Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 125
QUAESTIO CXXV. De mendacio. Primo ergo queremus de mendacio quatuor, scilicet primo quid sit ? Secundo, Utrum generaliter menda- cium sit peccatum? officioso ? Tertio,De differentiis ejus et quantitate. Et quarto, Utrum perfecto liceat in aliquo casu mentiri mendacio jocoso vel
Membrum 1
Quid sit mendaciumDefinit autem Augustinus mendacium sic: "Mendacium est false vocis significatio cum intentione fallendi."
1. Contingit fallere factis sieut verbis: ergo contingit mentiri factis: non ergo mendacium est tantum falsa vocis significatio, sed etiam factorum falsa significatio.
2. Adhuc, Bernardus: "Est qui dicit quod nonest, et non mentitur: et est qui dicit quod est, et mentitur." Ergo vide tur, quod mendacium non est false vocis tantum significatio, sed etiam vere vocis significatio.
3. Adhuc, Sophiste docent verbis decipere et fallere,et non mentiuntur, sicut legitur in vita beati Augustini, quod sine dolo docebat dolos. Non ergo verum est, quod false vocis significatio cum intentione fallendi semper sit mendacium.
Contra: Super illud Psalmi vy, 7: Perdes omnes qui loquuntur mendacium: Cassiodorus in Glossa accipiens illud verbum Augustini in libro de ddendacio, dicit, quod "mendacium nihil aliud est quam false vocis significatio cum intentione fallendi."
Solutio, Dicendum,sicut dicit Basilius super principium Proverbiorum, et etiam Plato -dixit ante eum, sermonis usum nobis Deus indulsit, ut cogitationes et affectiones nostras nobis invicem panderemus per sermonem. Si autem nuda et intecta anima wuteremur, sermo nobis non esset necessarius, sed, sicut Angeli Joquuntur ad invicem, ita illuminationi bus de cogitatis et affectis nobis invicem innotesceremus. Ex quo patet, quod sermo directe est concessus ad hoc, ut de cogitatis et affectis enuntiet sicut est, et non aliter: et si aliter enuntiet, tunc facit falsa pro veris probari: et hoc vocatur hic cum intentione fallendi, et est inomni mendacio. Unde hic cum dicitur, Halse vocis significatio, est materialis pars definitionis: et eum intentione fallendi, est formalis complens esse mendacii.
Ad primuM ergo dicendum, quod licet aliquis fallatur facto, tamen factum non est ita ordinatum ad intentionem exprimendam sicut sermo: et ideo non ponitur in definitione factum sicut sermo. Nec mendacium equivoce dicitur de sermone falso et facto, sed per prius et posterius.Et propter hoc dicit Philosophus in principio Perthermenias, quod "ea que sunt in voce, earum que sunt in anima passionum sunt note."
Ad aliud dicendum, quod Bernardus non intendit in mendacio nisi formalem partem, que est intentio fallendi, et loquitur in casu determinato, scilicet quando aliquid dicit quod credit esse, vel aliquid dicit quod non credit esse: ille enim directe intendit fallere.
Membrum 2
Utrum emne mendacium generaliter sit peccatumEt videtur, quod aliquod mendacium potest fieri sine peccato et bene, per locum a minori: quia furtum et homicidium aliquando bene possunt fieri, que majora sunt: ergo mendacium.
Quod bene possit fieri furtum, dicitur, Proverb. vi, 30 et 31: Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam: deprehensus quoque reddet quadruplum. Et reddunt rationem Sancti, qui dicunt, quod tempore necessitatis omnia sunt communia: et sinon datur, potest quis accipere. Unde in tinerario Clementis dixit Petrus Clementi, quod in tali necessitate non est peccatum furantis, sed ejus qui non dedit ei antequam cogeretur furari. Proverb. xxvin,27: Qui dat paupert non indigebit: qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Homicidium etiam aliquando bene fit. Levit. xxiv, 14: Educ blasphemum ex tra castra,... et lapidet eum populus universus. Et ibidem, ¥.16: Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus obruet eum omnis populus.
