Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 7

Caput 1

1

LIBER SEPTIMVS TRACTATVS PRIMI CAPVT PRIMVM

2

POst haec dicendum est alio sumpto principio, tres esse species eorum quae circa mores sunt fugienda: vitium, incontinentiam, feritatem. Atque contraria quidem duobus manifesta sunt: aliud enim virtutem, aliud continentiam appellamus. Ad feritatem autem & immanitatem. maxime virtutem eam conuenit dicere, quae est supra nos, heroicam inquam quandam atque diuinam. vt Homerus de Hectore: propterea quod eximia bonitate praestabat, dicentem Priamum introduxit. "Nec iam hominis sane mortalis filius ille Esse videbatur: sed dio semine natus." Quare si ex hominibus ob virtutis exuperationem dii fiunt (vt aiunt) talis quidem is habitus fuerit, qui feritati opponitur. Etenim vt ferae neque vitium est neque virtus, sic neque dei: sed hoc quidem praestabilius est virtute, illud autem diuersum est, a vitio genus.

3

Atque vt raro fit virum esse diuum: vt appellare Lacones consueuere cum valde aliquem admiranturr (dicunt enim vir diuus hic est) sic & ferus atque immanis est inter homines raro. Maxime ve ro inter nationes barbaras est, fiunt autem quidem tales & ob morbos, laesionesque principii. Et eos etiam homines qui in vitiis exuperant: hac infami consueuimus appellatione notare. Sed de tali quidem dispositione mentio aliqua posterius fiet. De vitio vero prius est dictum. Nunc de incontinentia, mollitudine luxuria & de continentia atque constantia est dicendum. Neque enim vt idem quid virtus & vitium: neque vt diuersum genus haec sunt putanda. Atque vt in caeteris egimus: afferre ea quae videntur oportet, & dubitare primum. Deinde omnia quae probabilia sunt aut saltem plurima: maximeque praecipua circa hos affectus: ostendere. Nam si soluantur quidem ea quae difficultatem afferunt: relinquantur autem ea quae probabilia sunt: satis sane fuerit demonstra tum.

4

Videtur itaque continentia quidem, constantiaque, studiosa esse ac laudabilis. Incontinentia vero & mollitudo praua atque vituperabilis. Et idem esse continens, & persistens in ratione & idem etiam incontinens & rationem egrediens. Et incontinens quidem improba sciens improba esse, agit ob perturbationem. Continens autem cupiditates sciens prauas esse, non sequi tur ob rationem. Et temperantem quidem continentem esse aiunt atque constantem. Talem autem alii temperantem esse omnem, alii nullum dicunt. Et item intemperantem incontinentem esse: & incontinentem intemperantem confuse, nonnumquam diuersos inquiunt esse. Interdum etiam ipsum prudentem incontinentem esse nomposse. Interdum nonnullos homines qui prudentes, ac habiles sunt incontinentes esse dicunt. Praeterea incontinentes & irae, & honoris, & lucri dicuntur. Ea igitur quae dicuntur, haec sunt.

Caput 2

5

Tract. I. Cap. II. Et Lib. VII. Cap. II.

6

DVbitauerit autem quispiam qui fit, vt recte quispiam existimans agat ince tinenter? Scientem igitur inquiunt quidam, impossibile esse. Nam absurdum est (vt arbitrabatur Socrates) si scientia insit, aliud quippiam vincere, & ipsum perinde atque mancipium trahere. Socrates enim omnino contra rationem ipsam pugnabat: incontinentiamque exterminabat, neminem enim lexistimantem, praeter id quod est optimum agere, sed ob ignorationem dicebat. Haec igitur sententia iis aduersatur: quae manifeste apparent. Atque quaerere oportet quisnam in ipsa perturbatione si ob ignorationem agit, ignorationis sit modus: Constat enim incontinentem non putare illud esse bonum, antequam in perturbatione sit constitutus. Sunt autem qui haec partim concedunt, partim non concedunt: etenim scientia quidem nihil esse validius confi tentur. At huic non assentiuntur, neminem agere praeter id quod visum est melius. Quapro pter, inquiunt, incontinentem a voluptatibus superari, non scientiam quidem, sed opinionem habentem. At vero si opinio sit non scientia, neque vehemens existimatio quae resistit: sed remissa (sicut in ambigentibus) venia danda est: si non in his persistit aduersus vehementes cupiditates. At prauitati non est venia danda: nec aliorum cuiquam quae vituperabilia sunt. Est ne igitur id quod resistit prudentia: Haec enim est validissima. At est absurdum. Erit enim item prudens atque incontinens simul. Nemo dixerit prudentis esse ea sponte agere, quae prauissima sunt. Et insuper demonstratum est antea prudentem aptum ad agendum esse (est enim quidem extre morum) & caeteras virtutes habere.

7

Praeterea si continens est ex eo, quia vehementes ac prauas habet cupiditates: neque temperatus continens erit, neque continens temperatus. Etenim neque vehementes habere cupiditates neque prauas, est temperati. At oportet, nam si cupiditates sint bonae, prauus est habitus ille, qui prohibet non sequi. Quare non omnis continentia est studiosa: sin imbecilles & non prauae, non est quid egregium nec etiam magnum, quid si sint prauae ac imbecilles?

8

Praeterea si continentia in quauis opinione facit per sistere, praua est: vt si & in falsa. Et si incontinentia a quauis opinione dimouet erit aliqua incontinentia studiosa: quale fecit Neoptolemus apud Sophoclem in Philoctete: est enim laudabile, quia non persistit in iis quae suaserat Vlysses ob mentiendi dolorem.

9

Praeterea captio mentiens dubitatio est. Quia namque admirabilia, praeterque opinionem sophistae inferre volunt redarguendo, vt cum attige rint: videantur acuti, ratiocinatio facta dubitatio fit: ligatur enim mens cum manere quidem non vult: quia conclusio non placet: procedere autem non potest: quia rationem soluere nequit. Fit autem aliqua ratione vt imprudentia cum incontinentia sit virtus. Qui namque habet vtrumque, contraria iis quae existimat ob incontinentiam aget. Existimat autem bona esse mala: & agere non oportere. Quare bona aget: & non mala.

