Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 80
Deinde transeundum est ad distinctionem decimam octavam secundi libri Sententiarum, que sic incipit, In eodem guogue paradiso mulierem formavit Deus de costa.
Ubi tria querenda sunt, scilicet si conveniebat mulierem immediate a Deo fieri, vel ab Angelis? Secundum, Si propagationem conveniebat fieri ex viro et muliere, vel ex uno tantum ? Tertium, Si conveniebat ex costa et latere fieri, vel ex alio membro ?
Membrum 1
Utrum conveniebat mulierem immediate fieri a Deo, vel ab AngelisAd primum objicitur sic: 1. Genes. u, 22: Et edificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem. Ergo videtur, quod hoc Deus immediate fecerit, et non per ministerium Angelorum.
2, Adbuc, Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram dicit sic: "Formare veledificare costam ut mulier esset, usque adeo non potuit nisi Deus, a quo universa natura subsistit, ut ne illud quidem carnis supplementum in corpore viri (quod in illius coste successit locum) ab Angelis factum esse crediderim, sicut nec ipsum hominem de terre pulvere."
1. Nihil occasionatum producitur a Deo immediate: cujus causa est, quod occasionatum est imperfectum, et Dei perfecta sunt opera . Mulier, ut dicit Aristoteles, est mas occasionatus: et in perfectione nature producta per defectum alicujus principii generationis. Ergo non congruit, quod hoc opus sit Dei, qui perfectissimus est operans.
2. Adhuc, Habitum est in praecedentibus, quod tante perfectionis est Deus in operando, quod nihil requirit preexistentis in opere suo, ex quo vel quo operetur: quia aliter non esset causa totius operis sui. Sed in edificatione coste in mulierem presupponebatur corpus Adz et costa de qua fiebat Heva: opus ergo tale non congruit Deo immediate.
3. Adhuc, Habitum est in prehabitis ex verbis Augustini et Bernardi in homilia super Joannem, vi, 1 et seq., de quingque panibus, quod duplicia sunt opera Dei. Unum est quando creando, disponendo, ordinando, genera rerum produxit, et principia rerum ex nihilo. Secundum quando ex seminalibus causis, quas prime materi inseruit, propagando unum ex altero producit. Primum immediate et per seipsum operatur, ut dicit Augustinus: secundum operatur ministerio nature, et aliquando ministerio Angeloram bonorum et malorum. Malorum, sicut de virgis serpentes fecerunt magi. Bonorum, sicut de virgis serpentes fecit Moyses. Et ministerio nature, sicut ex paucis granis segetes producit, ex quibus pascitur mundus. Cum ergo corpus Heve materialiter et seminaliler fuerit in costa, videtur quod non congruit Deo ministerio nature vel Angeli illud producere ex ipsa.
Sotvurio. Dicendum cum Sanctis, quod non congruebat mulieris corpus fieri nisi immediate a Deo. Et ratio hujus necessaria est, quod mulier ex costa subito producta est: quod non potest fieri nisi ab eo cui tota natura ad voluntatem obedit. Quando enim Deus operatur in natura, paulatim procedit opus usque ad perfectum, propter nature impotentiam. Quando vero per Angelum in his que mirabilia videntur: tunc, ut dicit Augustinus, talis operatio fit per semina sparsa in elementis, collecta ab Angelis, qui putrefaciunt primo materiam, et removent a specie in qua fuit, et postea movent et promovent ad formam in qua producitur. Qui modus etiam nature est: quia sic proceditur de potentia ad actum, licet citius fiat per Angelum quam per naturam. Et hic modus non est observatus quando mulier facta est de costa: subito enim facta est ad solam voluntatem Dei.
Item, Seminaliter et causaliter non fuit mulier in costa: quia dicit Augustinus, quod non habuit in se costa ut ex ea mulier ‘fieret, sed quod ex ea fieri posset per obedientiam, qua cuncta naturajustissima ratione Deo obedit creatori in omne quod vult.
