Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 107

De peccato originali.
1

QUASTIO CVII. De peccato originali.

2

Deinde tractandum est de his quae dicuntur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XXX, quae incipit ibi, In superioribus insinuatum est.

3

Ubi quatuor querenda sunt. Primum, An peccatum sit ? Secundum, Quid sit re ? Tertium, Quid sit definitione ? Quartum, De causa et traductione ipsius in posteros. originale

Membrum 1

Utrum peccatum originale sit ?
4

MEMBRUM I. Utrum peccatum originale sit ?

5

Primo ergo queritur, An sit ?

6

1. Dixit enim Pelagius nullum esse originale peccatum, objiciens Augustino sic, sicut narrat ipse Augustinus in libris contra Pelagium et Julianum: "Sexusa Deo distinctus est: anima a Deo creata est: corpus a Deo factum et formatum: matrimonium indictum quando dictum fuit: Relinquet homo patrem suum et matrem, et adherebit uxori sue '. Actus indictus et preceptus, quando dixit: "Crescite, et multiplicamini". Per quas rimas dicis ingressum fuisse originale peccatum, o Augustine ?"

7

2. Adhuc, Objiciebat sic: "Per baptismum deletur originale peccatum. Ergo ad minus baptizati generantes non transmittunt in prolem originale pé ccatum: quia non habent originale peccatum, ex quo sunt ab illo mundati per baptismum."

8

3. Adhuc, Peccatum originale si transmittitur in prolem: aut transmittitur ex parte corporis, aut ex parte anime. Ex parte anime non: quia illa non est ex traduce. Similiter nec ex parte corporis: quia illud traducitur in semine. Dicit autem Anselmus in libro de Originali peccato, quod "peccatum non plus est in semine quam in sputo." Ergo videtur, quod nec ex parte corporis, nec ex parte anime traducatur: et sic nullum est.

9

4, Adhuc, Baptismus constat, quod tollit culpam, et sicut communiter dicitur, tollit etiam peenam suffocantem, licet non promoventem. Promovens enim peena est, cujus exercitium confert ad meritum per patientiam, et illa remanet in baptizatis, Suifocans est, que intercipit vitalem spiritum homini ne procedat ad meritum. Et si talis est aliqua: tunc est concupiscentia carnis. Si ergo tollit baptismus aliquam, illam tollit. Cum ergo non sint plura in originali peccato: quia sicut dicit Anselmus in libro de Originali peccato, qui definit ipsum sic; "Originale peccatum est pronitas ad omne malum cum carentia debite justi tie." Sed pronitas ad malum, est pcena suffocans, et carentia debite justitie culpa. Ergo videtur, quod per baptismum originale tollitur quantum ad utrumque, et quantum ad pcenam, et quantum ad culpam: et sic non erit in generantibus: ergo non transmittitur per eos in parvulos. licet parum valeat. Dicit enim Augustinus in libro XII seper Genesim ad litieram, quod agens nobilius est patiente et fortius: sed anima nobilior et fortior est omni corpore: ergo per corpus nihil imprimitur in animam: sed quidquid in generatione transfunditur, corporale est: ergo nihil imprimit in animam pueri: ergo nec originale: ergo parvuli non contrahunt originale a parentibus.

10

6. Adhbuc, Magister Hugo de sancto Victore in Sententiis dicit, quod "peccatum quod fuit primis parentibus actuale, nobis factum est naturale."

11

7. Adhuc, Hoc videtur esse contra ordinem justitia quem Dominus describit, Ezechiel. xvm, 20, ubi dicit: Anima que peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Ergo videtur, quod non fiat traductio peccati originalis: et sic videtur, quod parvulus non debeat puniri propter iniquitatem parentum primorum.

12

8. Adhuc, Objicit Pelagius: Nullum bonum per se causa mali est: matrimonium in sacramentis bonum per se est, tria habens bona causata ab ipso, fidem, prolem, et sacramentum. Aut ergo proles per se bona est, aut non. Si per se bona est, nullam habet maculam peccati. Si mala est, sequitur, quod matrimonium sit malum quia causa mali est: malum enim mali est causa.

13

9. Adhuc, De justitia Dei est, quod si aliquis potest mihi nocere in malo, possit etiam prodesse in bono, et multo plus prodesse quam nocere. Si ergo justum fuit, quod peccavimus in Adam peccante, quia in lumbis ejus eramus: multo justius est, quod satisfecimus etiam ipso satisfaciente, quia in lumbis ejus eramus.

14

Contra :s 1. Timor est poena: sed omni homini est timere serpentem. Et dicit Tullius, quod homini hoc naturale est. Hac erga peena est naturalis: ergo propter aliquod peccatum est: ergo est aliquod peccatum naturale, propter quod talis pcena est inducta: aliter enim Deus esset injustus si puniret aliquem sine peccato.

15

2. Idem sequitur ex hoc, quod omnis mulier dolet in partu que pcena est naturalis: et si debet stare justitia, oportet quod propter aliquod peccatum naturale sit inducta: ergo naturale peccatum est, quod vocamus originale peccatum, quod est de natura corrupta contractum.

16

3. Adhuc, Sancti per quinque probant peccatum originale.

17

Primum est per mala que patiuntur pueri in febribus et adustionibus et hujusmodi, que injustum esset permittere Deum, si nullum peccatum pracessisset: sed nullum actuale est in eis: ergo originale.

18

Secundum est per poenalitates quas patiuntur Sancti etiam in fame et siti et hujusmodi, que non meruerunt per actuale aliquod. Gum ergo juste infliguntur a Deo talia, oportet quod sit peccatum aliquod, pro quo debentur: actuale non est: ergo originale.

19

Tertium est per circumcisionem Isaac, qui fuit filius promissionis, ab emortuo natus, et ab emortua, sicut ‘dicitur, ad Roman. iv, 19 et 20: Nee consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere esset centum annorum, et emortuam vulvam Sarez. In repromissione etiam Dei non hesitavit diffidentia. Et tamen Isaac licet promissionis filius esset, damnatus esset, si circumcisus non fuisset: quia dixit Dominus, Genes. xvu, 14: Masculus, cujus preputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia actum meum irritum fecit. Constat autem, quod nemo perit nisi damnatus propter peccatum. Cum ergo Isaac nullum peccatum actuale nec in se nec in parentibus ha buisset propter quod periret, oportuit,. quod periisset propter originale: ergo originale est.

20

Quartum est, quod primi parentes /e-: cerunt sibi perizomata, ut velarent inor-: dinatum motum partium pudendarum post |

21

peccatum, qui etiam in tota posteritate apparuit >qui motus peena est, quia contra rationem est: ergo sequela alicujus peccati in posteris autem non est actuale: ergo originale: ergo originale peccatum est in posteris.

22

Quintum est, quod inducunt auctoritates Biblie, que expresse dicunt originale esse in parvulis, Ad Ephes. n, 3: Eramus natura filii ire, Constat, quod hoc non est propter actuale, sed propter originale.

23

4. Adhuc, Psal. 1, 7: Hece enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccalis concepit me mater mea.

24

5. Adhuc, Quod etiam Magister inducit in Littera. Ad Roman. v, 12: Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransitt. Hoc enim non potest intelligi de actuali: originale ergo est quod in omnes homines transiit, et cujus effectus est necessitas moriendi.

25

Solutio. Dicendum, quod originale peccatum est, et heresis est negare ilud. Duo enim dixit Pelagius inimicus gratia, scilicet quod liberum arbitrium sine gratia posset in bonum meritorium, et quod peccatum originale non transfunditur ad parvulos a parentibus. Unde legitur etiam dixisse, quod non invideret Filio Dei: quia ipse quando | vellet, posset esse Filius Dei. Sed quia jam prima pars dicti sui improbata est, scilicet quod liberum arbitrium sine | gratia possit in bonum meritorium, restat modo respondere ad ea que objiciuntur de secunda.

