Table of Contents
Summa Theologica
Pars 1
Tractatus 1
Quaestio 1 : An theologia sit scientia?
Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem
Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto
Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?
Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?
Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?
Tractatus 2
Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?
Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.
Tractatus 3
Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei
Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.
Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.
Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Tractatus 4
Quaestio 19 : De essentialitate
Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.
Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.
Tractatus 5
Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.
Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.
Tractatus 6
Quaestio 26 : De bono secundum se.
Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum
Tractatus 7
Quaestio 30 : De generatione Filii.
Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.
Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.
Quaestio 33 : De temporali missione Filii
Tractatus 8
Quaestio 34 : De nomine patris
Quaestio 35 : De nominibus Filii.
Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.
Tractatus 9
Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.
Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis
Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.
Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis
Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis
Tractatus 10
Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi
Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.
Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.
Tractatus 11
Quaestio 47 : De aequalitate personarum.
Tractatus 12
Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.
Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum
Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.
Tractatus 13
Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.
Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale
Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator
Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?
Tractatus 14
Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?
Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.
Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.
Tractatus 15
Quaestio 60 : De scientia Dei.
Quaestio 61 : De praescientia Dei
Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?
Tractatus 16
Quaestio 63 : De praedestinatione.
Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo
Tractatus 17
Tractatus 18
Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.
Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam
Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore
Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?
Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum
Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
Tractatus 19
Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.
Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.
Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.
Tractatus 20
Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.
Pars 2
Tractatus 1
Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?
Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii
Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.
Tractatus 2
Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non
Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis
Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo
Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis
Tractatus 3
Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus
Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt
Tractatus 4
Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate
Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.
Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.
Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi
Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?
Tractatus 5
Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?
Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit
Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit
Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus
Tractatus 6
Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo
Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?
Tractatus 7
Quaestio 28 : De tentatione daemonum.
Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Tractatus 8
Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?
Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.
Tractatus 9
Quaestio 35 : De locutione Angelorum
Quaestio 36 : De custodia Angelorum
Tractatus 10
Quaestio 37 : Quid sit hierarchia
Quaestio 38 : De divisione hierarchiae
Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum
Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.
Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis
Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii
Tractatus 11
Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?
Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit
Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis
Quaestio 51 : De opere primae diei.
Quaestio 52 : De opere secundae diei.
Quaestio 54 : De numero coelorum
Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?
Quaestio 56 : De opere tertiae diei
Quaestio 57 : De opere quartae diei
Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos
Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
Quaestio 60 : De opere quintae diei
Quaestio 61 : De opere sextae diei
Quaestio 62 : De pulchritudine universi
Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.
Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.
Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.
Tractatus 12
Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se
Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis
Quaestio 73 : De causa efficiente animae
Quaestio 74 : De causa formali et finali animae
Tractatus 13
Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis
Quaestio 77 : De unione corporis cum anima
Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat
Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis
Tractatus 14
Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate
Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam
Quaestio 86 : De tentatione primi hominis
Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum
Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius
Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.
Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium
Tractatus 15
Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus
Quaestio 94 : De libero arbitrio
Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium
Tractatus 16
Quaestio 99 : De voluntate et annexis
Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante
Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur
Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Tractatus 17
Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.
Quaestio 107 : De peccato originali.
Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.
Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?
Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam
Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?
Tractatus 18
Quaestio 114 : De peccato actuali
Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.
Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.
Tractatus 19
Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia
Tractatus 20
Tractatus 21
Quaestio 129 : De judicio suspicionis
Quaestio 130 : De personarum acceptione
Tractatus 22
Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati
Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante
Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi
Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur
Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam
Tractatus 23
Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum
Tractatus 24
Quaestio 126
Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?QUASTIO CXXVI. Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?
Contra: 1. Augustinus in fine librorum de Trinitate: "Scio, Domine, scriptum esse, quod in multiloquio non deerit peccatum: sed de te, quantumlibet homo loquatur, numquam est satis." Ergo videtur, quod multum loqui de Deo non sit malum, sed etiam bonum. Ergo generaliter multiloquium non est peccatum.
3. Adhuc, Ptolemeus in proverbiis que ponuntur in principio Almagesti: "Sapiens est qui refrenat linguam suam, nisi cum de Deo loquitur,"
4, Adhuc, De uno loqui, non est de multis loqui: Deus unus est in omnibus sacramentis, et in omnibus figuris Scripturarum: de Deo ergo loqui, quantum. libet quis loquatur, non est multiloquium: quia de uno loquilur.
3. Adhuc, Aristoteles in VIII Ethicorum, ubi loquitur de amicitia, dicit, quod "proprium amicorum est simul esse, et de amicitia conterere totos dies." Cum ergo aliquis habet charitatem ad Deum, signum est, quod multum loquatur de Deo orando, predicando. Isa. rx, 6 et 7: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes: tota die et tola nocte in perpetuum non tacebunt, scilicet non cessabunt laudare nomen Domini. Qui reminiseumint Domini, ne taceatis, eé.ne detis silentium ei, etc. Ergo multum loqui de Deo non est peccatum, imo meritorium.
