Table of Contents
Liber 6
Caput 1
CVm autem antea dictum sit medium expetendum esse: non exuperationem, neque defectionem, & medium perinde sese habeat atque recta ratio dictat: hoc ipsum deinceps diuidamus oportet. In emnibus enim dictis habitibus (quemadmodum & in caeteris) est quoddam signum ad quod is inspiciens qui rationem habet intendit atque remittit: estque quidam terminus mediocritatum: quas inter exuperationem defectionemque dicimus esse: ita sese ha bentes vt recta ratio statuit. Atque sermo talis est quidem verus, non tamen dilucidus. Nam & in quauis opera: atque cura circa quam versatur scientia: verum est dicere: neque nimium, neque parum esse elaborandum vel quiescendum, sed mediocriter: & vt ratio recta praescribit. At qui hoc tantum habet, nihil plus scierit: vt si quispiam dixerit ea esse corpori afferenda quae medicina & vt is qui hanc habet scientiam iubet. Quapropter & circa habitus animi non mo do vere hoc dictum esse oportet: sed etiam determinatum quaenam sit ipsa ratio recta, & quae eius sit diffinitio.
Virtutes itaque animae superioribus in locis diuisimus: & alias moris, alias mentis diximus esse: atque de moris quidem virtutibus iam transegimus. De reliquis vero dicamus oportet: prius hisce de anima declaratis. Duas igitur esse animae partes antea diximus: eam quae rationis est particeps, & eam quae eiusdem est expers. Nunc autem identidem pars ea quae rationem habet est diuidenda: atque sit suppositum duas esse parteis quae sunt participes rationis. Vna qua contemplamur ea quorum principia, vt ali ter sese habeant, minime fieri potest. Alteram qua perspicimus ea, quae aliter sese habere possunt. Eae nanque animae partes diuersae sunt genere, quae sunt aptae ad res eas cognoscendas quae genere differunt. Siquidem ipsis inest rerum cognitio similitudine quadam atque accom modatione. Atque harum altera vis sciendi. altera vis subducendi rationem vocetur. Consultare nanque rationem quam subducere eadem possunt. Nemo autem de iis rebus consultat quae ali ter se habere non possunt. Quare vis subducendi rationem, vna pars cius partis est animae quae rationis est particeps. Sumendum est igitur quisnam vtriusque sit optimus habitus. Hic enim vtriusque est virtus. Virtus autem est ad proprium opus.
Caput 2
Atque sensus, nullius est principum actus. Quod quidem ex eo patet: quia beluae sensum quidem habent, actionis autem sunt expertes.
Est autem id in appetitu persecutio atque fuga, quod est affirmatio negatioque in mente. Quare cum moris quidem virtus habitus sit electiuus, electio vero appetitus deliberatiuus: ob haec ipsa & rationem veram & appetitum rectum esse oportet si electio sit studiosa: atque eandem illam quidem dicere: hunc au tem persequi. Haec igitur mens atque veritas actiua est. Mentis autem eius (qua contemplan di, non agendi neque faciendi principium est) bonum ac malum verum est atque falsum. Hoc enim mentis est omnis opus: sed actiuae mentis veritas est consentanea appetitui recto.
Flectio igitur actus principium est: vnde est motus: sed non id gratia cuius. Appetitus autem, eaque ratio quae alicuius est gratia: electionis principium est. lccirco neque sine intellectu mentaeque, neque sine habitu moris est ipsa electio. Sine nanque mente atque more non est actio bona nec item contraria. Mens autem ipsa nihil mouet. Sed ea quae alicuius est gratia & actiua. Haec enim & affectrici menti praeest: nam omnis qui facit gratia huius facit & non est simpliciter finis sed ad aliquid & alicuius id quod efficitur: sed non id quod agitur. ipsa nanquod bona actio finis est. Et huius est appetitus. Quapropter electio vel intellectus est appetiuus: vel appetitus intellectiuus. Et tale principium est homo. nulla autem res facta est eligibilis: nemo enim eligit illum expugnasse: Neque enim de eo consultat quid factum est: sed de futuro ac contingente, factum autem non contingit non factum esse. Quapropter recte Agatho dixit. "Hoc etiam ipse deus soloque carere videtur: Infectum vt faciat quod factum est atque peractum." Opus igitur vtriusque partis intellectiuae veritas est: quare quibus habitibus maxime pars vtraque verum dicit: ii sunt ambarum virtutes.