10

Praeterea qui persuasus agit: voluptatesque sequitur atque eligit: melior eo videbitur esse: qui non ob rationem: sed ob incontinentiam agit. Nam facilius curari potest: quippe cum possit illi dissuaderi. At incontinens obnoxius est ei prouerbio quo dicimus quid insuper bibere opus est: cum strangulat aqua? Etenim si non persuasum esset ipsi ea non agenda esse quae agit: dissuasus tandem cessasset, nunc vero persuasum est ei: & nihilominus talia agit.

11

Insuper si circa vniuersa continentia fit atque incontinentia: quisnam sit il le qui est incontinens absolute? Nemo enim habet incontinentias omnes. Dicimus autem quosdam simpliciter incontinentes esse. Tales igitur quaedam hac in materia dubitationes emer gunt. Horum autem alia tollere, alia relinquere oportet: dubitationis enim solutio inuentio est

Caput 3

12

Tract. I. Cap. III. Et Lib. VII. Cap. III.

13

PRrimum itaque considerandum est: si incontinentes, scientes agant nec ne: & quonam modo scientes. Deinde circa quae sit incontinens ponendus, & continens. Vtrum circa voluptatem omnem atque dolorem: an circa definitas quasdam voluptates atque dolores. Et vtrum idem sit an diuersus: continens atque constans. Similter & de cetaeris quae ad hanc attinent con Itemplationem. Est autem considerationis initium: vtrum continens & incontinens, iis circa quae versantur, differant an modo. Dico autem hoc pacto vtrum incontinens ex eo solum sit incontinens, quia circa haec versantur: an non sed ipso modo: an vtrisque. De inde si continentia, et incontinentia sint circa vniuersa, necne. Neque enim circa omnia ver satur is, qui est incontinens absolute: sed circa ea circa quae est intemperans: neque simpliciter sese habet ad illa: essent enim incontinentia ac intemperantia idem: sed hoc modo. Nam ille quidem eligens dicitur: putans semper oportere persequi voluptatem praesentem. Incontinens autem non putat quidem, persequitur tamen.

14

Si itaque vere est opinio, sed non scientia qua transgredientes incontinenter homines agunt: nihil refert ad rationem. Non nulli nanque eorum qui opinantur non ambigunt, sed arbitrantur exacte se scire. Si igitur opi nantes ex eo quia remisse credunt, magis quam scientes, contra suam agent existimationem: nihil differet ab opinione scientia. Sunt enim qui non minus opinioni suae, quam alii suae scien tiae credunt: vt ex Heraclito patet. Sed cum dupliciter dicatur scire (Nam & is qui scien tiam quidem habet, non autem vtitur ipsa: & is qui vtitur dicitur scire) haec inter sese dif ferent: habentem inquam scientiam, at non contemplantem: & habentem ac contemplantem, agere ea quae agere non oportet. Hoc enim videtur absurdum sed non si non agat con templando.

15

Praeterea cum propositionum duo sint modi: nihil prohibet vt quispiam agat contrarium eius quod scit: si habeat quidem vtrasque: vniuersali tamen & non particulari propositione vtatur. Nam ea quae aguntur singularia sunt. Differt autem & ipsum vniuer sale: nam aliud est in ipso aliud in re. Vt omni homini sicca conducunt: & hic est homo: vel siccum est quod est tale: sed si hoc sit tale, aut non habet, aut non operatur. Magna igitur per hos emerget vtique differentia modos: atque adeo vt hoc quidem modo non absurdum esse: alio vero modo mirabile videatur.

16

Praeterea vt homines scientiam habent, alio modo quam nu per diximus. Nam in habendo quidem sed non vtendo differentem cernimus habitum: vt quispiam & habeat quodammodo & non habeat ipsum: qualis est dormiens & furens: ac ebrius. At hoc modo disponuntur ii qui sunt in perturbationibus constituti. Nam ira & cupiditate venereae: caeteraque similia, corpus etiam manifeste permutant. atque nonnullos & in furorem ac insaniam adigunt. Patet igitur dicendum esse incontinentes perinde sese ha bere atque hi sunt affecti. Dicere autem eas sententias quae a scientia proficiscuntur, nullum est signum: etenim ii qui sunt in hisce perturbationibus constituti, demonstrationes & car mina dicunt Empedoclis. Et qui primum discunt: nectunt quidem orationes, sed nondum sciunt. Oportet enim ipsorum insideant menti, ad quod tempore opus est. Quare putandum est, vt histriones poemata recitant: sic & incontinenter agentes sententias dicere.

17

Insuper & hoc modo quispiam naturaliter inspexerit causam. Opinionum enim alia est vniuersalis: alia de singularibus est: quibus iam ipse praesidet sensus. Atque cum ex ipsis ratio fuerit vna anima con clusum ipsum in contemplandis quidem dicat, in agendis autem rebus continuo agat necesse est. Nam si omne dulce gustare oportet, & hoc est dulce, vt vnum quid singularium, is hoc simul & agat qui potest nec prohibetur necesse est. Cum igitur vna quidem vniuersalis inest opinio gustare vetans: alia vero dicit omne dulce voluptatem afferre, & haec insuper hoc esse dulce haec operatur, atque inest forte cupiditas. Illa quidem hoc fugere dicit, cupiditas autem ducit, mouere enim partes singulas potest. Quare fit vt ratione quodammodo & opinatione incontinen ter agatur, non tamen per se contrarie: sed per accidens. Cupiditas enim rectae rationi, sed non ppinatio aduersatur. Quare & propter hoc, beluae non sunt incontinentes, quia non vniuersalem existimationem sed singularium imaginationem atque memoriam habent.

18

Quomodo autem soluitur ignoratio ac rursus fit incontinens sciens, eadem est ratio, & de ebrio & dormiente. & non huius est propria perturbationis, quam quidem a naturalibus audire oportet. Cum autem vltima propositio re sit sensibilis opinatio, atque actuum domina, hanc incontinens aut ha bet dum est in perturbatione, aut sic habet vt in habendo non sit scire, sed dicere, perinde atque temulentus Empedoclis carmina profert. Et quia terminus extremus non est vniuersalis nec ad scientiam vt vniuersalis attinere videtur: atque id accidere videtur quod Socrates quaerebat. Non enim ea (quae proprie scientia videtur esse) praesente fit perturbatio neque ipsa ob perturbationem distrahitur: sed sensitiua.

