Sensus‘enim communis, qui operationem universalem habet in sensibus particularibus, componendo, dividendo, et ordinando, secundum esse non est separatus ab anima sensibili, sed potius est pars ejus. Ergo cum intellectus sicut principans, ut dicit Aristoteles in primo Politicorum, operationes universales habeat in uniuscujusque hominis anima in appetibilibus et operabilibus, componendo, dividendo et ordinando, secundum esse conjunctus erit cujuslibet hominis anime, et multiplicatus in illis.

95

20. Vicesima ratio fundata est super hoe, quod secundum Platonem et Boétium in libro de 7rinitate dicitur, quod forme quedam sunt omnino separate, que vere dicuntur forme, quia foris manent. Et sunt quedam que sunt omnino conjuncte, sicut forme corporales que sunt, in materia, et nullam habent operationem extra materiam: propter quod, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, a Stoicis non merentur dici forme, sed formarum imagines. Ergo necessario sunt mediae forme, que per esse et substantiam sunt conjuncte, et per virlutem et operationem sunt separate. He autem non possunt esse anime vegetabilis et sensibilis: quia illw per esse et operationes sunt conjuncta. Erunt ergo anime intellectualis et rationalis. Ergo forme anime rationalis et intellectus, per esse sunt conjuncta, et per virtulem et operationem sunt separate. Sed quidquid conjunctum est per esse unicuique, multiplicatur illis multiplicatis, et numeralur ad numerum illorum in quibus est. Ergo ratio et intellectus per esse sunt conjuncta singulis, et numerantur numero singulorum.

96

21. Vicesima prima ratio fundata est super verbum Aristotelis in primo de Animat. Quia sicut se habet ars ad instrumenta arlis, ita quod instrumenta unius artis, potius sint figure quam in- strumenta alterius, sicut ars tibicinandi actum suum operatur per tibias, et non per dolabram: ita se habent anime diversorum animalium ad invicem: et ideo organa diversorum animalium in figura sunt diversa. Constat autem, quod homo habet diversa organa ab omnibus animalibus in figura: et hoc non potest esse propter animam sensibilem: quia illa una est in generein omnibus anima libus. Ex hoc accipitur, quod cum diversitas organorum sit ab anima in figura et specie, et non possit esse diversitas a non conjuncto secundum esse, non potest esse vel intelligi, quod diversitas organorum hominis sit a substantia non conjuncta sibi. Est autem ab anima rationali, ut dictum est, ordinante vel disponente, vel verius dicendo, a sapientia Creatoris ordinante et disponente ea ad usus anime rationalis. Oportet ergo de necessitate, quod ratio et intellectus secundum esse conjuncta sint ei, quod habeat talia organa: et sequitur ulterius, quod numerentur et multiplicentur ad numerum eorum qui talia organa accipiunt.

97

22. Vicesima secunda ratio fundata est super hoc, quod in tota natura sive sit generabilium, sive sit corruptibilium, sive perpetuorum, numquam duo mobilia vel plura moventur ab uno motore simplici, nisi moveat unum per alterum, et non zeque immediate. Sed si unus intellectus sive intellectualis anima est in omnibus hominibus, constat quod est in eis ut motor naturalis. Si ergo movet omnes, et non unum per alterum, tunc unus motor simplex movebit multa. mobilia: quod contra ordinem nature est, et esse non potest: ergo a destructione consequentis, unus intellectus in omnibus hominibis vel pluribus esse non potest.

98

23. Vicesima tertia ratio fundata est super potentiam movendi, qua anima movet corpus. Aut enim movet per imperium, aut per unionem naturalem. Si per imperium, hoc imperium non potest extendi ad seipsam, quia nemo sibi imperat, ut dicit Grammaticus. Si ergo extendat ad animam sensibilem, cui imperat anima rationalis: tunc oporteret, quod consensus esset semper inter intellectum sive rationem et sensibilem animam: et hoc est contra Aristotelem in tertio de Anima, ubi dicit, quod sepe intellectu movente recte, in contrarium non recte movet sensibile desiderium. Ergo movet per unionem secundum esse. Quidquid autem unitur multis secundum esse, de necessitate multiplicatur in illis, nec aliud potest intelligi. Intellectus secundum esse unitur multis. Ergo multiplicatur in illis: non ergo unus est in omnibus, sed multiplicatur secundum homines participantes intellectum: non ergo unus est in omnibus, nec potest esse.

99

24. Vicesima quarta ratio etiam quorumdam antiquorum Philosophorum est, et precipue Platonis, fundata super hoc, quod in omni natura ubicumque plura sunt moventia ad unum, sive causantia, cause implexe omnes “quotquot sunt movent in forma prime: sicut patet in digestione, ubi movet calor ignis, et calor anime: et nisi calor digestivus informaretur'a calore anime, ut dicit Aristoteles in secundo de Anima contra Empedoclem loquens, calor digestivus incenderet omne quod digerit. Nunc autem quia informatur calore anime, digestionem terminat ad formam ossis, et ad formam carnis, et ad formam nervi, et aliarum partium similium que nutriuntur in animato corpore. Ergo a simili in generatione ubi embryones moventur ad generationem hominis, in quibus movens vegetabilis, sensibilis, et rationalis generantis in virtute formativa non potest esse, nisi vegetabilis et sensibilis moveant in virtute rationalis, cujus potentie sunt vegetabilis et sensibilis: aliter enim, ut dicit Avicenna, non terminaretur generatio ad corpus organicum organis rationalis anime. Sed nihil separa- tum et universale unum in omnibus, sic movet discrete et singulariter in uno. Intellectus ergo et ratio que sic movent singulariter in uno, nec separata sunt, nec universaliter omnium, sed uniuscujusque propria, et multiplicata in illis secundum esse: et sic non unus intelleclus est in omnibus vel in multis. Propter hance rationem dixit Plato, quod anima est ut sapiens homo, qui secundum rationem edificat sibi domum, et postea intrat ad inhabitandum.

100

25. Vicesima quinta ratio deducit ad inconyeniens: quia si detur, quod anima rationalis et intellectualis separata est una in omnibus per esse, non conjuncta unicuique, sequitur quod anima rationalis intellectualis non est anima :- non enim convenit ei ratio dicens quid est anima, vel dicens propter quid: talis enim anima non erit perfectio sive endelechia corporis organici physici potentiam vite habentis, nec erit principium et causa hujusmodi vite in corpore organico physico: et sic sequitur, quod anima rationalis intellectualis non sit anima, quod falsum est, quia sic contradictoria verificarentur de eodem, Falsum est ergo, quod unus intellectus separatus in omnibus sit et communis, sed potius numerabitur in singulis qui participant ipsum.

101

26. Vicesima sexta ratio procedit contra hoc quod dicunt, quod prima perfeclio hominis non est numerata numero hominum, sed secunda: et hoc esse non potest: secunda enim perfectio est sicut vigilia, et actus sicut operatio: et cujus non est potentia, illius non est actus. Si ergo actus sive operatio in quolibet diversa est et numerata, oportet quod po tentia secundum esse et substantiam numerata sit in quolibet. Ergo non unus intellectus secundum esse et substantiam est in omnibus, sed multi, et tot quot sunt intelligentes.

