Quaestio 79
Quaestio 79
De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
1. Et accipiatur dictum Damasceni qui in libro IL de Fide orthodoxa sic dicit : "Quia vero ex visibili et invisibili creatura conditurus erat Deus hominem secundum propriam imaginem et. similitudinem, sicut quemdam regem et principem omnis terre et omnium que in ea sunt, constituit ante eum velut quamdam regiam, in qua conversans beatam et divitem omnium haberet vitam. Et hoc est divinus paradisus, Dei manibus in Eden plantatus, gaudii et exsultationis universe promptuarium. Eden enim voluptas interpretatur. In Oriente quidem omni terra excelsior positus est, optima temperie, aere et tenuissimo et purissimo circumfulgens, plantis semper floridis ornatus, et bono odore plenus, lumine repletus, et universe sensibilis venustatis et pulchritudinis superexcedens intelligentiam. Divinus profecto locus, ac dignus ejus qui ad imaginem Dei creatus fuerat, incolatu, in quo nul- lum eral irrationaliam aaimalium, solus vero homo divinarum manuum plasma *%"
2. Adhuc, Strabus vero et Beda dicunt sic : "Est locus in Oriente positus, a regionibus quas incolunt homines longo tractu maris secretus, altitudinis tante ut ad lunarem globum ascendat."
3. Adhuc, Josephus dicit sic: "Deus ad Orientem plantavit paradisum omni germinatione florentem, et in hunc locum introduxit Adam et ejus uxorem, precipiens eis plantationum habere sollicitudinem."
4. Adhuc, Isidorus in libro Etymologiarum dicit sic: "Paradisus est locus in Orientis partibus constitutus, cujus vocabulum a Greco in Latinum vertitur. Hortus porro Hebraice den dicitur, in nostra lingua deliciae : quod si utrumque junctum fuerit, sonat hortum deliciarum."
Ex his omnibus constat terrenum locum esse paradisum. Et hoc tractat Magister in libro II Sententiarum, distinct. XVII, cap. "Hominem autem ita forma tum", ubi sic dicit: "Intelligitur autem paradisus corporalis et localis, in quo homo locatus est. Tres enim generales de paradiso sententie sunt. Una eorum qui corporaliter intelligi volunt tantum : alia eorum qui spiritualiter tantum : tertia eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor ."
Ex his omnibus accipitur, quod paradisus est locus ameenitate et deliciis plenus, et ideo convenientissimus ad habitandum. Fuit enim, ut dicit Augustinus, abundantia bonorum repletus, optime temperatus, et plantis ameenissimis consitus. Unde Augustinus in libro XIV de Civitate Dei : "Quid timere aut dolere poterant primi parentes in tantoram tanta affluentia bonorum, ubi non aberat quidquam quod bona voluntas concupisceret, nec inerat quod carnem animamve hominis feliciter viventis offenderet °?"
Adhbuc, Isidorus : "Non frigusibi, supple ex-ellens, non estus, supple, excellens, sed perpelua aeris temperies."
Et videtur, quod non. 1. Dicitur enim a Magistro in Historiis, quodin montem Olympum propter alltitadinem Philosophi ascendere non possunt, nisi spongias humidas ad nares adhibeant, per quas crassiorem aerem spirent, quam sit in summitate montis. Ergo multo minus al spiraculam hominis valet aer paradisi : quia paradisus altior est, quam mons Olympus.
2. Adhuc, Si usque ad lunarem glohum attingat, propter quod dicunt Beda et Strabus, quod aque diluvii non ascenderunt illuc, cum probatum sit per Philosophum, quod ignis undique tangit concavum circuli lune, tune de necessitate stat in igne : et sic videtur cum ignis sit vehementis actionis, quodet plante exuruntur et aer estuans efficitur : et ita non erit aptissimus ad habitandum.
3. Adhuc, super illud Genesis, u, 6: Fons ascendebat de terra, dicit Damascenus, quod fons ille est Oceanus sive Amphitriles. Et si hoc est : tuns oportet, quod paradisus sit totus mundus, et non unus determinatus locus.