Coxtra: Augustinus in libro contra mendacium: "Etsi homicidium et furtum aliquando bene possunt fieri, mendacium numquam."
Solutio. Dicendum, quod mendacium dicit inordinationem ad finem, qui est veritas, que precipuus finis est, TIT Ksdre, ut, 12: Super omnia vincit veritas, quia omnibus preponitur veritas. Et propter hoc numquam bene potest fieri quod est interemptivum veritatis. Joan. xvu, 17: Sanetifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Et, Joan. vin, 34 et 32: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas Liberabit ves.
Ad primum dicendum, quod in prehabitis determinatum est quot modis dicitur peccatum maximum. Unde licet furtum et homicidium peccata majora sint, eo quod majoribus peenis sunt addicta, tamen mendacium gravissimum est in quantum est privativum ordinis sermonis ad optimum finem qui est veritas. Et licet furtum et homicidium majoris reatus sint quam aliquod mendacium jocosum et officiosum, tamen numguam potest bene fieri: quia semper privat ordinem sermonis ad finem optimum, ut dictum est.
Membrum 3
De differentiis mendaciorum, et de quantitate peccati secundum quamlibet differentiamMEMBRUM III. De differentiis mendaciorum, et de quantitate peccati secundum quamlibet differentiam.
Tertio, Queritur de differentiis mendaciorum, et de quantitate peccati secundum quamlibet differentiam.
Sunt enim tres differentia mendaciorum, ut dicit Augustinus, scilicet jocosum, officiosum, perniciosum.
Et perniciosum triplex, scilicet dum yuis mentitur in doctrina veritatis, et dum quis mentitur ad perditionem castitatis, et dum quis mentitur ad perditionem vite alicujus vel ad spoliationem bonorum.
Officiosum etiam ponit triplex, scilicet dum quis mentitur ad conservationem castitatis alicujus, et ad alicujus vite conservationem, sicut obstetrices mentiebantur in Aigypto, et dum quis mentitur raptoribus pro conservatione bonorum temporalium.
Sed si queritur de ordine mendaciorum, facile est respondere. Ordinantur enim secundum quod plus et minus participant de malitia mendacii. Unde inter omnia levius est jocosum, quod nullam habet intentionem fallendi, sed potius jocandi, ut dicit Augustinus. Post hoc levius est officiosum, quod Isidorus vo cat mendacium pietatis, sive benignitatis. Tertium quod dicitur perniciosum, maxime participat malitiam: quia hoc re et serméne fallere intendit.
Gradus autem in pernicioso ordinantur secundum quod magis participant de malitia. Unde quia pessimum est auferre tidem, mendacium in doctrina veritatis quod aufert fidem, pessimum est et mortalissimum. Post hoc pejus est mentiri ad perditionem castitatis. Post hoc pejus est mentiri ad perditionem vite alicujus. In ultimo loco est mentiri ad perditionem' rerum: est tamen et ipsum mortale, ut dicunt Augustinus et Isidorus, et ideo ponitur inter perniciosa: et est mercatorum gui se invicem fraudant per fallaciam et deceptionem.
2. Et, Sapient. 1, 11: "Os quod mentitur occidit animam". Quia nec anima perditur, nec occiditur nisi pro mortali peccato.
3. Adhuc, Adducunt Augustinum in libro de Conflictu vitiorum et virtulum, quem tamen Augustinus non fecit, sed Gilbertus Porretanus, et idcirco debilis est probatio, sic: Nec officioso mendacio nec simplici verbo oportet quemquam decipere: quia quocumque modo mentitur quis, occidit animam.
4. Adhuc, Adducunt Glossam Cassiodori super illud Psalmi v, 7: Perdes omnes qui loquuntur mendacium, sic: "Si quis non vult hominem ad mortem prodere, verum taceat et falsum non dicat, ne pro corpore allerius animam suam occidat."