19

De his igitur si sciens inquam incontinens, an non sciens & quonam modo sciens incontinenter agat: tot a nobis sint dicta.

Caput 4

20

Tract. IIII. Et lib. VII. Cap. IIII.

21

VTrum autem sit aliquis incontinens absolute, an aliqua ex parte sint omnes: & si sit, in quibusnam sit, dicendum deinceps est. Patet igitur continentes atque constantes, & incontinentes ac moles circa voluptates doloresque versari.

22

Quoniam autem eorum quae voluptatem efficiunt alia sunt necessaria, alia per se quidem expe tibilia sunt, exuperationem autem habent: atque necessaria quidem dico, quae ad ipsum pertinent corpus: alimentum inquam, veneris vsum, & huiusmodi caetera: circa quae temperantiam intemperantiamque posuimus. Non necessaria vero: per se autem expetibilia victoriam honorem diuitias: & quae sunt similis generis: quae bona sunt, & delectant.

23

Eos quidem qui in his praeter rectam rationem quae est in ipsis, exuperant absolute quidem incontinentes non dicimus: sed haec addentes, pecuniarum incontinentes, & lucri, & honoris, & irae dicimus: vt diuersos & similitudine nomen idem habentes, vt homo qui ludo in olympico vicit. Communis enim ratio parum ab illius ratione propria differebat. Attamen erat diuersa: atque huius signum est illud. Nam incontinentia quidem non solum vt delictum sed etiam vt quoddam aut simpliciter, aut aliqua ex parte vitium vitu peratur. At horum nemo.

24

Eorum autem qui circa corporis voluptates versantur, in quibus temperan tem intemperantemque ponimus, qui non eligendo, sed praeter electionem ac mentem efficientium quidem voluptatem exuperationes persequitur, dolorem autem inferentium fugit: famis, sitis, aestus, frigoris: & omnium quae ad tactum gustumque pertinent: is non additione circa haec inquam (vt circa iram) sed absolute solum incontinens dicitur. Cuius hoc indicium est: circa namque has voluptates & non circa vllam illarum intemperantes dicuntur. Et propterea in eodem incontinentem ponimus & intemperantem: & continentem ac temperantem. Sed illorum neminem quod circa voluptates easdem quodammodo doloresque versantur. Atque sunt quidem hi circa haec eadem sed non eodem modo: sed illi quidem eligunt: hi vero non eligunt.

25

Quapropter potius eum intemperantem dixerimus qui non cupiens: aut remisse etiam exupe rationes voluptatum persequitur: ac mediocres fugit dolores: quam hunc qui ob vehementes cupidita tes eadem agit. Quid enim faceret ille si cupiditas adueniret ingens, & circa rerum necessariarum indigentiam vehemens dolor.

26

Cum autem cupiditatum ac voluptatum aliae genere sint honestae stu diosaeque: aliae non sint (eorum enim quae voluptatem efficiunt, quaedam expetibilia sunt natura: quaedam hisce contraria: quaedam media: quemadmodum prius distinximus: vt pecuniae, lucrum, honor, victoria) in omnibus talibus atque mediis ex eo vituperantur homines, quia his afficiuntur, haec cupiunt atque amant: sed ob modum, & quia exuperant. Quapropter qui praeter rationem: aut vincun tur, aut sequuntur quippiam eorum quae natura sunt honesta & bona, non laudantur: vt ii qui circa honorem magis quam oporteat student: aut erga filios, & parentes. Etenim bona sunt haec: & laudantur qui circa haec student. Attamen est & in iis exuperatio quaedam: si quispiam (vt Nio be) & aduersus deos contenderet: aut sic erga patrem efficeretur: vt Satyrus ille qui patris amator appellabatur. insanire nanque nimium videbatur. Circa igitur haec nulla est grauitas: propterea quod vnuumquodque per se (vt diximus) natura est expetibile. exuperationes tamen ipsorum improbae sunt ac fugiendae. Similiter nec incontinentia. Etenim incontinentia non solum est fugi enda, sed etiam vituperanda. Ob perturbationis autem similitudinem adiungentes singula incontinentiam circa vnumquodque dicunt: vt malum medicum, aut malum histrionem, quem absolute non dicerent malum. Vtitur neque hic absolute dicitur malus, quia non est vitium quicquam ipsorum: sed rationum conparatione simile: sic & illic solam existimandum est incontinentiam & continentiam esse quae in iis est circa quae temperantia intemperantiaque versatur: circa autem iram per similitudinem dicimus. Quapropter & ipsam addentes: incontinentem dicimus irae quemadmodum & honoris & lucri.

Caput 5

27

Tract. I. Lib. VII. Cap. VII.

28

CVM autem quaedam natura voluptatem efficiant: quorum alia simpliciter, alia generi bus animalium voluptatem, atque hominum afferunt: quaedam non natura, sed partim ob morbos, prtim ob consuetudinem, partim ob naturas prauas delectent licet & circa horum singula similes habitus cernere. Dico autem ipsos immanes: vt muRlierem illam quam grauidas rescindentem, foetus deuorare aiut: aut qualibus ferunt Fgaa nonnullos circa pontum efferatos homines delectari. Quorum alios inquiunt crudis alios humanis carnibus gaudere, alios suos filios in conuiuiis comedendos mutuo dare: aut id quod de Phalaride dicitur.

29

Atque quidem sunt habitus ferales. Alii autem quibusdam ob morbos, & ob insaniam fiunt: vt qui mactauit matrem, atque conedit: quique conserui iecur, item comedit. Alii sunt ex morbo: vel ex consuetudine, vt euulsiones pilorum, & vnguium esus: & carbonum, & terrae, & insuper venereorum ha bitus maribus. Aliis enim natura, aliis ex consuetudine accidunt: vt iis qui a pueritia consuescunt.