Assignant tamen Sancti mysticas et morales rationes plures, quarum una et potissima est, ut dignitas principii humani non minuatur. Sicut enim vir principium est totins natura humane, persemen formans hominem: ita mulier principium est nature humane, per semen formabile in hominem: et si vir immediate a Deo fieret, et mulier non, non totum principium humani generis equalem ex factore haberet dignitatem. Et ideo dicitur, Isa. txiv, 8: Nune, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, ef opera manuum tuarum omnes nos. Assignant enim causam, quod si mulier non esset a Deo immediate facta, posset infligi tamquam indigna habita. Dicunt etiam, quod ex hoc posset contemni a viro tamquam inferior et indignior, et non socia creata viro in adjutorium.
Ad primuM ergo dicendum quod contra hoc objicitur, quod fcemina per nature principia producta, non potest esse nisi occasionatum opus. Semen enim formans, viri semen est, et illud produceret semper ad similitudinem patris generantis, nisi occasionaretur. Propter quod dicit Aristoteles in VI de Animalibus, quod particularis natura numquam intendit producere feminam: sed dum patitur molinsim in aliquo principio generationis et formationis, natura universalis, cujus est ordinare totum opus, ordinat ad foemine formam. In opere autem Dei hoc non fuit propter perfectionem sue virtutis, que sine omni occasione opus illud produxit in finem a sapientia dispositum, scilicet in omnibus esse perfectum, in interioribus et exterioribus que proficiunt in adjutorium generationis: et Sancti dicunt etiam in eruditionem satramentalem, qua significatur, quod sicut opere Dei et non alterius ex corpore primi Ade formatur Heva, ita ex corpore secundi Ade pendentis in cruce formatur Ecelesia, ut dicit Augustinus, opere Dei et non alte rius, qui virtulem regencrativam contulit sacramentis, que de latere suo fluxerunt in aqua et sanguine. I Joan. v, 6: Hie est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus.
Ad aliud dicendum, quod licet preexstiterit corpus Ade et costa, tamen in Adam creavit Deus illa ex nihilo, et sic ipse fuit causa in totum opus, et etiam nihil operabatur ad opus nisi sola virtute divina. Et quod dicitur, quod talia ostendunt imperfectionem generantis, hoc non est verum, nisi de illo operante qui non facit sibi materiam, sed accipit eam ab alio productam.
Ad aliud dicendum quod ultimum est, quod verum est totum, quod sic operatur Deus: sed in hoc est defectus in ratione illa, quod mulier secundum corporis formationem secundum rationes seminales non fuit in costa, ut dicit Augustinus, nisi secundum rationem obedientia, ut dictum est, et secundum causas Deo absconditas, non nature insitas: propter hoc etiam habuit modum miraculi plusquam nature.
Membrum 2
Utrum conveniebat propagationem fieri ex viro et muliere, vel ex uno tantumEt videtur, quod ex uno: talis enim propagatio simplicior est, et concupiscentia non permixta, et primo principio similior, ex quo sine divisione sui omnia procedunt per solum amorem. Sic enim plante procedunt et multiplicantur: sic etiam Adam ex humo, virgo ex virgine processit: sic Heva virgo ex virgine Adam processit, et si¢ Filius Dei virgo ex virgine Maria processit. Propter quod dicitur, Genes. xv, 16: Generatione quarta revertentur huc. Et dicit Chrysostomus, quod prima generatio est viri virginis ex terra virgine. Secunda mulieris virginis ex viro virgine. Tertia prolis virginee ex viri et mulieris commixtione, que profundit peccatum, quia deficit a virginitale. Quarta viri virginis ex feemina virgine, per quam reformatur natura, et restiluitur gratia.
Et ponunt rationem, quod ita deberet esse, si (sicut dicunt Sancti) Hevam ex corpore Ade produxit, ut esset hoc signum majoris dilectionis ad eam, ut scilicet de corpore suo productam tamquam seipsum diligeret; tunc multo majori vinculo charitatis adstringerelur, siin uno corpore utrumque fecisset.