102

27. Vicesima septima ratio fere procedit secundum idem: quia si, sicut illi dicunt, actu primo remanente communi, actus secundus est proprius, eo quod intelligere unius non est intelligere alterius, queratur, utrum ille actus secundus primi actus operatio sit per se, vel per accidens. Constat, quod non per accidens: quia sicut lucis essentialis actus est lucere, ila intellectualis nature essentialis actus est intelligere: essentialis autem actus numquam relinquit essentiam cujus est actus: ergo nec intelligere potest esse aliquo modo, nisi ubi est intellectualis natura et intellectus. Si ergo concedant, quod intelligere numeratur secundum intelligentes, consequenter concedere oportet, quod intellectualis natura et intellectus numeretur secundum omnes intelligentes.;

103

28. Vicesima octava ratio fundata est super hoc, quod anima secundum esse et substantiam dicilur actus animati corporis, et est actus primus sicut somnus, a quo egreditur secundus qui est sicut vigilia. Actus autem primus uniuscujusque rei perfectio ejus est ad esse, et numeratur numero illius cujus est propria perfectio. Ergo anima rationalis que est primus actus hominis secundum esse, est in quolibet homine, et numeratur numero eorum in quibus est, et sic multi intellectus erunt in multis, et non unus.

104

29. Vicesima nona ratio est, quod isti dicunt contra omnem naturam: nulla enim ratio admittit, quod motor separatus et universalis et perpetuus moveat mobile corruptibile et generabile. Et hoc patet per inductionem in omnibus motoribus cceli et mobilibus, per omnes demonstrationes quas inducit Aristoteles in VII et VIII Physicorum. Sed ratio et intellectus humanus movet mobile corruptibile et generabile. Ergo secundum esse non possunt esse separata et universalia, sed conjuncta generabili et corruptibili, et numerata in illis.

105

30. Trigesima ratio est, guia secundum istos sequitur inconveniens, quod homo scilicet nih‘l operetur per intelle. ctum, quod est contra hoc quod singuli experiuntur in seipsis. Si enim intelle ctus agens separatus sit, et similiter intellectus possibilis, et intellectus agens aformis imaginationis que sunt in anima abstrahat universale, quod etiam separa tum est, et separatum secundum rationem separati nec secundum esse nec secundum operationem sit conjunctum anime vel alicui parti anime hominis, sequitur, quod intellectus agens non agit in homine, nec intellectus possibilis recipit in homine hoc vel illud, nec intellectus formalis sive speculativus recipitur in homine hoc vel illo: et sequitur ulterius, quod iste homo vel ille nihil agit per intellectum, nisi hoc idem agatur in omnibus: cujus contrarium omnes experimur: oportet ergo, quod singuli singulos habeant intellectus.

106

31. Trigesima prima ratio est, quod secundum hoc quod isti dicunt, nullus hominum est in potentia sciens, nec umquam fietin actu sciens: per id enim quod separatum est a quolibet, nullus est aliquid in potentia vel in actu: intellectus possibilis, qui potentia est omnia, separatus est a nobis, ut dicuntisti: et quod separatum est a nobis, per hoc nec in potentia scientes erimus, nec in actu: ergo sequitur, quod nullus in particulari est potentia sciens vel actu, quod est contra commune omnium experimentum. Falsum est ergo, quod intellectus secundum esse non sit in nobis: et si secundum esse est in nobis, secundum esse numeratur in hominibus.

107

32. Trigesima secunda ratio est, quia secundum dictum istorum nullus est intellectus adeptus: adeptum enim per suam rationem est conjunctum secundum esse: isti autem ponunt, quod et intellectus possibilis separatus sit ab omnibus, et intellectus agens, et universale quod agit intellectus agens in possibilem, sit etiam separatum et ubique et semper. Per hoc autem quod separatum est, nullus aliquid adipiscitur. Ergo numquam aliquis homo habuit intellectum adeptum, quod tamen est contra Aristotelem et Democritum et Ptolemaum, qui dicunt concorditer, quod Philosophus habet intellectum adeptum. Si autem hoc falsum est, tunc positio falsa ex qua sequitur, scilicet quod intellectus secundum esse non sit conjunctus cuilibet: et si est conjunctus cuilibet, numeratur secundum numerum eorum in quibus est.

108

33. Trigesima tertia ratio est, quod secundum hoc quod isti dicunt, anima intellectualis nec ut actus primus, nec ut actus secundus conjungitur homini. Quod non ut actus primus, pate: ponunt enim intellectum possibile esse separatum et unum esse apud omnes: quod autem sic separatum ct, nulli est conjunctum et sic unlli conjungitur ut actus primus. Et quod non ut actus secundus, patet: universale enim licet abstrahatur a formis imaginationis, tamen non est in imaginatione, quia sicut probat Avicenna, in organo imaginationis nihil recipitur nisi sub figura corporali. Ergo secundum istos speculatio actualis secundum nihil est conjuncta anime: ergo per intellectum non est homo, homo designatus in numero. Cum ergo hoc falsum sit, sicut omnibus patet, patet quod intellectus conjunctus est hominibus, et numeratur numero hominum.

109

34. Trigesima quarta ratio est, quod secundum istos anima moritur cum corpore tota: quia ex quo intellectus non continuatur cum anima nisi per formas imaginationis, ut dicunt, cessante organo imaginationis, quod corruptibile est, nihil de intellectu manet in anima. Cum ergo intellectiva pars sola separabilis sit ut perpetuum a corruptibili, sequitur quod nihil manet de anima post mortem: quod cum falsum sit, sequitur quod positio illorum falsa est.

110

35. Trigesima quinta ratio est, quod secundum istos sequitur, quod si ponamus, quod omnes homines simul destruantur, sequitur tunc, quod anima intellectualis manet separata ab omni homine: et sic motor quisecundum suam essentialem rationem motor est, nihil movebit: ergo est frustra. Omnis autem Philosophus abhorret, quod aliquid sit frustra in natura: falsum est ergo quod dicunt: ergo intellectiva pars anime non est separata, sed numerata numero hominum. Ad hoc autem solum videtur respondere Averroes inter omnia que sunt adducta, Et dicit, quod numquam cessaverunt, neque cessabunt homines esse, neque artes, neque philosophia: et si cessaverunt in una quarta propter motum astrorum, non cessaverunt in alia, et sic semper fuerunt et erunt. Sed quod hoc absurdum sit, statim patet etiam cuilibet parum scienti: quia quidquid sit de populatione terre, positio est possibilis, quod omnes homines uno momento destruantur, sicut factum est in cataclysmo. Dicit autem Aristoteles in Prioribus, quod talso et non possibili posito, quod accidit est falsum et impossibile: ergo positio illorum est falsa et impossibilis.

111

36. Trigesima sexta ratio est, quod secundum positionem istorum magna sequerelur absurditas: sequitur enim, quod substantia separata perpetua moveatur, patiatur et alteretur a corruptibili temporali. Dicunt enim, quod intellectus possibilis imperfectus est et in potentia, et quod perficitur a formis imaginationis, que corruptibiles sunt. Quod quam absurdum sit, scit omnis expertus in philosophia naturali. Perpetua enim et separata agunt in temporalia, et non e converso: tamen istam absurditatem dixit et scripsit Avenperthe in epistola quam vocavit de continuatione intellectus cum anima. Unde dixit, quod cum dicitur, puer est in potentia sciens, notatur ibi triplex potentia. Una qua puer in potentia est ad formas imaginationis. Secunda qua forme imaginationis in potentia sunt ad lumen agentis, sicut colores ad lumen solis. Tertia qua intellectus possibilis in potentia est ad formas separatas per lucem agentis. Quod quam impossibile sit, omnis scit qui novit philosophiam.

