Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 90
In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.Deinde tractanda sunt ea que dicuntur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Nune diligenter investigart oportet. Ratione ejus quod dicitur in primo capitulo, querenda sunt quinque. Primum est, An homo creatus est in gratia gratum faciente, an non ? Secundum est, An ex accepto stare potuit ? Tertium est, An ex accepto proficere potuit ad meritum ? Quartum, An ex accepto habuit universitatem virtulum et donorum Spiritus sancti ? Quintum, Si consummatas habuit virtutes secundum ultimam perfectionem uniuscujusque virtutis ?
Membrum 1
Utrum homo creatus fuerit in gratia gratum faciente, an non1. Eocli. xvut, 1 et 2: Deus creavit de terra hominem,... et secundum se vesti vit illum virtute. Sed secundum se, hoc est, secundum Deum vestitus virtute non potuit esse, nisi creatus esset in gratia. Ergo videtur, quod creatus fuerit in gratia, et gratia gratum faciente, quia de illa queritur.
2. Adhuc, Genes. 1, 26: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ibi Glossa: "Imago est in naturalibus, similitudo in gratuitis." Ergo in naturalibus et in gratuitis factus est primus homo.
3. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa: "Fecit Deus hominem innocentem, rectum, virtuosum, sine sollicitudine, sine tristitia, omni virtute decoratum, omnibus bonis comatum velut quemdam mundum secundum ’." Et hoc esse non potuit, nisi in gratia gratum faciente factus sit. Ergo videtur, quod in gratia creatus sit, et cum natura acceperit gratiam.
4, Adhuc, Matth, xxv, 15: Dedit... unicuique secundum propriam virtutem. Sed anima Adz statim ut creata fuit infusa corpori, et ad imaginem Dei facta, virtutem habuit recipiendi gratiam. Ergo videtur, quod statim eam dedit ei Deus.
5. Adhuc, Anselmus in Monologio dicit, quod "si aliquis non hahet gratiam, hoc non fit ex hoc, quod Deus non sit paratus eam dare, sed quia ille non sit paratus eam accipere." Sed cum in prima creatione in Adam nihil fuerit nisi opus divinum, nihil habuit unde non esset paratus accipere gratiam. Videtur ergo cum Deus paratus fuerit dare, quod ab instanti acceperit gratiam.
6. Adhuc, Ad hoc factus est homo, ut inhabitaretur a Deo, et esset templum Dei. Il ad Corinth. vi, 16: Inhabitabo in tllis, ef inambulabo inter eos. Proverb. vit, 31: Delicia mex esse cum filiis hominum. Sed sicut dicit Gregorius in Homilia super illud verbum Joannis, xiv, 23, quod legitur in die Pentecostes: Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, Deus nullum inhabitat nisi per gratiam gratum facientem. Ergo videtur, quod Adam quem Deus inhabitavit, in gratia gratum faciente factus sit.:
7. Adhuc, Augustinus dicit, et prius habitum est, quod vir spirituali mente preditus fuit: spirituali autem mente preditus esse non potuit, nisi per gratiam gratum facientem: ergo videtur, quod cum natura accepit gratiam gratum facientem.
Contra: 1. Augustinus in libro de Correptione et gratia: "Saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exortura esse prescivit, et scivit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis bene facere, quam mala esse non sinere: sic ordinasse Angelorum et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet quid posset liberum arbitrium, deinde quid posset sue gratia beneficium justitieque judicium ." Ex his patet, quod Augustinus tres: status ponit sibi succedentes, scilicet statum nature, in quo ostenditur quid possit liberum arbitrium: et statum gratie in bonis, in quo ostenditur quid possit gratiae beneficium: et statum culpez in malis, in quo ostenditur quid possit justitie judicium. Ergo non simul est natura cum gratia.
2. Adhuc, Gratia non valet nisi a Deo esse recognoscatur: sed si daretur cum natura, posset credi esse naturalis: ergo ordo sapientie divine exigit, ut jam naturalibus acceptis superaddatur gratia.
3. Adhuc, Tria bona sunt in quibus perficitur homo, scilicet bonum nature, bonum gratia, et bonum gloria: sed ordo est secundum prius et posterius inter bonum gratia et glorie: ergo videtur, quod eadem ratione ordo secundum prius et posterius debeat esse inter bonum gratie et bonum nature.
