Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 101
De gratia operante et cooperanteHic queruntur tria. Primum est, Utrum eadem sit operans et cooperans, sive preveniens et subsequens, sive diverse ? Secundum, Ratione sequentis capituli, St vero queritur. Quomodo gratia potest augeri vel minui? Tertium, Qualiter gratia differt a virtute ?;
Membrum 1
Utrum eadem sit gratia operans et cooperans, sive praeveniens et subsequens, vel diverseMEMBRUM I. Utrum eadem sit gratia operans et cooperans, sive praeveniens et subsequens, vel diverse?
Ad primum objicitur sic: 1. Dicit Philosophus, quod actus sunt previi potentiis secundum rationem; quia polentia distinguuntur per actus, et actus per objecta: sed eadem ratione distinguuntur habitus per actus sicut et potentie: quia habitus ad potentias ordinantur, et perficiunt potentias ad actus: sed diversi sunt actus gratia prevenientis et subsequentis, operantis et cooperantis, sicut patet, quod gratia operans sive praeveniens liberat et praeparat hominis voluntatem ut bonum velit: subsequens autem sive cooperans, ut dicit Augustinus, illam adjuvat ne frustra velit: et isti sunt diversi actus: ergo et diversi habitus.
9. Adhuc, Ipso nomine ostenditur, quod operans per se operatur: cooperans autem cum quodam alio: ergo videtur, quod non sunt ejusdem potentiae: ergo nec ejusdem essentie sive substantie: ergo sunt diverse.
Contra: 1. Gratiae proprius actus est gratum facere habentem, et opus ejus gratum reddere: iste actus unius rationis est in communi et operante et cooperante: ergo videtur, quod habitus unius rationis sit operantis et cooperantis, prevenientis et subsequentis.
2. Adhuc, Gratia a duobus dicitur, que vere gratia est et simpliciter, scilicet quia gratis datur et non meritis redditur, et quia gratum facit habentem et opus ejus: utrumque et per unam rationem habet operans et cooperans: ergo videtur, quod sint gratia una et eadem.
Solutio. Ad hane questionem satis respondet Magister sic dicens: "Quibusdam non irrationabiliter videtur, quod una et eadem sit gratia, idem donum, eadem virlus, que operatur et cooperatur: sed propter diversos ejus effectus et dicitur operans et cooperans." Et hoc simpliciter concedendum est.
Ad primum autem dicendum, quod actus sint previi poientiis, hoc innegabile est: sed licet diversi sunt actus, qui sunt liberare voluntatem et adjuvare, amen una et eadem virtus secundum rationem estin eis: et hac est virtus merendiet gratum faciendi que est tam in gratia operante, quam in gratia cooperante: et ideo una et eadem est gratia que geminatur per officia sive aclus, licet una forma gratie sit utrisque: utraque enim confert vim merendi et gratum faciendi.
Ad aliud dicendum, quod secundum aliquid sunt ejusdem potentia, et secundum aliquid non: secundum hoc enim ejusdem potentie sunt, quod utraque gralum facit et vim confert merendi. Differunt autem in hoc, quod operans facit hoc circa voluntatem, informando eam: cooperans autem circa actum liberi arbitrii, eliciendo eum et dando ei virtutem ut mereri possit et dignus sit vila eterna: et hoc non facit diversitatem essentie sive forme, sed diversitatem effectuum tantum in voluntate et actu ejus.
Membrum 2
Quomodo gratia possit vel minui?1. Dicit enim Augustinus: "Ipsa enim gratia non est otiosa, sed meretur augeri, ut aucta mereatur perfici." Hoc enim non videtur esse proprie dictum: cum augmentum proprie non sit nisi in quantitatibus: in genere autem quantitatis non est gratia preveniens nec subsequens.
2. Adhuc, Inconvenienter videtur dicere, quod gratia meretur augeri: meritum enim illud aut est ex congruo, aut ex debito. Non ex congruo: quia nihil precedit primam gratiam unde congruum sit ipsam augeri. Similiter nec ex debito: quia hoc non possct esse nisi ex Deo: et Deus nulli aliquid debet, ut dicit Hieronymus: videtur ergo, quod ex debito non possit augeri.