112

Et quia potius deficeret tempus, quam enumeratio impossibilium que sequuntur ad hune errorem, ideo ista sufficiant. Ex his enim multa talia convinci possunt etiam a parum sciente.

113

Ad solutionem autem eorum que inducunt, prenotandum est, quod anima rationalis sive intellectualis substantia est, que stat in esse et substantialitate per causam primam cujus est imago: et ideo elevata est supra materiam, et non immersa sub ipsa sicut forma naturalis. Nec agitur a natura sicut anima vegetabilis et sensibilis, sed potius agit in ipsam naturam sicut substantia elevata super eam, et ordinans et regens et movens eam. Et in quantum sic dupliciter considerata est, fluunt ab ea potentie duplices. Secundum enim quod stat sub luce intelligentia cause prime, sic fluit ab ea intellectus agens, qui, sicut dicit Aristoteles in ITT de Anima, est ut lux. Secundum autem quod se habet ut perfectio corporis, ut dicit Avicenna in VI de Naturalibus, talis dico corporis quod inter omnia commixta et complexionata magis recedit ab excellentia contrariorum et accedit plus ad equalitatem cceli, sic fluit ab ea intellectus possibilis et ratio inquisitiva. Cum tamen comparatus fuerit intellectus agens luce sua ad possibilem, in quem luce sua penetrat, tunc efficitur intellectus formalis et adeptus. Et quia omne possibile perfectum, specie agentis agit actlonem propriam, propter hoc intellectus possibilis perfectus per lumen agentis efficitur speculativus. Et ex illa parte est, quod intellectus humanus conjungitur continuo et tempori per inclinationem ad sensum. Secundum autem quod anima substantia est que perfectio corporis talis est, ut dictum est, quod scilicet ad equalitatem cceli accedit, sic emanant ab ea vires sensibiles et sensuum exteriorum et sensuum interio— rum. Secundum autem quod comparatur simpliciter ad corpus naturale ut actus ejus, sic emanant ab ea virtutes naturales, que omnes sunt vegetabilis anime, seilicet nuiritiva, augmentativa, et generativa. Et propter hoc ille necessitati subsunt, et aguntur potius quam agant. Et omnes hujusmodi vires secundum diversum respectum manant ab una substantia, que dicitur anima rationalis. Et ideo dixerunt antiqui Philosophi, quod anima humana creata est in horizonte eternitatis et temporis. Et Hermes Trismegistus dixit, quod inferius divinitatis in luce intelligentize, in homine intellectum anime dat et lumen. Dicendum est ergo, quod intellectus pro certo secundum esse et substantiam dividitur et numeratur in hominibus, et diversus est, sicut optime probatur in rationibus contra hune errorem inductis.

114

AD ARGUMENTUM primum ergo dicendum, quod licet intelligentia ut intelligentia sit separata, tamen quod. ex intelligentia manat in animam, et format eam ad imaginem intelligentie prime, ab anima non est separatum, sed in anima est secundum esse: et licet nullius corporis sit actus, tamen anime est actus perfectivus: et quia anima actus est physici corporis, propter hoc intellectus et intellectuale est ultima differentia constitutiva hominis in esse hominis, et sensitivum minimum, hoc est, potentiale tantum confert ad esse hominis. Et hoc est quod dicit Dionysius, quod minimum secundum sensum quod est sensibile ad esse hominis est. Et ibidem, hoc est, in Celesti hierarchia' dicit Maximus in commento sic: "Secundum sensum minimum dicit differentiam sensibilis. Irrationalia enim ex toto sensus sunt, per quem consistunt, cum sint non intelligentia. In nobis autem modicum est sensibile: non enim per illud consistimus, sed per intellectuale. Unde et post mortem adhuc sumus anime intellectuales existentes." Et ibidem alius com mentator, Joannes scilicet Constantino politanus Episcopus, minimum hominem secundum sensum ait, non tamquam aliis animantibus plures sensus habentibus, sed quia homo per sensum non est homo, sed per intellectum. Et ideo dicit Aristoteles in X prime philosophie, quod delectatio que est in theorematibus, intellectus est, connaturalis homini et propria: delectatio autem que est in sensu, ut dixit Plato, est quidem connaturalis, sed non propria: quia non convenit homini secundum id quod hominem in proprio esse constituit, hoc est, secundum intellectum.

115

AbD SECUNDAM viam dicendum, quod in intellectu duo considerantur, esse scilicet intellectus, et substantia. Et per esse quod habet in anima sicut potentia in subjecto, necesse est, quod dividatur et numeretur numero subjecti. Per substantiam autem dupliciter consideratur, scilicet secundum id quod est, et secundum hoc iterum necesse est quod dividatur et numeretur secundum ea in quibus est, Consideratur etiam secundum virtutem luminis intellectualis, quod semper egreditur ex ipso ad omnia intelligibilia, et secundum hoc penetrat per omnia, ita quod nihil ibi obstat longe et prope. Et secundum hoc illud lumen necesse est esse separaium, cum sicut visus egrediens de oculo meo, non est idem visus qui egreditur de oculo tuo, ita intelligentia egrediens ab intellectu unius, non est intelligentia egrediens ab intellectu alterius. Et ideo dicit Aristoteles in I Ethicorum, quod sicut visus in oculo, ila intellectus in anima. Unde Anaxagoras non intellexit, quod esset separatus et immixtus, nisi in lumine cui nibil obstat, et quod per omnia penetrat: per esse tamen et substantiam voluit eum esse conjunctum anime, et animam conjunclam corpori sicut perfectionem, et sic unum ad alterum numerari et distingui secundum esse et substantiam.

116

Ad TERTIAM viam dicendum, quod in tellectus non dicitur immaterialis, ideo quod nihil in se immateriale habeat: hoc enim improbatur ab Aristotele in III de Anima, ostendente, quod in anima est intellectus agens et intellectus possibilis. Sed dicitur immaterialis, quia non est in materia corporali, nec actu organi corporalis: et hoc sola est materia, scilicet corporalis, que de potentia exiens per motum venit ad actum perfectum, Unde quod objicitur de motu, nihil est ad propositum. Tamen possibilis exiens de potentia ad actum alteratur alteratione quadam, et non simpliciter: et id quod est, habet pro subjecto, sed non est ex materia que subjecta sit motui et mutationi, que sola vera materia est.

117

Ad quarram viam dicendum, quod intellectus licet ex ratione intelligentia nihil determinet per quod distinguatur, tamen ex se, hoc est, ex eo quod est hoc discretum secundum esse, habet unde distinguatur et numeretur.

118

Ad guintam viam dicendum, quod si bene intelligatur ratio illa, contra eos est: quia licet lux sit species omnium colorum, tamen lux in isto colore accepta non est lux in alio colore accepta. Ita lux intelligentie in uno intelligibili non est eadem cum ea que est in alio intelligibili: quia liter eadem esset species diversorum genere et specie: quod esse non potest, cum secundum esse quod habet in intelligibilibus, non numeratur intellectus, sed secundum esse quod habet in intelligentibus: in illis enim est secundum esse nature, in intelligibilibus autem tantum secundum virtutem sui luminis.

119

AD SEXTAM viam dicendum, quod intellectus non est causa simplicitatis et separationis, nisi per resolutionem. Et hoc modo maxime simplex est: sic enim omnium formarum resolutio stat in ipso: quia prima forma est exiens a causa prima: sed ex hoc non habetur, quod sit simplex secundum esse: est enim in eo diversum etiam secundum Philosophos (ut dicit Avicenna in nono prime philosophiae) suum esse et quod est, et per hoc numeratur et distinguitur ab aliis entibus.