30

Quibus igitur causa est natura, eos nemo dixerit incontinentes, quemadmodum neque mulieres quod vene rem non agant, sed patiantur. Pari mon neque eos qui ob consuetudinem, morbosve se habent. Igitur singula quidem horum habere extra fines est vitii: quema dmodum & ipsa feritas. Habentem autem vincere aut vin ci, non est ea quae absoluta est continentia aut incontinentia: sed ea quae per similitudinem dicitur. Quenadmo dum & is qui circa iram sic se habet: dicendus est cum affectu, & non incontinens absolute. Ome namque vitium exuperans & dementia, & timiditas, & intemperantia, & acerbitas, aut est ferale, aut ex mor bo. Nam qui talis est natura vt vniuersa formidet etiam si obstrepuerit sorex: timidus est timiditate ferali: quidam etiam muscipulam ob morbum pertimescebat. Et dementium qui natura quidem ratione carent, sensuque tantummodo viuunt, inmanes sunt: quales nonnullae nationes sunt longe habitantium barbarorum. Qui vero non natura, sed ob morbos vt comiti¬ alem, aut insaniam, ii sunt morbosi: fieri autem potest vt horum aliqua quispiam interdum habeat tantum. sed non superetur: vt si Phalaris peruerum percutiens comedere sese retineret, aut ab nefanda libidine abstineret. Fit etiam vt non solum habeat, verum etiam superetur. Vt igitur & prauitatum ea quidem quae est humana absolute dicitur prauitas, alia vero cum additione (feralis inquam aut ex morbo) & non absolute: sic & incontinentia alia est feralis, alia ex morbo. Absolute autem ea est sola quae intemperantiae humanae non egreditur fines.

31

Perspicuum igitur est incontinentiam & continentiam in iis esse duntaxat, circa quae intemperantia, temperantiaque versatur: & in caeteris speciem aliam incontinentiae esse quae quidem non absolute, sed per translationem incontinentia dici solet.

Caput 6

32

Tract. I. Cap. VI. Lib. VII. Cap. VI.

33

POst haec autem & minus esse turpem irae, quam cupiditatum incontinentiam ostendamus. Ira nanque aliqua ex parte & non perfecte rationem audire videtur: perinde atque veloces ministri, qui quidem antea quam totum id audierint quod dicitur, excurrunt: deinde in agendo aberrant. Canes etiam antequam considerent, si sit amicus: si tantum pulsauerit ostium, latrant. Sic & qu ira propter caliditatem celeritatemque naturae, audita quidem ratione, non praecepto autem audito, ad ipsam properat vltionem. Ratio nanque vel imaginatio contume liam, aut paruipensionem esse ostendit. Illa autem ac si ratiocinatione facta concluserit, opor tet tali bellum inferre, statim insurgit. At cupiditas, si solum dixerit ratio aut sensus hoc af ferre voluptatem: pergit ad fruendum. Quare ira quidem sequitur quodammodo rationem: cupiditas autem non sequitur: turpior igitur est. Nam incontinens quidem irae, a ratione quodammodo quidem vincitur. Cupiditatis autem non a ratione sed cupiditate.

34

Praeterea magis est ignoscendum, si quispiam naturales appetitiones sequatur. Quippe cum & cupiditates tales sequenti, quae sunt omnibus communes, & quo ad communes sunt, venia magis detur. At ira atque acerbitas magis est naturalis, quam eae cupiditates quae exuperant, quae non sunt necessariae. Vt qui se excusabat quod patrem pulsaret, & hic enim, dixit, suum patrem pulsabat & ille suum: & hic etiam Costenso puero) cum vir fuerit, me pul sabit: est enim nobis gentile. Et qui trahebatur a filio: sistere iubebat in ostio: & se enim patrem eousque traxisse dicebat.

35

Praeterea iniusti magis sunt ii qui magis occulte procedunt ac insidias faciunt. lracundus igitur non insidias facit, nec ira, sed est manifesta. Cupiditas autem contra quemadmodum venerem aiunt. Nam ipsam dolos nectere dicunt, & Homerus baltheum ipsi tribuit in quo fraudem etiam inesse dicit. "Eraus quoque inest: quae prudentem persaepe fefellit. Quare si cupiditas magis sit iniusta quam ira: & incontinentia quae est circa ipsam, turpior erit ea quae est circa iram: & absolute incontinentia: atque quodammodo vitium."

36

Insuper nemo vtitur libidine dolens: sed qui facit per iram, dolens omnis facit qui vero exequitur libidinem, id facit cum voluptate. Sic igitur ea sunt magis iniusta quibus irasci magis iustum. Et incontinentia profecto quae fit ob cupiditatem, magis erit iniusta: non est enim in ira libido.

37

Incontinentiam igitur circa cupiditates, turpiorem esse incontinentia circa iram: & continentiam atque incontinentiam circa corporis cupiditates voluptatesque versari: ex iis quae diximus perspicuum iam euasit. Harum autem ipsarum differentiae sunt sumendae: Nam (vt ab initio diximus) aliae sunt humanae ac naturalis & genere & magnitudine, aliae ferales, aliae ob labefactatum principium atque morbos emergunt. Circa autem harum tantummodo primas, temperantia intemperantiaque versatur. Quapropter & feras nec temperatas nec intemperatas, nisi per translationem, dicimus, & si quod omnino aliud genus animalium ab alio differt petulantia coitu voracitateque. Non enim habent electionem nec rationem, sed dimotae sunt a natura, perinde atque homines ii qui sunt mente capti atque insani. Feritas autem minus est malum quam vitium sed terribilius est. Non enim corruptum est id quod est optimum, vt in homine: sed non habet. Fit igitur perinde atque si quispiam inanimatum cum animo compararet vtrum sit peius. Semper enim prauitas eius quod non habet principium minus nocere potest. At mens principium. Perinde est igitur atque si quispiam in iustitiam ad iniustum hominem compararet: est enim vtrumque aliquo modo peius. Homo namque malus milies plura mala, quam fera facere potest.

Caput 7

38

Tract. I. Et Lib. VII. Cap. VII.

39

FIt autem vt circa voluptates doloresque per tactum gustumque & cupiditates ac fugas, circa quae versari temperantiam & intemperantiam prius est definitum, ita sese habeat quispiam, vt aut superetur ab iisipsis quae plerique superant homines, aut superet ea ipsa a quibus plerique vincuntur. Atque si circa voluptates ita sese habeat. Primo quidem modo incontinens est, secundo autem continens. Sin circa dolores, primo quidem modo mollis est, secundo autem constans. In horum autem medio plurimorum hominum habitus collocantur, & si ad deteriores magis declinant:.