Caput 3
DE ipsis igitur rursus dicamus oportet: altius initio sumpto. Sint itaque ea lquibus verum anima dicit affirmando, aut negando numero quinque. Haec autem sunt ars, scientia, prudentia, sapientia, intellectus. Fieri enim potest: vt falsum exi stimatione opinioneque dicat.
Scientia igitur quidnam sit hinc perspicuum est: si lexacte dicere oportet: & non similitudines sequi, omnes enim putamus id quid scimus aliter se se habere non posse: quae vero possunt aliter se habere, post contemplationem latent si sint an non sint. Ipsum ergo scibile necessario est: ergo est aeternum, quae enim necessario simpliciter sunt: aeterna sunt omnia. At aeterna ingentita & incorruptibilia sunt, Praeterea omnis scientia docet: & scibile disci posse videtur. At ex antea notis (vt in solutiuis etiam diximus) fit omnis doctrina. Nam alia per inductionem, alia per ratiocinationem efficitur, atque inductio quidem principium est ipsius vniuersalis. Ratiocinatio autem est ex vniuersalibus, sunt enim principia ex quibus ipsa ratiocinatio constat: quorum non est ratiocinatio: ergo inductio. Scientia ergo demonstratiuus est habitus: & caetera quae in resolutiuis determinauimus. Tum enim quispiam scit: cum aliquo modo credit & sunt ipsi principia nota: si enim non sint magis quam conclusio nota, per accidens habebit scientiam.
Caput 4
EOrum autem quae aliter sese habere possunt: est & aliquid quod sub effectionem, & aliquid quod sub actionem cadit. Diuersa vero sunt affectio atque actus: de his autem ipsis & externis sermonibus credimus. Quare & habitus qui cum ratione actiuus est: diuersus est ab eo habitu quam cum ratione est effectiuus: neque alterum ab altero continetur. Neque enim effectio actus est, neque actus effectio. Atqui cum extruendarum aedium facultas, ars quaedam sit ac habitus quidam faciendi cum ratione, nullaque sit ars quae non sit habitus faciendi cum ratione, nec vllus habitus talis qui non sit ars, fit vt idem sit ars atque habitus faciendi vera cum ratione. At vero circa generationem ars omnis versatur, & inuentionem contemplationemve, quonam pacto fiat eorum aliquid quae & esse & non esse possunt, & quorum principium non in eo quod efficitur, sed in ipso est faciente. Nam neque eorum quae necessario sunt vel fiunt, est ars: neque eorum quae sunt secundum naturam. Haec enim in seipsis ha bent principium ipsum. Cum autem effectio atque actus diuersa sint, artem effectionis esse non actus necesse est. Atque circa eadem quodammodo versatur ars & fortuna: quemadmodum & Agatho dicit. "Quippe ars, fortunam, fortunaque diligit artem". Ars igitur (vt diximus) habitus est quidam faciendi, vera cum ratione. Contrarium autem artis habitus est faciendi falsa cum ratione circa id quod sese aliter habere potest.