4, Adhuc, In omni eo quod per aliquid conformatur ad alterum, prius est id quod contormatur secundum substantiam ef naturam, quam id per quod conformatur: sed homo per gratiam conformatur Deo: ergo prius est esse hominem secundum naturam, quam secundum gratiam per quam conformatur Deo.
Solutio. Ad hoc dicit Magister in libro IL Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Nune diligenter, sic: "Sciendum est igitur, quod homini in creatione (sicut de Angelis diximus) datum est per gratiam auxilium, et collata est potentia per quam poterat stare, id est, non declinare ab eo quod acceperat." Et hoc probat per Augustinum in Enchiridion sic dicentem: "Sic factus est homo rectus ut et manere in ea rectitudine posset, non sine divino adjutorio, et suo fieri perversus arbitrio, utrumlibet horum elegisset, Dei voluntas fieret vel ab illo, vel de illo. Et quia suam maluit facere voluntatem quam Dei, de illo facta est voluntas Dei."
Dicendum ergo, quod in gratia gratis data secundum virtutes naturales factus est homo. Gratia enim dicitur tribus modis, sicut innuit Glossa super illud Jacobi, 1,17: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem, etc. Ibi enim dicit Glossa, quod data optima sunt, que dantur cum natura, et elevant potentias naturales ad actus perfectos secundum naturam, sicut bonum ingenium, ordinata voluntas, luminosus intellectus, clarus sensus, perfecta et discreta ratio, habilitas nature ad virtutes, secundum quod vir est extremum potentia in bono, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum. Et hoc modo in tali gratia creatus est homo.
Et hoc videtur probari ex auctoritate Augustini quam inducit Magister in eodem capitulo, in libro de Correptione ef gratia, ubi Augustinus dicit sic: "Si hoc adjutorium vel Angelo vel homini cum primo facti sunt defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino auxilio posset manere si vellet: non utique sua culpa cecidisset. Defuisset quippe adjutorium sine quo manere non posset."
Secundo dicitur gratia quod superadditur talibus adjutoriis potentiarum, et elevat potentias ad actum meriti. Et in hac non fuit creatus Adam, ut dicit Augustinus. Dederat enim ei unde posset stare, sed non unde proficeret ad meritum. Et de hoc consueverunt assignari tres cause, quod scilicet in hoc resultat omnipotentia creatoris, sapientia, et bonitas: omnipotentia in creatione nature, sapientia in ordine nature ad gratiam, et gratia ad gloriam, bonitas' in perfectione secundum gratiam gratum facientem, ut sic laudaretur ab homine creator potens, sapiens, et bonus: potens, quia talem facere potuit: sapiens, quia sic gradatim proficientem fecit: bonus, quia in loco gratie perfectum fecit. Unde tertia gratia est gratia consummans ad meritum.
Ad primum ergo dicendum, quod ibi virtus que secundum Deum vestivit hominem, dicitur gratia superaddita potentiis naturalibus, secundo modo dicta: quia per illam in rectitudine accepta stare potuit, ut dicit Augustinus in auctoritate prainducta.
Ad aliud dicendum eodem modo. Quia similitudo dicitur ibi gratia superaddita potentiis naturalibus, gratia scilicet gratis data, sicut etiam ad Ephes, 1, 7, dicitur: Unicuigue nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus ibi loquitur de gratiis gratis datis, que perficiunt hominem in statu nature, et ordinant ad statum gratiz.
Ad 4uivp dicendum, quod cum dicitur: Dedit unicuique secundum propriam virtutem, non dicilur ibi viréus capacitas nature, sed dicitur ibi viréus conatus nature et preparatio ad gratiam, quo homo ex merito congrui, non condigni, efficitur dignus sive congruus, ut recipiat majorem vel minorem gratiam, ex hoc quod majus vel minus negotiatur in gratiis a” Deo sibi datis. Et hoc patet ex serie Evangelica ibidem posita, ubi servum pigrum condemnat, et negotiosum remunerat amplioribus donis.
Ad picrum Anselmi dicendum, quod Anselmus vocat paratum accipere, qui ex operositate donorum superadditorum nature semper parat se ad congruitatem gratiz.
Ad aliud dicendum, quod homo non efticitur idoneus, quod Deus habitet in eo per gratiam gratum facientem, nisi per usum bonum gratie secundo modo dicta. Ile enim est de quo dicitur in Evangelio: Qui fidelis est in minimo’, et propter hoc meretur merito congrui, quod super multa in gratia gratum faciente constituatur.