120

Ad sEPTiMAM viam dicendum eodem modo, quod intellectus quidem est species specierum intelligibilium, et locus secundum virtutem luminis sui et diffusionem, et per hoc non distinguitur: est tamen etiam in se diversa habens quod est ef esse, et est ultima differentia constitutiva hominis, et faciens hominem esse hominem, et sic (ut dicit Plato) non est nisi in anima, et (sicut dicit Avicenna) sic pendet ad lumen intelligentiz cause prime, et penes hoc distinguitur et numeratur.

121

Ad octavaM viam dicendum, quod intellectus non est ubique et semper, nisi secundum virtutem luminis sui, et lumen non est ipse secundum esse naturale, nec substantia ejus, sed actus ejus egrediens ex ipso. Sicut enim dicit Ambrosius, "Potestas luminis corporalis, est multiplicare se in radiis sine limite, sine numero, sine mensura: est tamen distinctum et in numerum positum per esse quod habet in luminari," Ita multo magis lumen spirituale intelligentiz diffusivum est sui in omnia intelligibilia ubique et semper sine limite, sine men sura, sine numero, per extensionem sui quam habet ad intelligibilia: est tamen distinctum et numeratum per esse quod habet in intelligentibus.

122

Ad NonaM viam dicendum, quod hoc quidem verum est, quod omnes illi qui dicebant unum intellectum esse in omnibus animabus, dicebant intellectum et precipue agentem non esse partem anime, sed extra animam, et per splendorem et irradiationem intelligentia illustrari animam, et sic fieri possibilem et receptibilem intelligibilium. Sed hoc jam improbatum est: quia sic ab intellectu non posset sumi ultima differentia constituliva hominis. Et propter hoc dicit Damascenus, quod anima non habet intellectum extra se, sed intra se ut paryem sui purissimam. Similiter cum dici tur, quod universale est ubique et semper, non intelligitur, quod sit extensum per omnem locum, quia hoc falsum est, sed quod nullus locus et nullum tempus est in quo non sit actu et intellectu in omni suo particulari. Et sic est in intellecta secundum potestatem intellectus, que potestas nihil aliud est, nisi quod ipse intellectus absoluta potentia est a materia et appendiciis materiae; et ideo nihil recipit nisi sit sic absolutum. Sed ex hoc non potest argui, quin secundum esse quod habet in intelligente, distinguatur et numeretur.

123

Ad pecimaM viam dicendum, quod in rei veritate intellectus forma est immaterialis, non multiplicata per materiam, et potentia non est in materia, nec per motum educitur de ipsa: hoc enim est proprium physic. Intellectualis autem natura data est ab opifice, irradiata lumine intelligentie cause prime. Tamen duo habet in se, esse scilicet: et secundum hoc dependet ad causam primam, que facit debere esse in omni eo quod est Habet etiam in se secundum id quod est potentiam ad esse illud, secundum quam dependet ad ens necesse, a quo accipit esse, et in quo radicatur esse sicut in supposito: et illud non est unum in multis. Et ideo etiam esse efficitur multiplex et. numeratum in his qua sunt: et ideo etiam intellectus secundum esse et quod est, in numerum ponitur, In argumento autem fallacia consequentis est: procedit enim a propositione que duas causas habet veritatis ad alteram. Potest enim multiplicari furma numero divisionis materia, et numero suppositorum sive ejus quod est: etipse procedit ac si non numeretur, nisi numero divisionis materia.

124

Ad UNDECIMAM viam dicendum, quod hoc procedit ex perverso intellectu dicti Anaxagore. Ratio enim dicti sui est, quod potentia luminis intellectus non clauditur aliquo determinante ipsam ad haec intelligibilia et non alia, sicut clauduntur potentie naturales et corporales sed quod secundum esse non determinetur ad id quod est, hoc noluit dicere Anaxagoras: quia hoc esset impossibile. Et propter hoc etiam secundum esse numeratur in illis in quibus est: omne enim quod numeratur, ponitur in numerum per id quod determinat ipsum secundum esse.

125

Ad puopecimam viam dicendum, quod intellectus dicitur esse separatus a materia, et motu, et appendiciis: quia talis apprehensio et acceptio impediret et arctaret eum ad sensibilem acceptionem, quam habere non potest, nisi sicut dicit Dionysius, quod potentia superior potest quidquid inferior potest, excellenter et eminenter: propter quod etiam, sicut ipse dicit, Angelis datur sensibilium cognitio. Sed non dicitur esse separatus, quod secundum esse separatus sit ab intelligente: et ideo etiam secundum esse illius numeratur, et non est unus in pluribus, sed multi.

126

Ad DECIMAM TERTIAM viam dicendum, quod in veritate hecratio fuiteorum, qui intellectum dicebant nonesse partem anime, sed splendorem intelligentie separate. Sed eadem ratio contra eos est: quia cum dicitur, quod anima est stramentum intelligentie, queramus, per quam naturam sit stramentum rationalis anima plus quam alia? Et non erit assignare, nisi quod stramentum est per intellectualem naturam. Sicut enim color sub actu lucis non sternitur, nisi in perspicuo per naturam perspicui: ita splendor intelligentiae sub quo sunt intelligibilia, non sternitur in anima. nisi per naturam intellectualem susceptibilium talium: et si talis natura est in anima, hec natura individuatur in ea, et determinatur ad esse, ef numeratur numero eorum in quibus est.

127

Ad DECIMAM QUARTAM viam dicendum, quod intellectus participatur a multis, et numeratur participatione ipsa, et participatur secundum essentiam, et secundum esse numeratur. Sed quod non alteratur in eis que participant ipsum, non est causa quod secundum essentiam et esse non participatur: sed hujus causa est, quod non participatur organice secundum potentiam intelligendi nisi per accidens: sicut dicimus intellectum debilitari in potentia intelligendi, quia debilitatur organum sensibilis anime, a qua formas accipit: quia sicut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, "Imagines que imprimuntur in spiritu" (dicit enim, quod spiritus est vis quedam mente inferior, in qua imagines rerum imprimuntur) et ibidem dicit, quod "ill imagines que corporali figura imprimuntur in spiritu, sub lumine intelligentie intellectualis visionis fulgent in intellectu:" propter quod etiam necesse est, quod conturbatione facta in spiritu, conturbatio etiam fiat intellectus.

128

AD DECIMAM QUINTAM viam dicendum, quod id quod dicunt de luce corporali, bene verum est: sed illa una natura qua participatur lux a multis, non est una nisi secundum rationem, et non secundum esse: quin potius multiplicatur in his in quibus est secundum esse. Et similiter in spiritualibus, intellectuale lumen quod participatur per convenientiam ad causam primam, et est in participantibus ipsum secundum potestatem participantium et non participati, necesse est (nec aliud intelligi potest) quod multiplicetur in ipsis et numeretur numero eorum: et ideo necesse est, quod multi intellectus sint in multis, et non unus.

129

AD DECIMAM SEXTAM viam dicendum, quod illi qui sic respondent, verissime dicunt.

130

Ad objectionem istorum in contrarium, dicendum, quod in natura duplex est hoc aliquid: est enim hoc aliquid in ordine suo perfectum: et ex illo cum alio non fit unum. Et est hoc aliquid quod suppositum est, et est in eo diversum esse et quod est, eo quod secundum esse pendet ex causa prima: et secundum id quod est, in potentia est ad ens necesse, ex quo accipit esse: et illud formale est ad aliud quod perficitur ab ipso, sicut motor ad mobile se habet: et ex illo cum alio bene fit unum in natura: et tale est intellectualis anima in homine: et ideo cum corpore fit unum in natura, et hoc est homo.