Contra hoc objicitur: 4. De Glossa Augustini super illud Exodi, 1, 17: Yimuerunt obstetrices Deum, sic: "Quorumdam vita longe inferior a perfectione Sanctorum, si ha beat ista mendaciorum genera, scilicet jocosa et officiosa, proventu ipso et indole feruntur,"
2. Adhuc, Gregorius ibidem in Glossa: "Hoe mendacii genus facile creditur relaxari. Nam si quelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur."
3. Adhuc, Glossa super illud, Perdes, etc.: "Hae duo genera mendacii non sunt sine culpa, sed non cum magna culpa."
4, Adhuc, Isidorus in libro Sententiarum: "Interdum quisque incautus ex precipitatione solet loqui mendacium." Sed ex precipitatione loqui est veniale peccatum. Ergo predicta mendacia sunt venialia, et nullo modo mortalia, sicut auctoritates Sanctorum ultimo inducte probant.
Ab 1 quod primo objicitur, dicendum quod ibi contrahitur mendacium dictum in doctrina veritatis. Et hoc ibidem dicitur in Glossa Cassiodori, et maximum peccatum est, sicut in antehabitis dictum est.
Ad aliud dicendum, quod liber Sapientiae ibi loquitur de mendacio detractorum, qui interimunt virtutem in aliis. Unde sic jacet littera: Custodite ergo vos amurmuratione que nihil prodest, et a detractione parcite lingue: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur oceidit animam . Per quod patet, quod loquitur de mendacio detractorum, qui perdunt virtutem in aliis: et est mortale peccatum et perniciosum.
Ad aliud dicendum, quod per talia mendacia, officiosa scilicet et simplicia, homo non occidit animam: sed cum sint venialia, disponunt ad mortale quod animam occidit, maxime propter interemptionem veritatis in sermone. Quia veritas est vita anime: et quia fides innititur veritati, dicitur, Habacuc, u, 4: Justus in fide sua vivit. Unde Augustinus super epistolam ad Romanos dicit, quod nomen fides, componitura fio, fis, fit: et dico, dicis: quia fiunt dicta per veritajem sicut dicuntur.
Membrum 4
Utrum perfecto liceat in aliquo casu mentiri, vel semper sit sibi mortale peccatum?Quarto quaritur, Utrum pertecto liceat in aliquo casu mentiri, vel semper sit sibi mortale peccatum ?
Et videtur, quod non liceat. 1. Et est ratio communis: quia veritas que perditur in mendacio, non potest recompensari alio bono. Unde Augustinus in libro de JMendacio, loquens in illo casu, quo quis diligit proximum sicut seipsum, et ideo mentitur, ut retineat ei vitam temporalem, dicit, quod per hoc perdit vitam eternam. Non autem perditur eterna vita nisi per mortale peccatum. Ergo mentiri taliter est mortale peccatum..
2. Adhuc, Augustinus super Exodum: "Qui ita vivunt ut eorum conversatio, sicut dicit Apostolus, in ceelis sit, non eos existimo lingue sue modum, quan tum ad veritatem promendam attinet falsitatemque vitandam, exemplo illo obstetricum debere formare’."
3. Adhuc, Gregorius in libro XVIII in Job: "Sanctus vir ut perfecte adhereat veritati, nec studio se perhibet nec precipitalione mentiri. Summopere enim cavendum est omne mendacium, quamvis nonnumgquam aliquod mendacii genus sit culpe levioris, si quisquam vitam prestando mentitur. Sed quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animam: et, Perdes omnes qui loquuntur mendacium , hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cujuslibet per eorum fallaciam defendatur, ne sue anime noceant, dum prestare vitam carni nituntur aliene ®."
4. Adhuc, Augustinus in libro contra mendacium, super illud Proverbiorum, xxix, 27: Verbum custodiens filius, exira perditionem erit, quia nihil falsi ex ore ejus procedit. Ibi Augustinus causam ponit subdens: "Tam clausum deputat talis (scilicet filius) si ad subveniendum homini per mendacium, quam si per stuprum transire cogatur °,"
5. Adhuc, Augustinus, ibidem’: "Filii superne civitatis, filil sunt utique veritatis, de quibus scriptum est: In ore eorum non est inventum mendacium °, Cujus civitatis filius est de quo scriptum est: Nihil falsi ex ore ejus procedit ."