Et videtur, quod sic. Eccle. m, 7: Tempus tacendi, et tempus loqguendi. Ergo videtur, quod aliquando tacere bonum est.
Contra: 1, Job, xvi, 7: Sz locutus fuero, non quiescet dolor meus, ei si tacuero, non recedat ame. Glossa: "Hoc ipsum amplius quod tacet, gemit: quia se tacente perversorum culpas excrescere conspicit."
2. Adhuc, Ezechiel. xxxm, 6: Si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, predicatione scilicet, veneritgue gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Ergo videtur, quod taciturnitas in eo qui debet premonere populum, peccatum mortale sit.
3. Adhuc, II ad Timoth, iv, 4 et 2: Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per advenium ipsius et regnum ejus, predica verbum: insta opportune, importune.
1. Eccle. vi, 6: Omni negotio tempus est, et opportunitas. Ergo videtur, quod non sit instandum importune.
2. Adhuc, Proverb. xxv, 11: Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Glossa: "Qui verbum Dei opportune novit juxta capacitatem audientium predicare, modo exempla juxta litteram replicat, modo suaviores spiritualium sensuum flores pandit."
Solutio. Ad primam partem questionis dicendum est, quod aliud est multiloquium, et aliud vaniloquium, et aliud turpiloquium, quod scurrilitas vocatur. Multiloguium non potest esse loquentium de Deo, sicut patet per auctoritates paulo ante inductas: quia numquam est multum quod numquam est satis, Psal. xxx, 2: Semper laus ejus in ore meo. Ideo in talibus numquam est multiloquium. Unde omnes auctoritates hoc probantes procedunt. In vaniloquio sem per multum est: quia binarius actuum etiam inducit multitudinem. Et sunt de quibus dicitur in Psalmo x1, 3: Vana locuti sunt unusguisque ad proxzimum suum. Vaniloguium autem est, quia, sicut dicitur in II Physicorum, "Vanum est quod est ad aliquem finem quem non includit." Sermo vero est ad finem instructionis et edificationis. Sapient. xu, 4: Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Et ideo omnis homo qui utitur sermone non ad edificationem, vaniloquus est et peccat: non tamen dico, quod mortaliter. Sed ¢ erpiloguium, quod scurrarum est, pessimum est: qui loquuntur de turpibus venereorum, et carnali amore, et fingunt cantilenas, et inficiunt aures audientium, de quibus dicitur in Psalmo v, 11: Sepulcrum patens est guttur eorum. Et timendum est, quod hoc pro consuetudine sit mortale peccatum.
Ad secunpaM partem de taciturnitate dicendum, quod taciturnitas de Deo est mala, et maxime in illo qui ex officio tenetur predicare, sicut prelatus. Ille enim si tempore opportuno non predicat subditis et docet, pabulum subtrahit, et subditos mori fame facit. Thren. tv, 4: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Et ibidem, ¥. 9: Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt. Et adhuc, ibidem, u, 12: Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis,: cum exhalarent animas suas in sini matrum suarum. Et tales absque dubio. tempore necessitatis et opportuno subtrahentes pabulum verbi Dei, peccant mortaliter. Unde dictum est Petro ter: Pasce oves meas . Pasce verbo, pasce exemplo, pasce temporali subsidio. Si vero subditi sunt incorrigibiles, et verbi Dei irrisores: tunc pro certo tacendum est, ut patet, Matth. vir, 6: Nolite dare sanctum canibus, neque mittalis margaritas vestras ante poreos. Irrisoribus enim non est predicandum. Tamen dicit Augustinus super illud Apostoli, If ad Timoth. iv, 2: Predica verbum, insta opportune, etc. "Sonet verbum tuum volentibus opportune, importune nolentibus: inveniat locum ubi requiescat, sicut terra dat locum semini. Nec requiescat bonus arator nisi faciat terram germinare, que tamen aliquando pelrosa est, sicut dicitur, Matth. xim, 3 et 6, aliquando spinosa. Quod si forte statim non facit fructum in memoria manens, aliquando facit fructam posterius." Adhuc, Notandum est quod dicitur, Eccli. xx, 7: Homo sapiens tacebit usque in tempus. Ubi dicit Glossa: "Videns vir ecclesiasticus incorrigibiles esse subditos, subtrahet correptionem, nevideatur sanctum dare canibus." Objiciunt tamen quidam de Petro, qui pradicavit Simoni mago, quem scivit esse incorrigibilem.
Ad omnia ista que ad secundam partem inducuntur, solyenduin est per distinctionem, quod ille qui tenetur ex officio, opportune et importune debet pradicare, dum corrigibiles videat esse subditos aliquo modo, Si autem viderit incorrigigiles, potest subtrahere ad tempus, ne ad deteriora provocentur. Unde super illud Levitici,xv, 2: Vir, qui patitur fluxum seminis, Glossa: "Quid est semen, nisi verbum, quod dum opportune proponitur, mens auditoris focundatur. Si autem importune, mens auditoris polluitur, et virtus generativa amittitur."
On this page