Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 91

De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
1

QUASTIO XCI. De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium ?

2

Deinde, Queritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Wie considerandum est, quod fuerit illud adjuiorium homini datum in creatione, quo poterat manere si vellet. Et subdit sic: "Illud utique fuit libertas arbitrii ab omni labe et corruptela immunis."

3

Propter quod querendum est de libero arbitrio, et queruntur quatuor. Primo scilicet, quid sit re sive genere liberum arbitrium, hoc est, utrum sit potentia vel habitus vel passio ? Secundo, Utrum sit potentia una, vel plures ? Tertio, Utrum sit potentia separata a ratione et voluntate vel conjuncta illis ? Quarto, Quid sit secundum definitionem et rationem ?

Membrum 1

Quid sit re sive genere liberum arbitrium, hoc est, utrum sit potentia, vel habitus, vel passio
4

MEMBRUM I. Quid sit re sive genere liberum arbitrium, hoc est, utrum sit potentia, vel habitus, vel passio ?

5

Ad primum proceditur sic: 4, Bernardus in libro de Libero arbitrio: "Liberum arbitrium est habitus animi liber sui." Ergo liberum arbitrium est in genere habitus.

6

2. Adhuc, Commentator super IT de Anima: "Habitus est quo aliquis agit cum voluerit." Et hance definitionem commendat Augustinus in libro de Bono conjugii, et dicit sic: "Habitus est cum quis aliquid agit cum tempus sit." Sed nihil eorum que sunt in anima, ita habet in potestate et facultate agere quando vult sicut liberum arbitrium. Ergo videtur, quod liberum arbitrium vel sit habitus, vel ad minus potentia habitualis perfecta per habitum.

7

3. Adhuc, Augustinus in Enechiridion: "Homo male utens libero arbitrio, et se perdit et ipsum .." Sed constat quod potentia naturalis perdi non potest: quia etiam de demonibus dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Data illis naturalia dona nequaquam esse mutata dicimus, sed sunt integra et splendidissima: quamquam ipsi non videant claudentes suorum boni inspectivas virlutes °." Ex hoc accipitur, quod potentia naturalis non amittitur per peccatum: liberum arbitrium amittitur per peccatum, ut dicit Augustinus. Ergo non est potentia anime naturalis.

8

4. Adhuc, Victorinus dicit sic: "Naturalis potentia non nisi habilem facit, habitus sive virtus ejusdem potentie qui extremum ejus in bono facit potentem ad actum, usus vero facit facilem." Ergo videtur cum liberum arbitrium facillimum sit ad actum, quod vel habitus sit, vel non sine habitu.

9

5. Adhuc, In libro V Politicorum ponit Aristoteles dictum Socratis dicentis, quod liberum dicimus qui potestatem habet faciendi quod vult. Nihil ita habet in potestate faciendi quod vult sicut liberum arbitrium. Ergo videtur, quod non sit potentia sola, sed vel habitus, vel petentia completa per habitum.

10

Contra: 1. Bernardus dicit: "Tres sunt potentie naturaliter anime indite quas semper habet, scilicet rationalitas, voluntas, et libertas." Et constat, quod libertatem vocat liberum arbitrium. Ergo liberum arbitrium est potentia.

11

2. Adhuc, Quidam objiciunt logice ad hoc per convenientias, sic: In anima est quedam potentia que semper trahit sursum, et remurmurat malo, et consentit bono, que dicitur synderesis, sive scintilla conscientie, et a quibusdam spiritus. Malach. un, 15: Custodite spiritum vestrum. Et in anima est quedam potentia semper trahens deorsum que dicitur sensualitas, appelitus scilicet ad illicitum. Ergo ad perfectionem anime exigitur, quod in ea sit potentia media flexibilis ad utrumque. Ergo lberum arbitrium est potentia naturalis anime rationalis.