131

AD DECIMAM SEPTIMAM viam dicendum, quod intellectus secundum esse et subtantiam non est ubique et semper, sed in eo qui intelligit tantum: sed secundum ambitum sui luminis et diffusionem est ubique et semper et ad distans et ad propinquum equaliter. Et quod dicitur, quod virtus non est extra substantiam, in corporalibus verum est, sed in spiritualibus non est generaliter verum: hac enim non requirunt situm in virtute et operatione sua, sed sufficit in eis ordo quem loco situs habent, et diffusionem virtutis in libertate habent voluntatis: et esse et essentia eorum non est virtus eorum: hoc enim in nullo est nisi in simplici primo.

132

AD DECIMAM OCTAVAM viam dicendum, quod pro certo intellectus est forma ad modum et imaginem luminis prime cause producta, et non ipsius mobilis, sicut dicunt. Et ex hoc quod sic procedit ex prima causa, non habet divisibilitatem, nec particularitatem, sed est ubique et semper sicut lumen intelligentie sub quo formata et producta est: tamen in hoc cujus ipsa perfectio est et forma, et sic de necessitate et particulatur et efficitur hic et nunc, nec est hoc modo eadem apud omnes et in omnibus.

133

AD DECIMAM NONAM viam dicendum, quod in veritate intellectus materiale subjectum non est intelligibilium specie rum: quia si ita esset, formaretur et denominaretur ab omnibus intelligibilibus specierum, et esset ligneus, lapideus, ferreus, et sic de aliis: sicut dixerunt illi qui cognitivo definierunt ani mam, et dixerunt, quod simile simili cognoscimus: et ideo dixerunt animam esse commixtam ex omnibus que sunt, quia omnia cognoscit. Et de his satis disputatum est in questione quid est anima per definitionem '. Et eodem modo patet, quod sicut non est subjectum per esse et substantiam intelligibilium: ita per esse et substantiam nec est species, nec locus intelligibilium, sed per ambitum luminis intellectualis est locus intelligibilium: sic enim salvativus intelligibilium est sicut locus, et sic generativus est intelligibilium sicut actus et species: sicut lux corporalis regio et species est colorum, qui secundum actum movent visum. Sed hoc nihil impedit quin secundum esse essentiale intellectus sit in hoc et hic et nunc, et secundum hoc numeretur numero eorum qui intelligunt.

134

Ad VIGESIMAM viam dicendum, quod intellectus per esse substantiale quod habet, nec est agens, nec possibilis, sed per potentiam activam vel possibilem. Et sic verum est, quod una ratione est in omnibus, et est quodammodo omnia: sed etiam per esse essentiale quod habet, est forma constitutiva hujus intelligentis et differentia, et sic particulatur et efficitur hic et nunc, et alius in uno, et alius in alio. Non enim est intelligibile, quod unum et idem numero per esse essentiale sit in diversis, et non numeretur in illis.

135

AD VIGESIMAM PRIMAM Viam dicendum, quod revera intellectus est forma ultima, in qua sicut potentie continentur omnes forme, esse scilicet, vivere, et intelligere, sicut sepius dictum est. Et participat bonitates prime cause non particulariter, cum sit quodammodo omnia: tamen non participat ad modum prime caus®, quia hoc est impossibile, ut in libro de Causts probatum est: sed participat ad modum ejus quod ad imagi nem prime cause factum est: nec sine omni motu sicut prima causa, sed sine motu physico et materiali: quia si sine omni motu participaret, non participaret, sed excellenter et eminenter omnia haberet et prehaberet sicut prima causa: et hoc esse non potest. Nunc autem quia ad modum sue potestatis participat, fit de potentia participante actu participans: et hic est quidam motus. Et quia ad modum proprie potestalis participat, fit particulariter participans de necessitate, sed non universaliter et excellenter omnia prehabens in seipso.

136

AD VIGESIMAM SECUNDAM viam dicendum, quod universale sicut in loco proprio est in intellectu, et sicut in specie que facit ipsum actu, est in lumine ejus, sicut in prehabitis sepius dictum est. Et verum est, quod immaterialis et nullius est corporis actus: sed quia in se habet diversa quod est et esse, ex ipso quod est et quod dependet ad ens necesse, et ab ipso accipit esse, determinatur ad esse hic et hoc et nunc, et sic particulatur et numeratur, et non ex divisione materia. Et hoc satis in hac eadem questione paulo ante explanatum est.

137

Ab VIGESIMAM TERTIAM viam dicendum eodem modo, quod licet intellectus unus sit secundum rationem in omnibus, et non divisus per materiam: tamen quia esse ejus dividitur et numeratur discretione suppositorum in quibus habet esse, sequitur de necessitate, quod unus sit in uno et alius in alio, et non idem in omnibus.

138

AD VIGESIMAM QUARTAM viam dicendum, quod intellectus dicitur forma separata et separatus: quia secundum potestatem luminis sui non immiscetur materie et appendiciis materiae: sed non dicitur separatus, quod sit conjunctus per essentiam ei quod constituit in esse intellectuali: imo secundum hoc esse est in omni eo quod habet naturam intellectualem, et numeratur numero illorum, Sicut sepius dictum est.

139

AD VIGESIMAM QUINTAM viam dicen= dum, quod divisio esse causa est numeri intellectus: causa autem divisionis esse est hoc, quod in potentia habet se ad ens necesse in accipiendo ipsum esse, et hoc quod est divisum, est in diversis: propter quod de necessitate esse efficitur diversum in diversis, et ponitur in discretionem et numerum.

140

AD VIGESIMAM sEXTAM Viam dicendum, quod in veritate si anima intellectualis esset tantum motor et omnimode sepa rata, ratio illa procederet: nune autem illa est motor et actus sive perfectio, esse substantiale conferens ei quod movet, quod intelligi non potest, nisi sit in eo quod movet per esse substantiale, ideo oportet, quod per esse discretum sit in isto, et per aliud discretum in alio: nihil enim uno actu simplici constituit duo vel tria’vel plura. Et ideo in anima intellectuali sive rationali non habet locum illa ratio: non enim secundum esse separata est a supposito. Et hoc facit continuationem intellectus ad animam, et non virtus ejus vel potentia: virtus cnim et potentia signa possunt esse separationis, sed non faciunt eam: sunt enim post esse substantiale, et sicut naturalis potentia vel impotentia, que sunt qualitates in secunda specie qualitatis, fluentia a principiis essentialibus anime rationalis sive intellectualis.

141

Ab VIGESIMAM SEPTiMAM viam dicendum, quod illa ratio rudis est. Quia jam dictum est, quod cum dicitur, quod universale ubique et semper est, non intelligitur hoc quod unum et idem sit in omni loco et in omni tempore secundum esse, sed quod non est locus nec tempus in quo universale actu et intellectu non sit in suo inferiori et una ratione: et ideo non equivocatur scientia nostra ad scientiam patrum precedentium: sed quia universalis et particularis est idem esse in natura, ideo necesse est, quod esse hujus non sit esse illius, sed unusquisque habeat esse discretum. Et ideo dicit Aristoteles, quod destructis primis impossibile est aliquod eorum remanere. Et Avicenna in primo Logice sue, ubi tractat de universalibus, dicit, quod nihil eorum que secundum esse sunt in uno, idem numero est in alio. Sed verum est, quod universale secundum rationem, totum est in uno, et totum in alio, et totum in quolibet, et totum extra quodlibet: et hoc modo est in lumine intellectus ut in loco et specie.