Solutio. Dicendum cum Augustino in libro de Quantitate anime, quod duplex est quantitas, virtutis scilicet, et molis. Cum enim queritur, quantus sit Hercules ? potest queri quot pedum sit, vel quant virtutis. Et ideo dixerunt antiqui, quod quantitas molis dividitur ad intus per aliquid numerans quantitatem subjecti, sicut est pes, ulna, et palma. Quantitas autem virtutis dividitur ad extra, sicut posse in duos vel in tres vel in quatuor est virtus Herculis. Unde gratia augetur augmento virtutis et non molis: in hoc enim major est quod in plura merita potest et plus mereri, in hoc scilicet, quod per depurationem magis recedit a contrario, peccato scilicet, et magis accedit ad puritatem prime bonitatis et virtutis: ex hoc enim habet majorem vim merendi et perfectam accipit vim merendi quando est intra.
Ad primum ergo dicendum, quod in quantitatibus est augmentum quantitatis molis: in spiritualibus autem bene est augmentum virtutis, licet non molis, sicut paulo ante dictum est.
Ad aliud dicendum, quod meritum illud virtutis est ex cougruo, et non ex condigno vel debito: congruum enim est, ut ipse dicit Augustinus, quod qui bene utitur gratia, quod addatur ei augmentum illius gratie. Matth. xxv, 15: Dedit... unicuique secundum propriam virtutem, id est, secundum usum et conatum virtutis.
Membrum 3
Qualiter gratia differat a virtuteEt videtur, quod non differat: 1. Quorum enim una est definitio, eorum unum est esse: sed una est gratia et virtutis definitio: ergo unum esse. Masor per se patet. Minor scribitur in Littera in sequenti distinctione, cap. 1, ubi inducitur Augustinus sic dicens: "Virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine no bis." Omnia posita in hac definitione conveniunt gratie gratum facienti: hec enim est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male ulitur, quam Deus, etc. Ergo videtur, quod virtus et gratia sint idem, et nullam habeant differentiam.
2. Adhuc, Quorum est effectus unus, ipsa sunt eadem: virtutis et gratie unus effectus est, scilicet meritum vite eterne, quia virtute meremur, et gratia meremur: ergo sunt idem.
3. Adhuc, Gratia dicilur, quia gratis datur et gratum facit: utrumque horum convenit virtuti, maxime infuse: ergo videtur, quod gratia et virlus infusa sint idem.
Contra: 1. Quaecumque dividuntur secundum subjecta, dividuntur secundum esse: virtutes et gratia dividuntur secundum subjecta, quia multi sunt qui habent virtutes cardinales, et non habent gratiam gratum facientem: ergo virtus et gratia gratum faciens non sunt idem.
2. Adhuc, In Littera dicitur, quod gratia gratum faciens est fides que per dilectionem operatur, per quam justificatur impius. Videtur ergo, quod gratia non sit idem cum omni virtute, sed cum quadam.
Solutio. Dicendum, quod gratia potest sumi in genere, et in specie. Si in genere: tunc omne donum a Deo gratis datum, sive corporale, sive spirituale gratia est: et sic virtutes cardinales, sive acquisite sive infuse gratiae sunt. Si in specie et stricte accipitur: tunc gratia gratum faciens non est nisi ipsum donum,cum quo dat seipsum Deus in temporali processione Spiritus sancti, hoc enim donum est sanctificans et gratificans: nec dicitur gratia que gratis datur tantum, sed quia gratum facit habentem, et opus ejus gratum reddit: et hoc vero nomine dicitur gratia. Et sic virtus generaliter non est idem cum gratia: sed primo modo omnis virtus est gratia que gratis datur.
Ad primum ergo dicendum, quod ex illa definitione non potest probari, quod virtus est gratia que gratum faciat. Licet enim omnis virtus talis sit bona qualitas mentis, secundum quod bonum definitur a Dionysio, quod bonum est quod est a bono: non tamen est bona a bonitale gratie gratum”facientis, sed est bona, quia est a bono. Et licet recte vivatur qualibet virtute, hec tamen non est rectitudo talis que gratum faciat: sed est rectitudo theologice virlutis, sive cardinalis, que est rectitudo contingendi finem, ut fides in primiam veritatem, et spes in primam largitatem: vel rectitudo contingendi medium, sicut quatuor virtutes cardinales, de quibus dicit Aristoteles in JI] EHthicorum, quod quamvis extremum in bono, tamen in passionibus et operationibus sunt medium. Et sic etiam nemo male utitur eis quantum est de se: licet aliiscmale utens et non recte vivens, possit eas habere informes et non informatas.