12

3. Adhuc, Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Hic considerandum, dicit sic, quod adjutorium homini datum, quo poterat manere si vellet, fuit libertas arbitrii ab omni labe et corruptela immunis, atque voluntatis rectitudo, et omnium naturalium potentiarum anim® sinceritas atque vivacitas. Talis sinceritas atque vivacitas non dicunt habitum ponentem aliqua, sed remotionem contrarii. Ergo videtur quod liberum arbitrium non sit nisi simplex potentia et non habitus. Solutio. Dicendum, quod revera liberum arbitrium est potentia perfecta per habitum naturalem: et habitus ille liberlas ejus est. Et hoc optime ostendunt Gregorius Nyssenus, et Damascenus dicentes, quod cum de libero arbitrio est sermo, oportet eum prescire quid sit esse in ipso secundum causam et completum dominium: in nobis enim secundum causam est, cujus nos perfecte causa sumus et domini, et quod ita agimus, quod ad hoc nihil impellit vel agit nisi nos. Et ex hoc sequitur, quod nihil non rationalium animalium habeat liberum arbitrium. Naturalia enim non animata de necessitate agunt, et non de libertate, et non est in ipsis agere, vel non agere: propter quod actus eorum nec sequitur laus, nec vituperium. Bruta et animata passionibus sensibilium, hoc est, a sensibilibus illatis, impelluntur et aguntur ad operationes, et ideo non agunt nisi acta: nec est in ipsis simpliciter agere, vel non agere, nec habent dominium suarum actionum: sed sola intellectualia, Deus scilicet, Angelus, et homo hanc habent libertalem: quod est in ipsis. agere vel non agere, et quod sunt domini suarum operationum. Et propter hoc etiam dicunt Gregorius Nyssenus et Damascenus, quod in libertate agendi et eligendi factus est homo ad imaginem Dei.

13

Ad primum ergo dicendum, quod Bernardus vocat Aabitum omne illud quod est consequens esse primum sive substantiale, et habetur ad agendum: sic enim potentia habitus naturalis est et species qualitalis, que dicitur naturalis potentia vel impotentia: et hoc modo relala ad actum recipit intensionem vel remissionem. Et sic dicitur esse liberius in justo quam in peccatore, et liberius in beato quam in misero: quia, sicut diximus, potentia completa est per habitum libertatis, et ab illa patte capit intensionem et remissionem.

14

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit: quia liberum arbitrium est potentia completa per habitum, qui est libertas ejus.

15

Ad aliud dicendum, quod Augustinus non intendit, quod homo amiserit liberum arbitrium secundum quod potentia est, sed ex parte libertatis: quia scilicet non habet ita liberum et expeditum ad bonum sicut habuit, sicut patet, Joan. vut, 34: Qui facit peccatum, servus est peccati.

16

Ad aliud dicendum, quod ex dictis Victorini nihil habetur, nisi quod est potentia completa per habitum: et hoc verum est.

17

Ad aliud etiam dicendum, quod hoc procedit: quia est potentia completa per habitum, sicut dictum est.

18

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod liberum arbitrium est potentia anime naturalis, fluens ab essentia anime ex parte illa qua anima rationalis est actus corporis non obligatus materie corporali, sed potius subjiciens corpus, et continens ipsum et regens.

19

Ad aliud dicendum, quod licet tales convenientie nihil probent per necessitatem, tamen probabiles sunt. Et hoc modo potest bene concedi, quod liberum arbitrium est potentia anime media inter synderesim et sensualitatem.

20

Ad uLtimum dicendum, quod dictum Magistri sumitur ex verbis Augustini super Genesim ad litteram, et vivacitas et sinceritas dicunt habitum libertatis incorruptum et sincerum.

Membrum 2

Utrum liberum arbitrium sit potentia una, vel plures
21

MEMBRUM II. Utrum liberum arbitrium sit potentia una, vel plures ?

22

Secundo queritur, Utrum sit potentia una, vel plures ?

23

Et videtur, quod plures: quia 1. Dicit Augustinus, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis. Et ponitur auctoritas a Magistro in libro H Sententiarum, distinct. XXIV. Ratio autem et voluntas non sunt una potentia. Ergo liberum arbitrium non est una potentia, sed plures, vel ad minus plurium potentiarum.:

24

2. Adhuc, Dicit Bernardus, quod libe rum arbitrium est consensus animi liber sui propter voluntatem, judex vel arbiter sui propter rationem. Et ex hoc sequitur idem quod prius.