Caput 5
DE prudentia vero quaenam sit hoc perceperimus pacto: si contemplabimur quosnam ipsos prudentes dicimus esse. Videtur itaque prudentis esse, bene consulere posse circa ea quae sibi sunt bona, ac prosunt: non aliqua ex parte: vt quaenam ad sanitatem vel vires: sed quaenam ad bene viuendum omnino conducant. Argumento est id ita esse: eos etiam qui circa aliquid versantur prudentes dici: cum bene ad finem studio sum aliquem excogitauerint ea, quorum nulla est ars: quare & omnino prudens is est, qui ad consultandum est aptus. Consultat autem de iis nemo: quae aliter sese habere non possunt:i aut de iis quae ipses agere nequit. Quare si scientia quidem est cum demonstratione (quorum autem principia aliter sese habere possunt: eorum non est demonstratio, cuncta enim & aliter sese habere possunt) neque de iis quae sunt necessatio, consultatio fieri potest. Ipsa prudentia profecto neque scientia: neque ars esse potest. Scientia quidem: quia quod sub actionem cadit aliter sese habere potest. Ars autem, quod aliud actionis, aliud effectionis est genus. Restat ergo habitum ipsum esse agendi, vera cum ratione, circa ea quae sunt bona hominis atque mala. finis enim affectionis est quid aliud praeter ipsam affectionem: actionis vero non semper. Est enim ipsa bona actio finis. Quocirca Periclem & viros tales arbitramur esse prudentes: quia quae sibiipsis & quae caeteris hominibus sunt bona perspicere possunt: esse autem eos ta les putamus: qui ad rem familiarem atque ad rempublicam administrandam sunt apti. Vnde & temperantiam conseruatricem prudentiae appellamus. Conseruat autem talem existimationem. Voluptas enim & dolor non omnem existimationem corrumpit atque peruertit: non enim hanc, triangulum tres angulos aequales duobus rectis habere: sed eas quae circa id habentur, quod cadit in actionem. Nam principium quidem rerum agendarum: id est gra tia cuius sunt ipsae: ei vero qui corruptus est ob voluptatem aut dolorem: continuo non vi detur principium ipsum: nec huius gratia: ac propter hoc ipsum expetenda esse vniuersa atque agenda. Vitium enim principii corruptiuum est. Quare prudentiam habitum esse agen di circa humana bona: vera cum ratione, necesse est. At vero artis quidem est virtus: prudentiae vero non est. Et in arte quidem qui sua sponte peccat, magis est expetendus: circa vero prudentiam minus: quemadmodum & circa virtutes. Patet igitur prudentiam virtutem quandam esse: non artem. Cum autem duae sint animae partes rationem habentes, alterius erit ipsa prudentia virtus: ipsius inquam opinatiuae. CNam opinatio circa id versatur, quod aliter sese habere potest, & prudentia ipsa) Atqui neque habitus est cum ratione solum: huius autem indicium est, talis quidem habitus obliuionem esse, prudentiae vero non esse.
Caput 6
CVm autem scientia existimatio sit de vniuersalibus & iis quae necessario sunt: sintque demonstrabilium: scientiaeque omnis principia (& enim ipsa scien tia cum ratione) principii rei scibilis: nec est scientia: nec ars: nec prudentia. Scientia, quia ipsum scibile demonstrabile est: ars & prudentia, quia in iis versantur, quae sese aliter habere possunt. At neque sapientia est. Est enim sapientis, de quibusdam demonstrationem habere. Qa si ea quidem quibus verum dicimus: & nunquam falsum in iis quae possunt aut non possunt aliter sese habere: haec sunt scientia, prudentia, sapientia. In intellectu, autem trium habituum nullus esse potest: atque tres dico: prudentiam scientiam sapientiam: restat intellectum esse principiorum.
Caput 7
SApientiam autem in artibus iis tribuimus qui in ipsis sunt exactissimi: Phidiam enim sapientem sculptorem lapidum dicimus & Polycletum statuarium itidem sapientem. Atque hic sapientiam nil aliud intelligimus quam ipsius artis virtutem. At quosdam etiam esse sapientes omnino non aliqua ex parte nec aliquid aliudquam sapientes arbitramur vt in maraggite dixit Homerus. "Diuum is munere, nec fossor nec durus arator. Nec sapiens alia: vlla nimirum extitit arte."