142

AbD VIGESIMAM ocTAvAmM vfam leve est solvere, prenotatis his que dicta sunt. Licet enim intellectus secundum potentiam acceptivam et agentem potentia sit omnia intelligibilia, tamen per principia essentie quibus definitur ut per terminum, distinguitur ab omni eo quod est, et per esse quod habet in hoc et in illo quod non est idem numero, numeratur numero eorum in quibus est, sicut sepius dictum est.

143

AD VIGESIMAM NONAM viam dicendum, quod intellectus agens et etiam intellectus possibilis non dicuntur separati et perpetui et incorruptibiles secundum esse naturale quod habent, quia hoc est impossibile, sed secundum virtutem potentie quam habent in lumine intellectuali. Et de hoc procedit ratio, et bene probat: sed, sicut sepe dictum est, secundum esse naturale et essentiale quod habent in hoc vel in illo, et conjuncti sunt, et etiam quodammodo corruptibiles ad corruptionem alterius.

144

AD ULTIMAM viam dicendum, quod in veritate anima secundum esse intellectuale dependet ad causam primam, sicut omne quod est ab aliquo, secundum esse illud quo abipso est, dependet ad ipsum. Sed nihil numeratur et discernitur secundum hoc quod est ab alio, sed secundum esse quod habet in supposito, cujus ipsum est actus. Et ideo etiam intellectualis natura per esse quod habet in eo quod est intellectuale, discernitur et in numerum ponitur, et non est idem numero in omnibus.

145

haec omnia aliquando collegi in curia existens ad preceptum Domini Alexandri Pape: et factus fuit inde libellus quem multi habent, et intitulatur contra errores Averrois ', et hic etiam posita sunt ut perfectior sit scientia Summe theologie.

Membrum 4

146

MEMBRUM IV. Quomodo anima sit in corpore ? Utrum tota in toto, et in qualibet parte tota, vel non ?

147

Qvarro queritur, Quomodo anima sit in corpore? Utrum in toto tota, et in qualibet parte tota, vel non?

148

Et videtur, quod anima rationalis sive intellectualis sit in nulla parte corporis.

149

1. Dicit enim Philosophus, quod intellectus nullius corporis est actus: quod enim nullius corporis est actus, in nullo corpore est ut actus, nec in parte corporis: ergo intellectualis anima sive rationalis in nullo corpore, et in nulla parte corporis est ut anima.

150

2. Adhuc, Gregorius Nyssenus dicit in libro de Homine , quod si anima esset ut actus in corpore, periret pereunte corpore, sicut omnis corporis actus perit pereunte subjecto. Sed non perit pereunte corpore, sed manet in esse substantiali. Ergo anima rationalis sive ° intellectualis nec in corpore, nec in parte ‘ corporis est ut actus.

151

3. Adhuc, In libro de Causis est una | propositio dicens sic: "Omne corruptibile vel est compositum ex contrariis, vel super compositum ex contrariis, ab efficiente delatum vel fundatum." Si ergo anima rationalis sive intellectualis in corpore toto est sive in parte ut actus, de necessitate erit delata vel fundata super compositum ex contrariis: et cum omne tale corruptibile sit, sequitur quod et ipsa corruptibilis sit: quod falsum est et contra fidem: ergo a destructione consequentis ipsa nec in toto corpore, nec in qualibet parte est ut actus.

152

ContRA: 1. Constat, quod corpus hominis animatum est anima hominis, et quelibet pars corporis animata est, et non nisi anima hominis: nec anima hominis divisibilis est secundum essentiam, ut dicit Gregorius Nyssenus: quia cum simplex sit, non habet partem extra partem ut dividi possit: ergo necesse est, quod in toto sit tota, et in qualibet parte tota. Et hoc est argumentum Gregorii Nysseni. Unde expresse dicit inlibro de Homine, quod "anima est in toto corpore tota, © et in qualibet parte ejus tota."

153

2. Adhuc, Expresse dicitur in libro de Spiritu et anima, qui dicitur esse Augustini, quod videt in oculo, audit in aure, et sic de aliis.

154

Ulterius queritur de hoc quod quidam dicunt, quod est in corpore sicut in loco, et est in corpore locali, sed non localiter.

155

Contra hoc enim objicit Gregorius Nyssenus duplici ratione:

156

1. Una est, quod nihil incorporeum in loco est corporali: anima rationalis est incorporea: corpus autem si locus est, locus est corporeus: ergo anima rationalis non est in corpore sicut in loco.

157

2. Adhuc, Nihil est dictu in loco esse non localiter: quia sicut nihil est in tempore nisi temporaliter, ita nihil est in loco nisi localiter.

158

3. Adhuc, Quidquid est in loco, circumscriplive vel definitive est in loco: et quidquid est in loco circumscriptive, illius primum et medium et ultimum determinantur in loco: et quidquid est in loco definitive, illius substantia et virtus et operatio determinantur in loco, ita quod est ibi et non alibi. Et ideo dicit Damascenus, quod cum Angelus operatur hic, non est alibi, neque per substantiam, neque per virtulem, neque per operationem. Anima in corpore est et in partibus corporis, et virtutes et operationes suas exercet in corpore, et non est alibi: et hoc aliquo modo localiter est esse in loco: ergo si est in corpore ut in loco, localiter est in ipso.

159

Solutio. Dicendum cum Gregorio Nysseno et Aristotele, quod anima est in corpore, et tota in toto, et secundum partes potentiales est in partibus corporis, sed secundum id quod est per substantiam, est in qualibet parte tota. Quia licet potentia anime non sit substantia anime, sicut nulla qualitas est substantia in qua est et a qua fluit, ita potentia anime que naturalis ejus potentia est, non potest esse substantiam anime a qua fluit et in qua est: sed sicut in omni spirituali substantia simplici et indivisibili necesse est, quod ubi operatur, tota sit, et cuilibet virtuti suae adsit per substantiam, sicut patet in Angelis, ita mecesse est esse in anima, maxime rationali: et ita necesse est, quod tota substantia anime adsit cuilibet potentie sue, et adsit cuilibet operationi sue si illa operatio est essentialis anime. Essentialis aulem est, quando est secundum aliquem actum vite: vila enim essentialis actus est anime in corpus quod vivificat et animat.

160

Et per hoc patet solutio questionis.

161

Ab PRiMUM ergo dicendum, quod causa dicti Philosophi est, quod intellectus est immixtus, et in lumine intelligentie nihil accipit secundum potestatem organi corporalis. Sed ex hoc non habetur, quod anima rationalis secundum sub stantiam non sit species et ratio corporis, dans ei nomen et, rationem animalis rationalis: quelibet enim pars hominis, pars est animalis rationalis, et non alterius animalis: et si separaretur a virtute animalis rationalis, non erit pars, nisi equivoce.

162

Ad aliud dicendum, quod Gregorius Nyssenus verum diceret, si anima esset in corpore ut actus tantum, qui fundatur in esse virtute subjecti. Sed hoc non est verum; est enim in corpore ut motor dirigens actus et operationes corporis in communicationem operum et passionum vite. Et hoc in precedentibus probatum est in questione de unione anime ad corpus.