25

3. Adhuc, Augustinus in libro de Quinque responsionibus dicit, quod cum de libero arbitrio loquimur, non de parte quadam anime loquimur, sed de tota anima. Ergo videtur, quod liberum arbitrium sit omnes potentia que sunt in anima.

26

4. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa dicit sic: "Voluntas rationalis et liberi arbitrii est naturalis appetitus. In omnibus autem rationabilibus entibus ducitur magis naturalis appetilus quam ducat: libero enim arbitrio et cum ratione movetur, quia conjugate sunt cognoscitive et appetive virtutes in eodem: libero igitur arbitrio appetit, et libero arbitrio vult, et libero arbitrio inquirit et scrutatur, et libero arbitrio judicat, et libero arbitrio disponit, et libero arbitrio eligit, et libero arbitrio impetum facit, et libero arbitrio agit et operatur in eis que secundum naturam sunt." Videtur ergo, quod liberum arbitrium non sit potentia una vel unius, sed multarum valde. Inquirere enim rationis est, velle voluntatis, eligere eligentie, ut Aristoteles dicit in Hthicis, impetum facere ex passione ire est et irascibilis, agere et operari generaliter est operative potentie.

27

3. Adhuc, Bernardus: "Conformatio est, ut imago faciat in corpore quod forma sive exemplar facit in orbe. Sed illa forma movet potentissime, ordinat et administrat sapientissime, et nulla cogitur necessitate." Ex hoc accipitur, quod liberum arbitrium facit in homine, quod Deus motor universalis in orbe. Ergo videtur, quod liberum arbitrium non sit una potentia, sed motor universalis.

28

Sonutio. Dicendum, quod liberum arbitrium est una potentia habitualis, ut dictum est: cujus tamen libertas a coactione, quia cogi non potest, diffunditur per omnes potentias sibi subjectas et operationes. Et hoc est ideo, quia sicut dictum est in anteriori membro questionis, principium omnium operationum suarum in ipso est, et non agitur ab aliquo, sed agit libere, et sibiipsi causa est operationum. Et ideo, sicut dicit Aristoteles in primo prime philosophiz, sicut liberum dicimus hominem qui causa sui est, et sicut liberam dicimus scientiam quam propter seipsam volumus, et causa sui est, et non propter aliud: ita dicimus liberum arbitrium, quod in omnibus opetibus et motibus sibi est causa, et non potest agi vel cogi ad aliud.

29

Ad primum ergo dicendum, quod liberum arbitrium dicitur facultas rationis et voluntatis, non quia sit ratio et voluntas, sed quia facultas ejus, hoc est, facilis libertatis potestas ejus, maxime est in voluntate et ratione: in voluntate sicut in movente et agente, in ratione sicut judicante et arbitrante et determinante quid agendum sit et qualiter. Sicut enim dicit Aristoteles in HI de Anima, cap. de movente, licet vis appetitiva tam in sensibili quam in rationali moveat, tamen non movet nisi ad nuntium et judicium et determinationem virtutis cognitive, scilicet vel phantasiz, vel intellectus, sive rationis: et illa facultas liberi arbitrii et libertas precipue determinatur ad arbitrium rationis et ad appetitum voluntatis.

30

Ad aliud dicendum eodem modo: libertas enim pracipue est in voluntate, ut dicunt auctoritates, que cogi non potest: sed quia voluntas appetitiva est, et non movet nisi secundum judicium apprehensive potenti, ideo apponit et dicit, quod est judex sui propter rationem.

31

Ad aliud dicendum, quod Augustinus non vult dicere, quod liberum arbitrium sit omnes potenti#, sed quod ejus judicium et facultas libertatis extenditur super omnes potentias non solum anime, sed etiam corporis: libere enim ambulat, libere comedit, libere facit quidquid facit, ut dicit Anselmus.

32

Ad aliud, quod dicit Damascenus, dicendum quod non intendit dicere, quod liberam arbitrium sit omnes potenti quas enumerat, sed quod universalis virtus ejus ul movens ex libertate extendatur super omnes potentias.