⁋ Quare constat exactissimam scientiarum ipsam sapientiam esse. Sapientem ergo non solum ea scire quae ex principiis cognoscuntur: sed etiam circa principia dicere vera oportet. Quare sapientia intellectus est & scientia. & (vt caput habens) scientia eorum quae honorabilissima sunt.
Perabsurdum est autem si quispiam facultatem ciuilem, aut prudentiam studiosissimam esse putet, si non sit homo eorum optimum quae sunt in mundo. Quod si sa num quidem ac bonum aliud est hominibus, aliud piscibus: album autem & rectum semper est idem: & sapiens omnes idem profecto prudens vero diuersum dixerint esse. Singula nam quod quod suum perspicit bonum id prudens dixerint esse: eique seipsa gubernanda commiserint. Quapropter & nonnulla mutorum animalium prudentia dicunt esse: quaecunque sua in vita prouidendi vim habere videntur. Constiterit autem eandem non esse sapientiam & facultatem ciuilem. Nam si eam facultatem sapientiam esse dicent quae circa commoda propria versatur: multae sanae sapientiae erunt. Non enim vna circa omnium animalium bonum: sed alia atque alia circa vnumquodque versatur: nisi de omnibus quae sunt, vna sit & facul tas medendi.
quod si homo praestantissimum esse caeterorum animalium diceretur: nil refert. Etenim homine sunt alia longe diuiniora natura. Vt haec manifestissima: ex quibus ipse con sistit mundus. Patet igitur ex iis quae diximus: sapientiam scientiam esse & intellectum eorum quae honorabilissima sunt natura. Quapropter Anaxagoram, & Thalem, & similes sapientes quidem, at non prudentes inquiunt esse: cum vident ipsos propria commoda ignorare: & superflua quidem: & admiranda & difficila cognitu, diuinaque scire ipsos: sed inutilia dicunt quia non quaerunt bona humana.
Prudentia autem circa humana versatur: & in quibus habet consultatio locum. prudentis enim hoc maxime opus dicimus esse: bene inquam consulere. Consultat autem de iis nemo, quae aliter se se habere non possunt, & quorum non est aliquis finis, atque is bonum agendum is autem ad bene consulem dum est simpliciter aptus: qui communiectura quod est homini optimum eorum quae cadunt in actionem exco gitando mente capere potest. Neque prudentia est vniuersalium solum, sed singula etiam oportet cognoscere: est enim actiua, & actio circa singula ipsa versatur. Quapropter & nescientes nonnulli ma gis quam nonnulli scientes: idonei sunt ad agendum: & in caeteris ii qui sunt experti. Nam si quispiam sciat leues carnes facile concoqui ac esse salubres: quae vero sint leues ignoret: non efficiet sanitatem. Sed qui scit auium carnes leues esse, atque salubres: is efficiet magis.
Caput 8
ATqui ciuilis facultas, & prudentia idem est habitus, esse tamen ipsarum non idem est. ius autem quae in ciuitate versatur, ea quidem (quae est vt architectura) prudentia gum est ferendarum facultas, quae vero in singulis versatur, ciuilis, nomine communi vocatur. Haec autem est actiua, & deliberatiaa. decretum enim in actionem venit vt vlatimum. Idcirco rem ciuilem hos solos gerere dicunt. Hi namque soli agunt perinde atque ii qui suis manibus artis conficiunt opus.
