Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 106
De statu hominis ante et post peccatum.Membrum 1
Utrum primus homo ante peccatum indiguerit gratia operante et cooperante?Et videtur, quod sic. 1. Gratia enim operans est que prevenit voluntatem ut velit efficaciter bonum: potuit enim efficaciter bonum velle et mereri et sibi et posteris, sicut supra in tractatu de primi hominis statu ante peccatum, questione, Utrum in gratia creatus sit ? probatum est.
2. Adhuc, Augustinus in Enchiridion dicit sic: "Illam immortalitatem, in qua poterat non mori natura humana, perdidit per liberum arbitrium. Hance vero, in qua non poterat mori, acceptura est per gratiam: quam fuerat, si non pecasset, acceptura per meritum: quamvis sine gratia nec tunc nullum meritum esse potuisset?." Ergo ante peccatum indiguit gratia operante et cooperante si mereri debuit.
3. Adhuc, Ad id quod supra naturam est, ex solis naturalibus non potest homo proficere: mereri autem immortalitatem glorie et vite e#terne supra naturam est: ergo si hanc mereri debuit, et ex naturalibus non potuit, indiguit gratia operante et cooperante: et sic patet, quod ante peccatum gratia operante et cooperante eguit secundum Augustinum.
4, Adhuc, Glossa super illud, Jacobi, 1, 17: "Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est": distinguit inter data optima, et dona perfecta: dicens, quod data optima sunt que cum natura dantur: dona perfecta dona gratia, sine quibus homo non est perfectus. Constat autem, quod Deus fecit homidem perfectum. Eccli. xvu, 2: Secundum se vestivit illum virtute. Si ergo perfectus fuit Adam, constat quod gratiam operantem et cooperantem habuit Adam et indiguit.
5. Adhuc, Sicut se habet gratia ad gloriam, ita quod perficitur in illa: ita se habet natura ad gratiam, ita quod non nisi inilla perficitur. Si ergo perfectus debuit homo esse ante lapsum, eguit gratia operante et cooperante.
6. Adhuc, Virtutes habuit, sicut dicit Augustinus in quadam homilia, sic: "Adam perdita charitate malus inventus est," Constat autem, quod charitatem habuit: ergo et gratiam: quia charitas sine gratia non est.
7. Adhuc, Augustinus in Epistola 441: "Princeps vitiorum dum vicit Adam de limo terre ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum, primos parentes illis donis exspoliavit pariterque peremit." Et si habuit virtutes, habuit et gratiam: quia virtutes sine gratia non sunt,
8. Adhuc, Ambrosius ad Sabinum: "Quando Adam solus erat, non est prevaricatus: quia mens ejus Deo adherebat." Sed sine gratia operante et cooperante non potuit mens ejus Deo adherere. Ergo gratiam habuit et indiguit.
9. Adhuc, Ambrosius in sermone 8: "Adam ante peccatum beatissimus auram carpebat etheream." Quod facere non potuit sine gratia operante et cooperante. Ergo indiguit gratia operante et cooperante.
Solutio. Dicendum, quod de omnibus his valde bene disputatum est in tractatu de primo statu hominis, questione, Utrum in gratia creatus sit vel non? Et ideo dicendum cum Magistro in Sententiis, quod Adam in primo statu eguit gratia operante et cooperante. Non enim habuit im quo movere pedem posset in profectu meriti sine gratiae operantis et cooperantis auxilio: licet haberet unde stare posset, per libertatem scilicet arbitrii. Et hoc infendunt dicere Sancti, quorum auctoritates inducte sunt, Augustinus scilicet, et Ambrosius.
Membrum 2
Utrum Adam ante peccatum habuerit virtutes, vel non ?Membrum 3
De ejectione hominis de paradiso.1. Ejici propter hoc non debuit in penam peccati: hoc enim peccatum necessitate moriendi punitum erat. Cum ergo dicat auctoritas, Nahum, 1, 9, quod non consurgit duplex tribulatio, et quod non punit Deus bis in idipsum, videtur, quod secunda pena ejectionis de paradiso fieri non debuit.
2. Adhuc, Desolatus consolatione indiguit, non desolatione: videtur ergo, quod ad consolationem in paradiso dimitti debuit, ut pceniteret ubi deliquit.
3. Adhuc, Psal. txxv1, 10: Aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ? Videtur ergo, quod ire vindicte aliquid misericordie esse debuit admixtum, ut saltem relinqueretur in paradiso ad solatium vite mortalis.
ContTRA: 1. Habitaculum debet respondere habitanti secundum naturam: paradisus habitaculum est beatorum beatitudine innocentie: ergo innocentia perdita Ade non congruebat paradisus ad habitandum.