33

Ad aliud dicendum, quod bona est et attendenda auctoritas illa. Et non intendit dicere, quod secundum liberum arbitrium sit imago Dei ut est trinus et unus, sed quod secundum liberum arbitrium sit imago Dei prout est motor universalis: quia sicut Deus movetur in omnibus et per seipsum, est in ipso movere et non movere et disponere, et non cogitur aliqua necessitate: ita anima rationalis per liberum arbitrium movet omnia potentissime que sunt in regno anime, et disponit secundum arbitrium proprium, ct non cogitur aliqua necessitate. Et hec est etiam causa propter quam Sancti omne meritum secundum quamlibet virtutem in quacumque potentia anime sit, et omne demeritum secundum quodlibet vitium et peccatum, et omne quod est laude vel vituperio dignum, ponunt in libero arbitrio, Unde, Eccli. xxxi, 10 et 9: Qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit. Quis est hic ? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua.

Membrum 3

Utrum liberum arbitrium sit potentia separata a ratione et voluntate, vel conjuncta istis
34

MEMBRUM III. Utrum liberum arbitrium sit potentia separata a ratione et voluntate, vel conjuncta istis ?

35

Tertio queritur, Utrum sit potentia separata a ratione et voluntate, vel conjuncta illis ?

36

Et videtur, quod non. 1. Damascenus in libro II de Fide orthodoxa: "Nihil aliud voco liberum arbitriam, nisi voluntatem'."

37

2, Adhuc, Augustinus in libro IIT de Trinitate: "Nihil ita est in potestate nostra sicut voluntas, que cogi non potest," Sed per esse in potestate nostra determinatur liberum arbitiium. Per idem ergo determinantur liberum arbitrium et voluntas: et que determinantur per eadem idem sunt: ergo liberum arbitrium et voluntas idem sunt.

38

3. Adhuc, Bernardus: "Non incongrue dicitur liberum arbitrium liber consensus propter voluntatem."

39

4, Adhuc, Bernardus in libro de Libero arbitrio: "Liberum arbitrium ubique sequitur voluntatem, in tantum quod nisi voluntas defecerit, libertate non careat."

40

5. Adhuc, Bernardus, ibidem, distinguit-inter libertatem arbitrii, et libertatem consilii, et libertatem complaciti. Et -dicit, quod libertas arbitrii est arbitrari sive judicare quid liceat et quid non liceat. Et sicut haec libertas arbitrii, ita libertas consilii est determinare quid expediat et quid non expediat. Et eodem -modo libertas complaciti est experiri quid libeat et quid non libeat. Ergo videtur, quod liberum arbitrium nec separatur a judicio rationis, nec a complacito voluntatis.

41

ConTRA: 1. Liberum arbitrium est potentia fluens a speciali essentialitate anime rationalis: et hoc est, quod anima rationalis causa sui est in actibus, et domina suorum actuum, et non acta ab aliquo, sed agens libere, ut dicit Damascenus. Et consonat in hoc Gregorio Nysseno qui dicit, quod liberum arbitrium non est nisi ejus qui convenit in ipso esse-causam et dominum omnium suarum actionum: in illo enim est principium sufficiens ad omnes actiones. Et hoc non habet anima rationalis in quantum est obligata materiz, sed elevata super eam. Et quod fluit a speciali essentialitate anime rationalis, specialis est potentia naturalis ipsius. Ergo liberum arbitrium specialis potentia est et naturalis anime rationalis.

42

2. Adhuc, Secundum Augustinum in libro de Libero arbitrio, liberi arbitrii est eligere: quod non est rationis vel voluntatis: eligere enim est, ut dicit Damascenus, duobus vel pluribus propositis hoc alii vel aliis preoptare: et est specialis actus, qui nec rationi, nec voluntati convenit. Rationis enim est eligibilia proponere, voluntatis autem optare vel appetere. Sed conferre unum alteri, et acceptare quod melius est, videtur esse specialis potenti, quod est liberum arbitrium. Ergo videtur, quod liberum arbitrium sit specialis potentia divisa a ratione et voluntate. -

43

3. Adhuc, Specialis potentia est, que speciali habitu perficitur ad agendum: sed sicut ratio habitu qui est lumen principiorum quo regit in arbitrando et judicando, perficitur ad arbitrandum, et sicut voluntas generalis perficitur virtutibus ad appetendum: ita liberum arbitrium habitu electivo (qui Grace mpoatpests dicitur) perficitur ad eligendum: ergo videtur, quod sit potentia specialis sicut ratio, et sicut voluntas.