Videtur autem ea maxime prudentia esse, qua sibi ipsi quispiam vni quaerit ac prospicit bona, atque haec ipso communi nomine prudentia nuncupatur. Illarum autem alia gubernandi rei familiaris, alia ferendarum legum facultas, alia ciuilis vocatur. Atque huius alia est deliberatiua, alia iudicialis. Cognitionis igitur quaedam species fuerit ea quae bona sunt sibi scire, sed magnam differentiam habet. Atque qui sciunt ea qui sibiipsis sunt bona in illisque versantur, prudentes esse videntur: ciuiles autem negociosi. Quapropter & Euripides dixit. "Qui nanque prudens sum, negocio sine, Licebat inter milites cui viuere. AEquamque partem habere, cunctis ex bonis?" Quaerunt enim quod sibiipsis est bonum, & hoc arbitrantur esse agendum. Ex hac igitur opinione est ortum, prudentes hos esse, & tamen proprium vniuscuiusque bonum non est fortasse sine rei familiaris gubernatione, atque ciuilis. Praeterea enim quonam modo sua cuiusque administranda sit res, non est manifestum, atque considerandum est.
Indicatur id quod dicitur il lo signo. Geometrae enim iuuenes, & mathematici, ac sapientes in talibus fiunt: prudentes autem fieri non videntur. causa autem est, quod & singularium rerum est ipsa prudentia, quae quidem per experientiam notae fiunt. luuenis autem non est expertus. Experientiam enim temporis efficit longitudo. Nam & hoc quispiam considerauerit: cur puer mathematicus quidem fieri potest, sapiens autem aut naturalis non potest? An quia mathematica quidem sunt per abstra ctionem: horum vero principia experientia innotescunt, & haec quidem adolescentes non credunt, sed di cunt: illorum autem diffinitiones non sunt obscurae.
Propterea peccatum quod fit in consulendo, aut circa vniuersale, aut circa singulare fieri solet. Ignorare nanque quispiam potest, aut omnes aquas ponderosas esse prauas, aut hanc ponderosam esse.
Prudentiam autem non esse scientiam patet, est enim ( vt dictum est) ipsius extremi. Tale enim id, quod cadit in actionem. Opponitur igitur intellectui, hic enim est terminorum, quorum ratio non est. Haec autem est vltimi cuius non est scientia, sed sensus: non propriorum quidem, sed qualis est is quo sentimus id, quod vltimum in mathematicis est triangulum esse, stabitur enim & ibi, sed hic prudentia magis est sensus, illius autem est alia species.
Caput 9
AT vero quaerere, ac consultare differunt. Consultare nanque est aliquid quaere¬ s re. Oportet autem & de bona consultatione quidnam fit accipere, vtrum l scientia quaedam sit an opinio. an coniectatio bona an aliquod aliud genus. Scientia quidem non est. Non enim de iis quaerunt quae sciuut. At ibona consultatio, quaedam est consultatio: qui vero consultat quaerit rationemque subducit. Atqui neque bona coniectatio est. Ipsa nanque sine ratione, & cito fit, ad consultationem vero longum temporis spatium adhibetur, atque aiunt celeriter quidem deliberata esse agenda, cum mora autem consulendum. Praeterea diuersa sunt solertia, & consultatio bona. Solertia vero, bona quaedam est coniectatio. At neque opinio vlla est. Sed cum is qui male deliberat peccet: qui autem bene consultat recte deliberet, constat bonam consultationem rectitudinem esse quandam. Non autem scientiae, neque opinionis. Scien tiae nanque non est rectitudo, quippe cum neque peccatum sit, opinionis vero rectitudo, veritas est. Et insuper determinatum iam est id omne, cuius est opinatio. At vero neque sine ratione est ipsa consultatio bona, deficit ergo a mente. Haec enim nondum est enunciatio. Etenim opinatio non inquisitio, sed quaedam iam enunciatio est. Qui vero consultat, siue bene, siue male consultet, quaerit aliquid rationemque subducit,