Membrum 2
Utrum Adam ex accepto stare potuitEt videtur, quod non. 1. Job, xi, 24: Non est super terram potestas que comparetur et, qui factus est ut nullum timeret. Et loquitur de tentatione diaboli. Ergo videtur, quod nullus homo, quantumcumque in natu ralibus sit perfectus, coram diabolo possit stare.
2. Adhuc, Augustinus in libro de Gratia et innocentia: "Natura humana etsi in illa integritate in qua condita est, permansisset, tamen sine creatore adjuvante nullo modo seipsam servaret." Ergo videtur cum creator juvet per gratiam et gratie influentiam, quod in solis naturalibus consistens stare non possit sine gratia creatoris: et ita ex solis naturalibus stare non potuit.
3. Adhuc, Multo magis difficile est resistere tentationi, quam opera meritoria facere: sed ex acceptis non potuit proficere secundum opera meritorum, ut dicit Augustinus. Ergo multo minus ex acceptis poluit stare coram tentatore.
4, Adhuc, Vitium culpe non opponitur bono nature, sed bono gratia. Ergo sicut se habet vitium nature ad naturam, ita se habet vitium culpe ad gratiam: et permutatim sicut se habet vitium nature ad gratiam, ita se habet vitium culpe ad naturam: sed vitium nature stat cum gratia: ergo vitium culpe stat cum natura: et sicut villum nature non excluditur nisi per bonum nature, ita vitium culpe non excluditur nisi per bonum gratiae: sed stare in rectitudine non est nisi non inclinari in vitium culpe: ergo sine gratia Adam non potuit non inclinari ad vitium culpx: ergo nec stare potuit sine gratia in rectitudine.
Contra: 1. Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, inducit Augustinum dicentem, quod per illam rectitudinem quam accepit in creatione, stare poterat, sed non proficere. Dicit enim sic: "De+ derat Deus homini bonam voluntatem, in illa quippe fecerat eum rectum: dederat adjutorium, sine quo non posset in ea manere si vellet, et per quod posset si vellet."
2. Adhuc, In eodem capite inducit Augustinum sic dicentem: "Si hoc adjutorium vel Angelo vel homini cum primum facti sunt defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino auxilio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidisset. Defuisset quippe adjutorium, sine quo manere non posset 2."
3. Adhuc, Anselmus in libro de Libero arbitrio: "Libertas arbitrii est potestas conservandi rectitudinem voluntatis propter se." Sed in libertate arbitrii creatus fuit Adam. Ergo creatus est in potestate conservandi rectitudinem: sed conser vare rectitudinem voluntatis, est stare: ergo videtur, quod ex acceptis in creatione potuit stare.
4. Adhuc, Si in rectitudine stare non posset ex accepto, non esset ei imputandum, quod a rectitudine cecidisset, sicut expresse dicit Augustinus in auctoritate preinducta in libro de Correptione et gratia.
5. Adhuc, Hoc esset contra ordinem totius nature: quia in tota natura sic est, quod cuicumque natura dat esse, illi etiam dat facultatem et potentiam permanendi in illo et resistendi alterantibus: quia, sicut dicit Philosophus, aliter frustra daret esse in quo permanere non posset. Sed creator in dando esse potentior est quam natura. Cum ergo, sicut dicitur, Eccle. vin, 30, Deus creavit hominem rectum et recte voluntatis !, et sicut dicit Augustinus, dedit ei etiam facultatem standi et permanendi in rectitudine in qua creatus est.
Soxvutio. Ita est sentiendum sicut ultimo probatur, scilicet quod Adam accepit adjutorium in ipsa creatione, quo posset stare in rectitudine in qua creatus esset: et si tale adjutorium non accepisset, non esset ei imputandum quod fecit.
Ad primum ergo quod contra hoc est, dicendum quod cum dicitur: Non est super terram potestas que comparetur ei, gui factus est ut nullum timeret?: loquitur de potestate naturali, cui nulla polestas terrena comparari potest sine adjutorio divino. Sed quia, ut dicit Gregorius super illud Job, 1, 141: Extende paululum manum tuam, licet malitiam habeat nocendi per se, tamen potentiam tentandi non habet nisi a Deo: et illa potestas datur ei semper ita limitate, quod est sub potestate hominis tentandi. Tad Corinth. x, 13: Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari super id quod potestis: sed faciet etiam cum ten tatione proventum, ut possitis sustinere. Et hoc tractans beatus Bernardus super Cantica, sermone 9, dicit sic: "Debilis est hostis qui non potest vincere nisi volentem." Et de hoc satis disputatum est in hoc eodem libro, in tractatu de tentatione demonum.