Solutio. Dicendum, quod Deus Adam et Hevam constituit ut principia perfecte generationis et perfectissimi animalis, quod ad imaginem Dei factum est. Principia autem perfecte generationis non possunt esse in uno, sed in duobus: quorum unus est masculus, qui (sicut dicit Aristoteles in XVII Animalium) est generans propria, virtute. Alter foemina generans ex alio in seipso. Nec virlutes iste in uno congregari possunt perfecte. Formans enim virtus, ut dicit Avicenna, confortatur calido sicco, formabilis vero frigido humido: qua si in unum corpus congregarentur secundum suas intensiones, destrueretur perfecta generatio: propterhoc quod hermaphroditus non generat.
Ad primum ergo dicnndum, quod Deus facit res secundum quod sunt utiles ad finem constitutionis Adam et Hevea, et generatio est ad propagationem generis humani ut perficiatur numerus electorum, etad hoc non esset utilis nisi esset distinctio sexus: nec tamen per hoc similitudinem primi principii perdidit, ex quo procedunt omnia. Quia, sicut jam habitum est, Heva que est materiale principium omnium, ex Adam processit: et per consequens omnes nati de Heva ex Adam processerunt. Et quando dicitur a Sanctis, quod generationes quatuor sunt, non accipitur divisio per diversam virtutem generativam, sed per diversum modum generantium et generatorum: et sic bona est: sed non ad propagationem, quia tales modi in natura exemplum habere non possunt.
Ad aliud dicendum, quod stulta questio est illa: quia licet hoc sicut in signo sit in productione Heve de corpore Adz, tamen hoc non est causa finalis, sed potius generalio ad implendum numerum electorum: et illud scilicet vinculum amoris est quoddam adjunctum, propter quod non debuit admitti distinctio sexus. Et quodin plantis in uno cor pore est impragnans et impregnatum, signum imperfectionis est, quia scilicet planta non habet animam, sed partem partis anime, ut dicit Aristoteles in primo de Vegetabilibus: et quia non habet vitam manifestam, sed occultam, ut ibidem dicit Aristoteles. Concupiscentia vero non est causata a distinctione sexus, sed ex peccato. Et propter hoc dicit Augustinus, quod "si non peceassent, sine peccato genuissent, et convenissent, et fuisset eis thorus immaculatus."
Membrum 3
Utrum conveniebat mulierem ex costa et latere fieri, vel ex alio membroEt hoc tangit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XVIII, cap. illo, Cum autem his de causis facta sit mulier de viro. Ubi dicit, quod facta est de latere et costa viri dormientis. Et quarif causam omnium istorum. Et dicit, quod facta est de latere, ut sciret non esse sibi ancillam datam, nec in dominam, sed in sociam. Ideo nec facta est de pedibus, nec de capite, sed de latere.
Et videtur ratio esse inconveniens. 1. In matrimoniali enim opere sunt duo in carne una, et non in parte carnis. Ad significandum ergo hoc debuit fieri de toto corpore, et non de latere.
2. Adhuc, Aristoteles in primo -Po/ iticorum dicit, quod inter mulierem et virum communicatio politica est et ceconomica, in qua vir est principans, et mulier subjecta. Ad hoc ergo significandum debuit fieri de pedibus, et non de latere.
3. Adhuc, Formatio mulieris facta est, ut sit in adjutorium generationis viri: generatio non fit nisi ex humido seminali, quod virtutem habet omnium membrorum formativam: secundum hoc videtur, quod non debuit fieri de latere, sed de humido seminali disperso in toto corpore,
Ulterius queritur, Quare de costa? 1. Costa enim os durum est non habens medullam. Et ideo Isidorus in libro Etymologiarum dicit, quod "Deus homini formavit viginti quatuor costas tamquam viginti quatuor radios semicirculares de spina dorsi, contra se invicem procedentes ad munimentum viscerum’." Durum autem non modullosum, non facile formabile est in aliquid. Videtur ergo, quod convenientius formasset eam de carne que formabilior est quam costa. 2. Adhuc, Si Adam totius generis humani fuit principium, et totum genus humanum tuit in ipso, ut dicit Augustinus, et Magister in libro secundo Sententiarum, distinctione XVII, in cap. In eodem quoque paradiso, tunc videtur ad hoc significandum, quod debuit eam potius formasse intra corpus Ade, quam extra.