26

Ad primum ergo dicendum sicut re spondet Augustinus, quod ille impudicus predicator concupiscentia cum singula diceret, tacuit concupiscentiam, que in concupiscibili corrupta et infecta est, et signum est corruptionis in, toto corpore, que inolevit a primo peccato Ade, et ab ipso transit in omnes posteros, et multiplicatur, sicut vilium quod est in radice, multiplicatur in ramis. Corruptio ergo in corpore Ade est, cujus signum est concupiscentia, per quam infunditur peccatum originale in parvulos. Et vocatur a Dionysio demens concupisceniia. Hoc enim est venenum quod serpens infudit in corpus Ade per inobedientiam. Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus', quod malum demonis est furor irrationabilis, demens concupiscentia, et phantasia proterva. Et haec vitia non sunt plantata in natura hominis a Deo creatore, sed infusa per venenum inobedientie a serpente: et ab illa contrahitur originale peccatum, quod sicut dictum est, nihil aliud est quam carentia debite justitie cum pronitate ad omne malum. Omne malum vel procedit ex furore irrationabili, vel ex phantasia proterva, vel ex demente concupiscentia: hec enim tria corrumpunt omnem ordinem justitia: et hac corruptio diffusa in corpore Ade, dilatatur in propagine. °

27

Ad aliud dicendum, quod haec est rudis objectio, sicut et ipse rudis fuit. Nullus enim dixit umquam Catholicus, quod idem peccatum quod est in parente, generaretur in parvulo: sed ex corruptione parentis, quam contrahit parvulus sicut et alia naturalia contrahit, contingit quod contrahitur originale a parvulo: quia dicit Anselmus in libro de Originali peccato, quod omnis homo quantumcumgue sanctus in persona, in generatione est Adam, et in corruptione prevaricationis Ade generans: et ideo natus ab ipso, hanc eamdem contrahit corruptionem vel majorem, sicut cancrosus frequenter generat leprosum.

28

Ad aliud dicendum, quod ex parte anime non traducitur: quia anima non est ex traduce, sed (sicut dictum est) propagatur ex corrupta origine, que per semen transfunditur in parvulum.

29

Ad dictum Anselmi dicendum, quod originale non est in semine sicut in subjecto plusquam in sputo, sed est in semine sicut in causa corruptionis: eo quod seminatur in fervore libidinis, que causa est corruptionis naturalis ordinis justitie, sicut Augustinus dicit. Libido enim nihil aliud est, quam improba voluntas ad illicita: que in Adam infecit omne quod materialiter fuit in ipso.

30

Ad aliud dicendum, quod licet baptismus tollat culpam et suffocantem penam a baptizatis, tamen non tollit corruptionem a natura, que natura infecta est. Et ideo cum omnis homo generet in natura Ada, sicut jam dictum est, ideo non transmitlit sanctitatem personalem in parvulum, sed corruptionem naturalem, que est ex Adam.

31

Ad aliud dicendum, quod illud argumentum non probat in theologicis, nec est ex propriis theologie. Quando enim dicitur, quod debilius non agit in fortius, intelligitur de actione physica: sed ista actio qua peccatum contrahitur a parvulo, non est physica, sed potius ex reatu prevaricationis habet, quod potest imprimere maculam in animam, et ex virtute sententie justitiae condemnantis.

32

Ad aliud dicendum, quod Magister Hugo verum dixit. Non enim potuit esse originale in primis parentibus quia non habebant parentes a quibus contraherent: sed oportuit esse actuale in eis.

33

Ad id quod objicitur de Ezechiele, xvi, 20, dicendum, quod filius non portat iniquitatem patris, sed propriam sive contractam: quia sicut justum fuisset si Adam servasset innocentiam, quod filii successissent ei in rectitudine justitie naturalis: ita eadem justitia exigente succedunt ei in contractione corruptionis propter prevaricationem.

34

Ad aliud dicendum, quod matrimonium bonum est, et tria bona habet, scilicet fidem, prolem, et sacramentum: et proles secundum quod est bonum matrimonii, bona est, et nihil mali habens: sed quia generans in matrimonio, per corpulentam substantiam fuit in Adam per legem concupiscentie, ideo non generat ut homo distinctus, sed generat ut Adam in natura, sicut prius dictum est. Ideo etiam pater non potest transfundere nisi corruptum et lege concupiscentie infectum: et exinde transfunditur originale in parvulum.

35

Ad aliud dicendum, quod non est simile de peccato, et satisfactione: quia gratia justificationis a solo Deo est, et non a parentibus: peccatum vero ex corruptione nature est in malo: et ideo succedit posteritas in malo, et non in bono satisfactionis.

36

Ad ARGUMENTA ultima que objiciuntur in contrarium, dicendum quod procedunt secundum veritatem Catholicam.

Membrum 2

Quid sit peccatum originale ?
37

MEMBRUM II, Quid sit peccatum originale ?

38

Secundo queritur, Quid sit originale peccatum re?

39

Et hoc queritur ratione ejus quod dicitur in illo cap. Quod diligenter investigandum est guid sit. De hoc enim sancti Doctores sub obscuritate locuti sunt, aique scholastici Doctores varia senserunt,

40

Ex his enim que ibi dicuntur, videtur originale peccatum esse pcena, et non culpa. °

41

1. Dicit enim: "Quidam enim putant originale peccatum reatum esse pene pro peccato primi hominis, id est, debitum vel obnoxietatem, qua obnoxii et addicti sumus pcene temporali et xterne pro primi hominis actuali peccato’." Isti ergo dicunt originale peccatum esse penam, et non culpam. Et sumebant rationem a simili legis humane ad legem divinam. In lege enim humana est, quod in crimine lese# majestatis pro peccato parentum filii mittuntur in exsilium et condemnantur usque ad mortem. Et ila dicunt, cum peccatum Adz fuerit quasi crimen les majestatis, quia voluit sibi usurpare similitudinem divine majestatis in scientia: et ideo dicunt, quod peccatum originale in posteris nihil aliud est nisi reatus vel obligatio pene exsilii et damnationis, nisi gratia Christi subveniat. In Adam tamen dicunt, quod fuit actuale peccatum.

42

2. Adhuc, Augustinus ad Valerium: "Nullum peccatum parvuli in sua vita commiserunt proprium." Ergo originale peccatum, per quod sub diaboli potestate captivi sunt, nisi lavacro regenerationis et Christi sanguine redimantur, non est peccatum parvuli, sed primorum parentum tantum, et pena parvulorum: ergo in parvulis poena est et non culpa.

43

3. Adhuc, Augustinus ad Valerium: "Per unius homini voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes illi unus fuerunt." Ex hoc videtur, quod originale peccatum quod traxit ab Adam, poena est, et non peccatum. Si enim originale peccatum non est nisi obligatio quam incurrimus ex parte Ade, poena est in parvulis, non culpa.

44

Sed contra istud disputat, 1. Magister in Sententiis, in illo cap. Sed quod originale peccatum culpa sit. Et primum inducit Gregorium super Exodum, xiu, 3, super illud: Primogenitum asini mutabis ove, sic: "Omnes in peccatis nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobiscum traximus." Ergo originale est culpa.

45

2. Adhuc, Augustinus in libro de Natura et gratia: "Omnes, ut ait Apostolus ad Romanos, 1, 23, peccaverunt, utique vel in seipsis, vel in Adam: quia sine peccato non sunt, vel quod ex primis parentibus contraxerunt, vel quod malis moribus adddiderunt. Peccatum enim primi hominis non solum ipsum, sed omne necavit genus humanum: quia ex eo dammnationem et culpam simul suscepimus?"

46

3. Adhuc, Augustinus super Psalmum L, 7, dicit sic tractans illud: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. "Quod de corpore mortuo seminatur, cum vinculo originalis peccati mascitur et mortis." Ergo originale peccatum est etiam culpa et poena.

47

4. Adhuc, Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus: "Firmissime fene, et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum, mortique subjectum, et ob hoc natura ire nasci filium: a qua nullus liberatur, nisi per fidem Mediatoris Dei et hominum’." Ergo originale peccatum est et pena et culpa etiam in parvulis: et sic concluditur, quod non est pena tantum.

48

5. Adhuc, Augustinus in libro V Responsionum contra Pelagium et Celestinum, qui dixerunt, quod peccatum non transit in parvulos, nisi fuerunt imitatores parentum in peccato. Dicit ergo Augustinus: "Secundum quem modum pertransivit sententia in illos, per quos non transivit culpa? Nisi forte in nos injustus sit Deus, qui expertes culpe illorum, passus est nos pene vinculo obligari."

49

6. Adhuc, Glossa super illud Psalmi uxxx1y, 1: Benedixisti, Domine, terram tuam, super illum locum, ¥. 6: Aut extendes iram tuam in generatione et generationem ? dicit: "Omnes contraximus ab Adam peenam et culpam." Sed quod contraximus ab Adam, originale est.Ergo originale est culpa et pena.

50

7. Adhuc, Ambrosius, "Vitium naturam ledit, culpa Deum offendit." Sed originale peccatum Deum offendit: quia punitur carenlia visionis divine. Ergo est culpa. Naturam ledit: quia vitiat mentem per ignorantiam, corpus per concupiscentiam, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore. Ergo originale peccatum est peena et culpa tam anime quam corporis.