Ex omnibus his videtur,quod perfectis non liceat in aliquo casu mentiri: et si mentiuntur, mortaliter peccant.
Solutio. Ab omnibus antiquis consuevit solvi ista questio per distinctionem perfectionis. Dicunt enim, quod tripliciter dicitur perfectus. Ex signo habitus, sicut religiosus. Ex statu, sicut prelatus. Ex perfectione charitatis: et ille solus simpliciter dicitur perfectus, de quo dicitur, I Joannis, rv, 18: Timor non est in charitate: sed perfecta charitas foras mittit timorem. Unde ille nihil timet propter quod a veritate discedat.
Dicunt etiam, quod qui ex signo habitus perfectus est, ad nihil tenetur ad que alius non teneatur, nisi ad ea ad que obligaverit se ex professione. Et quia veritati summe per charitatem perfectam non est adstrictus, ideo per mendacium jocosum et officiosum non peccat mortaliter.
Similiter qui ex statu perfectus est, non tenetur nisi ad ea ad que obligatus est ex officio. Sicut etiam Aristoteles dicit de sapiente in Elenchis, quod "sapientis est non mentiri de quibus novit, et mentientem manifestare posse." Ita etiam Prelati est omnia prelationis sue disponere secundum ordinem sapientiae: et si quid contrarium invenerit, manifestare per correctionem.
Tertio est perfectus, qui perfecta charifate adheret summe veritati et indeflexibiliter, et illius est numquam aliquo mendacio mentiri: quia quolibet mendacio deflectitur a summa veritate. Et ideo dicunt, quod in quolibet peccat mortaliter. Tamen Augustinus etiam de illis dicit ibidem, tractans illud verbum: Custodiens filius ',etc., quia custodiens illud custoditur ab ipso: et veritas nihil falsi dimittit procedere. Et subdit de his sic: "His filiis superne Jerusalem si aliquando ut hominibus obrepit qualecumque mendacium, poscant veniam humiliter, ut ex venia veritatis recipiant gloriam 3."
Distinguunt etiam mendacium, quod mendacium dicitur tripliciter, sicut in parte supra dictum est. Dicitur enim falsitas vocis, in quo nihil aliud intendi- tur nisi ut falsum pro vero dicatur, et in nullo alio fallitur homo. Dicitur etiam mendacium libido mentiendi, ex qua homo asuescit mentiri, de quo dicitur, Eceli. vu, 14: Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona. Et dicitur mendacium, false vocis significatio cum intentione fallendi in re. Et hoc mendacium non predicatione univoca generis, sed per prius et posterius dicitur de mendacio jocoso et officioso et pernicioso.
Dicunt ergo isti, quod perfectis qui charitate perfecti sunt propter status sublimitatem, omne mendacium est pec catum mortale, ut dictum est: sicut primo Angelo deflexus a veritate summa, et primo. homini: propter eorum status perfectionem. Sed in hoc est. differentia, quod primus Angelus veniam consequi non potuit: primus autem homo potuit per alium, Christum scilicet. Et isti per gratiam et peenitentiam veniam possunt consequi de istis sicut de aliis peccatis.
In confirmationem hujus solutionis inducunt questionem et determinationem Augustini in eodem libro de Mendacio, qui talem ponit positionem. Ponatur, quod aliquis per mendacium jocosum vel officiosum possit induci ad baptismum, qui alias non induceretur, utrum tam magnum bonum relinquendum sit propter tam parvum malum ? Et solvit dicens, quod non est mendacium dicendum, sed implorandum divinum auxilium, ut per aliam viam talis possit induci ad baptismi gratiam.
Auctoritates inducte que probare videntur, quod perfectis omne mendacium est peccatum mortale, intelliguuntur de mendacio libidinoso vel pernicioso, que simpliciter avertunt a veritate. Et hoc idem ego sentio verum esse.