sed ipsa consultatio bona, consilii quaedam est rectitudo. Quapropter quaerendum est primum quidnam sit consilium, & circa quid ipsum versetur. Cum vero multipliciter rectitudo dicatur, constat non omnem rectitudinem, bonam consultationem esse. Incontinens enim & prauus id quod videre proponit attingent, cogitando rationemque subducendo, quare recte quidem consultabit: malum autem magnum existimabit. Bene vero consultasse, bonum quoddam esse videtur. Talis enim rectitudo consilii, qua bonum quispiam assequi potest, bona est consultatio. At potest quispiam & hoc ratiocinatione falsa attingere, atque id quidem quod facere oportet assequi, non autem per quod oportet, sed falsus medius terminus esse potest. Quare nec ipsa bona est consultatio, qua quispiam adipiscitur quidem id quod oportet non tamen per quod oportet. Praeterea fieri potest vt alius longo deliberans tempore id consequatur, alius cito, igitur nec illa bona est con sultatio, sed eadem rectitudo bona est consultatio, qua quispiam ratione conducentis assei quitur, quod oportet, & vt oportet, & cum oportet. Insuper fit vt & absolute quispiam bene consultet, & ad aliquem finem. Atque bona quidem consultatio absolute est ea, qua ad eum finem qui est absolute finis pergitur recte, quaedam autem ea, qua ad aliquem finem. Quod si bene consultare prudentium est, consultatio bona rectitudo est ea, qua ratione conferentis ad aliquem pergitur finem, cuius ipsa prudentia est existimatio veram.
Caput 10
ESt autem & ipsa sagacitas, cui contrarium est hebetudo, quibus sagaces dicimus, ac hebetes, nec id est omnino quod scientia aut opinio ( omnes enim scientes vel opinantes sagaces essent) nec vna quaedam scientia vt aut medicina de sanis, aut geometria circa magnitudines. Neque enim de iis est quae sunt semper, & non mouentur, neque de iis quae a quouis fiunt, am) sed de quibus dubitauerit quispiam, aut consultauerit. Quapropter est quidem de iis circa quae versatur prudentia. Non est autem idem sagacitas, & prudentiam. Prudentia nanque praeceptiua est, finis enim ipsius est, quidnam sit agendum, aut non agendum praecipere, sagacitas autem iudicatiua est solum. ldem est enim sagacitas & bona sagacitas, quippe cum sagaces sint & boni sagaces. Neque autem habere, neque accipere prudentiam, est ipsa sagacitas, sed in opinationis vsu ad ea bene iudicanda de quibus est prudentia, alio dicente consistit. Fitque hic perinde atque cum discipulus ea discit, ac compraehendit quae a scientia tradente praecipiuntur.
Caput 11
EA vero quae vocatur sententia, qua bene sentientes homines dicimus sententiamque habere: iudicium est rectum aequi & boni viri. Cuius hoc iudicium est. Bonum enim & aequum virum ad ignoscendum procliuem. dicimus esse. Et veniam in aliquibus dare bonum & aequum esse at venia sententia est iudicatiua recta aequi & boni viri: recta autem est ea quae est ipsius veracis.
Omnes autem habitus non sine ratione ad idem tendunt. Nam sententiam, sagacitatem, prudentiam, & mentem ad eosdem afferentes prudentes illos atque sagaces, & sententiam habere, mentemque dicimus. Omnes enim hae potentiae extremorum sunt, ac singularium. Atque idem ea ratione qua est idoneus ad ea iudicanda de quibus est prudens sagax est, beneque sentiens: aut ad dandam veniam aptus. Bona enim & aequa omnibus sunt communia bonis, ea ratione qua ad alium tendunt. Sunt autem singularia & extrema ea, omnia quae agi possunt & prudentem oportet, ipsa cognoscere, & sagacitas, & sententia circa haec ipsa versatur, haec autem sunt extrema. Et intellectus extremorum est ad partem vtramque. Etenim primorum terminorum, ac extremorum, intellectus. est & non ratio: is quidem qui ad demonstrationes attinet immobilium terminorum, atque primorum: is autem qui in agendis rebus versatur, extremi & contingentis, atque alterius propositionis. Haec enim principia sunt eius, gratia cuius, ex singulis enim emergit ipsum vniuersale: horum igitur sensum habere oportet. Hic autem est intellectus.