Ad aliud dicendum, quod adjutorium creatoris multiplex est. Est enim aliquando per solam influentiam divine virtutis in esse conservantis, sicut dicit Gregotius, quod omnia que ex nibilo facta sunt, in nihilum tenderent, nisi ea manus omnipotentis creatoris contineret. Et vocat manum omnipolentis, continuam iufluentiam virtutis, qua res in esse servantur. Aliquando vocatur divinum adjutorium gratia gratis data superaddita naturalibus, qualem gratiam etiam Adam habuit, ut in prehabito membro hujus questionis dictum est. Et sine his duobus adjutoriis nihil posset conservari, ut dicit Augustinus. Tertio modo dicitur divinum adjutorium gratia gratum faciens, que proficit ad meritum: et illam non habuit quia sine illa stare potuit in accepta rectitudine per creationem.
Ad aliud dicendum, profeclus meriti non consistit in difficultate vel facilitate facientis, sed in forma gratia informantis actum, quem ex nobis habere non possumus, nisi per gratiam gratum facientem accipiamus a Deo. Et ideo licet ex accepto stare posset, amen ex accepto mereri non potuit sine gratia gratum faciente.
Ad utmimum dicendum, quod illa proportio non valet, nec permutatio valet: quia non est eadem proportio vitii nature ad naturam, et vitii culpe ad gratiam. Et hoc statim patet: quia ex vitio culpe causatum est vitium nature, et non e converso: et ideo non est necesse, quod si per vitium culpa excluditur bonum gratie, per vitium nature excludatur bonum gratie.
Membrum 3
Utrum Adam ex accepto proficere potuit ad meritum1. Hoc enim quidam nituntur probare ex verbis Damasceni in libro II de Fide orthodoza: "Fecit igitur Deus hominem mnocentem, rectum, virtuosum, sine tristitia, sine sollicitudine, omni virtute decoratum, omnibusque bonis comatum velut quemdam mundum secundum °," Talis autem homo omni perfectione perfectus est: et qui perfectus est, mereri polest in bono meritorio: ergo videtur, quod Adam in primo statu potuit mereri.
2. Adhuc, Augustinus in libro de Natura et gratia: "Quis nesciat ita factum hominem, ut in eo liberum arbitrium ad juste vivendum pro possibilitate et capicitate sua constitueretur ?" Videtur ergo, quod ad juste vivendum erat sufficiens: sed juste vivere, mereri est: ergo videtur, quod sufficiens fuit ad merendum.
3. Adhuc, Deuter. xxxu, 4 et 5: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Constat autem, quod homo opus Dei est: et non est perfectus nisi habeat ea quibus potest ad beatitudinem pertingere: non potest autem ad beatitudinem pertingere nisi profectu meriti: ergo videtur, quod ex his que habuit in primo statu, potuit proficere in merito.
4, Adhuc, Plato in secunda parte 7imei dicit, quod creator nulli negavit commoda ab beatitudinem. Ergo nec homini: ergo videtur, quod in primo statu homo habuit omnia que pertinent ad beatitudinem: et hac non sunt nisi merita: ergo in primo statu potuit mereri. beatitudinem.
5. Ad hoc idem quidam arguunt ex rationibus logicis sic: Natura non deficit in necessariis, nec abundat in superfluis: sed nihil ita necessarium est homini sicut beatitudo: ergo necessaria habuit ad beatitudinem: sed necessarium ad beatitudinem est profectus meriti: ergo tune potuit mereri.
6. Adhuc, Objiciunt logice, quod liberum arbitrium essentialius se habet ad bonum quam ad malum: sed per se potuit in malum: ergo videtur, quod etiam per se in primo statu potuit in bonum meritorium.
7. Adhuc, Ponamus, quod Adam in primo statu mentem convertisset ad Deum ex Dei dilectione pura: aut meruisset, aut non. Si meruisset: cum hoc potuit in primo statu, in primo- statu potuit mereri et gratiam et gloriam. Si non meruisset, deterioris conditionis fuisset quam Angelus: sicut enim habitum est in tractatu de Angelis ex verbis Augustini, Angelus ex simplici conversione ad Verbum meruit confirmationem in gratia et gloria.