2. Adhuc, Innocentia perdita interdictum est ei edulium de ligno vite, Genes. 11, 22: Nune ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vite, et comedat, et vivatin xternum. Ergo a simili etiam a loco debuit ejici, et poni in locum miseriae et mortalitatis. Et hoc concedendum dicit Augustinus in Glossa super Genesim ad litteram, quod ejecerit eum de paradiso in hunc locum miseriarum terre maledicte in opere hominis.
Solutio. Dicendum ad primum, quod ex hoc non consurgit duplex tribulatio: quia unum adjunctum est alteri. Necessitas enim moriendi requirit locum in quo possit esse necessitas moriendi, que in paradiso esse non poterat. Unde ejectio paradisi adjuncta poena est ad necessitatem moriendi: et sic una reputatur cum illa. Et dicit Augustinus |, quod in illius peccati peenam ejectus est de paradiso in istum miseriarum locum.
Ad aliud dicendum, quod licet consolatione indiguit, tamen habere non debuit: quia indignum se fecit. Et Augustinus super Genesim ad litteram ponit similitudinem dicens: "Hmisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis? in locum sibi congruum, sicut pleruamque malus cum inter bonos vivere ceeperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur, pondere prave consuetudinis pressus ."
Ad aliud dicendum, quod licet numquam obliviscatur misereri, nec contineat in ira sua miserationes suas: tamen ex misericordia nihil facit perversi con tra ordinem universi quem ipse instituit. De ordine autem universi est, ut locus respondeat locato per congruentiam: sed in hoc, ut dicount Sancti in Glossa super Genesim, non continuit- misericordias suas, quin in ipsa promulgatione pene ejectionis significaret modum per quem redire posset. Cum enim dixit: Collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium aitque versatilem ad custodiendam viam ligni vitz’, sicut dicunt Sancti Augustinus et Beda et Strabus, per Cherubim, qui interpretatur plenitudo scientiz, significatur charitas, de qua dicitur, ad Roman. xin, 10: Plenitudo legis est dilectio. Per flammeum gladium atque versatilem significantur pene hujus mortalis vite, que ut gladius incidunt, -et ut flamma exurunt, et mobilitate versatiles sunt. Unde licet ad litteram fuerit ibi Angelorum custodia, ut dicit Augustinus, tamen in ipso modo ponendi misericorditer significatur, quod per tolerantiam passionum temporalium et charilatem spes esset sibi redeundi ad paradisum spirituum.
Membrum 4
De flammeo gladio ante paradisum posito.Quarto, Querit Magister de flammeo gladio ante paradisum posito, de quo jam habitum est quid significet. Hunc gladium quidam sancti vocant rompheam.
1. Et sunt quidam qui nituntur probare, quod poni non debuit, dicentes, quod nulli precluditur ostium misericordia. Ergo ostiuin paradisi non debuit precludi per igneam custodiam et ministerium Angelorum.
2. Adhuc, Objiciunt ad hdc, quod homo peccavit recuperabiliter: Angelus vero irrecuperabiliter. Unde licet Angelus projectus est in infernum, et clausa sit sibi janua redeundi, homini tamen non debuit claudi.
3. Adhuc, Peccatori non est faciendum aliquid per quod possit cadere in desperationem: per clausuram autem redeundi potuit induci desperatio: ergo fieri non debuit.;
4. Adhuc, Sancti dicunt, quod flammeus gladius per sanguinem Christi exstinctus fuit et amotus, ut pateret reditus in ccelum ad paradisum spirituum. Dicit enim Beda, quod "janua regni ccelestis non est aperta nisi per passionem Christi." Ergo melius fuisset non posuisse,
Solutio. Dicendum, quod in veritate, et sicut jam dictum est, ibi fuit Angelorum custodia, et ignis in specie corporali assumpta: in qua tamen spiritualiter et mystice significabuntur ea que dicta de paradiso spirituum sunt, quibus instrueretur homo ad reditum.
Ad primum ergo dicendum, quod non precluditur ostium misericordia, quinimo instruitur ad redeundum.
Ad aliud dicendum, quod homo recuperabiliter peccavit: et ideo per alium redemptus est, et qualiter rediret instructus est.
Ad aliud dicendum, quod non est inductus in desperationem, sed potius elevatus in spem per instructionem,
Ad utTimum dicendum, quod hoc non sequitur: quia nihil melius fuit quam ponere, ut cognosceremus per hoc inestimabilem charitatem Christi. Propter quod etiam in benedictione cerei paschalis a Petro diacono dicitur: "O felix culpa, que talem ac tantum meruit habere redemptorem !" cum tamen in nullo felix sit nisi in hoc, imo infelicissima.
Membrum 5
Utrum ante peccatum primi parentes comederint de ligno vitae, vel non ? Et si comederunt, quare non sunt facti immortales ?MEMBRUM V. Utrum ante peccatum primi parentes comederint de ligno vitae, vel non ? Et si comederunt, quare non sunt facti immortales ?