Quapropter & naturalia haec esse videntur. Atque sapiens quidem natura est nemo: sententiam autem habet & sagacitatem & intellectum natura. Signum autem est nos haec aetates sequi putare, atque hanc aetatem intellectum dare sententiamque habere, vt pote quae a natura proficiscuntur. Quocirca principium & finis est intellectus. Ex his enim & de his ipsae demonstrationesque efficiuntur. Quare non minus eorum qui sunt experti & seniorum vel prudentium indemonstrabilibus sententiis, opinionibusve, quam ipsis demonstrationibus mentem adhibere oportet. Quia namque iam experientia visum habent, principia ipsa cernunt.
Caput 12
DVbitauerit autem quispiam ad quidnam habitus hi sunt vtiles? Nam sapientia quidem nihil eorum contemplatur, ex quibus fuerit homo foelinullius enim est generationis. Prudentia autem hoc quidem habet. Sed culiusnam gratia opus est ipsa? Si prudentia quidem est ea quae circa iusta & honesta bonaque homini versatur, haec autem sunt ea quae viri boni est agere. atque ipsa sciendo non magis ad agendum nos sumus idonei: siquidem virtutes sunt habitus, quemadmodum nec ea sana, quae non efficiunt bonam corporis habitudinem. sed ab ipsa proueniunt. Non enim magis apti sumus ad haec agenda, medendi artem, aut exercendorum corporum facultatem habendo. Quod si non horum gratia sit prudens ponendus, sed vt studiosi homines fiant, iis non fuerit vtilis sane. qui iam sunt studiosi: at nec etiam iis qui studiosi non sunt. Nihil enim referat siue ipsi habeant, siue aliis habentibus pareant. Atque hoc satis est nobis, quemadmodum & in sanitate. Nam & si valere volumus, medicinam tamen non discimus. Insuper absurdum sane videbitur si prudentia quae quidem est inferior sapientia, sit magis domina quam ipsa magisque principes. Nam ea quae agit, dominatur in singulis atque iubet.
Primum itaque dicimus, has expetendas necessario per seipsas esse: quippe cum sint partium vtrarumque virtutes etiam si neutra ipsarum quicquam efficiat.
Deinde & faciunt quidem: at non vt medicina sanitatem, sed vt sanitas: sic sapientia foelicitatem. Nam cum sit pars totius virtutis foelicem efficit: ex eo quia habetur ac operatur.
Praeterea opus ipsum & per prudentiam & per virtutem moris efficitur. Etenim virtus quidem propositum ipsum efficit rectum: prudentia autem ea, quae in illud perducunt. Quare autem partis animae, quae quidem est principium vegetandi nulla est talis virtus: quippe cum in ipsa non sit agere, aut non agere situm.
De eo vero quod dictum est non esse magis aptos ob prudentiam homines ad honesta iustaque agenda, paulo altius incipiendum est, hoc principio sumpto. Nam vt & iusta agentes quosdam nondum iustos esse dicimus, vt eos qui faciunt ea quae legibus sunt instituta inuiti, vel ob ignorationem, vel ob aliquid aliud & non ipsa: etsi agunt ea quae oportet, & quod virum oportet agere studiosum: sic (vt videtur) agere singula vnumquemque oportet modo quodam affectum, vt homo bonus, ob electionem inquam, & ipsorum gratia quae aguntur. Electionem igitur rectam efficit virtus. Sed ea quae illius gratia sunt agenda non sunt ipsius virtutis: sed ad aliam potentiam spectant. Dicendum autem de ipsis dilucidius est. Est igitur quaedam potentia, quam habilitatem vocant. Haec talis est vt ea possit agere atque attingere quae ad suppositam intentionem conducunt. Si igitur propositum sit honestum, laudabilis est: sin improbum, versutia est. Quapropter & ipsos prudentes habiles & versutos dicimus esse. Ipsa vero prudentia non est quidem haec dicta potentia: non tamen est sine ipsaHabitus autem ipse huic oculo imprimitur animae. Neque absque virtute sicut dicimus atque constat. Ratiocinationes enim agendarum rerum principium habent, cum talis ipse finis, & ipsum optimum, quicquid tandem sit illud: sit enim (verbi gratia) quicquid contigerit. Hoc autem non nisi bono viro videtur. Prauitas enim peruertit, facitque vt circa principia rerum agendarum homo fallatur. Quare patet prudentem neminem esse posse, nisi sit bonus.