51

8. Adhuc, Augustinus super Genesim ad litteram: "Inter primam apostasiam et ullimam pcenam, omne peccatum quod fit, simul est culpa et pena." Constat autem, quod peccatum quod contrahitur a parvulis, est medium inter primam apostasiam et ultimam pcnam. Ergo simul est peena et culpa.

52

9. Adhuc, Gregorius: "Quilibet traxit saccum et merilum sacci." Saccus dicitur mortalitas, ut idem dicit: meritum sacci culpa. Ergo originale est culpa et pena.

53

10. Adhuc super illud Psalmix, 7: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea, Glossa: "Nemo nascitur nisi trahens poenam et meritum pene, nisi tu qui conceptus es de Spiritu sancto." Ergo cum originale trahatur, originale erit culpa et poena.

54

Ulterius quaeritur 1. Ratione ejus quod dicit Augustinus in libro de Vera religione, quod "peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum." Originale peccatum est. Ergo est voluntarium, Aut ergo est voluntarium voluntate primi parentis, aut voluntate parvuli contrahentis. Non parvuli: quia liberam voluntatem non habet, et velit nolit contrahit originale peccatum. Ergo voluntate primi parentis.

55

2. Adhuc, Ad Roman. v, 19, super illud: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constitult sunt multi, Glossa: "Ex voluntate est originale peccatum primi hominis seminatum, ut in illo esset, et in omnes transiret." Ergo non est voluntarium nisi voluntate primorum parentum.

56

3. Adhuc, Peccatum dicitur voluntarium voluntate Ad, cujus inobedientia voluntaria fuit.

57

Contra: 1. Augustinus in libro Retractationum dicit, quod illud peccatum dicitur esse voluntarium quod tantum peccatum cogitandum est: originale peccatum est culpa et pcena: ergo de hoc non tenet.

58

2. Adhuc, Quando dicitur in II £ thicorum, quod voluntarium est, cujus principium est in ipso consciente singularia, intelligitur de voluntate ejus in quo est peccatum: in parvulo est peccatum: ergo voluntate parvuli debet esse voluntarium, vel non voluntarium.

59

Solutio. Dicendum, quod originale peccatum et culpa est, et poena.

60

Et auctoritates ad hoc inductee concedende sunt, et firmiter tenende secundum fidem Catholicam.

61

Ad pRiMUM ergo quod contra objicitur, dicendum quod non est simile de lege temporali, et lege eterna. In lege enim temporali pcene temporales infliguntur et corporales et non eterne, in quibus filius succedit patri, et nepos avo: et idcirco sicut succedunt in culpis, ita suc cedunt in penis. In lege autem eterna punitur homo secundum animam et pena eterna, in cujus culpa nec filius succedit, sed unusquisque in sua culpa damnatur, sicut dicitur, Ezechiel. xvin, 19 et 20.

62

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Augustinus in libro Retractationum, non nulli homini, sed nulli nature dixi peccata nocere nisi sua. Et hoc verum est: quia peccatum parvuli est originale secundum naturam contractam et vitiatam: et suum pro quo punitur, licet non sit suum persounaliter, tamen suum est naturaliter.

63

Ad vLrimum dicendum, sicut jam dietum est, quod peccatum originale non est tantum pena et obligatio, sed etiam culpa ex carentia debite justitie. In primis tamen parentibus fuit actuale: in parvulis per naturam contractum, et ideo originale.

64

Et juxta dictum Ambrosii dicendum, quod originale peccatum est culpa et peena, sicut jam dictum est: sed cum dicitur, quod sit vitium corporis, materialis est predicatio: quia tune fomes concupiscentie ‘predicatur de originali peccato, qui, sicut dicit Augustinus, in parvulis est concupiscibilitas, in adultis concupiscentia, que etiam dicitur lex carnis et tyrannus nature. Quando autem peccatum originale dicitur culpa et carentia debite justitia: tunc est formalis predicatio: quia id cui ratio convenit peccati, tune praedicatur de ipso: et tunc est peena et culpa secundum utramque predicationem.

65

Et sic patet solutio omnium que inducta sunt ad primam partem qué estionis.

66

Ad idquod ulterius queritur, dicendum quod originale peccatum voluntarium est voluntate primi parentis, in quo fuit tota natura humana per corpulentam substantiam et legem concupiscentia, preter Christum, qui solum fuit per corpulentam substantiam, et ideo non traxit originale peccatum. Et hoc est quod dixit Joannes Baptista, Joan. i, 31: Qui de celo venit, super omnes est. Dicit ibi Glossa Augustini: "De celo, hoc est, de altitudine humane nature, prout erat in prima conditione antequam esset vitiata per peccatum." Et bene concedendum est, quod non est voluntarium voluntate parvuli, nisi voluntas referatur ad naturam, que tota erat in primo parente quando peccavit.

67

Dictum autem Augustini quo dicit, quod omne peccatum est adeo voluntarium, etc., aut intelligitur de peccato actuali, ut quidam dicunt, quamvis hoc non sit de intentione Augustini. Aut intelligitur simul de peccato personali et naturali, hoc modo, quod voluntas Ade voluntas fuit totius natures que in ipso fuit: quia non potest esse, quod aliquis velit antecedens, quin etiam velit consequens, quod de necessitate sequitur ad illud. Unde quando voluit peccatum transgressionis pracepti Dominici, tunc de necessitate voluit corruptelam, que est per originale secuta in totam naturam, preter Christum, ut dictum est: eo quod tune tota natura fuerat in ipso, non nisi per legem concupiscentie ab ipso traducenda, preter Christum solum qui non fuit in ipso per legem concupiscentia, sed per corpulentam substantiam solum, ut dictum est.

68

Ad victum Glosse dicendum, quod peccatum originale voluntarium fuit voluntate primorum parentum, ut dictum est, et probat Glossa.

69

Et quod sequitur, concedendum: quia inobedientia Adz voluntaria fuit.

70

Ad pictum Augustini dicendum, quod loquitur ibi de actuali peccato, et de voluntate persone et non nature: et hoc tantum peccatum est, et non peena.

71

Ad vuttimum dicendum, quod definitio Philosophi intelligitur de voluntario quod est principium morum in persona: quia hoc tantum pertinet ad considerationem ethici Philosophi. Hoc vero in parvulis non est: quia non habent usum rationis. Nec ad considerationem Philosophi pertinet voluntarium, secundum quod voluntaria est transfusio per legem coucupiscentie in totam naturam.

72

Notandum, quod hic cavendi sunt errores Origenis, ut dicunt Sancti, In Ueplapy enim dicit Origenes, quod anime fuerunt ante corpora, et meruerunt sic vel sic incorporari. Unde quando incorporantur, datur eis eligere, utrum velint incorporari, vel non: et que elegerit incorporari, incorporatur, et per hance electionem voluntariam efficitur etiam corruptio voluntaria, que est originalis peccati. Hoc enim dixit Origenes secutus Socratem Philosophum. Et condemnatur per hoc verbum Apostoli quod dicitur, ad Roman. 1x, 11: Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali, Per quod accipitur, quod anime non fuerunt ante. Sed de hoe satis disputatum est supra in tractatu de Anima, questione, Virum anime om nes simul create fuerint ante corpora ?

73

Et sic patet quid sit peccatum originale re,

Membrum 3

Quid sit peccatum originale definitione ?
74

MEMBRUM III. Quid sit peccatum originale definitione ?

75

Tertio queritur, Quid sit originale peccatum definitione? eo quod diverse definitiones inveniuntur a Sanctis date.

76

1. Quarum una est Anselmi, scilicet, "Originale peccatum est carentia et nuditas debite justitie, sive impotentia ad habendam justitiam, per inobedientiam Ade contracta."

77

2. Secunda hxc est: "Peccatum originale est vitium ex corruptione seminis innatum homini,"

78

3. Tertia haec: "Peccatum originale est vitium et concupiscentia ex vitiosa conditione nostre originis contracta."

79

Objicitur autem contra primam sic: 1. Carentia debite justitie non videtur esse in parvulo: quia sibi non debetur justitia: ergo non caret debita justitia. Et si justitia caret, adhuc nuditas justitie debite non videtur esse per eamdem rationem.

80

2. Preterea, Impotentia ad habendam justitiam non est in parvulo: quia cum adultus fuerit, habebit justitiam si merebitur eam.

81

3. Adhuc, quod dicit, Per inobedientiam Ade contracta, videtur esse insufficiens: quia sicut per inobedientiam Ade contracta est impotentia ad justitiam, ita impotentia ad temperantiam et ad ceteras virtutes: insufficienter ergo dicit, Impotentia ad habendam justitiam.

82

Similiter objicitur contra secundam: 4. Anselmus enim dicit, quod vitium non plus est in semine quam in sputo. Ergo vitium originalis peccati non nascitur ex corruptione seminis.

