Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 128

De maledicto
1

QUAESTIO CXXVII. De maledicto.

2

Deinde, Queritur de maledicto. Et queruntur duo, scilicet primo quid sit maledictum, et quid maledicere, et an maledicere sit peccatum, et quantum peccatum ?

3

Et secundo, Utrum maledictum possit interminari in creaturam rationalem, sicut hominem, et Angelum, et similiter in irrationalem creaturam ?

Membrum 1

Quid sit maledictum ? et, Quid maledicere ? et, Quantum peccatum sit ?
4

MEMBRUM I. Quid sit maledictum ? et, Quid maledicere ? et, Quantum peccatum sit ?

5

Ad primum proceditur sic: Haymo sic definit maledictum: "Maledictum est pcene in aliquem imprecatio."

6

Secundum hoc videtur, quod maledicere non semper sit malum: quia

7

1. Quod reo optetur peena, videtur esse justum et conveniens, ut ex pena corrigatur. Contra: Maledictio et benedictio sunt opposita: benedictio est bonum: ergo maledictio est malum,

8

2. Adhuc, Jacobi, ui, 10 et 41: Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres met, haec ita fiert. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ? Quasi dicat: Inconveniens est, quod de eodem ore procedat henedictio et maledictio. Unde, ibidem, y. 9: In ipsa, scilicet lingua, benedicomus Deum et Patrem, et inipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Videtur ergo velle, quod benedictio sit bonum, et maledictio malum.

9

3. Adhuc, Proverb. xxvi, 2: Afaledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. Glossa, "In retributione pene." Ergo maledictum est malum.

10

4. Adhuc, I Petri, wm, 9: Malum pro malo non reddentes, nec maledictum pro maledicto, sed e contrarto benedicentes . Ergo maledictum malum est,

11

Contra: 1. Quod fit per divinam justitiam, bonum est. Imprecatio poene sepe fit per divinam justitiam. Act. vm, 20, Petrus dixit ad Simonem magum: Pecunia tua tecum sit in perditionem ! Ergo bonum est.

12

2. Adhuc, IV Reg. 1, 23 et 24, pueris clamantibus post Eliseum: Ascende, calve: ascende, calve: Eliseus imprecabatur pueris malum pone: ef egress sunt duo urst de silva, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. Et non est credendum, quod tantus’ Propheta per maledictum peccaverit. Ergo non universaliter est malum.

13

Ulterius queritur, Si est malum sicut probant prime auctoritates, utrum sit peccatum veniale, vel mortale, vel aliquando sic, et aliquando aliter ?

14

Et videtur, quod semper sit peccatum mortale: quia quod est contra preceptum Evangelicum, est peccatum mortale. Dicit autem Dominus, Matth, v, 44 et 45: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos: ut sitis filit Patris vesiri qui in celis est. Ergo qui contra hoc facit, mortaliter peccat. Maledicens sive pcenam imprecans, facit sic. Ergo mortaliter peccat.

15

Quod autem aliquando sit veniale, probatur per Augustinum sic dicentem: "Ad veniale peccatum pertinet maledicere cum facilitate et levitate." Et est casus qui ponitur in Decretis, ubi de venialibus agitur.

16

Solutio. Ad primam partem questionis dicendum per distinctionem, quod maledictum aut profertur ab eo cujus interest, et habet auctoritatem et potestatem poenam inferendi: aut ab eo cujus non interest, nec habet auctoritatem. Si primo modo: tunc nullum malum est. Et sic fuit maledictio Petri et Elisei, qui loco Dei fuerunt et pcenas imprecati sunt, quas statim intulit Deus. Si autem fit ab eo cujus non interest, nec habet potestatem: tunc maledictum malum est secundum definitionem Haymonis.

17

Et sic loquuntur quatuor auctoritates ad hoc inducte.

18

Simililer ad secundam partem respondendum est per distinctionem: quia maledictio ex parte maledicentis aut fit cum levitate, aut animi malignitate: et pena imprecata, autest eterna, aut temporalis. Sicum levitate fit et ad peenam temporalem: tunc esset durum dicere, quod esset mortale: et sic intelligitur canon Augustini paulo ante inductus. Si autem fit animi malignitate: tunc est timendum, quod sit mortale, et sic intelliguntur auctoritates hoc probantes.

19

Et super hoc dederunt antiqui distinctionem valde utilem, scilicet quod est maledictum quadruplex, scilicet subreptionis, cum quis subito maledicit, non ex animi malignitate, et est yeniale peccatum. Et est maledictio lascive puerilis, sicut pucri ex mala consuetudine maledicunt invicem. Sed talis iterum non est mortale peccatum, sed mala consuetudo est, et prohibenda est. Unde Hieronymus: "Qui negligit oris maledicentis resecare consuetudinem, etsi non corde maledicat, immunditiam tamen labiorum, et inquinamentum oris incurrit." Est iterum maledictum quod ex odio concepto procedit, et est mortale peccatum, sicut dicunt et bene. Et est quartum maledictum ex charitate et zelo justitie procedens, et est bonum, sicut fuit maledictum Petri et Elisei quando imprecabantur penam temporalem, ut non reservarentur ad eternam peenam.