40

Quoniam autem quaedam voluptatum sunt necessariae, quaedam non necessariae, & vsque ad quendam terminum: exuperationes vero defectionesve non sunt necessariae. Et simili modo res sese habet & in cupiditatibus atque doloribus, qui voluptatum exuperationes, aut exuperantes voluptates ob electionem atque ob ipsas, & ob nullam rem aliam inde prouenientem persequitur, intemperans est. Hunc enim non poenitere necesse est: quare est incurabilis, quem enim non poenitet is est incurabilis. Qui vero deficit, oppositus est. Atqui qui inter hos medius collocatur, temperans est. Similiter intemperans est: & qui (non quia vincitur, sed ob electionem) dolores corporis fugit. Eorum autem qui non eligunt, alius ob voluptatem, alius ob eius fugam doloris, qui a cupiditate prouenit, ducitur. Quare inter sese differunt. Cuilibet enim deterior esse videbitur, si quis non cupiens: aut remisse quippiam ageret turpe, quam vehementer cupiens, & si non iratus pulsaret, quam concitatus ita. Quid enim ageret, si esset in perturbatione? Quapropter intemperans incontinente deterior est. At eorum quos diximus alter mollitudinis magis subiicitur speciei, alter est incontinens. Atque incontinenti quidem continens: molli vero constans opponitur. Constantia namque in resistendo, continentia vero in superando consistit: suntque diuersa resistere ac superare, sicut haud vinci & vincere. Quapopter & continentia magis quam constantia est expetenda. Qui autem aduersus, quae plerique resistunt & possunt, deficit: is mollis est atque deliciis defluens (deliciae namque sunt mollitudines quaedam) quiquidem vestem trahit, ne subeat laborem tollendi: & cum imitetur aegrotantem, se ne putat miserum esse, qui misero similis est?

41

Similiter res sese habet, & circa continentiam & incontinentiam. Non est enim mirum si quis a vehementibus exuperantibus aut voluptatibus, aut doloribus vincitur: quin ignoscendum est si resistens vincitur tandem, vt Theodecti poetae Philoctetes a serpente morsus. aut Carcino Cercyon in Alope, & vt homines ii qui detinere risum enitentes accumulatum illum effundunt, vt accidit Aenophanto. Sed si quis iis quibus multitudo resistere potest, succumbit & non aduersatur dum potest, non ob generis naturam aut ob morbum, qualis est mollitudo quae regibus Scytharum inest ob genus, & vt foemella a maris distat natura.

42

Videtur autem & is quidem ad iocum propensior intemperans, est tamen mollis. Nam iocus relaxatio est: siquidem requies est. Qui vero ad iocum procliuis est, ex iis est qui in hac exuperant.

43

Atqui incontinentiae alia est temeritas, alia infirmitas. Quidam enim deliberatione facta non persistunt in iis quae statuerunt ob perturbationem: quidam ex eo quia non consultarunt, a perturbatione ducuntur. Sunt enim qui ante sentientes & praeuidentes ac seipsos rationemque excitantes, non superantur a perturbatione siue voluptatem id quod mouet siue dolorem efficiat: perinde atque praetitillati non titillantur. Maxime autem celeres ac biliosi atra bili temeraria incontinentia sunt incontinentes. Illi em ob velocitatem, hi ob vehementiam, non expectant rationem, ex eo quia ipsius sunt imaginationis sequaces.

Caput 8

44

Tract. I. & Lib. VII. Cap. VIII.

45

AT vero intemperantem quidem non poenitet, vt est dictum. In electione namque persistit. Incontinens autem facilis est omnis ad poenitentiam: quocirca non ita res sese habet, vt dubitauimus. Sed ille quidem incurabilis, hic autem est curabilis. Vitium enim morbis est hisce persimile, aquae intercuti inquam, & tabi. Incontinentia vero, morbo comitiali. Etenim illud continua, haec non continua est improbitas. Atque omnino diuersum est genus incontinentiae atque vitii. Vitium enim latet, incontinentia vero non latet. Horum autem ipsorum ii qui ante rationem ducuntur, meliores iis sunt qui rationem quidem habent: non autem persistunt in ea. Aminore namque perturbatione vincuntur: & non absque deliberatione, vt illi. Incontinens enim similis est iis qui cito fiunt ebrii & pauco vino: & pauciore quam plerique.

46

Patet igitur incontnentiam vitium non esse, nisi aliqua ex parte fortasse. Nam haec quidem est praeter electionem: illud autem cum electione. In actionibus tamen est similitudo, vt Demodocus in Milesios dixit. Milesii namque insipientes quidem non sunt, ea tamen faciunt quae agunt insipientes, & incontinentes iniusti quidem non sunt, iniuriam tamen faciunt.

47

Cum autem alter sit talis, vt non ex eo quia est ipsi persuasum, exuperantes corporis voluptates, praeterque rationem rectam sequatur, alteri fit persuasum: propterea quod talis est vt ipsas sequatur. Illi quidem dissuaderi facile, huic autem haud facile potest. Principium enim ipsum virtus quidem conseruat: vitium vero corrumpit. Id autem gratia, cuius principium est in actibus, perinde vt suppositiones ipsae in mathematicis. Neque igitur ibi docendorum principiorum est ratio, neque hic, sed virtus, aut naturalis, aut assuetudine parta, causa est opinandi circa principium recte. Talis igitur homo temperans est. at contrarius est intenperans.

48

Est autem quidam alius, ob perturbationem a recta ratione discedens, quem perturbatio, vt non agat quidem vt recta ratio iubet, superat. Vt sit autem talis, vt ipsi sit persuasum oportere persequi voluptates libere, tales non vincit. at hic est incontinens, qui quidem intemperante melior est. Nec est absolute prauus: conseruatur enim id in ipso, quod est optimum, principium inquam ipsum. Alius autem est huic contrarius: is qui persistit: & non ob perturbationem a ratione discedit. Et his igitur patet hunc qui dem studiosum, illum autem improbum habitum esse.

Caput 9

49

Lib. VII. Tract. I. Cap. IX.