Et si dicitur, quod non est receptaculum in corpore viri, sed in corpore mulieris, videtur verum quod dicit Magister ex verbis Augustini in libro IT Sententiarum, distinct. XVIII, cap. Solet queri, ubi sic dicit: "Sciri etiam oportet, quod cum Angelorum ministerio facta sit mulieris formatio, non est tamen eis attribuenda potentia creationis." Ita posset dici, quod receptaculum formationis mulleris posset ministratum fuisse per Angelos.
Somnus enim, ut dicit Aristoteles, est ligamentum sensuum: et cum ex ipsa formatione mulieris Adam instruendus fuit, magis debuit fieri de latere vigilantis quam dormientis: facilius enim instruitur vigilans quam dormiens.
Ulterius queritur, Quare dicitur, quod immisit soporem in Adam? cum sopor sit gravis somnus et depressivus. Jonex, 1, 6: Quid tu sopore deprimeris ?
Solutio. Dicendum, quod in omnibus Scripturis, que sicut dicit Apostolus, ad Roman. xv, 4, ad nostram doctrinam seripta sunt, ubi agitur de operibus Dei, duo sunt consideranda, scilicet admiratio sapientis disponentis opera, et instructio spiritualium ex corporalibus. Et ita est in formatione mulieris: et ideo ab Augustino duplices rationes adduntur, scilicet et litterales de sapientia disponente, et | mystice de sacrorum significatione. Et hoc modo dicimus, quod sapientia Dei disposuit fieri corpus mulieris de latere viri quinque de causis.
Prima est, quod si mulier formanda fuit de viro sapienter, oportuit, quod opus Dei convenientissime fieret. Ideo quia creata est in sociam et adjutorium generationis, oportuit quod ex ea parte sumeretur in qua potissima est virtus adjutorii et equalitatis: hoc autem est latus: quia, in latere dextro est virtus unde est omnis motus, et in latere sinistro est virtus per quam fit regyratio virtutis motive in dextrum ut iterum moveat.,
Secunda ratio est, quod cor nulla membra corporis respicit equaliter nisi duo latera. Situs enim cordis est in sinistro: ventriculum autem majorem apertum porrigit in dextrum: et ideo in parte dextri lateris magis exsufflat spiritum et calorem, quam in sinistrum: et idcirco partes laterum vicinius quam alia membra ad cor referuntur, sicut dicit Aristoteles in libro de Principiis motuum animalium. Et ideo cum mulier facta sit non subjicienda, sed ut diligenda in edificationem domus, que consistit in pueris et familia, debuit fieri de latere potius, quam de alio membro.
Tertia ratio est sumpta ex significatione: quia sicut Heva de latere Ada, sic Ecclesia de latere Christi erat formanda. Ad Ephes. v, 32: Sacramentum hoc magnum esé (matrimonium scilicet), ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Quarta ratio potest esse politica et ceconomica communicatio, cujus cum sint tres combinationes, ut dicit Aristoteles in I Politicorum, despotica scilicet sive dominalis, nuptialis que est viri et femine, paterna que est patris et fillorum: nulla ita dicit rationem pa ritatis et equalitatis sicut nuptialis. Despotica enim domini et servi est, in qua sunt gradus superioritatis et inferioritatis. Paterna, sicut ibidem dicit Philosophus, similis est regali, in qua etiam sunt gradus superioritatis et inferioritatis. Nuptialis autem similis aristocratie est, ut idem dicit Philosophus, in qua non plures, sed pauci propter equalitatem virtutis principantur. Unde cum mulier ad eamdem communicationem referatur cum viro, et ex eadem virtute, congruentius fiebat de latere quod significabat equalitatem, quam de capite, vel de pedibus, vel de alio membro.