Membrum 2

Utrum maledictum possit interminari in creaturam rationalem, et similiter irrationalem ?
20

MEMBRUM II. Utrum maledictum possit interminari in creaturam rationalem, et similiter irrationalem ?

21

Deiwve queritur, Utrum maledictum possit interminari in creaturam rationalem, et similiter irrationalem ?

22

Et videtur, quod sic. 1. II Reg. II, 24 et seq., David maledixit montibus Gelboe, ubi ceciderunt fortes Israel, qui tamen irrationales erant.

23

2. Adhuc, Jerem. xx, 14: Maledicta dies, in qua natus sum ! Similiter, Job, ut, 3: Pereat dies in qua natus sum, et nox in gua dictum est: Conceptus est homo! Videtur ergo, quod exemplo justorum maledici possit creatura irrationalis.

24

3. Adhuc, Videtur etiam rationalis ereatura posse maledici: quia dicitur, Genes. ix, 25: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

25

Contra: Creatura irrationalis nullum peccatum potest committere: et in se bona est sicut omnis Dei creatura. Ergo videtur, quod non debeat maledici. Similiter creatura rationalis: quia tenemur diligere inimicos, et benefacere his qui nos oderunt, cum dicat Apostolus, ad Roman. xu, 17: Nulli malum pro mato reddentes.

26

Utrerius queritur, Si Angelus malus possit maledici ?

27

Et videtur, qued non. 1. Ecchi. xx1, 30: Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. Sed nullus debet maledicere animam suam. Ergo nec Angelum malum.

28

2. Adhuc, Judasin canonica sua, ¥.9: Cum Michael Archangelus disputans altercaretur cum diabolo de Moyst corpore, non est ausus judicium inferre blasphemie, sed dixit: Imperet tibi Dominus. Si ergo Angelo bono non licuit inferre maledictum malo, nec homini licet.

29

Solutio. Dicendum ad primam partem questionis, quod creatura irrationalis non potest maledici, nec debet, nisi eo modo quo ordinatur ad hominis utilitatem. Unde Gregorius: "Montes Gelboe maledicuntur, ut dum arescente terra fructus non oriuntur, possessores terre sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis iniquitate sua exigente meruissent." Et hoc expresse significatur, Genes. in, 17: Maledicta terra, non simpliciter, sed in opere tuo, Et quod haec maledictio redundet in hominem, ex hoc patet quod sequitur, dicens Deus ad Cain: Cum operatus fueris eam, scilicet terram, non dabit tibi fructus suos, Et supra, m, 18, dixit Dominus ad Adam: Spinas et tribulos germinabit tibi.

30

Ad hoc ergo quod objicitur de Job et Jeremia, qui maledixerunt diem et no ctem, dicendum quod dies in quantum dies ibi non maledicitur, sed natus in die, propter hoc quod cum peccato originali nascitur. Et sic iteram maledictio redundat in hominem, non in diem.

31

Ad aliud quod objicitur, quod rationalis creatura possit maledici, dicendum quod verum est: quia a Deo et ab homine habente potestatem potest maledici, sicut in antehabitis probatum est.

32

Ad id quod contra objicitur de irrationali, jam solutum est: quia ex eo quod in se bona est, non maledicitur, sed in quantum subjacet operi hominis quod malum est.

33

Ad hoc quod contra objicitur de rationali, scilicet quod tenemur diligere inimicos, dicendum quod hoc non probat, nisi quod ex odio et cum malignitate non possumus maledicere: sed qui habet auctoritatem, zelo justitie potest maledicere, id est, malum pcene interminare, sicut in antehabitis probatum est.

34

Ad id quod ulterius queritur, Si Angelo malo sit maledicendum ?

35

Dicendum, quod sic zelo justitie, sed non odio et malignitate: quia sic concordat voluntas hominis cum voluntate Dei.

36

Ad id quod objicitur de Ecclesiastico, dicendum quod cum maledicit impius diabolum, non directe maledicit animam, sed maledicendam dicit propter similitudinem peccati.

37

Ad uttum dicendum, quod non omne maledictum est blasphemia: quia blasphemia est falsi criminis impositio in Deum, et non fit nisi quando creatura maledicitur in quantum est Dei creatura: quia sic maledictum creature redundat in creatorem. Et ita non fuit ausus Michael inferre maledictum diabolo, in quantum est creatura Dei.

38

Ex dictis patet solutio ejus quod quidam dicunt, Si maledici possit, cui maledixit Deus, propter verbum Balaam, Numer. xxut, 8: Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ?

39

Patet igitur, quod sic: dummodo probatum sit ei, ut homini judici, et constet ei de causa maledictionis. Qua probatione non indiget Deus: quia novit corda hominum.

40

Patet etiam, quomodo maledictum sit blasphemia et maximum peccatum: quod etiam lapidatione secundum leges punitur.

PrevBack to TopNext