44

Solutio. Dicendum videtur, quod se cundum dicta Sanctorum liberum arbitrium sit potentia specialis. Sed quia in regno anime habet se sicut motor universalis se habet in orbe sive in universitate, propter quod etiam imago ejus dicta, ut in prehabito membro istius ejusdem questionis est determinatum: propter hoc virtus libertatis ejus in multis aliis potentiis sibi subjectis diffusa est, primo tamen in ratione, et deinde voluntate: propter quod etiam dicitur facultas rationis et voluntatis.

45

Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus non intendit dicere, quod liberum arbitrium sit voluntas essentialiter, sed quod ejus libertas primo est in voluntate.

46

Ad aliud dicendum, quod per idem determinantur quidem liberum arbitrium et voluntas, sed non #que: primo enim convenit libertas libero arbitrio per se, voluntati autem et rationi per participationem libertatis liberi arbitrii. Unde in processu argumenti est fallacia accidentis: quia sicut dicit Aristoteles in II Elenchorum, non oportet idem subjecto et accidenti inesse.

47

Ad aliud dicendum, quod hoc dicit Bernardus propter hoc, quod consensus liber est in omne illud quod faciendum est, vel appetendum, vel eligendum: quia in ipso et non in alio est causa consensus. Quod non est ita in ratione: quia illa cogitur aliquando ratione ejus de quo arbitratur, et cogitur ad ratiocinandum sic vel aliter ab ipsa virtute, quomodo non potest cogi voluntas.

48

Ad aliud dicendum, quod Bernardus non intendit, nisi quod voluntas primo participat libertatem: et ideo sine libero arbitrio numquam est. Appetitus enim qui est in brutis, non est voluntas: quia, sicut dicit Damascenus, passionibus agitur, et non agit. Et Aristoteles in II Zopicorum: "Omnis voluntas in ratione est." Et in libro de Anima: "In rationali voluntas fil. In irrationali autem parte sive sensibili desiderium et animus."

49

Ad vuLtimuM dicendum, quod distinctio Bernardi bona est, sed non probatur per eam, quod liberum arbitrium non sit potentia separata, sed quod libertas ejus participetur in actibus rationis et voluntatis, sicut sepius dictum est.

50

Ikra que objiciuntur in contrarium, procedunt.

Membrum 4

Quid sit liberum arbitrium secundum definitionem et rationem
51

MEMBRUM IV. Quid sit liberum arbitrium secundum definitionem et rationem ?

52

Quarto queritur, Quid sit liberum arbitrium secundum rationem ‘et definitionem ?

53

Et ponantur definitiones Sanctorum. In Itinerario enim Clementis in secunda disputatione contra Simonem magum a beato Petro datur hee: "Liberi arbitrii potestas est sensus anime, habens virtutem qua se possit ad quos velit actus inclinare."

54

Augustinus in libro de Libero arbitrio dat hanc: "Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, et malum ea deserente."

55

Bernardus in libro de Libero arbitrio: "Liberum arbitrium est consensus liber ob voluntatis inamissibilem libertatem, et rationis indeclinabile judicium."

56

Anselmus in suo libro de Libero arbitrio dat hanc: "Liberum arbitrium est potestas conservandi rectitudinem voluntatis propter se et propter ipsam rectitudinem."

57

Et de istis definitionibus queruntur duo. Primum est de singulis istarum definitionum. Secundum, De omnibus in communi in quo differant, et in quo conveniant.

Articulus 1

De singulis definitionibus liberi arbitrii in speciali.
58

MEMBRI QUARTI ARTICULUS I. De singulis definitionibus liberi arbitrii in speciali.

