Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 102
De gratia tria quaerunturDeinde, Querendum est de hoc quod dicitur in illo cap. St vero queritur, Quomodo ipsa gratia preveniens mereatur augeri1 ?
Et queruntur tria in capite illo. Primum est, Qualiter gratia augetur? Secundum, De divisione bonorum quam ibidem dat Augustinus. Tertium, Si virtute aliquis male possit uti ?
Membrum 1
Qualiter gratia augeturAd primum objicitur sic: 1. Augeri non potest nisi quod habet quantitatem: sed gratia et virtus nullam habent quantitatem: ergo videtur, quod augeri non possunt.
2. Adhuc, Jam habitum est paulo ante, quod hominis damnati per peccatum duo sunt status, scilicet ante reparationem, et post reparationem. Et ante reparationem necesse est eum peccare damnabiliter, post reparationem vero venialiter. Uterque status facit ad diminutionem gratiae et virtutis, et non ad augmentum. Ergo nullus status hominis est in quo gratia et virtus possint augeri in ipso: in hoc ergo non potest augeri virtus et gratia.
Contra: 1. Profectus meriti est in homine: profectus meriti auget bonum gratia et virtutis: ergo videtur, quod gratia et virtus continue augentur in sanctis.
2. Adhuc, Luc. u, 52: Et Jesus profictebat sapientia, et extate, et gratia apud Deum et homines. Non potest hoc intelligi de Jesu in propria persona: quia ab instanti conceptionis propter unionem divinitatis plenus fuit omni gratia, et crescere non potuit: oportet ergo, quod intelligatur per effectum in sanctis: videtur ergo, quod incrementum accipiat gratia et virtus in homine: ergo gratia et virtus augentur.
1. Omnis enim perfectio est ad aliquem terminum: ad summum gratia et perfectum nemo venit: videtur ergo, quod nemo in hac vita perfectus potest esse.
2, Adhuc, Aristoteles in II Physicorum dicit, quod "perfectum est cui nihil deest:" sed nemo est cui nihil desit in gratia: detur ergo, quod nihil perfectum sit in hac vita.
3. Adhuc, Jacobi, m1, 2: In multis offendimus omnes. Si hoc dicit Aposto lus dese, multo magis de aliis est verum. Videtur ergo, quod in nullo gratia perfecla est.
CONTRA: Ad Hebr. v. 14: Perfectorum est solidus cibus: eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad diseretionem boni ac mali.
Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus et in Litlera ponitur, gratia meretur augeri, ut aucta mereatur perfici.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est perfectio: corporalis, et spiritualis: et duplex est quantitas, ut dicit Augustinus in libro de Quantitate anime, scilicet corporalis, et virtualis. Que corporaliter augentur, augentur secundum quantitalem corporalem divisibilem. Que vero spiritualiter et virtualiter augentur, augentur secundum quantitatem virtualem dupliciter: vel secundum recessum a contrario et secundum accessum ad terminum, secundum quod dicit Auctor libri Sex principiorum ', quod albius dicitur nigro impermixtius secundum recessum a contrario: et dicitur etiam albius sive lucidius secundum accessum ad hoc quod est in termino albedinis cujus est prima nominis impositio, quod hoc vere dicitur album.
Dicendum ergo, quod gratia non augetur corporali augmento, sed spirituali: et augetur per accessum ad terminum, id est ad vere bonum cui nihil admixtum est de malo: quia illi vere imponitur nomen gratiz, et illud vere dicitur bonum, et assimilatur primo bono magis inter bona, de quo dicitur, Marc. x, 17: Nemo bonus, nisi unus Deus ?. Ht sic magis bonum est quod magis assimilatur prime bonitati. Et hoc est bonum gratia.