Quinta ratio accipitur per rationem justitie. In omnibus enim que ad matrimonium pertinent, mulier et vir ad paria judicantur. Debuit ergo fieri de latere, quod equaliter est inter gradum superiorem et inferiorem.
Et sic patet responsio ad questionem. Ad PRIMUM ergo argumentum dicendum, quod de toto corpore fieri non potuit secundum ordinem sapientie: quia si de toto corpore facta fuisset, totum corpus Adz in feeminam transisset: et sic non esset facta viro in adjutorium, sed in destructionem.
Ad aliud dicendum, quod mulier aliquem principatum potest habere ad pueros in educatione et nutritione: sed sic non formatur, sed in relatione ad virum cujus societatem adjuvat et domum ornat: et in comparatione ad illum, sicut dictum est, congruentius fit ex latere: quia illa nec preponitur viro ut domina, nec subjicitur ut ancilla. Eccli. xxvi, 1: Mulieris bone beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. Et sic mulier quidem subjecta est viro, sed non ancillariter ut famula et conculcanda, sed ut socia et in adjutorium ejusdem operis.
Ad aliud dicendum, quod. processus operis Dei, non est de potentia in actum, sed nature. Et si mulier facta fuisset de humido seminali dispersa in corpore Ade, significaretur, quod processisset ab efficiente imperfecto, hoc est, a natura, et sic minoris dignitatis esset in conspectu viri quam vir, qui factus est de manibus Dei.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod ratio satis innuitur in verbis Isidor. Ex quo enim costa estad munimentum viscerum, mulier autem creatur ad munimentum natorum qui viscera sunt et dicuntur, convenientius formabatur, secundum sapientiam divinam de ddsta quam de alio membro. be,
Et quod objicitur de duritia, ,hoc nihil est: quia omnipotentie formpntis nihil resistit, sed equaliter obedit ei durum sicut molle in omne quod volt. Et si facta fuisset de carne, significaretur debilitas ejus et mollities ad opus quo creata est in adjutorium viri. Rroverb. xxx1, 10 et 11: "Mulierem fortem qui inveniet ?, Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Confidit in ea car viri sui."
Ad aliud dicendum, quod Adam principium est generis humani materialiter et sicut pater. Unde si intra corpus Adz formasset eam, significalum fuisset principilum ut mater: quod non conveniebat: et ideo ex corpore quidem Ade formavit eam, sed extra ipsum.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod illa responsio nulla est. Licet enim Angeli ministraverunt costam, et exhibuerunt ad formandum, tamen virtute angelica nihil formatum est in costa: sed si exhibuissent et preparassent membra conceptus et partus, oporteret, quod virtule propria aliquid operati essent ad formationem mulieris ex costa: quod non couveniebat, ut paulo ante dictum est.
Ad aliud dicendum, quod Magister ibi satis respondet ad hoc ex verbis Augustini dicentis: "Dormit Adam, et ex latere ejus fabricatur Heva. Moritur Christus, et ex latere ejus fluunt sacramenta, ex quibus fabricatur Ecclesia, aqua scilicet expiationig, significans baptismum, et sanguis redemptionis qui operatur in omnibus sacramentis." Et ideo magis conveniebat, quod fieret ex latere dormientis quam vigilantis.
Ad objectum contra, dicendum quod licet somnus sit ligamentum sensuum, tamen in somno quando anima abstrahitur a strepitu sensuum et sensibilium, per visiones spirituales facilius et melius instruitur, quam in vigilia. Job, 1v, 12 et seq.: Ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri egus. In horrore visionis nocturne, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrila sunt: et cum spiritus me presente transiret, inhorruerunt pili carnis mex. Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aure lenis audivi. Et Tterum, Job, xxx, 15 et 16: Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tune aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. Visio enim somnialis, aliquando est visio, et aliquando oraculum. Unde et Balaam, Numer. xxiv, 3 et 4: Homo, cujus obturatus est oculus,... qui vistonem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur ocult ejus.