50

QVaerendum est autem. Vtrum is sit continens qui quauis in ratione, electione ve perstat, an is qui in recta persistit? Et vtrum is sit incontinens, qui non permanet in quauis electione rationeue: an is qui persistit in ratione falsa & electione non recta: quemadmodum antea dubitauimus. An per accidens quidem in quauis, per se autem in ratione vera, rectaque electione alter perstat, alter non perstat. Nam si quispiam hoc ob hoc expetit, aut sequitur: per se quidem hoc expetit atque sequitur, per accidens autem ipsum prius. At quod est per se, id simpliciter esse dicimus, quare fit, vt aliquo quidem modo quauis in opinione, absolute autem in vera, alter persistat, alter non persistat.

51

Sunt autem quidam in opinione persistentes, quos pertinaces appellant. hi non nisi cum difficultate dimoueri a sua sententia possunt. Et simile quidem quid habent cum continente, sicut & prodigus cum liberali, & audax cum confidente. Sunt autem in multis ab illo diuersi: continens enim non mutat sententiam ob perturbationem, atque cupiditatem. Nam cum acciderit, facilem sese offeret recta persuadenti. Illi vero non a ratione mutantur. Nam cupiditates capiunt, atque a voluptatibus plerique ducuntur. Sunt autem ii pertinaces, qui suae sunt sententiae & qui sunt indocti, ac rustici, atque suae sententiae homines, ob voluptatem atque dolorem sunt pertinaces: gaudent enim vincentes si non e sua sententia dissuasione vlla dimoueantur: & dolent, si sua sint irrita decreta. Quare potius sunt incontinenti, quam continenti similes.

52

Sunt etiam qui non ob incontinentiam in sententia non persistunt: vt Neoptolemus apud Sophoclem in Philoctete. quamquam ob voluptatem non persistit, sed honestum. Erat enim honestum illi vera loqui: ab Vlysse autem fuerat illi persuasum mentiri. Etenim non omnis qui propter voluptatem quippiam agit intemperans est, aut prauus aut incontinens: sed qui agit ob turpem.

53

Cum autem sit & quidam talis, vt minus quam oporteat corporis gaudeat voluptatibus, non persistens in ratione inter hunc & incontinentem, medius ipse continens collocatur. Incontinens enim non persistit in ratione: quia magis quam oportet voluptatibus delectatur, hic vero non permanet. quia minus quam oportet eisdem gaudet. At continens perstat, & ob neutrum sententiam mutat? Oportet autem si continentia sit studiosum, habitus hos vtrosque contrarios improbos esse, quemadmodum & videntur. Sed quia perpaucis alter hominibus inest, raroque admodum fit vt temperantia soli contrarium intemperantiae esse videtur, sic & continentia soli incontinentiae aduersari putetur.

54

At vero cum ob similitudinem multa dicantur, factum est vt temperans per similitudinem continens dicatur. Continens enim talis est, vt nihil praeter rationem ob voluptatem corporis agat, & temperans etiam talis est, sed ille quidem habet prauas cupiditates, hic autem non habet. Et hic quidem est talis, vt non delectetur praeter rationem: ille vero talis vt delectetur quidem, sed non ducatur. Similes etiam sunt incontinens & intemperans, qui quidem diuersi sunt, vterque enim corporis sequitur voluptates, sed alter & oportere putat alter non putat.

Caput 10

55

Lib. VII. Tractatus. I. Cap. X.

56

ATqui neque fieri potest vt idem sit prudens atque incontinens simul. Est enim demonstratum prudentem simul & more studiosum eundem esse. Praeterea non solum ex eo quia scit, prudens est, sed ex eo etiam quia idoneus est ad agendum. At incontinens non est idoneus ad agendum. Habilem autem nihil prohibet esse inMcontinentem. Quapropter & interdum nonnulli prudentes esse videntur atque incontinentes, quia differt habilitas a prudentia, eo modo quem supram diximus, & sunt ratione quidem propinqua, electione vero diuersa. Nec incontinens sese habet, vt is qui scit. ac contemplatur: sed vt is qui dormit, aut est vinolentus, & sponte sua quidem agit. Scit enim quodammodo & quid, & cuius gratia facit. Malignus tamen non est, electio namque est bona. Quare semimalignus est, & non iniustus. Non est enim insidiator. Nam ipsorum alter quidem non persistit in iis quae statuit consultando. Biliosus autem atra bili, nec ad consultandum omnino est aptus. Et similis est: igitur incontinens quidem ciuitati, quae decernat quidem omnia quae sunt agenda, & leges habeat bonas, sed non vtatur, vt Anaxandrides facete dixit. "Vrbs consultabat, leges quae negligat almas, Malignus autem ciuitati, quae legibus quidem vtatur, sed prauis". Est autem continentia atque incontinentia circa id quod multitudinis exuperat habitum. Alter enim magis alter minus persistit quam plurimi possunt.

57

Facilius autem ea curari potest incontinentia, qua biliosi atra bili incontinenter agunt: quam eorum qui deliberant quidem, sed non persistunt. Et ii facilius curari possunt, qui per assuetudinem, quam ii qui natura incontinentes sunt. Est enim facilius consuetudinem, quam naturam mutare. ldeo enim & consuetudinem mutare difficile est, quia similis est naturae, quemadmodum Euenus poeta dixit. "Est vsus longus mos, ac meditatio crebra: Hunc tandem assero naturam mortalibus esse." Quid igitur continentia sit, & incontinentia: & quid constantia, mollitudoque: & quomodo inter sese habeant habitus hi iam diximus.

Caput 11

58

Traciatus. II. Cap. I. quod est VII. Cap. XI.

59

AD ipsum autem ciuilem philosophum pertinet de voluptate contemplari, atque dolore. Hic enim architectus est finis, ad quem videntes vnumquodque aut malum aut bo num simpliciter dicimus. Insuper & necessarium est de ipsis considerare: & virtutem enim morum, & vitium circa dolores voluptatesque posuimus. Et foelicitatem plurimi cum voluptate asserunt esse.