83

2. Adhuc, Nihil agens in alterum, imprimit in ipsum formam quam ipsum non habet: sed semen non habet originale peccatum: ergo corruptio seminis non imprimit vitium originalis peccati” in animam pueri: et sic definitio nulla est.

84

Similiter objicitur contra tertiam: 1. Quodenim dicit, quod originale peecatum est vitium, cum vitium sit poena tantum, et similiter concupiscentia, non dicit nisi materialia in peccato originali: cum per formalia deberet definiri: culpa enim formalis est in originali peccato.

85

2. Et quod dicit, Bx vitiosa conditione nostre originis contracta, videtur inconvenienter dictum: vitiosa enim origo non fuit nisi in Adam et Heva: unusquisque enim ex suis parentibus propriis contrahit originale, sicut dicitur in Psalmo I, 7: Hece enim in iniquitatibus, ete.

86

Apuvc, Nulla definitionum istarum dicit id quod substantiale est in -peccato.

87

1. Dicit enim Augustinus, quod in peccato est aversio a bono incommutabili, et conversio ad bonum commutabile. Et hoc etiam innuitur in canonica Jacobi, 1, 13 et 14: Nemo cum tentatur, © dicat quoniam a Deo tentatur... Unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: abstractus a bono in commutabili, et illectus a bono commutabili. De hoc nulla definitio facit mentionem. Ergo videtur, quod omnes imperfect sunt.

88

2. Adhuc, Cum originale peccatum sit culpa et pena, ut supra habitum est: et sit quedam poena in intellectu, sicut ignorantia: quedam in affectu, sicut concupiscentia. Et utrique respondet pena originalis: quia sicut in originali decedens privatur dulcedine bonitatis divine propter concupiscentiam foedam, ita privatur claritate visionis divine veritatis. Ergo videtur, quod per haec duo deberet definiri: et hoc non fit in aliqua definitione: ergo videtur, quod omnes male sint.

89

3. Adhuc, Cum unius rei unica sit definitio et unum esse, penes quid accipiuntur tot definitiones ?

90

Sotumio. Ad hoc ultimum primo respondendum est et dicendum, quod licet peccatum originale formaliter unum sit in omnibus, tamen ad diversa diversas habet comparationes. Prima ergo datur definitio per id quod est formale in originali peccalo, in comparatione ad causam meritoriam ipsius. Secunda etiam datur in comparatione ad causam materialem proximam et efficiens proximum: hoc enim est semen lege concupiscentie seminatum et conceptum. Tertia datur secundum id quod materiale est in ipso peccato originali, in comparatione ad causam efficientem ipsius.

91

Ad primum ergo dicendum, quod ca-' rentia debite justitie est in parvulo. Debebatur enim ei justitia si Adam stetisset: tune enim transfudisset rectitudinem justitia natyralis in parvulos, sicut. modo transfudit originale. Unde licet non debebatur ei debito personali, tamen debito originali debebatur: et sic nuditas debité justitiae est in ipso per eamdem rationem.

92

Ad aliud dicendum, quod impotentia ad habendam justitiam est in parvulo secundum actum, licet habilitas sit in ipso ad habendam justitiam per meritum, que tamen non est justitia originalis quam habuisset si Adam stetisset. Et hoc intendit definitio.

93

Ad aliud dicendum, quod melius dicit per inobedientiam ad justitiam, quam ad temperantiam vel aliam virtutem: quia justitia generalis virtus est qua justificatur impius, que (sicut dictum est in questione de justificatione impit) est rectitudo generalis ad omnia que justa et recta sunt: et hance non dicit temperantia, vel fortitudo, vel alia virtus particularis.

94

Ad id quod objicitur contra secundam, dicendum quod licet vitium quod est peccatum non est in semine sicut in subjecto, ut dicit Anselmus, tamen est in eo uf in causa, secundum quod sub lege concupiscentie seminatur a patre, et concipitur a matre.

95

Ad aliud dicendum, quod semen non habet originale peccatum ut subjectum, sed habet ut causa: et sic imprimit ipsum in animam, non actione univoca, sed secundum quod seminatur sub lege concupiscentiz, ut dictum est.

96

Ad id quod contra tertiam objicitur, dicendum quod licet formale in originali peccato sit carentia debit justitia, tamen non ita innotescit nobis per formale sicut per materiale. Unde cum de finitio detur ad innotescendum, melius datur per materiale, quam per formale.

97

Er av aliud dicendum, quod vitiosa origo in primis parentibus fuit in origine: sed quia dicit Anselmus, quod quilibet generans in natura est Adam, propter hoc efficitur proxima unicuique genito.

98

Ad aliud dicendum, quod aversio a bono incommutabili et conversio ad bonum commutabile secundum actum est in actuali peccato, in originali autem secundum habitum tantum: et ideo non ponuntur in definitione ejus.

99

Ad aliud dicendum, quod pena ignorantie que est in intellectu, non ita manifestatur in parvulis sicut in concupiscentia: quia in parvulis est concupiscibilitas, ut dicit Augustinus: et ideo cum debeat per definitionem innotescere res, in definitione non ita ponitur ignotantia sicut concupiscentia. Et hoc est quod dicunt antiqui, quod per originale concupiscibilis est corrupta et infecta, ratio autem corrupta solum.

100

Utrimum jam solutum est: quia dictum est penes quid tot sumuntur definitiones.

Membrum 4

De causa originalis peccati, et traductione ipsius in posteros.
101

MEMBRUM IV. De causa originalis peccati, et traductione ipsius in posteros.

102

Quarto queritur, Qualiter peccatum originale transferatur in posteros ?

103

Circa hoc queruntur tria. Primum est, Utrum peccatum originale transfundatur a proximis parentibus, vel ab ipso Adam solum ? Secundum est, De causa originalis peccati. Tertium est, De modo traductionis.

104

Circa secundum tria queruntur. Primo enim queritur, Si solus Adam sit causa originalis peccati, vel etiam Heva ? Secundo queritur, Quid in peccato Adz sit causa originalis peccati, cum multa sint, utrum scilicet sit superbia, vel avaritia, vel gula, vel quid ? Tertio queritur, Si sola Heva peccasset et non Adam, quid transfunderetur in parvulos, utrum originale, vel quid ?

Articulus 1

Utrum originale peccatum transfundatur a proximis parentibus, vel ab ipso Adam solum
105

MEMBRI QUARTI ARTICULUS I. Utrum originale peccatum transfundatur a proximis parentibus, vel ab ipso Adam solum?

106

Av primum proceditur sic: 1. Exod. xx, 5: Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans intquitatem patrum in filios, in tertiam et guartam generationem eorum gui oderunt me. Ex hoc videtur, quod omnium parentum proximorum peccata vindicantur in filios. Et dicit Augustinus, quod non est injustus Deus, ut scilicet in posteros transeat sententia vindicte, in quos non transeunt peccata. Ergo videtur, quod peccatum originale non tantum transeat ab Adam, sed etiam ab omnibus parentibus proximis.

107

2. Adhuc, Secundum dictum Augustini et Sanctorum, originale transit in omnes qui secundum legem concupiscentie fuerunt in Adam non tantum secundum corpulentam substantiam, sed secundum legem concupiscentie: sed magis descendunt parvuli a proximis quam a primis parentibus: ergo videtur, quod originale magis transfundatur in parvulos a proximis quam a primis parentibus.

108

Contra: 1. Ad Roman. v, 12: Per unum hominem peccatum in hune mundum intravit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransut. In proximis autem non omnes fuerunt unus homo. Ergo a proximis de peccato originali nihil contrahitur.

109

2. Adhuc, In verbo preinducto, scili-: cet, Ego sum Dominus Deus tuus fortis, selotes, etc., ponitur terminus in tertia et in quarta generatione. In transfusione originalis nullus terminus. Ad Roman. ' v, 12, ut supra: Et ita in omnes homines mors pertranstit. Et ibidem, ¥. 14: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos quinon peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade. Sed secundum verbum Augustini preinductum, quod non transit sententia vindicte sine culpa, mors non regnaret, Ergo sine termino transitus culpe transit in posteros. In verbo autem preinducto, Exod. xx, 3, ponitur terminus, in tertiam scilicet et quartam generationem. Ergo hoc non intelligitur de transfusione originalis peccati.