163

Ad aliud dicendum eodem modo: hoc enim sequitur si tantum ut aclus esset in corpore: nunc autem est ut motor regens et dirigens corpus in operationibus vite: et ideo separatur ut mobile a mobili.

164

Ad id quod contra objicitur, concedendum est: quia licet distributa sit per potentias ad partes corporis, et non secundum quamlibet potentiam sit in qualibet parte, tamen substantialiter tota adest cuilibet potentiw. Quod probat Philosophus signo quod convertibile est cum causa: quia nisi ita esset, quod una substantia est in omnibus potentiis, intense operans in actu unius potentia, non remitteretur ab actu alterius: quod falsum est, quia intense cogitans et meditans, etiam ea que habct ante oculos aliquis, non advertit se videre.

165

Ad aliud dicendum, quod haec fuit causa dicti illius: quia per substantiam adest cuilibet potenti et cuilibet operationi.

166

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod anima non est in corpore sicut in loco, nec localiter, nec illocaliter. Si enim esset in corpore sicut in loco, tune corpus contineret animam: quod falsum est: sed potius e converso anima continet corpus. Cujus probatio est, quod dicit Aristoteles in fine primi de Anima, ubi sie dicit: "Anima continet corpus, et non e converso: egrediente enim anima exspirat corpus et marcescit et dissolvitur." Secus enim est, ut dicit Aristoteles, in continente et contento corporaliter, sicut unum continetur in vase, et in continente et contento spiritualiter. In corporalibus enim id quod inest, continetur: et cui inest, continet, ut lagena vinum. In spiritualibus autem id quod inest, continet: et cui inest, continetur: quia nisi inesset, non penetraret undique per contentum principia ejus intrinseca que sunt essentialia ejus continendo.

167

Er prr hoc etiam probat Gregorius Nyssenus, quod anima est in toto corpore tuta, et in qualibet parte ejus tota: quia licet quedam partes sint que non participant vitam sensus, ut ossa, et quedam alia, omnia tamen participant continentiam in esse et continuitate: nec potest continere nisi sit, ubi est per substantiam et operationem et virtutem: relinquitur ergo, quod in qualibet parte tota sit substantialiter.

168

Ad aliud dicendum, quod dicere intendebant, quod localiter esse in loco, est circumscriptive esse in loco: et hoc modo verum dicunt quantum ad hoc: quia sic in loco nihil est nisi cujus partes quantitative secundum principium, medium, et finem cum quantitate loci ad eumdem terminum copulantur. Et sic nihil incorporeum est in loco: diffinitive tamen est in loco: quia sic est hic ubi operatur, quod non est alibi. Sed, sicut diximus, anima non est in corpore sicut in loco, sed potius sicut motor in eo quod movet, et sicut principans et regens in communicatione in operibus vite: et passionibus.

169

Ad uLtimum dicendum, quod si esset anima in corpore ut in loco, quod non est verum, tunc teneret objectio et procederet: nunc autem quia hoc non est verum, dictum eorum falsum est, et objectio non habet locum.

Membrum 5

170

MEMBRUM V. Utrum anima separabilis sit a corpore, vel non, ita quod per se maneat separata, et agat secundum intellectum ?

171

Quinto queritur, An anima separabilis sit a corpore, vel non, ita quod per se maneat separata et agat secundum intellectum ?

172

Hoc enim ponit Catholica fides, et hoc posuerunt omnes Stoici, sicut patet in libro Phedonis, quem in morte composuit Socrates.

173

Quod autem separabilis sit et maneat post mortem, Aristoteles talem datviam, sic dicens in libro de Anima: "Si quidem aliquid erit anime operum aut passionum proprium, quod scilicet non habet in communicatione ad corpus, sed secundum seipsam, anima erit separabilis. Si autem nihil, non erit separabilis: quia sic nihil operabitur nisi in corpore: et si separaretur et esset extra corpus, nihil operaretur, et sic esset frustra et vane, quod non est in natura." Dicit enim Damascenus, quod nulla substantia destituitur propria operatione: et si propria operatione destituitur, substantialitate destituitur, et substantia non est. Si autem habet aliquod proprium, hoc erit intelligere. Si autem intelligere non convenit ei nisi in communicatione ad corpus, ut aliqui dicunt, quod idem est dicere, animam secundum se intelligere, ac si dicat eam texere, vel edificare secundum se: et cum non conveniat ei texere aut edificare secundum se, non convenit ei intelligere secundum se: et sic nullum opus habebit, et non separatur a corpore.

174

2. Adhuc, Socratis viain libro Phedonis est hec, per quam probabat animam esse separabilem et immortalem. Supponebat enim, quod nihil corrumpitur nisi per contrarium: et inde arguebat sic: Mors et vita que aliquo modo sunt ex contrariis circa vivuam compositum ex corpore et anima, non sunt contraria anime, sicut par et impar licet sint contra circa numerum, tamen non sunt contraria numero. Anima ergo non habet contrarium, licet vita contrarium habeat. Ergo non corrumpitur per mortem, sed separata manet.

175

3. Adhuc, Innuit aliam objectionem ad hoc, dicens, quod anima non utitur corpore nisi quasi instrumento sui motus: quidquid autem sic utitur corpore, distinctum et separatum manet a corpore: quia secundum nullum suum esse dependet acorpore, licet motus quosdam exerceat aliquando in corpore: anima ergo distincta et separata manet a corpore.

176

4, Adhuc, Plato innuit rationem aliam, quam etiam innuit Socrates, hance scilicet: Tllud quod essentialem similitudinem habet ad intelligentiam incorruptibilem separatam, manet separatum et incorruptibile: anima rationalis et intellectualis essentialem similitudinem habet cum intelligentia separata et incorruptibili, quam nos Angelum vocamus: ergo separata manet et incorruptibilis sicut intelligentia et Angelus. Mason patet per se. Secunpa probatur ex hoc quod dicitur in Zimzo Platonis, ubi inducit creatorem loquentem ad intelligentias presidentes planetis sic "Quod nobis simile perspexeritis, et justitiam colere, et pietatem amare, accipite ad vos ipsas." Constat autem, quod ad se accipere non possent nisi separatum et incorruptibile maneret. Ergo anima rationalis manet separata et incorruptibilis. Et hac ratione Socra tes cum occidendus esset veneno cicute aquatic, et flerent eum Plato et alii sui amici, sic consolabatur eos, dicens: "Nolite flere: anime enim Philosophorum mori non possunt: sed post mortem corporis ibimus ad deos, ad illos optimos viros."

177

5. Adhuc, Avicenna fortius objicit in IX sue Metaphysice, sic: Quidquid secundum esse non dependet a corpore, licet sit in corpore, sed pendet secundum esse a lumine cause prime, non destruitur destructo corpore, sed separatur ab ipso. Anima intellectualis secundum esse non dependet nisi alumine cause prime, et non a corpore: ergo non destruitur destructo corpore, sed separatur. Et hec objectio fortis est.

178

6. Adhuc, Peripatetici, qui dicebant animam esse separabilem et manere post mortem, decem signa inducebant, quod anima esset incorruptibilis et separata, que omnia colligit Avicenna in VI de Naturalibus.

179

Primum est, quod omnis virtus organica destruitur destructo organo: intellectus nec debilitatur, nec destruitur aliquo organo destructo vel debilitato per infirmitatem vel senectutem: ergo non est organica virtus intellectualis: ergo separata et incorruptibilis.

180

Secundum est, quod nulla virtutum organicarum apprehendit se et instrumentum suum: intellectualis natura seipsam apprehendit, convertit enim se supra se, quod non potest facere organica virtus: ergo intellectualis natura libera est et separata.