In contrarium est, quod 1. Omnis creatura de se vanitas est, et nihil habet de se unde placere possit Deo: ergo nullum actum potest de se facere qui placeat Deo placentia meriti: in primo ergo statu cum in solis naturalibus creatus fuerit Adam, non potuit proficere in merito.
2. Adhuc, Joan. 1, 16: De plenitudine ejus nos ommes accepimus, et gratiam pro gratia, Ergo nisi accipiamus gratiam de plenitudine Dei, mereri non possumus. Adam ergo in primo statu ex acceptis in conditione solis naturalibus proficere non potuit ad meritum.
3. Adhuc, Eodem modo arguitur ex hoe quod dicitur, Zachar. iv, 7: Exequabit gratiam grate ejus. Ubi dicit Hieronymus, quod in hoc exequabit, quod beatitudinis quantitatem et gloria aquabit, ut quantum quis habet in merito gratia, tantum habeat in beatitudine glorie. Unde versus Prepositivi est de hoc: "Quidquid habes meriti, preventrix gratia do- [nat. Nil Deus in nobis prater sua dona coronat."
4. Objiciunt etiam quidam de verbo Apostoli, I ad Corinth. 1x, 25, quod gui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Et, Lad Timoth. u, 5: Qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Ergo non datur corona premii nisi certanti. Adam non habuit cum quo pugnaret, quia nihil sibi sensit contrarium. Ergo videtur, quod non habuit unde mereretur premium vel coronam.
Solutio. Tenendum est dictum Magistri in libro If Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Neune diligenter, ubi sic dicit: "Sicut de Angelis diximus, datum est per gratiam auxilium, et collata potentia per quam poterat stare, id est, non declinare ab eo quod acceperat: sed non poterat proficere in tantum, ut per gratiam creationis sine alia mereri salutem valeret." Unde dicendum, quod aliud est querere. Si in primo statu Adam ex solis naturalibus mereri potuit? et aliud, si in primo statu mereri potuit? Sienim in primo statu antequam caderet, gratiam gratum facientem super naturalia accepit, constat, quod et sibi et aliis mereri potuit et proficere in merito: et hoc in sequentibus probabitur ex dictis Sanctorum. Sed certo certius est, quod ex solis naturalibus, nec ipse, nec aliquis umquam potuit mereri vitam eternam.
Ad primum ergo dicendum, quod verba Damasceni non intelliguntur nisi de perfectione naturali, et quod virtutes quibus dicit eum esse perfectum, non intelliguntur nisi de potentiis naturalibus, secundum quod ‘virtus dicitur ultimum potentie in re et extremum in bono ejus. Et talis virtus sicut dicit Dionysius in Celesti hierarchia, in cap. de virtutibus, est non imbecilliter se habere suimet imbecillitate ad aliquem divinorum actuum.
Ad aliud eodem modo dicendum, quod Augustinus loquitur de justitia naturali, que nihil aliud est nisi rectitudo naturalis, qua homo potest non declinare a rectitudine accepta.
Ad aliud dicendum, quod perfectio duplex est, prima scilicel, et secunda. Prima est in rectitudine et virtute naturalium: et de hac intelligitur dictum Deuteronomii, xxxu, 4 et 5. Perfectio secunda estin bonis superadditis nature ex honitate divina ad finem ultimum qut est beatitudo: et ad hoc non suffecit Adam, nisi gratia superadderetur: ad primam autem suffecit solis naturalibus.
Ad aliud dicendum, quod dictum Platonis intelligitur de commodis ex habilitate naturalium, et non de commodis ex perfectione gratie gratum facientis: quia de tali gratia nihil scivit Plato.
Ad aliud dicendum, quod est necessarium ad esse: et de hoc loquuntur Philosophi. Et est necessarium ad bene esse et optime esse: et de hoc non loquuntur: et sic gratia necessaria est ad gloriam et ad beatitudinem.
Ad aliud dicendum, quod licet essentialius liberum arbi‘rium se habeat ad bonum guam ad malum, ut dicit Anselmus, tamen ex se non potest in bonum gratie. Et hujus causa est, quia bonum gratia supra naturam est elevatum: et ideo non potest in illud nisi aliquo elevante ipsum supra se. Malum autem defectus est infra naturam consistens: et in illud incidit ex solo deflexu ab incommutabili bono.