Ad aliud dicendum, quod est augmentum proportionatum statui, et est augmentum simpliciter. Augmentum pro portionatum statui hominis potest accipere homo ex merito: augmentum puritatis simpliciter non potest homo accipere in hac vita: quia dicit Joannes in prima canonica, 1, 8: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc., et Proverb. xx, 9: Quis potest dicere ? Mundum est cor meum, purus suma peccato ? nec infans cujus vita unius diei est super terram: quia ad minus habet originale. Et super illud Augustinus: "Si omnes sancti et sancta convenirent et dicerent, quia peccatum non habemus, seipsos seducerent, et in ipsis veritas non esset. Excepta beata Virgine, de qua cum de peccatis agitur, propter honorem Domini Nostri Jesu Christi nullam volo haberi questionem." —
Unde ad id quod objicitur de veniali, de quo non potest homo sibi cavere etiam post reparationem, dicendum quod veniale non excludit gratiam, nec gratia incrementum: quia non est simpliciter peccatum, sed ad peccatum tantum dispositio.
Ad id quod ulterius querilur de perfectione gratie, dicendum quod perfectio duplex est, simpliciter scilicet, et proportionata statui. Nemo simpliciter est perfectus, nisi solus Deus: secundum modum autem status sancti possunt esse perfecti, quibus nihil deest de his que pertinent ad statum virtutis et meriti.
Av axiup dicendum, quod nihil ita simpliciter perfectum est cui nihil desit preter Deum: sed multa sunt ita perfecta, quod nihil deest eis de his que pertinent ad statum merili. Et hoc est quod dicitur, I ad Corinth. 1, 5 et seq., in Glossa et in textu: In omnibus divites acti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia: sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: ita ut nihil desit vobis in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christt, gui et confirmabtt vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domint nostri Jesu Chrisit.
Ad uLtimuM dicendum, quod Apostolus dicit, quod desit ei et aliis perfectio simpliciter, et non secundum statum.
Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod Apostolus ibi loquitur de perfectione status, quo multi sunt perfecti: cum nihil desit eis de his que pertinent ad meritum. Ad Philip. m, 12: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quo modo comprehendam in quo comprehensus sum a Christo Jesu.
Membrum 2
De divisione bonorum in magna, minima, et mediaDicit enim, quod species quorumlibet corporum minima bona sunt, sine quibus recte vivi potest. Virtutes autem quibus recte vivitur, magna bona sunt. Potentie vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt.
Videtur autem, quod hec divisio insufficiens sit: 1. Multa enim alia sunt bona que referuntur ad bonam vitam preter ista, sicut sunt bona fortune, de quibus dicit Aristoteles in primo Ethicorum, quod organice deserviunt ad felicem vitam, sive ad felicitatem.
2. Adhuc, Bona fortune vicinius videntur se habere ad felicitatem quam species corporum: quia, sicut dicit Aristoteles ibidem, species corporum non nisi decorant beatitudinem: bona autem fortune organice deserviunt: et vicinius est quod organice deservit, quam id quod decorat solum.
3. Adhuc, In bonis magnis que sunt virtutes, multe sunt differentia. In his enim est virtus theologica, virtus consuetudinalis, et donum Spiritus sancti: et in virtute consuetudinali est bonum in genere, bonum circumstantie, et bonum virtutis, de quibus omnibus nullam facit mentionem Augustinus: et sic videtur esse diminutus.