110

3. Adhuc, Si hoc esset verum, quod a proximis contraheretur parentibus, conditio posterorum pejor esset quam priorum: quia in eos transirent omnia peccata parentum omnium precedentium: et hoc esset inconveniens: quia equales in natura, equales debent esse in poena,

111

4, Adhuc, Anselmus in libro de Conceptu virginali: "Peccata proximorum parentum ad peccatum originale non puto pertinere." Et est ratio ejus quam assignat ibidem: quia nullus potuit transfundere originalem injustitiam, nisi transfudisset originalem justitiam si stetisset. Hoc nullus proximorum parentum potuit, sed solus Adam. Ergo a nullo proximorum parentum transfunditur. originale, sed a solo Adam. 5. Adhuc, Dicunt quidam, quod a proximis non transfunditur originale, sed corruptio quedam adjuncta ei quam fomitem vocant, sive incendium fomitis, Sed. hoc stare non potest: quia secundum preinductam auctoritatem Augustini, nullum tenet poena, quem non tenet culpa: hoc enim est contra justitiam Dei. Unde cum in proximis parentibus non potest esse transfusio peccati originalis culpe, propter causas que dicta sunt, non potest esse transfusio pene.

112

Solutio, Dicendum, quod ista questio tota solvitur ab Apostolo, ad Roman. v, 12 et seq., ubi expresse dicit, quod non descendit originale nisi ab eo in quo omnes peccaverunt. Ubi glossat Augustinus dicens, quod non potest esse, quod in uno omnes peccaverunt, nisi in eo in quo omnes unus tunc fuerunt quando peccavit. Unde peccatum originale a solo Adam descendit in omnes qui portaverunt imaginem ejus, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 49: Sieut portavimus imaginem terrenit, portemus et imaginem celestis. Imago autem terreni non portatur per corpulentam substantiam tantum, sed per legem concupiscentie: quia illa est imago prevaricationis.

113

Ad primum ergo dicendum, quod illud verbum Exodi non intelligitur de originali peccato, propter rationes inductas: sed intelligitur de filiis et nepotibus imitantibus peccata paterna in actuali peccato. Quia enim per imitationem transit in eos peccatum paternum, dignum est ut etiam poena in eos transeat.

114

Ad aliud dicendum, quod originalis concupiscentia non habuit principium sive initium, nisi in Adam: in proximis autem parentibus est ista concupiscentia originata, non originans. Et ideo dicit Anselmus, quod omnis homo generans qualiscumque est in persona, tamen Adam est in natura: quia in lege concupiscentie Adz generat. Et hoc directe vocatur ab Apostolo portare imaginem Ade terreni parentis.

115

Ad QUATUOR que in contrarium objiciuntur, dicendum quod procedunt, et veritatem concludunt.

116

Resronsio autem quam quidam inducunt, dicendum quod non tenet, sicut probatum est. Peccatum enim patris non descendit naturaliter in filium, nisi tantum uno modo, ut dicit Philosophus in II Ethicorum, quod ira naturalius peccatum est quam intemperantia: quia sepius contingit, quod iracundus pater iracundum generat filium, quam incon tinens incontinentem. Et hoc probat per exemplum ibi inductum. Dicit enim, quod quidam iracundus iracundum genuit filtum, qui cum adolevisset, ex furore ingenito sibi patrem inhoneste traxit usque ad ostium. Et hic generans filium nepotem avi, a filio suo simile quid passus est. Et cum pertractatus esset ab ipso ad ostium, dixit: "Sufficit: tantum enim traxi patrem meum." Ac si dicat: Si prosequeris furorem tibi ex me ingenitum, ne excedas metas, et mihi ex patre meo avo tuo ingenitum, quem tantum traxi usque ad ostium.

Articulus 2

De causa originalis peccati.
117

ARTICULUS II. De causa originalis peccati.

118

ARTICULI SECUNDI PARTICULA I

119

Utrum solus Adam sit causa originalis peccati, vel etiam Heva sola?

120

Deinde queritur, Utrum solus Adam sit causa originalis peccati, vel etiam Heva sola ?

121

Et videtur, quod magis Heva. 1. Eccli xxv, 33: A muliere factum est initium peccati, et per illam omnes morimur.

122

2. Adhuc, Mulier prius peccavit: quia suasioni serpentis prius consensit quam Adam, et per peccatum ad Adam derivatum est, sicut ipse dicit, Genes. m1, 12:. Mulier, quam dedisti mthi'sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Ergo videtur, quod magis imputandum sit Heve quam Adz.

123

3. Adhuc, I ad Timoth. 1, 144: Adam non est seductus, mulier autem seducta in prevaricatione fuit. Videtur ergo, quod magis imputandum sit mulieri, quam viro: et magis transfundatur ab Heva, quam ab Adam.

124

Contra: 4. Ad Roman. v, 14: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos gui non peccaverunt in similitudinem prevaricationis Adz. Et non dicit Heve. Ergo est Ade magis imputandum, quam Heve.,

125

2. Adhuc, Praeceptum principaliter datum est Ade, ut per illum transiret ad Hevam: ergo transgressio precepti magis imputanda est Ade quam Heve.

126

3. Adhuc, Ratio Augustini est: In uno omnes peccare non potuerunt, nisi omnes in uno essent, et omnes unus essent: hoc non fuit nisi in Adam, et non in Heva: quia Heva non fuit principium omnium, licet dicatur, Genes. u, 23, quod Adam vocavit uxorem suam Hevam, eo quod esset mater cunctorum viventium hac mortali vita. Quod sic non intelligitur, quod omnes nati sunt ex Heva tanquam ex matre secundum veritatem nature oiginaliter.

127

Solutio. Dicendum, quod secundum veritatem fidei et dicta Sanctorum Adam fuit principium originalis peccati, et non Heva, maxime propter rationem Augustini que inducta est.

128

Ad pRimuM ergo dicendum, quod a muliere fuit initium peccati transgressionis Ade, sed non originalis: quia originale non potest initiari nisi in eo in quo tota natura humana fuit secundum corpulentam substantiam, et secundum legem concupiscentie: et hoc non fuit nisi in Adam, quia etiam Heva de corpore Adz assumpta est.

129

Ad aliud dicendum eodem modo. Per hoc enim probatur, quod mulier principium est transgressionis Ade, et non originalis peccati, ut dictum est.

130

Ad vLrimem dicendum etiam eodem modo, quod hoc nihil aliud probat, nisi quod Heva fuit principium prevaricationis Ade, et non originalis peccati in totam naturam.

131

ARTICULI SECUNDI PARTICULA II. Quid in peccato Ade fuerit causa peccatt originalis, utrum seilicet superbia, vel avaritia, vel gula, vel quid?

132

Secundo queritur, Quid in peccato Ade fuit potissimum causa originalis peccati ?

133

Fuit enim in peccato Ade superbia, scilicet quando appetiit esse sicut Deus in scientia. Fuit etiam gula, quando gustabile vetitum inordinate concupivit. Fuit etiam avarilia, ut dicit Gregorius, scilicet quando inordinate concupivit scientiam. Queritur ergo, Quod istorum — fuit causa peccati originalis ?

134

Et videtur, quod superbia. 1. In Psalmo xxxv, 12: Non veniat, mihi pes superbie. Super illud dicit Glossa, quod "in pede superbie ceciderunt primi peccatores, Angelus et homo." In quo primo autem ceciderunt, est origo peccatorum. Ergo superbia est causa originalis peccati.

135

2. Adhuc, Peccatum est corruptio modi, speciei, et ordinis, ut dicit Augustinus. Maxima species que est in natura humana, est imago Dei in mente rationali impressa: et ordo optimus est, quod ratio subdatur Deo, sensualitas rationi, et corpus anime. Hune ordinem et modum et speciem corrumpit superbia quando nihil tenet horum, nec locum, nec modum, nec speciem propriam. Ergo videtur cum originale peccatum sit corruptio in totam naturam redundans, quod initiatum sit a superbia.

136

3. Contra: Videtur quod a gula sit initiatum, quia in semine transfunditur: et sicut dictum est, semen ministratur per gulam: quia nutritiva deservit ge nerative: generativa autem, ut dictum est, corrupta est et infecta: et ideo infundit in totam naturam: ergo videtur, quod gula sit causa originalis peccati.

137

4. Contra: Ad Roman. v, 19: Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. Sed per quodcumque peccatum constituuntur peccatores, est causa originalis. Ergo videtur, quod inobedientia sit causa originalis peccati.

138

3. Adhuc, Apostolus facit ibidem comparationem dicens: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituentur multi . Ergo videtur, quod illud quod opponitur virtutibus Christi, qui nos justificavit, sit causa originalis corruptionis. Virtutes autem quibus nos justificavit, fuerunt humilitas, et obedientia. Ad Philip. n, 5 et seq.: Hoc sentite in vobis guod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ué homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usgue ad mortem, moriem autem crucis. Si ergo antidota quibus curatus est primus morbus, sunt humilitas et obedientia Christi, tunc morbus initiatus est per superbiam et inobedientiam Ade.