60

Quibusdam igitur nulla voluptas aut per se aut per accidens bonum esse videtur. Non enim idem bonum esse putant, ac voluptatem. Quibusdam nonnullae quidem bonae, pleraeque autem prauae esse videntur. Sunt & qui tertio censent, etsi omnes sunt bonae, summum tum bonum voluptatem esse non posse. Non bonum igitur omnino esse putatur, quia omnis voluptas, ge neratio est sensibilis ad naturam. Generatio vero nulla genus idem subit quod fines: nulla enim aedificatio domus est. Praeterea vir temperans fugit ipsas voluptates. Praeterea prudens persequitur vacuita tem doloris, non id quod afficit voluptate. Praeterea voluptates impedimento prudentiae sunt atque quo magis hisce quispiam gaudet, eo magis impeditur vt in venerea fit voluptate. Nemo namque dum est in illa mente quicquam perspicere potest. Praeterea ars nulla est voluptatis, & tamen omne bonum artis, est opus. In super & pueri, & ferae, ipsas voluptates sequuntur. Non esse autem omnes studiosas existimatur, quia sunt & turpes atque infames. Et quia afferunt detrimentum, eorum enim quae voluptatem efficiunt, nonnulla pariunt mor bos. Ex eo vero voluptas summum bonum non esse putatur, quia non est finis, sed generatio. Haec igitur fere sunt quae de voluptate dicuntur.

Caput 12

61

Tractatus. II. Cap. II. Quod est Lib. VII. Cap. XII.

62

NOn effici autem ob ea quae dicta sunt, vt voluptas bonum non sit, nec id quod est opti mum, ex hisce sane constabit. Primum namque cum bonum sit duplex (est enim aliud ab solute, aliud alicui bonum) & naturae ipsae & habitus haec sequentur. Quare sequentur & motus, & geneationes. Atque earum quae prauae videntur esse, quaedam sunt sim pliciter prauae, alicui vero non sunt, sed expetibiles huic. Quaedam nec huic, sed nonnumquam & tempore paruo expetibiles vero non sunt. Quaedam neque volupta tes sunt, sed videntur quae sunt cum dolore & medicaminis gratia, quales sunt aegrotantium.

63

Praeterea cum bonorum aliud sit operatio, aliud habitus, operationes quae ad naturam constituunt habitum, per accidens afficiunt voluptate. Est igitur operatio in cupiditatibus restantis habitus atque naturae. nam & sine dolore cupiditateque sunt voluptates, vt operationes contemplandi, non deficiente natura. Signum autem est quod non eisdem gaudent homines, cum repletur, & cum est constituta natura, sed cum est constitura iis quae sim pliciter afficiunt voluptate, cum repletur & contrariis. Nam & acribus gaudent & amaris, quorum nihil prorsus aut natura, aut simpliciter afficit voluptate, quare nec voluptates. Nam vt ea quae voluptatem efficiunt inter sese distant, sic & voluptates eae quae ab illis proueniunt.

64

Atqui non necesse est aliquid aliud esse praestabilius voluptate, vt quidam inquiunt genationes ipsius finem. Non enim generationes, neque cum generatione sunt omnes, sed operationes & finis. Nec eueniunt dum fiunt, sed cum fit vsus: nec omnium est finis aliud quicquam, sed earum quae ducunt ad perfectionem naturae. Quapropter & non bene sese habet, voluptatem dicere generationem esse sensibilem, sed dicendum est potius operationem eius habitus qui est secundum naturam, & pro hoc sensibilem sine impedimento. Videtur autem ex eo generatio quaedam esse, quia est proprie bonum. Operationem enim generationem esse existimant, est autem diuersum.

65

At vero si voluptates esse prauas ex eo censent, quia nonnullae rerum afferentium voluptatem morbos efficiunt, idem de salubribus rebus censebunt, Nonnullae nanque obsunt pecuniariae rei. Hoc igitur pacto prauae sunt ambae. at non sunt ob idipsum prauae. Nam obest interdum ad sanitatem & contemplatio.

66

impedit autem neque prudentiam neque habitum vllum voluptas ea quae ab vno quoque prodit sed alienae. Nam eae voluptates quae ad contemplationem emergunt & disciplinam, conferunt potius ad contemplandum, atque discendum.

67

Id praeterea quod dicitur nullam vllius artis opus voluptatem esse cum ratione accidit. Nec enim vlla alia operatio artis est, sed potentiae, quamquam & vnguentaria ars & coquinaria, voluptatis esse videntur.

68

Temperantem autem fugere voluptatem, & prudentem sequi vacuitatem doloris, pueros denique persequi beluasque afficientes res voluptate, eodem omnia modo soluuntur. Nam cum voluptatum (vt dictum est) aliae sint absolute bonae, aliae non bonae tales voluptates tam pueri quam beluae persequuntur, & harum indolentiam prudens quas cupiditates comitatur & dolor, quaeque corporis sunt. Hae nanque tales sunt, & harum exuperationes, quibus intemperans, intemperans est. Quapropter has temperans fugit: nam sunt voluptates, & temperantis.

Caput 13

69

Tract. II. Cap. III. Et Lib. VII. Cap. XIII.

70

ATqui malum & ipsum dolorem esse ac fugiendum conceditur. Alius enim T est simpliciter malum, alius aliqua ex parte, ex eo quia infert impedimentum. At contrarium fugiendo quo fugiendum quid est atque malum, est bonum. Igitur voluptatem bonum quid esse necesse est. Eo namque modo quod SSpeusippus soluebat non conuenit solutio, vt minori maius est aequali vo luptatem contrarium esse. Non enim sub malo voluptatem ipsam vt speciem dixerit sub genere collocari.