Solutio. Dicendum quod bona que enumerat Augustinus, non enumerantur secundum diversitates generum vel specieruin, sed secundum quantitatem, bonitatis qua faciunt ad rectam vitam et bonum usum: et ideo dividit in magna, minima, et media: vocans illa magna, que essentialiter et causaliter constituunt rectam vilam et bonum usum, et ad alium usum referri non possunt. Et vocans illa minima, que nec essentialiter, nec causaliter ad rectam vitam referuntur, et aliquando referuntur ad malum usum. Et vocans illa media, sine quibus recta vita et bonus usus non est, licet aliquando aliquis possit eis abuti. Et secundum hoc Augustini divisio bona et sufficiens est. Bonum enim, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus ', si perfectam rationem boni haberé debeat, tria debet habere, scilicet quod sita bono, et in bono plantatum et ad bonum. Unde illud bonum a quo recta vita est plantata, et bonus usus recta vite, et ad quod est recta vita et bonus usus recte vite, hoc magnum bonam — est. Illud autem bonum a quo recta vita non est, nec bonus usus recte -vite, et ad quod non est, vocatur minimum bonum: quia nihil facit ad bonum et rectam vitam nisi per occasionem. Illud vero bonum a quo recta vita essentialiter per se non est, sine quo tamen esse non potest, sicut hberum arbitrium, et intellectus, et voluntas, medium bonum. [it hoc modo data est divisio Augustini: et hoc modo inducitur contra Pelagium, qui dixit, quod media bona constituerent bonam vitam, quod falsum est. De aliis bonis non tractat, quia non sunt presentis intentionis.
Membrum 3
Utrum virtute aliquis possit male utiEt videtur, quod sic. 1. Augustinus in libro I de Doctrina Christiana, ubi distinguit inter frui et uli, dicit, quod virtutes quibusdam persuaserunt, quod eas propter se diligerent, sicut fuerunt Socratici Philosophi. Quod non est faciendum nisi de summo bono et incommunicabili. Illi ergo male usi sunt virtulibus: et sic aliquis male uli posset eis.
2. Adhuc, Hoc idem dicit Boetius in proemio Arithmetice, sic: "Socrates in exhortationibus suis cum virtutem laudaret, ét diceret eam omnium bonorum matrem esse perfectam, que cuncta difficilia redigat ad facilitatem. Hoc non convenit, nec est attribuendum alicui bono creato, sed increato solum." Qui ergo hoc attribuit virluti create, male utitur virtute: et sic conlingit virtutibus male uti.
Contra: Augustinus in libro II de Libero arbitrio dicit, et ponitur in Lztéera in sequenti distinctione, quod virtus est bona qualitas mentis, qua bene vivitur, qua nemo male utitur. Ergo videtur, quod virtute non contingat male uti.
Solutio. Dicendum, quod virtutes duplices sunt, infuse scilicet, et acquisite: informes et formate. Virtutibus theologicis formatis numquam contingit male uti. Virtutibus autem acquisitis per assuetudinem vel per doctrinam contingit male uti per accidens et non per se: contingit enim aliquid attribuere virtuti quod non convenit ei nisi per accidens, sicut quod propter se diligenda sit, cum non propter se diligenda sit, sed per se: propter se enim diligitur quod ad alium finem non refertur, quod non est faciendum nisi de Trinitate, ut dicit Augustinus. Per se vero diligitur qui in natura et essentia propria habet quare diligatur, sicut honestum et partes honesti. Sicut enim dicit Tullius, "honestum est quod sua propria vi trahit ut ametur, et sua propria dignitate nos allicit ."
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur aliquid per se diligi, #quivoce sumitur per se. Potest enim per se sumi per oppositionem ad propter aliud: et sic non sunt virtutes propter se diligendz, sed dilectio earum referenda est ad dilectionem Dei: et sic eam Socratici dilexerunt: quia, sicut dicit Plato in Mennone, Socrates dixit, quod virtus non acquiritur doctrina vel assuetudine, sed dono Dei. Et hoc dicitur etiam, Sapient. vin, 2i: Btu scivt guoniam non poteram esse continens, nisi Deus det :et hoc ipsum erat sapientie,scire cujus esset hoc donum: adit Dominum, et deprecatus sum illum ex intimis precordiis meis. Continentia enim, ut dicit Aristoteles in VII Ethicorum, idem est quod mora in mente, quando scilicet aliquis vi passionis, timoris scilicet vel ire et tristitie vel gaudii, non extruditur extra repagula mentis, que sunt limites virtu tis: et hoc non potest esse nisi per virtutem: et talis numquam male utitur virtute, sed semper bene.