4. Adhuc, Objiciunt quidam, quod si usque ad lunarem globum attingit, sequitur quod terra non sit in centro : quia pars terre est : et hoc ab omnibus reputatur impossibile.
3. Adhuc, Cum corpus Adz delicatissimum fuerit, ef maxime in temperamento, videtur quod minime pro alimento competebant ei fructus.
6. Adhuc, Videntur opposita dici de paradiso : flos enim et fructus numquam sunt simul in planta, sed sucessive : dicitur autem in auctoritate Damasceni, quod semper erat floridus, et tamen fructibus plenus hortus ille qui dicitur paradisus.
1. Dicit Augustinus super Genesim ad litteram, quod "Deus Adam spirituali mente preditum fecit :" et sic nullo indiguit sibi conferente scientiam.
2. Adhuc, Occasio ruins fuit: et sic de loco ubi feliciter vivere debuit : amovendum fore videbatur.
Utrerius, Queritur de ligno vite. Homo enim ex hoc quod erat adimaginem Dei, perfectam et suflicientem causam habuit immortalitatis et vite: superfluum ergo videtur, quod addatur lignum vite ad vite continuationem.
Anpuvc, De aliis lignis similiter queri tur, de quihus comedere jubebatur : erat enim, ut dicit Augustinus, tune immortalis : ergo a corpore ejus nihil poterat deperdi : comestio autem est ad restaurationem deperditi : frustra ergo plantata sunt ibi ligna de quibus debebat comedere : quia inutilis fuit sibi comestio, et inutile non potest esse in operibus Dei.
Solutio. Dicendum cum Magistro in libro If Sententiarum, distinct. XVI, cap. Hominem autem ita formatum, quod tres sunt sententia Sanctorum de paradiso, sicut, dictumest in objiciendo. Est enim paradisus locus deliciarum spiritus. Il ad Corinth. xu, 3 et 4: Scio hujusmodt hominem (sive in corpore, nescio, sive extra corpus, nescio, Deus seit) guoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba, que non licet homini logui. Est paradisus corporum in Oriente, sequestratus a nostra habitabili, quem Dominus tertia die plantavit, quando dixit: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum *. Et ideo, sicut dicunt Sancti, sub differentia temporis prateriti plusquam perfecti dicit Moyses : Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluplatis a principio : in quo posuit hominem quem formaverat ?. Et concedendum est secundum dicta Sanctorum quod ille locus affluentia bonorum copiosissimus est, irrigatione fontis jucundissimus, floribus ameenissimus, temperamento sanissimus, sicut dicunt Sancti. Est etiam paradisus locus simul sprituum et corporum : sed hoc non facit alium paradisum, licet faciat aliam sententiam de jraradiso.
AD PRIMUM ergo quod queritur, dicendum quod aliud est in paradiso, et aliud in monte Olympo. Paradisus enim fontem habet rigantem universam super ficiem paradisi, ex cujus humore et frigiditate temperatur aer, ut congruus sit humane respirationi. Et hoc non habet Olympus.
Ad aliud dicendum, quod salvo meliori judicio, secundum extensionem altitudinis loci paradisus usque ad lunarem globum non ascendit, sed participando proprietates lune dicitur ascendere. Verbi gratia a luna supra quinta essentia est, que, sicut dicunt naturales Philosophi, locus est incorruptionis et immortalitatis. Luna etiam est per lumen receptum imago solis, et secundum Astronomos terminus est humiditatum in nubibus: nubes enim non sunt sbi, nec pluvie, nec tonitrua, nec aliquid talium. Sed statim sub luna sphera incipit activorum et passivorum. Et quantum ad has proprietates usque ad orbem lune paradisus dicitur ascendere. In paradiso enim nihil mortale est, nihil corruptibile, nihil tempestuosum : et quantum ad participationem harum proprietatum dicitur paradisus ad lunarem globum ascendere per participationem similitudinis, non per exaltationem loci. Hoc tamen dico sine prajudicio melioris sententi#: quia in quibusdam libris antiquissimis inveni, quod illius sententie que atiribuitur Bede et Strabo, primus auctor fuit Thomas Apostolus, quod scilicet paradisus tante altitudinis sit, quod usque ad lunarem globum ascendat.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus loquitur de fonte secundum primam originem, qu (sicut dicit) non potest esse nisi Oceanus: nihilominus tamen quando ebullit, fiunt fontes multi, quorum unus erumpit in loco illo qui dicitur paradisus: et ille est fons de quo loquitur Moyses. Et sic etiam paradisus non est totus mundus, sed specialis locus ~ in Eden plantatus.