Ad aliud dicendum, quod mentis conversio ad Verbum duplex est, scilicet ex dilectione naturali, et ex dilectione charitatis. Adam autem numquam acceperat gratiam gratum facientem. Ergo non potuisset converti ad Deum nisi ex dilectione naturali, que nihil meretur nisi forie premium temporale ex congruo non ex condigno. Nec est simile de Angelis: quia sicut dicit Prosper in libro de Contemplaiiva vita, conversio Angelorum ad Verbum fuit eidem Verbo charitate perpetua inherere: et hac fuit gratia gratum faciens, sicut supra dictum est in tractatu de Angelis, questione de confirmatione Angelorum.
Tria ArGuMenTA que objiciuntur in contrarium, procedunt, Ad id quod objicitur de verbo Apostoli, dicendum quod in veritate pugna pertinet ad secundum statum qui est post peccatum. Et propter hoc distinxerunt antiqui, quod duplex est meritum, scilicet meritum difficultatis pugne: et hoc valet ad dimissionem pene que est pro peccato. Et est meritum ex forma charitatis et devotione: et hoc est ad augmentum gloriz. Unde licet primum meritum non habuerit Adam, tamen secundum habere potuit postquam accepit charitatem.
Et videtur, quod sic. despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivoe relicto, dicitur in Glossa, quod spoliaverunt eum in gratuitis, et vulneraverunt eum in naturalibus. Sed spoliare non poterant nisi gratuita haberet in primo statu. Ergo videtur, quod habuit gratuita: et qui habet unam virtutem, habet omnes: ergo videtur, quod habuit universitatem virlutum, et donorum Spiritus sancti.
2. Adhuc, Qui habet unam, habet omnes, sicut dicit Augustinus de connexione virtutum. Constat autem, quod vir, ut dicit Augustinus, spirituali mente | preditus fuit. Sed sine virtutibus spirituali mente non potuit esse preditus. Ergo videtur, quod virtutes habuit.
3. Adhuc, Ambrosius hoc expresse dicit, sicut Magister inducit eum in libro IL Sententiarum, distinct. XVIII. Ergo videtur, quod universitatem habuit virtutum.
4. Adhuc, Augustinus in quadam homilia: "Adam perdita charitate malus inventus est." Charitatem perdere non potuit nisi quam habuit. Ergo ante lapsum habuit charitatem.
5. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Princeps vitiorum dum vidit Adam de limo terre ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum: primos parentes illis bonis exspoliavit; pariterque peremit." Ergo illas virtutes et alias habuit ante lapsum.
6. Adhuc, Ambrosius ad Sabinum: "Quando Adam solus erat, non est prevaricatus: quia ejusmens Deo adherebat." Sed non poterat hoc nisi per virtutes, et maxime per charitatem. Ergo ante lapsum virtutes habuit et charitatem.
7. Adhuc, Ambrosius super Psalmum: "Homo ante peccatum beatissimus auram carpebat etheream." Sed beatissimus sine virtute esse non potuit, et precipue sine charitate. Ergo virtutes et charitatem ante lapsum habuit.
8. Adhuc, Augustinus in libro VI su per Genesim ad litteram, et ponitur in Glossa super illud epist. I ad Timoth. ui, 14: Adam non est seductus, mulier autem seducta in prevaricatione fuit. "Non est credendum, virum spirituali mente preditum ad hoc potuisse seduci, quod crederet verum quod serpens suasit." Sed spirituali mente non potuit esse preditus, nisi virtutibus, et praecipue charitate fulgeret mens ejus. Ergo videtur, quod ante lapsum virtutes habuit.
Ix Contranium hujus est quod objiciunt quidam, quod scilicet per inductionem probant, quod nullam virtutem habuit. Justitiam enim non habuit: quia preceptum Dei non servavit. Temperantiam non habuit: quia concupiscentiam a cibo illicito et vetito non cohibuit. Fortitudinem non habuit: quia in bono quod acceperat non stetit. Charitatem non habuit: quia mens ejus summo bono perseveranter non inhesit. Patientiam non habuit: quia patientia est aquanimis tolerantia adversorum, et nihil tunc habuit adversum vel contrarium. Pcenitentiam etiam (de qua dicit Ambrosius quod pcenitentie virtus timore concipitur) non habuit: quia nihil mali commiserat, de quo penitentiam habere posset.