59

Ad primam que est Petri definitionem objicitur sic: 1. Videtur enim non definire liberum arbitrium, sed liberi arbitrii potestatem, que non videtur convenire cum definitione Augustini, que in recto et non in obliquo facultatem praedicat de libero arbitrio cum dicit, liberum arbitrium est facultas

60

2. Adhuc, Non dicit cujus potestas, sit, scilicet rationis vel voluntatis: et sic videtur esse diminutus.

61

3. Adhuc, Quod dicit, sensus anime, videtur non convenire: quia liberum arbitrium non est pars sensibilis anime, sed rationalis.

62

4. Adhuc, Quod dicit, habens virtutem, videtur superfluum: quia cum ante dixit, quod est potestas, satis intelligebatur, quod habebat virtutem.

63

5. Adhuc, Cum liberum arbitrium sit facultas rationis et voluntalis, debuit dicere non tantum ad quos se voluerit actus inclinare, sed ad quos actus ex arbitrio se voluerit inclinare.

64

Ulterius objicitur contra secundam definitionem: quia

65

1. Non est una facultas duarum potentiarum: sed voluntas et ratio due potentie sunt: ergo una facultas non est utriusque: et sic liberum arbitrium non est facultas rationis et voluntatis. 2. Adhuc, Hoc quod additur, qua bonum eligitur gratia assistente, et malum ea deserente, videtur esse superfluum: quia precedens convertitur cum libero. arbitrio: et sic videtur esse liberi arbitrii ratio et sufficiens definitio.

66

3. Adhuc, Quod dicitur, malum ea deserente, objicit Anselmus, sic dicens: "Putasne quod additum minuit, et subtractum auget, esse libertatem vel partem libertatis ?" Quasi dicat: Posse facere malum impotentie est, que addita libertati minuit libertatem, et subtracta auget. Ergo nec libertas est, nec pars libertatis: et sic non debuit poni in definitione.

67

Ulterius objicitur contra tertiam que est Bernardi: et objicitur,

68

1. Contra hoc quod dicit, diberum arbitrium est consensus: consensus enim est duorum in idem sensus: et si liberum arbitrium talis consensus est: aut intelligitur de consensu mentis et intellectus, qui semper rectus est: et sic nullus consensus liberi arbitrii erit malus, quod talsum est. Aut intelligitur de consensu sensualitatis et carnis, qui semper malus et corruptus est: et sic nullus consensus liberi arbitrii erit bonus, quod iterum falsum est.

69

2. Si quis dicat, quod intelligitur indifferenter de uno vel de alio, Occurrit beatus Bernardus, sic dicens: "Nemo putet ideo dictum liberum arbitrium, quod inter bonum et malum potestate et facultate versetur." Ergo indifferens consensus ad bonum et ad malum non pertinet ad liberi arbitrii definitionem.

70

3. Adhuc, Objicitur de hoc quod dicit, ob voluntatis inamissibilem libertatem: dicit enim Augustinus in Enchiridion |, ut paulo ante habitum est, quod homo male utens libero arbitrio, et se perdit etipsum. Ergo libertas voluntatis amissibilis est: non ergo inamissibilis.

71

4, Adhuc, Quod dicit, e¢ rationis indeclinabile judicium: nihil enim judicat ratio a quo non possit declinare voluntas: et sic declinabile est judicium rationis. Unde Bernardus ibidem dicit, quod "si ratio indiceret necessitatem voluntati, jam non esset libera voluntas." ‘:

72

5. Adhuc, Ratio non arbitratur nisi per modum consilii. Ergo quod dicitur,’ quod rationis indeclinabile est yudicium, magis pertinet ad-libertatem consilii, cujus est determinare quid expediat et quid non expediat: quam ad libertatem arbitrii, cujus est judicare quid liceat et quid non liceat: et sic male ponitur in definitione liberi arbitrii.

73

Ulterius objicitur de quarto que est Anselmi. Et videturnon esse conveniens: quia

74

1. Sicut probat Aristoteles in IX Metaphysice sue, potestates rationabiles sunt ad opposita. Liberum arbitrium est potestas rationalis. Ergo est ad opposita. Peccat ergo Anselmus, quando definit ad unum tantum: non ergo debet dici potestas conservandi rectitudinem voluntatis.

