Table of Contents
Scientia libri de anima
Praefatio
Tractatus 1 : De animae essentia
Tractatus 2 : De animae differentiarum distinctione
Tractatus 3 : De differentia vegetabili
Tractatus 4 : De virtute regitiva
Tractatus 5 : De virtute vitali
Tractatus 6 : De anima sensibili secundum processum circa virtutes apprehensiva
Tractatus 7 : De virtutibus sensibilibus apprehensivis interioribus
Tractatus 8 : De virtutibus animae sensibilis motivis
Tractatus 9 : De substantia animae intellectivae et unione et separatione eius
Tractatus 10 : De virtutibus animae apprehensivis
Tractatus 11 : De virtutibus motivis animae
INCIPIT [TRACTATUS] TERTIUS: DE ANIMA VEGETABILI
Determinato processu variationis circa liberam anime et differentiarum distinctionem via generali incedente sicut sermones speciales circa singulas ipsius differentias sunt assignandi. Et quoniam vegetabilis alias precedit de ipsa prior sermo ordinetur in presenti [fol. 12v, col.1] tertio tractatu qui quinque continet capitula (14). In primo igitur de ea prout est vite principium. In secundo de distinctione differentiarum eius. In tertio de virtute nutritiva. In quarto de augmentativa. In quinto de generativa.
CAPITULUM PRIMUM: DE ANIMA VEGETABILI PROUT EST PRINCIPIUM VITE
Ratio naturalis anime vegetative propter operationes vitam concomitantes est necessaria; ipsa enim est principium primum vite, et ab ipsa nutrimenti emanat potestas, per quam viventia in se ipsis per dissolutorum restaurationem conservantur, ac augmentandi, per quam ad perfectam perveniunt quantitatem, et generandi, per quam secundum speciei constitutionem in suius similibus restituuntur.
Hec autem differentie participatio omnibus universalis est communitus, per quam omnia vitam participant et operationes communes vitam consequentes. Set hec in quibusdam solam perfectionem tribuit, sicut in plantis; in quibusdam sensibili superaddita perfectionem inducit, ut in brutis; in homine autem rationalem. Vite autem causa per suam unionem.
Est autem operaionum principium per virtutes ab ipsa emanantes et hoc omni anime differentie congruit. Cum autem omnes anime differentie ordinem optineant naturalem, hec omnes alias precedit.
Nam hec aliquibus viventibus inest, aliis non concurrentibus, sicut plantis. Set ad aliarum existentiam in corporibus corruptibilibus hec necessario preexigitur quippe cum omnia sensum ac intellectum participantia vitam participent ac nutrimento ad sui conservationem et augmento ad sui perfectionecm indigeant et opere generativo ad propagationis speciei integritatem. Hec autem ex vegetabili procedunt.
Est autem ipsa corporis viventis forma, cum ei det vivendi actum. set vivere viventibus est esse quod a forma productiva procedit; est enim ipsa corporis in potentia ad hunc actum existentis perfectio, perfectionis autem ratio forme competit, cause autem locum optinet efficientis, cum ad corporis productionem, nutritiomen et eius augmentationem operetur et in augmento secundum omnes positionis differentias motum dirigat. Set causa finalis dicitur eo quod corpus et omnia eius organa ad ipsam et ad virtutes et ad operationes eius finaliter ordinantur; corpus enim et omnia eius menbra eius sunt instrumenta. Harum autem causarum rationes omnibus anime differentiis congruunt; etenim sensitiva et intellectiva corpus perficientes in actu essentiali forme habent rationem, movendi autem et operandi virtutem ei tribuentes efficientis optinent locum et cum omnes eius partes ad ipsarum operationum (15) ordinentur finis habent intentionem.
CAPITULUM SECUNDUM: DE DISTINCTIONE VIRTUTUM ANIME VEGETABILIS
Differentie autem huius tres sunt virtutes principales: Prima est nutritiva. Secunda augmentativa. Tertia generativa. Nutritiva igitur est est illa que per nutrimenrum receptum dissoluta a corpore restaurat ipsum in sue integritatis conservatione conservat.