Similiter probatur, quod dona Spiritus sancti non habuit. Donum enim sapientie non habuit, qui in tantum desipuit, quod mulieri credidit, quod veniale esset quod tamquam mortale Deus prohibuit. Intellectus donum non habuit, qui in verbis Dei sensum quo dicta erant, non accepit. Consiliym non habuit, qui postposito precepto Dei, suasioni mulieris adhesit. Fortitudinem non habuit, qui nulla perpessus fuit. Scientiam non habuit: quia de suis agendis pessime disposuit. Pietatem non habuit, qui in seipsum et in posteros impius fuit. Timorem non habuit, qui a malo actu aversus non fuit. Omni eodem modo probatur, quod nullam habuit de octo beatitudinibus que numerantur, Matjh. v, 3 et seq. Et quod nullum habuit de tru ctibus Spiritus duodecim que numerantur, ad Galat. v, 22 et seq.
Sotvrio. In omnibus his secundum dicta Sanctorum non est nisi unus modus solvendi, scilicet quod aliud est habere virtutes secundum actum, et aliud secundum habitum. Secundum habitum habuit Adam ante lapsum omnes virtutes, sicut probant rationes primo induct. In actu autem et exercitio quo postea habite sunt ab eo eta posteris multas non habuit, ut probant rationes in contrarium adducte.
Si autem queritur, quare non habuit in actu? Dicendum secundum Augustinum in libro de Bono conjugti, quod habitus est quo quis aliquid agit cum tempus sit. Et non erat tunc tempus aliquid agendi secundum illas virtutes: et ideo etiam cum meritum sit in actu, et non in habitu, in habitu autem sit posse et facultas, dixit Augustinus, sicut in prehabitis sepius ostensum est, quod habuit adjutorium unde stare poterat, sed non unde proficeret ad beatitudinis premium. |
MEMBRUM V. Utrum Adam habuerit consummatas virtutes secundum ultimam perfectionem unuscujusque virtutis ?
Quinto queritur, Si habuit consummatas virtutes secundum ultimam perfectionem uniuscujusque virtutis ?
Et videtur, quod sic: quia 1. Multi etiam in statu post peccatum habuerunt consummatas virtutes ultima perfectione, sicut Apostoli et Martyres: ergo multo magis in primo statu in quo peccatum non impedivit.
2. Adhuc, Nobilioris perfectibilis nobilior est perfectio: sed constat, quod in statu innocentie nobilior erat homo et in corpore et in anima, quam in statu peccati: ergo nobilior et perfectior erat virtus ejus in statu innocentie, quam in statu peccati.
3. Adhuc, In aliis qualitatibus sic est, quod tanto sunt puriores et perfectiores, quanto sunt suis contrariis impermixtiores, sicut dicit Philosophus in IV Topicorum, quod albius est quod est nigro impermixtius. Ergo et in virtutibus sic est, quod tanto sunt perfectiores et puriores, quanto sunt vitiis et peccatis impermixtiores. Sed numquam poterant ita immunes et impermixte esse, sicut quando natura tota erat sine peccato, et sine pena peccali: et hoc fuit in primo statu Ade. Ergo videtur, quod tunc purissime et perfectissime erant virtutes.
Contra: 1. Perfectissimorum actuum perfectissimz sunt virtutes: sed perfectissimus actusest actus pugne contra vitia, sicut dicitur, II ad Timoth.u, 5: Qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Ergo ubi nullum fuit certamen, nulla fuit perfectio virtutis. Sed in primo statu nullum certamen fuit. Ergo nulla perfectio virtutis.
2. Adhuc, Apocal. u et m1, passim, Premia septem Ecclesiarum, per que intelligitur universitas omnium premiorum, non constituuntur nec dantur nisi vincenti. Sed numquam vicit qui numquam pugnavit: in primo statu numquam fuit pugna: ergo numquam victoria: ergo nec premium virtutis.
3. Adhuc, Siéut dicit Philosophus, virtus est circa difficile et bonum, optimorum operativa: sed nihil fuit in primo statu difficile: ergo videtur, quod nulla fuit virtus, nec perfecta, nec imperfecta.
4, Adhuc, Constat, quod continentia virtus est, et illain summo statu est in virginibus, que interdicta est Ade quando dictum est ei: Crescite, et multiphcamini, et replete terram, et subjicite eam", scilicet vobis. Ergo videtur, quod hanc virtutem in summo statu non habuit.