Ad uLtimum ulterius dicendum, quod sopor sine dubio profundus somnus est. Et hoc factum fuit, ut profundo somno penitus averteretur a strepilu sensuum. et tota vi intelligentia extenderetur in divinum lumen revelationis divine, quo sibi tunc revelabatur futura fabricatio Ecclesia de Christo, ut dicit Augustinus: et talis eruditio convenientius fit in somno quam in vigilia, ut jam dictum est. Juxta hoc ulterius queritur, Quare Dominus subtracta costa, replevit carhem pro ea?
1. Caro enim mollis et fragilis non potuit habere usum coste: non enim valuit ad defensionem viscerum: et sic videtur, quod potius debuisset posuisse aliam costam, quam replesse carnem.
2. Adhuc, Secundum hoc ex: formatione mulieris videtur esse damnificatus vir, eo quod loco fortis membri accepit debile: et damnificatio possit esse occasio odii, quod odiret eam: ergo videtur, quod non debuit subtrahi costa nisi poneretur alia costa.
3. Adhuc, Quod quidam dicunt, falsum invenitur: dicunt enim, quod in sinistro latere viri de una costa minus est quam in dextro: cum sint duodecim in dextro, et undecim in sinistro, ut dicunt: et hoc falsum invenitur per anatomiam, ut dicunt Avicenna et Rasi.
Materia enim non erat sufficiens ad totum corpus mulieris, nec erat apta ad mollia membra, sicut est cerebrum, et hepar.
Solutio. Dicendum, sicut a principio dictum est, quod opera Dei ad instructionem fulurorum sunt. Et ideo dixeront antiqui, quod mulier secundum complexionem mollis et fragilis ex osse viri facta est, ut sciret se ex viro debere accipere disciplinam virtutis et continentia. Caro autem suppleta est, et non os, ut vir sciret se ex muliere debere accipere emollitionem ad pietatem, et severitatis remissionem ad uxorem tamquam ad infirmius vasculum, ut dicitur, ad Ephes. v, 30: et sic uterque eruditus est. Unde dixerunt antiqui, quod hoc ostendit nomen mulieris. Mulier enim dicitur molliens herum, vel molliens heroem. Sed si dicitur molliens herum; tunc in genitivo casu media producitur: sed si dicitur molliens heroem, tunc in genitivo casu media corripitur. Quod autem mulier stabilimentum accipiat a viro, dicitur, If Machab. vu, 20 et 21 sic: Supra modum mater mirabilis, et bonorum memoria digna :... et feminee cogitationt masculinum animum inserens, singulos filiorum hortabatur, voce patria fortiter.
Ab PrimuM ergo dicendum, quod caro suppleta loco cost# per omnipotentiam Dei in fortitudinem coste et figuram mutata est: et ideo etiam usum coste accepitin viscerum defensionem, sicut dicit Isidorus. Propter hoc enim dicit Aristoteles in libro IT de Animalibus, quod "superiores coste semicirculares et longe facta sunt, ut vitalia in peccatore defendant: inferiores vero breves, ne tumorem ventris qui accidit ex cibo accepto, impediant."
Ad aliud dicendum, quod ex dictis patet, quod in nullo damnificatus est vir ex muliere, nec causam odii accepit.
Av w quod ulterius queritur, respon- det Magister in Lzétera libri 11 Sententiarum, distinct. XVIII, cap. Solet queri, Utrum de costa illa sine adjectione extrinseci formavit mulierem ? Et responsio ejus est bona, scilicet quod Deus ex costa sine adjectione extrinseci formavit mulierem, sed non sine multiplicatione extrinseci: multiplicavit enim materiam coste, ut sufficeret in corpus mulieris, eo modo quo, Joan. vi, 1 et seq., quinque panes multiplicavit in satietatem quinque millium hominum, et duodecim cophinorum plenitudinem. Et hec solutio bona est. Determinavit etiam ex eadem materia quedam in mollia, quedam in dura per sue sapientie dispositionem. Si enim formativa virtus que est in semine generationis, sagacitate propria potest eligere in partibus seminis, et determinare unumquodque in membrum sibi competens, multo magis potest hoc sapientia divina in materia quam ipsa multiplicat.