71

At vero nihil prohibet, voluptatem aliquam optimum esse, si nonnullae volu ptates sunt prauae quemadmodum & scientiam aliquam si sunt nonnullae scientiae prauae. Quin potius forsitan & necessarium est, expetibilem esse aliquam summe, si sunt vniuscuiusque ha bitus operationes sine impedimento, siue omnis operatio sit foelicitas, siue vnius cuiuspiam ipsorum, vacans impedimento. Hoc autem est voluptas. Quare fit vt aliqua voluptas, ipsum sit summum bonum etiam si forte plereque voluptatum sint simpliciter prauae. Atque ob id ipsum foelicem vitam iucundam esse omnes arbitrantur, nectuntque ipsam voluptatem cum foelicitate non absque ratione. Nulla namque operatio perfecta est, si impedietur. At foelicitas operatio est perfecta. Quapropter foelix indiget bonis, & corporis & externis, ipsaque fortuna, quo non im pediatur. Qui autem aiunt eum qui rota torquetur & magnis in calamitatibus est constitutus, foelicem esse si modo sit bonus: nihil profecto dicunt aut sua sponte aut inuiti. Quia vero foelix indiget & fortuna, ideo quibusdam fortunae prosperitas & foelicitas idem esse vi detur: quod non est ita. Nam & ipsa si exuperet, impedimentum affert, atque fortasse iure tum non est prosperitas appellanda, diffinitio enim ipsius est ad ipsam foelicitatem,

72

illud etiam beluas hominesque persequi voluptatem, indicat ipsam esse quodammodo summum bonum. Quam populi celebrant omnino fama perire. Nulla potest. Sed quoniam eadem natura habitusque optimus neque est neque videtur, nec voluptatem eandem omnes sequuntur. Voluptatem tamen omnes sequuntur: fortasse autem & persequuntur, non eam quam putant, neque quam dicerent, sed eandem. Omnia namque diuinum quid habent natura. Sed corporis voluptates ex eo sibi nomen hoc vendicarunt, quia saepis sime occurrunt, & omnes sunt ipsarum participes. Solas igitur has esse putant, quia solae sunt notae.

73

Patet etiam nisi voluptas & operatio sit bonum, foelicem viuere cum voluptate non posse. Cuius nanque gratia ipsa est opus, si non bonum est? At simul & cum dolore ipsum viuere contingit. Dolor enim neque malum est neque bonum, si neque voluptas, cur nam itaque fugeret? Neque igitur studiosi ipsius vita iucunda erit, si non sint & operationes ipsius iucundae.

Caput 14

74

Tract. II. Cap. IIII. Et Lib. VII. Cap. XIIII.

75

DE corporis autem voluptatibus considerandum est eis qui dicunt nonnullas voluptates expetibiles esse valde, & honestas, sed non corporis & in quibus temperans ipse versatur, cur igitur contrarii dolores sunt prasuis: Malo namque bonum contrarium est. An necessariae voluptates sic suni bonae, quia & id quod est non malum est bonum, an vsque ad aliquem termi num bonae sunt: Habituum enim eorum ac motuum, quorum non est melioris exuperatio, neque voluptatis est. Eorum autem quorum est, est & voluptatis exuperatio. At bo norum corporis est exuperatio & prauus in persequendo exuperationem, sed non necessarias voluptates consistit. Omnes enim gaudent quodammodo & epulis, & vino, & venere, sed non vt oportet. Contra autem in ipso dolore facit. Non enim exuperationem, sed omnino fugit do lorem. Non est exuperationi dolor contrarius, nisi ipsi persequenti exuperationem.

76

At enim cum non solum ipsum verum, sed etiam falsi causam oporteat dicere Choc enim ad faciendam fidem conducit, nam cum id rationi consentaneum fuerit visum, ob quod verum esse vidi tur quod non est verum, facit vt ipsi vero magis assentiamur) dicendum est cur corporis voluptates expetibiliores videntur. Primum igitur ex eo quia pellunt dolorem, atque ob exuperationes doloris, voluptatem exuperantem vti medelam, & omnino voluptatem corporis persequuntur, ipsae autem medelae vehementes fiunt. Quapropter & ipsas sequuntur, quia tales videntur cum contrarium adest. Et propter haec igitur duo (sicut dictum est) voluptas non studiosum esse videtur, quia aliae prauae naturae sunt operationes, aut ab ortu, quemadmodum ferae: aut ob consue tudinem, quales prauorum sunt hominum. Aliae sunt medicamenta, quia sunt indigentis, & melius habere quam fieri. Aliae accidunt dum perficiuntur, per accidens igitur sunt studiosae. Praeterea ipsas quia sunt vehementes, ii persequuntur qui aliis nequeunt gaudere. Ipsi itaque sitim quandam sibi comparant: quod dum sine nocumento fit, non est increpandum, cum vero cum detrimento, perprauum est. Neque enim habent alia quibus gaudent, nec aliud habere plerisque permolestum est ob naturam. Nam ani mal semper laborat (vt naturales etiam sermones testantur) videre ac audire dolorem inferre di centes, sed consueti iam sumus, vt aiunt. Similiter in iuuenture quidam ob incrementa, perinde disponuntur ac vinolenti. Et iuuentus ad voluptates propensior est. Biliosi autem atra bili natura sem per egent medicamento. Continue namque corpus ob complexionem mordetur: & semper in appe titione sunt vehementi. Voluptas autem contraria, & quouis etiam modo fit vehemens, pellit do lorem, & propterea intemperantes homines prauique fiunt. Voluptates autem eae quae sine dolo re sunt, exuperationem non habent. Atque hae proficiscuntur ex iis quae natura, & non per accidens afficiunt voluptate. Ea vero dico per accidens afficere voluptate, quae medentur: etenim quia fit vt homini medeatur, eo quod sanum permanet aliquid agente, ideo talia afficere voluptate videntur, at ea natura voluptate afficiunt, quae faciunt operationem talis naturae.

77

Nulla autem res eadem ex eo nos semper delectat, quia non est simplex nostra natura, sed inest & aliquid aliud, quo corruptibiles sumus. Quare si quippiam agat alterum, id est alteri naturae praeter naturam, at cum aequa tur, neque molestum, neque iucundum videtur quod agitur. Qua si alicuius natura sit simplex, semper ead em operatio iucundissima erit. lccirco deus vna semper simplicique gaudet voluptate, non enim so lum motionis est operatio sed & immobilitatis. Et voluptas in quiete potius quam in motu consistit. Mutatio vero omnium dulcissimum est secundum poetam: ob prauitatem quandam. Vt enim homo prauus, fa cile est mutabilis, sic & natura praua est ea quae indiget mutatione: non enim est simplex nec bona.

78

Sed de continentia quidematque incontinentia, & de voluptate doloreque, & quid vnum quodque ipsotum est. & quonam mon alia ipsarum sunt bona alia mala, diximus. Deinceps autem de amicitia dicemus,

PrevBack to TopNext