Vivens enim habet oartes in debili coagulatione constitutas; hec debilitas materialibus sanguineis et maxime in homine est manifesta propter spermatis utriusque et sanguinis mesntrui naturam que est fluida liquida, et tamen cum ad coagulationem plenam pervenit, ut in fixa ac debita constitutione fundetur non attingit terminum duritiei, sicut lapis et alia mineralia compac- [fol. 12v, col.2] ta; propter hanc ergo dispositionem dissolutioni ac passibilitati subiacet continue. Set cum calor naturalis qui est vite radix in substantiali humiditatr radicetur cum sit forma resolvendo agens ipsam continue depascit qua consumpta ipse expirat et vita cessat. Set et calor exterior aeris continentis corporis humiditates comsunit et ad hanc consumptionem et caloris naturalis exstinctionem multe cause accidentales concurrunt intrinsece et extrinsece onter quas est anime et virtutum eius excellentia et contrarietas in operibus et motibus que corporis fragilitas sustinere non valens in dissolutionem continuam indicit et languorem.
Necesse est igitur ad hoc ut vita conservatur dissoluta restaurari, ut corpus secundum naturalis cursus possibilitatem in sua integritate valeat conservari et ut materia humiditati quam naturalis calor dissipat, ei proportionalis presentatur, ut ipsam convertens a sue radicalis dissipatione desistat. Hec autem est materia nutrimentalis que a calore naturali conversa eius actionem recipit et radicalem a consumptione preservat; et menbris assimilata dissoluta ad integritatem restaurat. Hoc autem provenit ex nutritione virtutis opere que calorem naturalem et spiritum ac menbra conservat nutrimentum convertens menbris assimilans et eius applicatione desperdita restituens. cum autem vivens huic resolutioni in totius vite sue spatio subiaceat. hec virtus a prima vite eius origine usque ad vite terminum a sua operatione non desistit.
Augmentativa aitem est illa que corpus corporisque partes secundum omnes distendens dyametros ad perfectionem magnitudinis totum perducit. Vivens enim in sua origine quantitatem optinet parvam, quippe cum planta ex semine parvo et animal ex spermatis utriusque concursu generetur que quantitatem sufficientem non afferunt et que absque semine et abdque similium operatione ortum contrahunt idem patiuntur (?). Sed corpus eiusque partes ad officia virtutum anime deputantur que complere absque magnitudinis sue perfectione nequeunt. Nam virtutes motoris ac mobilis et agentis ac instrumenti proportionem ut ad debita opera ordinentur, necesse est corpus partesque corporis ad perfectam magnitudinem pervenire, et hoc fit per viam augmenti cuius opus ex virtute augmentativa emanat que per adventum quantitatis nutrimenti menbrorum quantitati additamentum inducit, ac menbra secundum omnes dimensiones distendit. Hec autem virtus a principio vite simul cum nutritiva incipiens non extenditur usque ad finem vite a naturali ordine constitutum. Set cum corpus ad perfectionem magnitidinis perducit et menbra etiam solliditatem inextensibilem patiuntur et calor naturalis extendens statum attingit ac declinat, eius operatio terminatur.
Generativa vero est illa que as viventium productionem operatur ac multiplicationem speciei inducens quod individuis de continentia speciei deperditum est, per generationem similis restaurat specie statum ad integritatem reducens.
Cum enim viventia constitute subiaceant corruptioni, in se ipsis secundum virtutem nature conservationem non optinent et ideo per generationem multiplicata in suis similibus conservantur. Sicut igitur nutritiva per nutritionem deperditum individuo restaurat, similiter generativa speciei deperditionem per lapsum individuorum inductam ad integritatem perducit.