75

2. Adhuc, Non habens rectitudinem non potest conservare reclitudinem: damnati, sicut diabolus et in inferno positi, nec habent nec possunt habere rectitudinem propter obstinationem in inalitia: ergo secundum hoc non haberent liberum arbitrium, quod omnino falsum est.

76

3. Adhuc, Cum dicit, propter se et propter ipsam rectitudinem, videtur inconveniens: quia nihil ordinatur ad seipsum ut ad finem.

77

Solutio. Dicenduin, quod omnes iste definitiones convenientes sunt: sed prima que est beati Petri, magis substantiam dicit liberi arbitrii.

78

Ad primum autem quod objicitur, di- éendum, quod beatus Petrusin definitione liberi arbitrii ponit potestatem ut genus: quod si ut superius accipiatur, de - inferiore predicatur oblique: est enim speciei genus. Si autem accipiatur ut subjectum primum potentiarum et quidquid est, tunc respicit inferiora ut in recto posita. Et unum respicit Petrus, alterum Augustinus. Et idcirco utraque definitio bona est, et dicit potestatem primam stantem per habitum. Et quod addit, sensus animez, intelligit de sensu spirituali, qui est apprehensio faciendi vel non faciendi. Et quod dicit, ad quos se voluerit actus divertendi, est de ratione libertatis, que ad nihil obligatur ex necessitate.

79

Ad aliud dicendum, quod cujus potestas sit intelligitur ex ipso nomine: arbitrium enim rationis est et libertasvoluntatis.

80

Ad aliud dicendum, quod sensus dicitur ibi spiritualis vis apprehensiva presentis in anima, sicut in sacra Scriptura sepe intellectus dicitur sensus: quia est presentis in anima acceplio: omnes enim tales vires apprehensivas Aristoteles in IIT de Anima vocat acceptionis partes,

81

Ad aliud dicendum, quod licet virtus sit potentia, tamen non dicit potestatem ut potestatem, sed ut ultimum potestatis: et ideo non fuit superfluum addere.

82

Ad aliud dicendum, quod potius ponit ad quos se voluerit, quam ad quos ex arbitrio se voluerit: quia illud magis est libertatis.

83

Ad id quod primo objicitur contra secundam, dicendum quod una facultas non est duarum potentiarum omnino separatarum: sed sic non habent se ad invicem ratio et voluntas, sed potius voluntas informatur ex parte voliti a ratione: ratio enim determinat voluntati quid velle liceat et quid expediat: et sic una facultas potest esse duarum potentiarum.

84

Ad aliud dicendum, quod licet convertatur cum libero arbitrio, tamen non superflue additur, gua bonum eligitur, etc.: quia per illud cognoscitur facultas libertatis ejus, que est passio ejus propria, sine qua definitio esset logica et vana. Dicit enim Aristoteles in principio primi de Azima, quod per quascumque definitiones non contingit cognoscere de passione, facile de ipsis manifestum est, quod logice sunt et vane omnes.

85

Ad aliud dicendum, quod eligere malum gratia deserente, dupliciter potest accipi, scilicet ul est potentia de(erminata ad facere malum: et sic verum dicit Anselmus, quod est impotentia, nec libertas, nec pars libertatis. Potest etiam accipi ut signum libertatis a coactione ad bonum: et sic pertinet ad perfectionem libertatis: et sic accipit Augustinus in definitione.

86

Av w quod ulterius objicitur de definitione Bernardi, dicendum quod liberum arbitrium dicilur consensus rationis et voluntatis: quia in hoc idem quod ex arbitrio determinat ratio faciendum, consentit voluntas et complacet sibi de faciendo, et, sicut dicit Damascenus, impetum facit in illud movendo. Unde non dicitur ibi consensus neque intelleclus, qui semper rectus est, neque cum carne qui semper non est rectus.

87

Ad aliud dicendum, quod non dicitur consensus indifferens inter bonum et malum, sicut dicit Bernardus, sed potius, sicut dictum est, rationis et voluntatis in arbitrato et volito.