181

Tertium est, quod nulla virtutum organicarum qualitatem organo suo perfecte assimilatam apprehendet, sicut patet: tactus enim non sentit simile sibi calidum, et ethicus calorem suum non sentit, licet ' magnus sit, eo quod habitualiter conversus est ad similitudinem naturalis habitus. Intellectualis natura melius apprehendit perfecte sibi assimilatum quam aliud. Ergo non est virtus organica, sed separata et in se existens,

182

Quartum est, quod nulla virtutum organicarum seipsa agit vel operatur, sed instrumento spirilus scilicet vel calore. Intellectus seipso agit et apprehendit, in seipso habens agens incorruptibile separatum ef non mixtum alicui corpori vel alicui materia, et habens in se quod agit similiter incorruptibile ct separatum: et id quod agit quod est intellectus speculativus, separatum est et incorruptibile: quia, sicut dicit Averroes, impossibile est, quod actum sit incorruptibile et agens corruptibile. In intellectu. possibili incorruptibile producit. Ergo intellectus non est virtus dependens ab aliquo corpore, sed separata et incorruptibilis.

183

Quintum est et accipitur ab Aristotele, quod omnis virtus organica si mtendatur ad unum multum, minus percipit et sentit aliud, sicut patet in visu, qui ex visu magni luminis videt alind. Intellectus ex subtiliter intelligere unum, melius intelligit aliud. Ergo virtus est separata, nihil commune habens cum corpore.

184

Sextum ést, quod actiones virtutum organicarum post annos sexaginta debilitantur et lassantur: tunc autem confortatur intellectus: ergo intellectus est separatus, nihil commune habens cum corpore.

185

Septimum est deducens ad impossibile si detur oppositum: quia si intellectus dependet a corpore sicut ab organo, tunc nihil recipit nisi sub forma corporis et instrumento corporeo: sed hoc falsum est: quia nullam talem formam recipit: ergo est intellectualis natura separata, secundum nihil dependens ad corpus.

186

Octavum est, et illud magis est proprium, quod intellectus nihil recipit nisi separatum et denudatum a materia et appendiciis materia. Cum ergo receptum generaliter in recipiente sit secundum potestatem recipientis, sequitur de necessitate, quod ipse sit denudatus ab omni materia et separatus. Et ex hoc ullerius sequitur, quod secundum nihil sui dependet ad corpus.

187

Nonum est, quod si intellectus dependeret ad corpus, et uteretur corpore in operationibus suis, non apprehenderet nisiea que sunt de natura corporis illius, sicut visus, et sicut auditus. Nunc autem apprehendit omnia: quia per intellectam agentem est omnia facere, et per intellectum possibilem est omnia fieri, ut dicit Philosophus in HI de Anima: sequitur ergo, quod intellectus sit separatus secundum nihil sui dependens a corpore.

188

Decimum est, quod intellectus percipit formam infinitam, hoc est, non finitam mensura corporis, universale enim est ubique et semper, et hoc percipit intellectus. Nulla virtus corporea accipit infinitum, sed potius limitatum mensuris corporis in quo est. Ergo intellectus non est virtus corporea, nec secundum aliquod sui dependens a corpore.

189

Ex omnibus his arguit Avicenna sic: Quidquid secundum nihil sui dependet a corpore, nec secundum esse, nec secundum agere, resoluto corpore non resolvitur, sed manet separatum et distinctum, Intellectualis natura que est anima rationalis, nec secundum esse, nec secundum agere, dependet a corpore. Ergo resoluto corpore non resolvitur, sed manet separata.

190

Sorvtio. Dicendum, quod anima rationalis, et propter hoc quod est ad imaginem Dei, que imago immersa corporalibus non invenitur, sive corporali materie, et propter hoc quod intellectualis nature est, que de necessitate, sicut in antehabitis probatum est, separata est a materia et appendiciis ejus etin natura et in agere. Dicit enim Averroes super tertium de Anima, et verum est, quod in anima intellectus agens incorruptibilis est, et intellectus possibilis et immaterialis et incorruptibilis et intellectus adeptus qui ex agente fit in possibili, de necessitate est incorruptibilis. Et dat rationem: quia quod ex agente incorruptibili in possibilt intellectu, qui incorruptibilis est, genecratur, non potest esse nisi incorruptibile. Et ideo, sicut dicit Alpharabius in libro de Intellectu et intelligibili, omnes Philosophi in intellectu adepto ponebant radicem immortalitatis anime, et maxime propter hoc quod sicut concorditer dicunt et Sancti et Philosophi, principium actuum anime rationalis est in ipsa, et ipsa est causa et domina suorum actuum per liberum arbitrium, quod non potest esse, nisi esset elevata super materiam corporalem et supra naturam. Et ideo secundum philosophiam et secundum fidem dicendum est, quod anima manet separata post mortem, et agens et intelligens que pertinent ad beatitudinem, vel patiens pcenas pro retributione peccatorum. Et ideo dicit Isaac in libro de Definitionibus, quod anime peccatrices post mortem deprimentur sub tristi orbe, et erunt ibi in magno igne. Anime vero bene merit in psalmodia et laude erunt cum Domino.

191

Ad primum ergo dicendum, quod bona via est Aristotelis ad probandum, quod anima est immortalis et separabilis a corpore, et intelligere est opus ejus proprium, quod habet etiam non in communicatione ad corpus sicut et Angelus. Est autem aliud intelligere, quod non convenit ei nisi communicando corpori, sicut nec texere, nec edificare: et hoc est quod habet per reflexionem intellectus ad sensum et ad sensibile, a quo abstrahit: et hoc non est anime intellectualis secundum se, sed secundum insitam sibi potentiam sensibilitatis. Propter quod dicit Dionysius in Mystica theologia, quod intellectus noster materialis est: et si quid spiritualium etiam intelligere vult, assimilat illud primo materialibus, ut ex familiaribus sibi melius intelligat. Sed tale intelligere non convenit anime intellectuali secundum se, sed potius sub lumine intelligentie accipere, vel sub lumine divino: et hoc convenit ei post mortem.

192

Ad aliud dicendum, quod Socrates bene probat, quod non corrumpitur per naturam anima: quia in se non habet causam corruptionis, sed diis immortalibus similis est per naturam.

193

Ad aliud dicendum, quod illud argumentum magis cogit et probat quam primum: et propter hoc etiam in illo Socrates accepit consolationem, quod non timuit mortem. Et Prothimus, unus discipulorum ejus, cum audisset istam conclusionem, et videretur ei necessaria, sicut narrat Augustinus in libro de Civitate Dei, precipitavit seipsum dicens: "Si est alia vila post mortem, nolo plus vivere vita ista miserrima: magis enim volo vivere cum Diis, quam cum hominibus‘."

194

Ad pictum Platcnis dicendum, quod hoc valde probabile est, et procedit, quia licet erroneum fuerit in hoc, quod posuit multitudinem deorum, tamen nihil erroris continebat in hoc, quod animam rationalem dixit habere essentialem similitudinem cum intelligentiis, et propter | hoc separabilem.

195

Ad aliud dicendum, quod Avicenne via bona est et procedit.

196

Ad aliud dicendum, quod illis decem signis satis probatur, quod intellectus separatus est, et anima separabilis post mortem: sed melius probatur ex his que dicta sunt in principio solutionis istius.

197

Ultimum quod Avicenna concludit ex signis illis, procedit.

PrevBack to TopNext