Ad aliud dicendum, sicut jam ante patuit, quod secundum extensionem loci non attingit usque ad lunarem globum,sed est in centro sicut et relique partes terre,
Ad aliud dicendum, quod secundum statum innocentie Ade, maxime competebant fructus et olera: et ideo, sicut in prehabitis dictum est, in statu illo non accepit esum carnium, sed post peccatum, quando corpus, ut dicit Augustinus, jam mortuum fuit propter peccatum. Ad Roman. vin, 10: Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Et quando terra propter diluvium non erat disperdita, sicut dixit Dominus, Genes. vi, 13: Ego disperdam eos cum terra. Tunc enim adhuc erat in vigore suo, ut dicit Augustinus, quem accepit in verbo Domini quando dixit : Germinet terra herbam virentem, et proferentem herbas salubres et fructus convenicntissimos.
Ad aliud dicendum, quod non sunt opposita, fructus et flos in uno tempore, si ad diversas plantas referantur. Scytharum tamen arbor simul habet fructum et florem in diversis ramis.
Ad id quod ullerius queritur de ligno scientie boni et mali, dicendum cum Sanctis et Magistro in libro Il Sententiarum, distinct. XVII, cap. preinducto, quod lignum illud non dicitur lignum scientia boni et mali a vittute aliqua, qua talem potuerit conferre scientiam, sed ab eventu conseculo : quia scilicet ex comestione didicit Adam quid est inter bonum obedientia, et malum inobedientia. Et licet in se esset bonum ad vescendum, et pulchrum oculis adspectugue delectabile, sicut dicitur, Genes. 11, 6, tamen ex hoc non fuit causa transgressionis, sed potius ex persuasione diaboli.
Evy rer noc patet solutio ad sequens, cum ex se esset conveniens et salutiferum, non debuit amoveri ut causa vel occasio ruine.
Ad aliud ulterius dicendum, quod ex tribus habuit homo immortalitatem in primo statu, scilicet ex absentia cause mortis et mortalitatis que est per peccatum. Sapient.1, 13 et 16: Deus mortem non fecit,... imp autem manibus et verbis accersierunt illam, etc. Ad Roman. v, 12: Per unum hominem peccatum in hune mundum intravit, et per peccalum mors. Ex gratia autem innocentia, que ab Anselmo vocatur origtnalis justitia, habuit sicut ex conservante. Ex esu vero ligni vite habuit sicut disponente et contrarias dispositiones removente. Et ideo dixit Augustinus in libro XIIE de Civitate Dei, quod "accepit aliorum lignorum refectionem contra defectionem, esum ligni vile contra velustatem et infirmitalem." Et sic illorum trium nihil superfluit, cum omnia tria diversimode operentur ad immortalitatem.
Ad aliud dicendum, quod immortalitas primi status non contrariabatur animalitali que cibis indigebat. Et quod dicitur, quod ab immortali nihil deperditur, hoc est verum de illo immortali quod est immortale simpliciter: tamen etiam de corpore quod fuit immortale secundum primum statum innocentie, nihil deperdi poterat de perditione tendente ad corruptionem : sed deperdi poterat impurum a puro per resolutionem, quam oportuit restitui per comestionem.
On this page