139

6. Adhuc, Secundum Gregorium avarilia fuit causa peccati Ad: quia concupiscendo scientiam boni et mali, comedit de ligno.

140

Solutio. Dicendum, quod omnia hec fuerunt aliquo modo initia peccati originalis. Sed est originale originans, et originale originatum. Originale originans non est nisi peccatum Ade: originale originatum est in corruptione tolius nature. Unde originali originante quatuor inducta sunt, sicut etiam superius probatum est questione de primo peccato Adz, scilicet superbia, gula, avaritia, et inobedientia. Sed in originali originato per corruptionem nature in culpa et pena, causa originalis fuit inobedientia precepti divini sicut expresse testatur Apostolus: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constitutt sunt multi, etc.

141

Ad primum ergo dicendum, quod superbia primum fuit in peccato Ade, quando elatio precessit in eo, que per humilitatem fuit reprimenda: sed hee non fuit origo corruptionis, sed illa actualis transgressio, quando in ipso fuit tota natura humana, causa fuit originalis corruptionis: quia tunc in eo omnes peccaverunt, eo quod fuerunt unus ipse, ut dicit Augustinus.

142

Ad aliud dicendum, quod initium intra non fuit superbia, sed initium extra: fuit enim initium in peccato Ade personali. Sed querimus hic de initio quod est conjunctum peccato originali, secundum quod in totam naturam redunilat corruptio originalis, et hoc est inobedientia, ut dicit Apostolus.

143

Ad id quod objicitur de gula, dicendum quod gustabile non infecisset si non fuisset preceptum de non gustando. Et hoc figuratur in verbis Domini, Genes. in, 11, ubi sic dicit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo preceperam tibi ne comederes, comedisti ? Hec enim nuditas secundum Augustinum significabat nuditatem a justitia originali, quam transfudisset in posteros si stetisset.

144

Ad i11a duo que ulterius objiciuntur, dicendum quod concedenda sunt secundum Catholicam fidem.

145

Ad ww quod Gregorius dicit, quod avaritia fuit in causa, dicendum quod avaritia scientie non fuit nisi motivum ad peccatum personale Ade. Quod enim transgressus fuit mandatum, induxit eum, quod voluit perfectus esse in scientia boni et mali sicut Deus: et hoc non induxit corruptionem, sed illa transgressio precepti que induxit sententiam Domini super eum. Et hoc probat Augusti nus ex verbis Domini sic, Genes. in, 47 et 18: Quia audisti vocem uzxoris tue, et comedisti de ligno, ex quo preceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo, hoc est, terrena natura: in Jaboribus comedes ex ea cunctis diebus vitz tue. Spinas et tribulos germinabit tibi, etc. Hoc exponens Augustinus dicit, quod germinabit tribulos peccatorum, et spinas poenarum.

146

ARTICULI SECUNDI PARTICULA III. Si sola Heva peccasset et non Adam, quid transfunderetur in parvulos, utrum originale peccatum, vel quid ?

147

Tertio queritur, Sisola Heva peccasset et non Adam, quid transfunderetur in parvulos, utrum originale, vel quid?

148

Et videtur, quod originale, 1. Per auctoritatem supra inductam, Eccli. xxv, 33: A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes mo-— rimur.

149

2. Adhuc, Objiciunt quidam, licet pa-. rum valeat, quod a vase corrupto corrumpitur contentum, sicut vinum corrumpitur a vase corrupto. Et videtur, ° quod Heva corrupta vas fuit totius nature,et tota natura corrupta fuisset etiamsi Adam non peccasset.

150

Solutio. Dicendum, quod hec questio determinata est ab Anselmo dicente sic: "Si Heva sola peccasset et non Adam, peccatum ut personale in ipsa sola remansisset, et Deus de corpore Ade aliam mulierem fecisset, per quam per commixtionem cum Adam propositum Dei de multiplicatione hominum perficeretur." Sed antiqui Prepositivus scilicet et Gulielmus Altisiodorensis dixerunt, quod si sola mulier peccasset, et per eam post peccatum Adam genuisset, foditatem corporee corruptionis transfudisset, sed non originale peccatum. Sed dictum Anselmi videtur mihi probabilius propter verbum Augustini, qui dicit, quod "divine justitie non congruit, quod eos teneat poena, quos ad peenam non obligat culpa." Unde injuste videretur, quod a matre reciperent foeditatem penalem, qui non recipiunt culpam.

151

Ad primum ergo dicendum, quod sicut supra sepe dictum est, a muliere fuit initium peccati personalis in Adam, sed non originalis in natura.

152

Ad aliud quod dicitur de vase corrupto, dicendum quod non est simile: quia mulier numquam fuit vas in quo umquam tota humana natura esset simul, in quam serpit originale: sed Adam tale vas fuit, in cujus lumbis omnes homines fuerunt secundum corpulentam substantiam et secundum legem concupiscentie, preter Christum, qui tantum fuit ibi secundum corpulentam substantiam: et ideo originale non contraxit. Preterea uterus mulieris extrinsecum vas est ad parvulum; semen autem viri for mans intrinsecum: et ideo corruptio seminis viri serpit in parvulum, et non corruptio uteri matris.

Articulus 3

De modo traductionis originalis peccati.
153

ARTICULUS III. De modo traductionis originalis peccati.

154

Deinde, Queritur ratione ejus quod dicitur in fine illius capituli, Sed guod originale peccatum culpa sit , ubi dicit Magister, quod originale peccatum culpa sit, et in-omnibus concupiscentialiter genitis trahitur a parentibus.

155

Ubi specialiter queruntur tria ad perfectam cognitionem originalis peccati.

156

Primum est, Utrum trahatur ab anima tantum, vel a carne tantum, vel ab utroque ? Secundum est, Utrum originale peccatum sit tantum in parvulis, vel etiam fuerit in primis parentibus ? Tertium est, Quomodo per baptismum peccatum originale transit reatu, et remanet actu ?

157

ARTICULI TERTII PARTICULA I. Utrum peccatum originale contrahatur ab anima-tantum, vel a carne tantum, vel ab utrogue® ?

158

Ad primum objicitur sic, quod peccatum originale non trahitur per ani mam tantum, cum anima non est ex traduce.

159

Dicit enim Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus: "Animas hominum non dicimus esse ab initio inter ceteras intellectuales creaturas, sicut Origenes fingit. Nec dicimus eas cum corporibus per coitum seminari, sicut dixerunt Luciferiani et Cyrillus, et quidam Latinorum presumptores affirmant. Sed dicimus corpus tantum per conjugii copulam seminari: animam vero creationi divine attribuimus, sicut dicit David, Psal. xxxn, 15: Qui fingxit sigillatim corda eorum." Ergo videtur, quod anima pueri cum non sit ex traduce anime parentis, vel Ade, nullum contrahat originale. Ergo nec per carnem et animam simul: relinquitur ergo, quod per carnem solam.

160

Contra: 1. Caro non est susceptibilis vitii vel peccati, sicut nec virtutis: constat autem, quod si in infusione anime inficit animam, non potest eam inficere nisi secundum infectionem que est in ipsa: et hec est infectio vitii pone, et non culpe: ergo non inficit animam secundum infectionem culpz originalis.

161

2. Adhuc, Infectio aut est culpz, aut pene. Infectio culpe in carne non est: quia caro talis infectionis susceptibilis non est, ut paulo ante dictum est. Videtur ergo, quod talem infectionem non imprimit in animam.

162

3. Adhuc, Illud est susceptibile culpz, quod est susceptibile virtutis: constat, quod caro susceptibilis virtutis non est: ergo nec vitii quod sit peccatum.

163

4, Adhuc, Objicitur a quibusdam logice sic: Minus forte non agit in magis forte: caro minus fortis est quam anima: ergo non agit in ipsam: ergo non inficit secundum originale peccatum.

164

3. Adhuc, Si aliquid agit in aliud, non imprimit in ipsum nisi dispositionem qua ipsum dispositum est: caro non est disposita dispositione peccali: ergo non imprimit ipsum in animam.

165

6. Adhuc, Si dicatur, quod inficitur anima a corpore, sicut vinum ex vase corrupto. Contra: Caro non est susceplibilis vitii: ergo non inficit animam infectione culpe: et sic videtur, quod in anima non potest esse culpa originalis.

166

7. Adhuc, Intellectus non est permixtus carni vel corpori, nec seminatur cum corpore: et quod est impermixtum alii, non fedatur ex ipso: ergo videtur, quod ad minus ex carne nullum contrahat originale intellectus et rationalis anima: et ita videtur, quod peccatum originale non contrahatur a parvulis secundum animam ex corruptione carnis.