Quinto queritur, Utrum ante peccatum comederint de ligno vite, vel non ? Et si comederint, quare non sunt facti immortales ?
Et videtur quod comederint: quia 1. In littera Genesis, m, 2 et 3 continetur, quod mulier sic dixit ad serpentem: De fructu lignorum, que sunt in paradiso, vescimur: de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, precepti nobis Deus ne comederemus, ne forte moriamur. Ex quo accipitur, quod comederunt,:
2. Adhuc, Animalia corpora habebant que cibis erant sustentanda. Cum ergo nature non negaverunt necessaria, videtur quod comederunt: aliter enim injecissent sibi manus, et peccassent: quod falsum est: quia primum peccatum eorum fuit inobedientia.
3. Adhuc, In paradiso per longam | moram fuerunt, cum et vir soporatus ibi dicatur, et mulier formata‘: longa autem — mora naturale est corpus animale refici: ergo videtur, quod in illa mora aliquoties refecti sunt: quia aliter naturaliter non egissent, et sic peccassent.
1. Strabus in Glossa, ibidem, "Lignum vite hance naturaliter vim habebat, ut qui ex fructu ejus comederet, perpetua soliditate firmaretur, et beata vestiretur immortalitale, nulla infirmitate vel anxietate vel senii lassitudine vel imbecillitate fatigandus."
2. Adhuc, Ecclesia tenet, quod Elias et Enoch raptiin paradisum esu sustentantur usque ad tempora Antichristi, contra quem debent testificari: et illi habuerunt mortalia corpora per naturam. Si ergo sustentant illa corpora, multo magis sustentassent corpora primorum parentum, que non erant mortalia, sed animalia tantum.
ContTRA: Naturale est, quod cibus convertatur in corpus hominis comedentis, et uniatur illi virtute nutritiva corporis comedentis, non cibi. Cum ergo Adam et Heva naturalia pre omnibus hominibus habuissent, etiamsi comedissent de ligno vite, videtur quod lignum vite conversum fuisset in eis inanimale corpus, et non in spirituale: animale autem corpus non potest beata immortalitate vestiri, sed spirituale, quale habebimus in resurrectione, sicut dicitur, Matth. xxu, 30: In resurrectione, neque nubent neque nubentur: sed erunt sicut Angeli Dei in celo.
Solutio. Ad hoc dicit Magister in Littera, sumens occasionem ex verbis Strabi et Augustini super Genesim ad littieram: nihil tamen volens de hoc asserere, sed sub dubio dicit, quod forte lignum illud non conferebat immortalitatem, nisi sepius comestum, non semel. Sed contra hoc videtur esse: quia quod sepius comestum confert aliquid, et ex natura sua, hoc etiam semel comestum confert idem, licet non intantum: et sic videtur, quod solutio Magistri nulla sit.
Solutio. Absque dubie secundum dicta Sanctorum, precipue Augustini, Strabi, et Ambrosii in Hexameron, lignum vite habuit hance virtutem, quod et semel et pluries comestum contulit immortalitatem. Sed quod eis non contulit, secundum Ambrosium, causa fuit, quia scivit eos Deus casuros, et necessitatem moriendi incursuros. Unde licet comederint, effectum ligni non senserunt, ne pcena comminata a Deo propter peccatum impediretur per lignum. Dixerat enim Deus: In quocumque die comederis ex eo, morte morteris ', id est, necessitatem moriendi incurres. haec enim est sententia Ambrosii quam credo omnibus probabiliorem esse.
Si quis vult tamen dicere ut Magister, scilicet quod sapius comestum, etc., potest responderi ad argumentum factum in contrarium per illam propositionem Aristotelis in libro de Causis, quod "omnis virtus congregata et unita est fortior quam divisa." Unde cum sepius comestum lignum vite habuerit virtutem congregatam et unitam, semel autem divisam, sepius comestum conferebat immortalitatem, non semel.
Membrum 6
Quomodo intelligatur illud, Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vite, et comedat, et vivat in aeternum?MEMBRUM VI. Quomodo intelligatur illud, Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vite, et comedat, et vivat in aeternum?
Quomodo autem intelligatur illud, Nunc ergo ne forte sumat, etc., jam patet ex premissis. Est enim dictum Dei ad Angelos. Et significat ibi Deus, quod sicut homo indignum se fecit immortalitatis loco, ita et immortalitatis edulio.
Tamen Hugo de sancto Victore exponit hoc, quod per compassionem hoc dictum est, ac si dicat: Miserum esset ei semper vivere in miseria hujus vite mortalis: et ideo videte ne sumat de ligno vite, et vivat in eternum: melius est enim sibi ut per breve spatium per gratiam et meritum transeat ad beatam immortalitatem, quam quod semper in miseria vivat.