5. Adhuc, Fides virtus est, et est per speculum et enigma ’, et ex auditu®: et constat, quod hoc modo Adam non habuit eam, sed per internam inspirationem, utin prehabitis determinatum est in questione de cognitione Ade: ergo videtur, quod nec alias virtutes habuit ad modum illum quo habentur post peccatum.
Soxurio. Ad hoc antiqui multum convenientem adhibuerunt solutionem, dicentes quod virtus tres habet comparationes, scilicet hominis ad hominem, status ad statum, actus ad actum.
Si comparatur virtus hominis ad hominem: tune virtus Ade vel Heve ad virtutes eorum qui fuerunt in statu post peccatum, se habent sicut excedentia et excessa: quia nihil prohibet, quod virtutes Adz vel Heve in primo statu excesserint virtutes aliquorum in secundo statu: et nihil prohibet quin virtutes aliquorum in secundo statu, pracipue secundum potentiam merendi, excesserint virtutes primorum parentum in pri mo statu, preacipue post adventum Salvatoris in Apostolis et martyribus. Et hoc volunt intelligi per hoc verbum Joannis, vu, 39: Nondum enim erat Spiritus datus, quia erat nondum Jesus glorificatus. In quo verbo notatur, quod imperfectio virtutis erat ante perfectionem, et perfectio post glorificationem in Apostolis: ut cum profectu sacramentorum Christi sit etiam nostre virtutis perfectio. Idem dicunt intelligi, Luc. xxiv, 49: Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
Si autem fit comparatio status ad sta tum, tunc non est dubium, quin virtus primi status, in qua nulla fuit corruptio peccati vel pene, expeditior fuerit quantum ad dispositionem subjecti, quam virtus eorum qui fuerunt in secundo statu, quorum subjectum et secundum corpus et secundum animam subjacebat corruptioni tam vitii quam peene, quorum utrumque impedit expeditionem virtutis et actum.
Si vero comparentur secundum actus quos habent, tunc nullum dubium est, quin actus virtutum Sanctorum secundi status, adjuti per gratiam Salvatoris, multo fuerint perfectiores quam actus virtutum primorum parentum in primo statu.
Ad tres primas rationes dicendum, quod ille procedunt: quia omnes sumuntur secundum comparationem virtutis ad subjectum majus vel minus ordinabile ad actum virtutis.
Ad Tria prima que in contrarium objiciuntur, dicendum quod et illa procedunt: quia sumuntur secundum comparationem virtutis ad actum, et nihil prohibet perfectiores esse actus virtutis ex ipsa difficultate quam incidit homo per peccatum.
Ad id quod objicitur de continentia, dicendum quod licet status continentie in virginibus summus sit, tamen meritum continentie et virtus non prefertur in virginibus secundum diversa tempora. Et propter hoc dicit Augustinus, quod ccelibatus Joannis non prefertur conjugio Abrahe: quia utrumque suis temporibus Ecclesia profuit, et Deo militavit. Et ita etiam fuit de conjugio Ade, quod illo tempore Ecclesia plus profuit virginibus. Et ita Augustinus ponit rationem dicens, quod tunc cum propagatione seminis fuit etiam propagatio religionis et fidelium multiplicatio, quod non postea fuit quando predicabatur virginitas. Ad vrtimom dicendum, quod in fide Adoy tria sunt, scilicet creditum, et lumen in quo ostenditur creditum, et voluntas sive devolio credentis qua assentitur eredilto. Creditum in omni stalu idem est et unum, licet determinatio ipsius per enuntiabile non sit unum, quia aliter non esset eadem fides pairum et nostra. Lumen autem in quo ostenditur, non est idem, sed purius fuit hoc in Adam qui accepit hoc per internam inspirationem, quam fuerit post peccatum, quia tune videbatur quod fide creditur per speculum et enigma. I ad Corinth. xm, 12: Vedemus nunc per speculum in enigmate: tune autem facie ad faciem. Ad Roman. x, 17: Fides ex auditu: auditus autem per verbum Christi. Et vocatur ibi auditus, ut dicit Glossa ibidem, omne illud quod intrinsecus vel extrinsecus corporaliter vel spiritualiter excitat vel loquitur ad fidem. Devotio autem qua tenditur in creditum, habet se in primo et secundo statu ut excedentia et excessa, ut dictum est de aliis virtutibus.