167

8. Adhuc, Corruptio aut est culpabilis, aut penalis. Culpabilis non videtur: quia caro non est susceptibilis culpe: et quando ex carne inficitur anima, non inficitur nisi secundum formam et qualita tem quam habet caro: quia nihil agens imprimit in patiens nisi qualitatem quam habet: ergo videtur, quod culpam caro non generat in anima.

168

9. Adhuc, Objiciunt quidam, quod nullus est in peccato pro eo quod vitare non potest: anima non potest vitare conjunctionem ad carnem, quia naturaliter est actus corporis organici physici: ergo videtur, quod fcedari non debeat ex conjunctione cum corpore, quod vitare non potest.

169

10. Adhuc, Objicitur logice: Deus infundens animam corpori, scit eam esse foedandam ex conjunctione ad corpus. Videtur ergo, quod non deberet infundere: quia dicit Augustinus, quod sapiens non facit quo opus suum fiat deterius.

170

11. Adhuc, Ignorantia invincibilis omnino excusat peccatum: anima antequam infundatur corpori, ignorantiam invincibilem habet ad feeditatem corporis: ergo videtur, quod injuste corrumpitur foeditate corporis, eo quod non eligit.

171

Solutio. Dicendum, quod in originali peccato procul dubio corruptio a carne procedit in animam, et corrumpit eam, et corruptione culpa, et corruptione pone. Et hoc est quod dicitur, Sapient. rx, 15: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Duo enim sunt in originali peccato, sicut dicunt Auctores, scilicet sensualitas illiciti, que est sicut serpens sive suasio serpentis. Et ab illa est peena aggravationis, scilicet anime ex carne. Et est ibi carentia debite justitie: et ab illa est culpa. Cum enim peccatum in eo quod culpa est, sit corruptio modi, speciei, et ordinis in bono gratia, talis corruptio fit in anima ex carentia debite justitie, Unde secundum hoc dicimus, quod originale peccatum est et culpa et pena in parvulis, a parentibus ad parvulos transmissa per concubitum seminalem: quia dicit Augustinus, quod a corrupto seminato non potest esse nisi corruptum: et propter hoc et culpa et peena est in parvulis.

172

Ad primum dicendum, quod licet anima non sit ex traduce, tamen contrahit originale cum infunditur corpori, sicut dicunt Doctores, sicut vinum corrumpitur ex vase corrupto, propter infectionem concupiscentiz, que est in corpore: propter quam omne quod secundum legem concupiscentie descendit ab Adam, infectum originali peccato descendit: talis enim concupiscentia directe signum et effectus est prime inobedientia, qua transgressus est primus komo.

173

Ad id quod objicitur in. contrarium, dicendum, quod licet infectio culpe non sit in carne sicut in subjecto, nec etiam in semine, est tamen in ea sicut in causa, sicut sepe dictum est, et contrahit virtutem a sententia Domini, qua dixit: Maledicta terra in opere tuo', id est, in semine,

174

Ad aliud dicendum, quod licet infectio culpe non sit in carne formaliter sicut in subjecto, tamen est in ea ut in causa, sicut dictum est. Et ponit Augustinus rationem: quia enim primo Adam infecit carnem per inobedientiam in gustu vetiti, ita inflictum est per justitiam divinam anime, ut inficiatur infecta carne vitiosa infectione.

175

Ad aliud eodem modo dicendum, quod nec vitium, nec virtus formaliter sunt in carne, sed causaliter et dispositive.

176

Ad aliud dicendum, quod tales rationes parum valent: quia licet caro minus fortis fit quam anima, vel spiritus: tamen ex vi maledictionis sententiae divine accipit virtutem ut possit in ipsam.

177

Ad aliud dicendum sicut jam supra dictum est, quod licet caro non sit disposita dispositione formali a peccato, tamen causaliter est in ipsa propter virtutem maledictionis divine.

178

Ad aliud dicendum eodem modo, quod licet non sit susceptibilis culpz per formam, tamen susceptibilis per causam, propter sententiam divinam.

179

Ad aliud dicendum, quod licet intellectus secundum se sit impermixtus et separatus, tamen secundum potentias inferiores conjunctas sibi in toto potestativo quod est anima, conjungitur carni: et sic redundat in ipsum infectio carnis per originale peccatum: quia redundat in animam rationalem, cujus ipse superior pars est et purior. Et propter hoc dicunt Sancti, quod ignorantia pcena est originalis peccati.

180

Ad aliud dicendum sicut dictum est, quod licet infectio culpz non sit in carne sicut in subjecto, tamen est in ea sicut in causa, ut dictum est: et quare per hereditatem maledictionis prime mittitur ad posteros, ut dicit Augustinus, in carne secundum legem concupiscentie seminata.

181

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de peccato actuali quod per voluntatem liberam efficitur, et non de originali quod contrahitur ex vitio radicis corrupte.

182

Ad aliud dicendum, quod Deus infundens animam ordinem nature servat: qui ordo non est corrumpendus propter inordinationem peccati originalis. Et ideo bene facit corpori organizato creans et infundens animam rationalem. Sicut enim dicit Plato in Timezo: "Creatoris est nulli aliquid negare eorum que pertinent ad esse, et bene esse ipsius."

183

Ad uitimum dicendum, quod ignorantia invincibilis excusat in peccato actuali, quod fit per voluntatem facientis, sed non in peccato originali quod ex vitiosa radice contrahitur ex corruptione nature, et non per voluntatem contrahentis.

184

ARTICULI TERTII PARTICULA II. Utrum peccatum originale sit tantum in parvulis, vel etiam fuerit in primis parentibus ?

185

Secundo queritur, Utrum peccatum originale sit tantum in parvulis, vel etiam fuerit in primis parentibus ?

186

Et videtur, quod in primis parentibus, Adam scilicet et Heva: quia 1. Peccatum originale non est nisi nuditas et carentia debite justitia per inobedientiam primorum parentum contracta, ut dicit Anselmus. Hec omnia fuerunt in primis parentibus. Ergo originale fuit in eis.

187

2. Adhuc, Sicut dicit Augustinus, peena non est sine culpa, quia aliter injusta esset: sed Adam et Heva puniti erant peena originalis peccati, scilicet carentia visionis Dei: descenderunt enim ad limbum: ergo videtur, quod habuerunt originale peccatum. —

188

3. Adhuc, Omne peccatum ortum est a peccato eorum, ut dicit Apostolus, et in hoc oportet ut posteri portent imaginem terreni parentis. Imago autem illa primo fuit in parentibus terrenis. Ergo videtur, quod originale fuit in eis.

189

Contra: 1. Augustinus contra Pelagianos et Coelestianos tractans illud verbum Apostoli, Tad Corinth. xv, 48: Qualis terrenus, tales et terrent, sic dicit: "Et hoc quomodo? nisi per seminis sparsionem. Si dicis mihi, e diverso veniens: ergo semen peccatum est. Jam superius dixi, quia quando peccavit homo, natura peccavit cujus sunt semina. Semen ergo vitiatum est, sicut scriptum est, Sapient. x1, 10 et 41: Quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio. Hac enim maledictio fuit post peccatum: sed, sicut dicitur, Genes. 11, 17: Maledicta terra in opere tuo." Ex hoc accipitur, quod originale non transfunditur nisi in eum qui nascitur per seminis sparsionem: Adam et Heva non sunt sic nati: ergo non habuerunt originale.

190

2. Adhuc, Augustinus contra Pelagianos, libro de Nupiiis et concupiscentia: "Non propagatio, sed libido transmittit originale in posteros." Sed primorum parentum corpora non fuerunt seminata in libidine. Ergo videtur, quod non habuerunt originale peccatum.

191

3. Adhuc, Constat, quod ex Deo formante non poterant habere originale. Iterum ex conjunctione anime ad corpus quod Deus formavit, non poterat infici anima infectione originalis: quia corpus non erat corruptum vitiosa corruptione. Ergo videtur, quod in primis parentibus nullum fuit originale.

192

4, Adhuc, Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia ad comitem quemdam: "Ex concupiscentia libidinosa tamquam filia peccati nascitur peccatum in parvulis, cujus impudicus predicator est Pelagius." Talis concupiscentia non fuit in primis parentibus. Ergo nec originale.