Virtutes vero hee ordinem habent naturalem, nam nutritiva et augmentativa in eodem generativam precedunt secundum complementum. Namque vivens per virtutem factoris primi procedens ad cuius actionem oporteret naturalis [fol. 13r, col.1]operatio terminari (?) ab ipsa ducens originem prius esse ad vitam participat er conservationem per nutrimentum et ad magnitudinis perfectionem perducitur quam ad similis generationem ordinetur et ens prius per nutrimentum conservatur quam perfectam magnitudinem attingat. Opus naturale augmentative precedit opus. Cum autem ad invicem naturali ordine consequantur prior posteriori operationem et speciem subministrat. Nam quod ex prioris actione relinquitur ad alteriud cedit opus. Cum igitur nutrimentum per opus nutritive menbrorum deperditionem restaurat, quod ex eius quantitate residuum augmentative committitur, menbris exibet augmentum. Quod autem ex nutrimento ultimo ex nutritive officio relinquitur, operi generative commendatur. Hee autem tres virtutes principales et omnes eiusdem annexe in anime substantia radicantur et omnes operationes vite actum primum consequuntur.
CAPITULUM TERTIUM: DE VIRTUTE NUTRITIVA
Virtus autem nutritiva est corpus conservans deperditum per nutrimenti appositionem restaurans ipsum ad menbrorum similitudinem convertens in eorum substantiam transformat. Ei autem quatuor deserviunt virtutes ab anima vegetabili per ipsum tanquam ab origine emanantes: attractiva, retentiva, digestiva, expulsiva.
Attractiva est illa que nutrimentum per similitudinem attrahit ad menbri substantiam convertendum. Nam cum a menbris oer resolutionem deperditio generetur, unumquodque inanitum per huius virtutis opus nutrimenti sibi proportionalis ad se attrahit porportionem.
Digestiva vero est illa que nutrimentum attractum transformat ei in corporis similitudinem convertit.
Nutrimentum namque cum ex rebus a viventis corpore natura distantibus affirmatur, non habet actualem similitudinem cum eius substantia et idea transmutatione indiget et suarum dispositionum spoliatione ut ad perfectam similitudinem transformatum menbris ut restauret, uniatur.
Retentiva vero est illa que nutrimentum ad menbrum attractum quod menbrum sibi allicit continet ut super ipsum conversive virtutis operatio cum fixione excerceatur. Menbra enim singula viventis nutrimentum receptum ac (sic) virtute continent, ne ab eis recedens lubricetur et ipsa pereant restauratiobe destituta.
Expulsiva autem est illa que nutrimenti superfluitates ne men- bris nocumentum inferant per vias determinatas educit. cum enim nutrimentum non omnimodam habeat puritatem, nec corpori in ultima assimilatione proportionetur, ex ipsa aliqua superfluitas remanet que ne ipsum gravet per huius virtutis opus expellitur. Attractive vero actio ex duplici officio completur; ex appetitu et attractione, et ideo ad eius opus due virtutes concurrunt, scilicet appetitiva et attractiva que in eadem radice fundantur. Vivens enim ex deperditione dissolutorum inanitionem patiens nutrimento simili appetit restaurari et ideo per appetitive opus ipsum desideratum appetit et appetitum per opus attrahit attractive. Processu aytem harum virtutum ordinem habet naturalem; appetitiva enim precedit attractivam eo quod desiderium corporis indigentis ipsum ad rem desideratam consequi compellit, quam per attractionem sibi acquisitam unit.
Attractiva contentivam precedit, quippe cum nichil nisi attractum valeat contineri. Set hec digestivam naturaliter antecedit, cum ipsam ex operis eius officio fixionem optinet eius opus consequitur quamvis hac operatione eodem tempore illam operari contingit. [fol. 13r, col.2]. Quoniam vero omni virtuti substantie a corporali nexu dependenti organum respondet corporeum, a quo sua operatio emant et per quod excercetur, nutritive virtuti organum corporeum adaptatur. Sua autem origo prima sibi et alii communis a corde emant, set eius ortus proximus ab epate procedit, cui alia menbra deserviunt preparatoria et dilatoria servitute.