88

Ad aliud dicendum, quod multiplex est libertas, scilicet a coactione, et hee inamissibilis est: et a peccato, et a miseria, et haec amissibilis est. Et de prima intelligit Bernardus.

89

Ad aliud dicendum, quod rationis indeclinabile judicium dicitur: quia ratio ut ratio semper determinat per rationem liciti vel non liciti de faciendo vel non faciendo: nec errat, neque declinat ab hoc judicio: tamen hoc non infert necessitatem voluntati quin possit a judicato declinare.

90

Ad aliud dicendum, quod consilium duobus modis dicitur, scilicet inquisitio de faciendo, et sic cum dubio est consilium. Dicitur etiam definitio de faciendo, et sic numquam est in dubio. Et hoc modo idem est de libertate consilii, et de libertate arbitrii: et sic accipit Bernardus, quando ponit in definitione liberi arbitrii.

91

Ad id quod objicitur contra quartam, dicendum quod Anselmus definit liberum arbitrium in comparatione ad finem.

92

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Aristoteles probat potentiam naturalem esse ad opposita sicut ad objecta: et hoc non repugnat ei quod est esse ad unum sicut ad finem.

93

Ad aliud dicendum, quod non habens rectitudinem secundum actum, potest habere potestatem servandi rectitudinem, non quam habet secundum actum, sed quam secundum aptitudinem posset et deberct habere. Unde etiam in damnatis potestas est servandi rectitudinem sccundum ordinem nature: quia sine hac potestate non esset perfécta et completa natura rationalis.

94

Ad vuttimum dicendum, quod finis, ut dicit Aristoteles, non finilus nec infinitusest: est enim propter se in omnibus que ad finem ordinantur. Et ila dicit hic Anselmus, quod rectitudo servatur propter se: eo quod ulterius ad alium finem non ordinatur.

Articulus 2

De definitionibus liberi arbitrii in communi, penes quid accipiantur, in quo conveniant, et in quo differant ?
95

MEMBRI QUARTI ARTICULUS II. De definitionibus liberi arbitrii in communi, penes quid accipiantur, in quo conveniant, et in quo differant ?

96

Secundo queritur, Penes quid accipiantur tot definitiones ?

97

1. Cum enim unius rei unum sit esse, ut dicit Aristoteles in VII Topicorum, et definitio indicat esse, videtur quod unius non sit nisi una definitio.

98

2. Adhuc, Per definitiones assignatas videtur liberum arbitrium poni in diversis generibus, quod esse non potest: una enim species est in uno genere, et Philosophus dicit, quod diversorum generum et non subalternatim positoruam diverse sunt species. Petrus autem liberum arbitrium ponitin genere potestatis, Augustinus in genere facultatis, Bernardus in genere consensus.

99

Sotumio. Ad primum dicendum, quod licet unius rei unicum sit esse substantiale, tamen secundum comparationem ad diversas causas diversi sunt modi illius esse, et sic diversis definitionibus potest definiri. Et definitio quidem Petri datur per genus et differentiam que est causa libertatis: habere enim virtutem inclinandi se ad quos vult actus, confert libero arbitrio quod in seipso habet principium et dominium suorum actuum, et est propria causa libertatis: quia sic causa sui est et non alterius. Comparatum autem ad causam moventem, sic pro certo consensus est, ut dicit Bernardus: consensus enim est, ut movet ad libere arbitrandum et judicandum, et ad libere eligendum et appetendum et impetum faciendum. Comparatum autem ad causam formalem, definitur a quibusdam sic: Liberum arbitrium est liberum de voluntate judicium: tale enim judicium forma est liberi arbitrii, quam secundum Damascenum in omnibus ponit sibi subjectis, sicut patet in auctoritate superius inducta. Definitio autem Augustini datur in comparatione ad causam que est quasi materialis: ratio enim et voluntas quasi materia sunt in quo ponit libertatem primo. Definitio autem Anselmi datur in comparatione ad finem.

100

Et sic secundum diversas considera tiones diversas habet definitiones, et in diversis ponitur generibus.

PrevBack to TopNext