193

Solutio. Dicendum, quod originale dicitur duobus modis: originale originans, et originale originatum. In originali primo modo dicto, hoc est, originante, persona corrumpit naturam. Dicit enim Apostolus: In gue omnes peccaverunt . Et dicit Augustinus, quod "non omnes in ipso peccassent, si non omnes in ipso fuissent per corpulentam substantiam, et nisi omnes ipse peccans fuisset tunc quando peccavit." In originali autem originato natura corrumpit personam: ex hoc enim quod in libidine seminatur, statim accipit concupiscentiam noxiorum, et ignorantiam agendorum, que proprie pene sunt originalis peccati. Et, sicut dicit Augustinus, justitie Det non congrueret, quod aliquem teneret poena quem non tenet culpa. Et sic relinquitur, quod in animabus parvulorum est culpa originalis contracta ex vitiosa corruptione carnis: et sic quidem corruptio originalis fuit in primis parentibus ex vitio person, que infecit naturam per peccatum quod commiserunt.

194

Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale fuit in Adam et Heva, non per eumdem modum/quo est in parvulis, sicut dictum est.

195

Ad aliud dicendum, quod in primis parentibus fuit nuditas justitie ex personali peccato causata.

196

Ad urrmmum dicendum, quod imago prima ommis corruptionis fuit in primis parentibus sicut in exemplo et similitudine: quia aliter non diceret Apostolus, I ad Corinth. xv, 48: Qualis terrenus, etc. Et ibidem, ¥. 49: Igitur, sicut portavimus imaginem terrent, portemus et imaginem ceelestis. Sed totum hoc ex peccato persone causatum fuit, non ex vitio nature sicut in parvulis: et propter hoc improprie dicitur originale.

197

Ad id quod objicitur ab Augustino contra Pelagianos et Ceelestianos, dicendum, quod ibidem loquitur Augustinus de originali proprie dicto sicut est in parvulis, quod ex vitio nature contrahitur: quia de hoc solum fuit questio inter eum et Pelagium.

198

Ad aliud dicendum eodem modo, quod ibi non loquitur nisi de originali originato in parvulis, quod causatur ex vitiosa libidine corrupte nature.

199

Ad aliud dicendum, quod hoc modo non fuit originale in primis parentibus, sed modo quo dictum est.

200

Ad urtimoum dicendum, quod ibi non loquitur Augustinus nisi de originali proprie dicto secundum quod est in parvulis: quia de hoc solum fuit questio inter eum et Pelagium, ut dictum est.

201

ARTICULL TERTII PARTICULA III. Quomodo per baptismum peccatum originale transit reatu, et manet actu' ?

202

Tertio queritur, Quomodo per baptismum peccatum originale transit reatu, et manet actu ?

203

Ad hoc objicitur sic: 1. Augustinus in libro de Baptismo parvulorum tractans illud verbum Apostoli, ad Roman. iv, 6 et 7: Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cut Deus accepto fert justitiam sine operibus: Beati quorum remisse sunt iniguttates?, dicit sic: "Concupiscentia que est originale peccatum, preterit reatu, et manet actu." Ex hoc arguitur sic: Actus ibi aut dicitur id quod facit peccatum esse actu secundum quodest formale in ipso: aut dicitur actus operatio. Si primo modo, carentia debite justitie erit, que per peccatum dicitur actu: et illa tollitur in baptismo: ergo non manet actu. Si actus dicitur operatio: hoc non videtur: quia originale in parvulo non habet talem actum qui sit in parvulo, cum ex natura corrupta contrahatur: ergo videtur, quod nihil sit dictum, quod peccatum originale transit reatu, et manet actu.

204

2. Adhuc, ad Roman. tv, 7, super illud: Beati quorum, etc. Glossa: "Concupiscentia carnis dimittitur in baptismate ut non imputetur peccatum." Ergo non manet actu peccatum.

205

Contra: 1, Ad Roman. iv, 7, super illud verbum: Beati quorum, Glossa: "Quomodo potest fieri, quod alia peccata (actualta scilicet) pretereunt actu et remanent reatu: ita e contrario fieri potest, ut originale remaneat actu, et transeat reatu." Ergo videtur, quod transit reatu, et remanet actu.

206

2. Adhuc, Joannes Damascenus in libro IV de Fide orthodoxa, cap. de baplismo: "Quoniam duplex est homo, ex anima scilicet et corpore, duplicem purgationem dedit ei Deus, scilicet per spiritum, et per aquam. Per spiritum, quia secundum imaginem et similitudinem Dei renovatur: per aquam etiam per Spiritus sancti gratiam corpus a peccato purgatur, et a corruptione liberatur." Et sic videtur, si illa corruptio dicitur actus originalis, quod originale transit actu et reatu: et sic iterum non est verum, quod transit reatu, et remanet actu.

207

Ulterius queritur hic, Si totum originale quantum ad culpam et penam tollitur in baptismo ?

208

Et videtur, quod sic. Peena enim originalis est carentia visionis Dei: culpa autem carentia debite justitie. Et constat, quod per gratiam Christi tollitur culpa, quia confertur ei justitia in baptismo: et aufertur pena, quia hoc dicit fides, quod si baptizatus moreretur, statim evolaret, et non careret visione Dei. Ergo totum tollitur in baptismo, et culpa et pena. °

209

Ssp 1rerum contra hoc videtur esse, 1. Quod dicit Glossa super epist. ad Romanos, tv, 7, super illud: Beati quorum, etc. "Fomes peccati ante baptismum et culpa est et peena: post baptismum vero poena et non culpa." Ergo videtur, quod non totum originale tollitur in baptismo: quia fomitem vocat originale.

210

2. Quod si concedatur, iterum contrarium est quod dicitur in Glossa super epist. ad Roman. v, 15, super illud: Sed non sicut delictum, ita et donum: et quia donum gratie potentius est in delendo, quam peccatum primi hominis in inducendo peccatum: sed peccatum primi hominis induxit peccatum originale quantum ad culpam et penam: ergo gratia Christi que potentior est, debet delere quantum ad culpam et penam.

211

Sotvtio. Dicendum, quod sicut dicunt Sancti, peccatum originale in baptismo transit reatu, et manet actu. Et hujus causa est, quia secus est de actu istius peccati et alterius. In actuali enim peccato actus precedit realum, et est causa reatus. In originali vero reatus pracedit actum et est causa actus. Quia enim puer nascitur cum carentia debite justitie, ideo ex corruptione carnis contracte per nativitatem, incenditur fomes ad illicitos actus, que sicut dicit Augustinus, vocatur concupiscibilitas in parvulis, concupiscentia in adultis, et hac dicitur actus originalis peccati, et dicitur etiam a quibusdam sanctis ler membrorum, quia ligat membra. Ad Roman. vu, 23: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee, et captivantem me in lege peccalt que est in membris meis. Dicitur etiam a quibusdam tyrannus, quia vehementia libidinis quasi cogit ad illicitum.

212

Ad primum ergo dicendum, quod actus originalis est qui sequitur originale, et est actus concupiscentia et fomitis: et quoad illum manet actu: quia talis concupiscentia manet in baptizatis secundum actum concupiscendi: et de illo intendit Augustinus.

213

Ad aliud dicendum, quod concupiscentia carnis duplex est, suffocans scilicet, et promovens. Su/ffocans dicitur, que prefocat vitalem spiritum gratie, ita scilicet, quod homo compellatur ad illicitum: et illa dimittitur in baptismo, ita scilicet quod peccatum non regnet in nostro mortali corpore, ita quod compellat ad illicitum sicut tyrannus. Promovens dicitur, que est ad exercitium virtutis. Et quia illa est ad coronam: non enim coronatur, ut dicitur, Il ad Timoth. 1, 5, nisi qua legitime certaverit: concordat cum gratia baptismali, et manet cum ipsa.

214

Ad id quod contra objicitur, dicendum aa ote quod patet solutio: quia hoc modo manet actu: et hoc potest fieri, sicut dicit Glossa: et in hoc non discordat a gratia, ut dictum est.

215

Ad picrum Joannis Damasceni, dicendum, quod sacramentum baptismi ex spiritu et aqua componitur: et ideo lavatur secundum imaginem, et secundum carnis corruptionem: sed secundum carnem a concupiscentia suffocante et non promovente, ut dictum est.

216

Ad idquod ulterius queritur, jam patet solutio: quia licet tollatur pena que est carentia visionis Dei, que est pena damni, tamen non tota peena tollitur, que est poena sensus concupiscentie ad exercitium virtutis.

217

Ad id quod contra objicitur, dicendum 4a ot quod post baptismum manet fomes non suffocans, sed promovens in pugna contra vitia: et hoc non est contrarium gratie baptismali, ut dictum est.

218

Ad uttimum dicendum, quod gratia potentior est quam delictum: et quamvis delictum induxit peccatum quantum ad penam et culpam, et gratia non delet omnem penam: tamen delet ponam impedientem gratiam, et dimittit eam que promovet ad gratiam et meritum.

PrevBack to TopNext