Ipsa autem cum omnibus suis differentiis in onmi menvro operatur ipsum conservans ac regens et per nutrimenti assimilationem ei deperdita restaurans. Appetitus igitur et attractiva incipit ab ore stomachi, in quo sensibilis adiuvat naturalem, et secundum eandem habitudinem in omnibus procedit menbris. Similiter autem et contentiva et expulsiva. Set digestiva triplex distinguitur: prima convertit terre nascens (sic) in chilum et fundatur in stomacho, quamvis ab ore ninitium sumat. Secunda autem chikum in humiditatem menbris proximiorem convertens in omnibus menbris consumatur. In unoquoque atem menbro virtus propria existit eidem propor- tionalis, eidem a natura accommodata secundum quod sua natura ac complemento meretur. quod nutrimentum disponit et in eius similitudinem transmutat.
Virtutes autem particulares immutative sunt inverse operationes inversas excercentes ad unam tamen reducte originem radicalem. In huius autem virtutis noticia de nutrimento dicere oportet.
Cum igitur omne quod in animali recipitur corpore, impressionem in eo agendo efficit et ab eo impressionem patiendo suscipit, non omnia secundum eandem virtutem ad ipsum rerefuntur. Omne igitur corpus ingrediens inter quod et corpus permutatio procedit, trifariam distinguitur. Quoddam enim a corpore permutationem recipit et non permutat ipsum, aliud permutationem ab ipso recipiens mutuo ab ipso permutatur. Aliud agendo corporis mutationem inducit et ab eo permitationem non recipit. set aliud quod mutationem recipit, nullam inducit corporis, duplicis existit genris; quoddam enim est quod post transmutationem in similitudinem corporis transformatur et hoc nutrimentum simpliciter vocatur, ipsum enum cum corporis transmutatione que sit reputanda non permutet, ab ipso transmutatum ad eius similitudinem convertitur. Alius est quod cum ab ipso transmutetur absque transmutatione mutua in eius similitudinem non transducitur et hoc temperata dicitur medicina que cum menbris proportionelem similitudinem no optinet quanvis eorum impressionem recipiat.
Illus auten quod sub secundo cadit genere quod corpus immutat er ab ipsi mutuo permuattur duplicis existit modi: quoddam enim est inter quod et corpus mutua procedit permutatio, set in fine eius actione subcumbente et virtutis corporis actione dominante et mutatione destructa a virtute corporis vincente permutatur. Aliud est quod in fine transmutationis mutue virtute corporis subcumbente ipsum secundum suum dominium permutat. Quod autem primo horum duorum modorum procedit, bifariam distinguitur:quoddam enim est quod infine ad corporis similitudinem deducitur et hoc est medicinale nutrimentum quod per naturam medicine corpus permutat per naturam nutrimenti medicine dispositione exute permutatur et ad similitudinem corporis transducitur, aliud est quod ad eius similitudinem non transfertur et hoc est simpliciter medicina que cum corpus alterius et ab ipso mutuam recipiat alterationem [fol.13v, col.1] cum eius natura proportionalis ad conversionem ultimam non existat, ad eius similitudinem non transformatur, set illud quod cum corpore mutuam transmutationem excercens virtute corporis iuxta (?) ipsum in fine transmutatur.
Medicina dicitur venenosa que ratione medicinalis virtutis mutuam transmutationem suscipiens per veneni virtutem corpus in fine transmutans ipsum dissipat ac corrumpit.
Hoc autem quod mutuo contentum corpus mutat nullam permutationem recipiens, est purum venenum quod nature corporis omnino adversatur et quod quamvis a calore corporis medicam impressionem ac quandam excitationem quandoque recipiat non tamen permutationem recipit reputandam, nec a sua specie et natura resolvitur, set non cessat virtutis eius naturalis operatio, quousque corpus dissipet ac corrumpat.
Unumquoque aytem permuattionem excercet agendo aur patiendo per operationem a sua naturali virtute emanantem. Virtus autem in principiis rei ac dispositionibus eius fundatur.
In rebus autem naturaliter (15 bis) que ad usum corporis offeruntur, tria ad ipsarum constitutionem concurrunt: materia, qualitas complexionalis ac species, ac ez parte eorum trium ipsorum egreditur actio aut passio. omne igitur susceptum in corpore tribus motivis operatur: primo, sua qualitate complexionali; secundo, sua materia; tertio, sua tota specifice forme natura.