Caput 13
COnsiderandum autem iterum est & de virtute. Etenim vt prudentia sese habet ad habilitatem, quae non est idem, sed simile: sic & proprie virtus sese habet ad naturalem virtutem. Omnibus enim singuli mores inesse quodammodo natura videntur. Etenim & iusti natura, fortesque atque ad temperantiam nati videmur. caeteraque continuo habemus ex ipso ortu. Sed esse tamen quaerimus aliquid aliud, quod est propric bonum, & talia nobis alio modo inesse. Pueris enim ac belluis naturales habitus insunt. At absque mente nocere videntur. Atque vt robusto fit in corpore sine oculis se mouent (errat enim vehementer ex eo, quia non habet visum) sic & hic accidit. Si vero mentem acceperint, in agendo differt, atque habitus ille similis tunc erit proprie virtus. Quare vt in opinatiuo duae sunt species, habilitas atque prudentia: sic & in morali sunt duae: vna naturalis virtus, altera proprie virtus. Atque harum ea quae est proprie virtus non fit sine prudentia. Quapropter, inquiunt, virtutes omnes prudentias esse, & Socrates partim recte quaerebat, partim peccabat. Peccabat, quia virtutes omnes prudentias esse putabat. Benedicebat, quod non esse sine prudentia ipsas aiebat. Hoc autem huius indicium est, etenim nunc omnes cum virtutem diffiniunt, dicentes ipsam habitum esse, & afferentes ea circa quae versatur, addunt secundum rectam rationem. at recta est ea quae est secundum prudentiam. Videntur igitur omnes vaticinari quodam modo talem habitum esse virtutem qui est secundum prudentiam. oportet autem parumper migrare: est enim is habitus virtus, qui non solum est secundum rationem rectam, sed cum recta etiam ratione: recta autem de talibus ratio ipsa est sane prudentia. Socrates igitur virtutes ipsas rationes esse arbitrabatur. Omnes enim scientias esse dicebat. At nos cum ratione esse censemus.
Patet igitur ex dictis fieri non posse, vt sine prudentia fit homo proprie bonus, & absque morum virtute prudens. Atenim & ea ratio qua quispiam disseruerit separari virtutes: hinc solui potest: non enim idem ad omnes suscipiendas aptissimus est ingenio: quare aliam iam accepit, aliam nondum accepit. Hoc enim in naturalibus quidem virtutibus fieri potest: at in iis quibus absolute dicitur homo bonus, fieri nequit. Etenim cum prudentia quae est vna, simul inerunt vniuersae. Constat autem & prudentia opus esse etiam si non esset actiua, quia partis est virtus, & sine prudentia, sineque virtute, electionem rectam non fore. Altera namque finem, altera ea quae sunt ad finem agere facit.
At vero neque sapientiae praeest, neque praestabilioris est partis, sicut neque ars medendi praesidet sanitati. Non enim vtitur ipsa sed videt vt fiat. Illius igitur gratia (non illi) iubet. Praeterea simile est ac si quispiam facultatem ciuilem principem esse deorum asserat, propterea quod praecipit de omnibus quae aguntur in ciuitate.