Operatio vero a qualitate procedens ex quatuor qualitatum virtutibus elicitur vel ex ipsarum combinationibus que corpus calefaciendo aut infrigidando permuttat; que autem ex parte materie debetur, rei passive competit, qua a virtute corporis transmutationem recipiens a suis transpositionibus ac natura exuitur et ad menbrorum similitufinem transformatur. Operatio vero ex natura speciei emanans debetur rei que per qua est id quod est operatur, que tota species dicitur, in qua tota essentia rei constitutionis consistit; hec autem species est res que non materia nec complexio nec aliqua qualitatum complexionem constituentium set est res per constitutionem rei ex principiis elementaribus resultanssecundum acquisitionem transpositionum materie et est res que non cadit in sensum secundo se, set secundim suam operationem.
Set huic rei duplex debetur virtus: una est cuis perfectio estactio; altera cuius perfectio est passio. Set virtus activa est duplex: una est que as corporis operatur corruptionem per sui contrarietatem ad ipsum, et hec debetur veneno a tota specie operanti. Nam quedam venena operantur a tota specie, sicut napellus,quedam a complexione calida sicut tytus, quedam autem frigida, sicut aranea. Alia est virtus activa imprimens operationem corpori convenientem et hec debetur medicine salvative, ut pionie epilepsiam curanti. Virtus autem speciei cuius perfectio est passio, convenit tyto et multis aliis.
Set operantium ad speciem quedam habent complementum virtutis extra (?) a mundo (?), sicut adamas virtutem activam hsbet in attractione ferri et ferrum virtutem passivam consequentem speciem.
In cibo igitur concurrunt omnes modi operationum. Nam a materia dicitur operari eo quod est substantia passiva que a natura corporis permutantur ac sua specie et suis qualitatibus complexionalibus spoliatur et induit formam [fol. 13v, col.2] corporis secundum perfectam assimilationem, ad quam secundum potentiam ordinatur.
Operatur auten a qualitate dupliciter. Primo per qualitatum contrariarum (sic) calori in principio repugnando, quibus contrariis adiectis similibus qualitatibus in ipsi potentia preexistentibus ad similitudinem corporis proportionaliter ordinatis post transmutationem ad actum reductis. Secundo operatur, cum per ipsarum actualem similitudinem ad naturam substantie corporis transformatur; sua autem specie operatur eo quod habet in potentia speciem secunde corporis et menbrorum que restaurat; hec autem non est illa que ei extra esse terminat secundum quod est res in naturali ordine constituta, set secundum quod est nutrimentum ac ipsa est in eo potentia, set illa que dat esse, est actu et cum a natura corporis transmutatur, actuali exuitur et complexio ei respondens migrat in actum et in fine assimilationis fir corpus speciei actu conformis.
Omne autem quod ad corpus vivens habet aspectum secundum permutationem, secundum potentiam denominatur. Nam nature potentiali dicitur operari. Set potentia est triplex: prima est distans ab actu et est in re que multis eget transmutationibus ad hoc ut ducatur ad actum, et hec est in cibo qui per varias conversiones dispositionibus contrariis spoliatus in fine assimilationis ad actualem speciem deducityr. Nutritiva alia est actui proxima, transmutatione non egens, set sola obiecti obviatione et ad opus excitatione et hoc veneno mortifero attribuitur sola obviatione ac virtutis excitatione naturam corporis corrumprntis. Alis est media que actui proximior quam prima, remotior quam secunda existit et hoc medicine competir que a natura corporis aliquantulum permutata ad actum operationis reducitur. Set prima duibud modis diversatur: primo secundum maiorem distantiam ab actu que omnino est passiva et hoc cibo competit; alia secundum minorem que activa est et hec medicine competit absolute temperate; terria vero similiter dupliciter diversatur: primo secundum maiorem accessum ad actum que omnino est activa sicut est in medicina venenosa; secundo per minorem que actu a corporis natura recipit, sicut est in medicina venenosa. Ea autem que secundum potentiam participant secundum maiorem virtutis fortitudinem ac minorem differentiam magis vel minus actui appropinquant. Cibus igitur in potentia remota existens per naturam corporis ad actum reducitur et perfectam assimilationem acquirens actualem effectum participat nutriendi. Quoniam autem hec virtus et eius annexe organis corporeis operantur eis in organis naturale medium adaptatur, quo suas operationes excdercent; hoc autem est calor naturalis, ipse enim est nature instrumentum quo virtutes naturales operanur ad suas actiones peragentibus, quarum opera secundum eius vigorem ac debilitatem perfectiora vel imperfectiora redduntur.
Verum complexio est dispositio qua corpus ad harum virtutum opera ordinatur et in unoquoque menbro est complexio propria suis virtutibus deserviens, per quam virtutes eius suas actiones complent.
Cum autem omnis actio corporum elementarium quatuor debeatur qualitatibus, ex quibus complexio integratur que ad menbrorum constitutionem concurrunt, hee virtutes illis in suis actionibus utuntur. Single igitur earum combinationes singulis earum adaptantur [fol. 14r, col.1]. Humidum igitur, calidum et siccum deserviunt, set cum calido attractio debeatur, sicco vero fixio, calidum in eius actione dominatur, siccum autem reprimitur.
Retentive sicci famulatur dominium; eius enim est fixionem ac continentie exibere; calidum autem in eius actione remittitur.
Digestive vero calidum et humidum adaptatur; nam calido conversio debetur et ex recto humkido concurrente secundum proportionem.
Expulsiva vero per humidum viget dominium, eius est menbrum relaxare et contenta lubricatio ad expulsionem reddere prona; calidum autem in eius remittitur actione. Frigidum autem operibus naturalibus non est ydoneum, eo quod cum calori naturali sit contrarium ipsa defecta menbra mortificat et ad suos effectus reddit inepta; in quibusdam tamen operibus via accidentali adiuvat ipsam.
Nutrimentum autem omne ex rebus exterioribhus assumptum a natura viventis corporis suscipiens distat, quippe cum nichil in universo cum altero ultimatam similitudinem in substantia specie in complexione nec in aliis dispositionibus participet; omne igitur nutrimentum fit potentia simile, est actu dissimile. Ea autem inter que incidit actio et passio naturam contrarietatis participant, nam natura transmutans a dissimilitudine incipiens ad similitudinem completam rem transmutatam perducit. Nutrimentum igitur actu dissimile existens, potentia autem simile per transmutationem dissimilitudine contrarietatis exuta ad actualem nature similitudinem transmutat.
Ipsum igitur etiam in principio dissimile, potentia tamen simile, in fine autem actu simile. Set cum ipsum ad corporis similitudinem transmutari natum sit, ab eius nature (sic) impressionem et transmutationem recipiens substantia potentiam passivam habens dicitur, licet quasdam dispositiones in principio participet contrarias actioni corporis quodamodo repugnantes, quam abici necesse est, ut ad perfectam similitudinem perducatur.
Hec autem nutrimenti ciscunstantia non est in omnibus eius speciebus uniformis secundum collationem ad viventia, set multiformiter gradus recipit diversitates.
Nam natura rerum, ex quibus nutrimentum accipitur a natura humana magis distat, quippe cum hec in ultimo contemperamenti puncto consistat et secundum gradus ordinid in aliis omnibus animalibus et plantis multas optinet differentias, set et nutrimentum idem ac diversum non omnia pernutrit virtute sed viventia in hoc multam diversitatem participant in appetitu, conservatione et assimilatione et hoc provenit ex proportione et improportione maiori vel minori nutrimenti et corporis suscipientis, in dispositione complexionis et conditionum accidentalium et virtutis constituentis speciem consistente.
Nutritiva igitur virtus nutrimentum transmutat et ipsum contrariis dispositionibus exuit et per multas transmutationes producit similitudinem, transponens menbris similem ac totam speciem in eo potentia existentem ad actum perducens perfectum.
In hac vero operatione tria concurrunt. videlicet, nutritiva,nutribile et nutriens, set res nutritiva est duplex: prima est que movet et hec est anima per virtutem operans nutritivam; secunda est res movens sicut instrumentum et hec est calor naturalis. Set nutribile est corpus vivens; quod autem nutrit, est nutrimentum.
In hoc igitur motu anima est res movens, non mota; calor mota ab anima movens nutrimentum; sed hoc est motum, non autem movens.
Est autem similitudo in rectore, temone, et navi. Set inter virtute, [fol. 14r, col.2] anime et calorem est virtus menbri speciem consequens et hoc ipsum attrahit et ultimam speciei exibet similitudinem cui complexio instrumentaliter famulatur. Nutrimenti autem transmutatio in tribus motibus completus. In motu locali secundum quem ad menbra attrahitur et per competentem regionem ad menbra tranfertur. In motu alterationis secundum quem dispositionibus corporis dissimilibus spoliatur ac similibus informatur. Et in mutatione generationis secundum quam nova substantie speciei corporis in ipso in ultima assimilatione suscipitur.
Perfectio autem actionis virtutis nutritive in tribus operibus consistit. Prima est nutrimenti comprehensio ac permutatio ad corporis similitudinem, per quam corpus nutrit et auget et hec deficit in atrophia et in omni reiectione cybi ante perfectam transmutationem. Secunda est adhrentia nutrimenti cum menbris, secundum quam nutrimentum conversum cum eorum substantia consolidatione perfecta adheret quod deficit in ydiope carnosa, in qua nutrimentum sub carne absque consolidatione vagatur. Tertium est assimilatio, in qua nutrimentum menbris in substantia et in omnibus transpositionibus assimilitur, quod deficit in morphea, in qua nutrimentum conversum et adherens colore menbrorum privatur variis ipsam macilis depingens. Huius autem virtutis opera ex quattour differentiarum operibus dependet.
Appetitiva igitur nutrimrntum desiderat, eius autem desiderum ex menbrorum mutatione procedit, ipsa vero per resolutionem manca appetit restaurari.
Attractiva vero nutrimentum desideratum attrahit, ut ad nature corporis similitudinem convertatur.
Attractio bero in tribus rebus perficitur; fit enim a calore sicut cum oleum ab ignis calore in lampade attahitur.
Fit a a vacui sicut in fistula vacua aquam trahente; fit a virtute totam speciem consequente, sicut ferrum a virtute attrahitur adamantis. Vacuitas igitur menbri est tantum ad attractionem compellens; calor autem attractionem operans; tota autem eius species ipsum sua vitrute attrahit, set anime virtus hec tria perficit et hec ipsi naturali ordine famulantur.
Retentiva vero nutrimentum attractum retinet partem menbrorum corrigans ac meatus claudem, nec ante digestionem elabitur.
Digestiva vero nutrimentum excoquit et menbris adaptat ex ipso in primo tres producens materias: chilosam. chimosam que est sanguinea, et tertiam humiditatem.
Hec autem quatuor continet species: prima est illa que est humiditas materialis communis in parvarum venarum capitibus contenta menbra imbibens et est in potentia ad eorum nutrimentum proximeum. Secunda dura (16) res est illa que menbra humectat desiccata et irrorat et est propinquior ad ultimum nutrimentum;tertia dura est illa que in substantiam menbrorum in magna parte conversa acquirendam coagulationem recipiens primitus est nutrimentum nata deperdita reataurare. Tria dura glutinum menbrorum partes ligat menbra simplicia convertens et hec ex primis spermatis contrahit ortum.
CAPITULUM QUARTUM: DE VIRTUTE AUGMENTATIVA
Augmentativa vero est virtus viventi accomodata, ut ipsum eiusque partes ad perfectam magnitudinem perducat, ipsam igitur nutrimenti quantitatem omnibus menbris distribuit ex cuius additione fit distensio [fol. 14v, col. 1] secundum omnes dimensiones.
Quis (?) autem actioni nutritiva famulatur que ei preparat nutrimentum et ad similitudinem corporis transformat, ex cuius quantitate superadditaipsa menbra complete magnificat.
Nutritiva vero deperdita restaurat, omnibus menbris nutrimentum mandat secundum mensuram proportionalem singulis, ut corpus in suo statu permaneat mensure dissolutionis equalem quantitatem restaurationis apponens secundum nutrimenti proportionalem exibitionem.
Augmentativa ultra dissolutionis restaurationem nutrimenti exhuberantem exhibet quantitatem et singulis partibus secundum sui exigentie plenitudinem tribuens augmenti. Nam nutrimentum tripliciter offertur: aut enim equaliter restaurat et tunc corpus in statu consimili conservatur, aut dissolutioni in diminutione respondet et tunc corpus detrimento tabescit, aut ultra restaurationis mensuram exuberat et tunc corpus ad magnitudinem pervenit augmenti.
Origo autem huius virtutis ab eodem menbro procedit, a quo est ortus nutritive. Hoc autem principium virtutum naturalium, set cum ipsa in omnibus menbris per indifferentiam operetur nullum organum determinatum suis actionibus adaptatur, sicut nutritive multa deserviunt ad eius opera deputata; hoc autem post opus nutritive in complemento actinis digestive tertie in omnibus menbris consummate in singulis suum actum exercet. In augmenti autem perfectione tria concurrunt: illud quod augetur, quod auget et quo augmentum effcitur.
Quod autem augetur est corpus vivens, cuius caro communi nomine omnes partium diversitates comprehendens per quantitatis nutrimenti adventum distenditur. Omne enim quod augetur ac nutritur vitam ab anima procedentem participat et quod augetur per se nutrimentum participat et in ipso est calor naturalis nutrimentum transformans ac augmentum inducens et in ipso est virtus activa per calorem operans nutrimenti et augmenti actum perficiens et ex primo post actum vite advenit nutrimentum ad quod sequitur naturaliter augmentum. Hoc autem est caro prima radicalis in qua primordialiter corporis machina consistit; ei enim predicte conditiones competunt, ei igitur augmenti competit ratio. In omni enim transmutatione concurrit, subiectum rerum introducendarum recipiens, et sustinens adventum. Set in quibusdam transmutationis refert ratio; in quibusdam enim est processus per abiectionem contrarii preiacentis et adventum contrarii subsequentis, sicut in alteratione; in quibusdam rei preiacenti per alterius adventum procedit additio, sicut in augmento quod est preexistentis magnitudinis additamentum quamvis in ipso procedat transmutatio a contrario in contrarium, secundum quod ab imperfecta ad perfectam magnitudinem fit progressus.
In augmentum igitur preiacere necesse est subiectum quantitatem subiectam participans extrinsece quantitatis adventum natum recipere, per cuius additamentum sua quantitas suscipit incrementum. Habet autem augmenti et nutrimenti transmutatio ad alias transmjutationes indifferentiam.
Nam in allis alliud quod ab extrinseco advenit est activum subiectum et recipiens est passivum. Set in augmento via conraria fir processus [fol. 14v, col.2] nam in ipso res augens est passiva eo quod nutrimentum, quod ex sua quantitate augmentum inducit, est passivum; quod autem augetur, virtutem habet activam nutrimentum transmutatem et ipsum in eius similitudinem convertentem.
Illud igitur quod augetur, est substantia preiacens, quantitatem participans, per adventum extrinsece quantitatis, additamenti receptiva, advenientis quantitatis potentia susceptiva, in qua iudicatur virtus activa per calorem innatum nutrimentum convertens et sibi assimilans ex eius quantitatis additamento subiecti quantitas augetur. Hoc autem est prima caro radicalis in qua predicta concurrunt que fixa et caro secundum speciem dicitur, quippe cum ipsa semper permaneat nutrimentali carne fluente ac refluente, et in ipsa specie viventis consitentia fundatur et ipsi virtus activa speciem sequens attribuitur. Hec igitur ex primorum spermatum concursu resultat et parte quadam sanguinis menstrui que in fetus cedit constitutionem; reliqua enim eius pars ad fetus nutrimentum ordinatur.
Ad hanc igitur carnem conservandam ordinatur nutrimentum quod in primo orto eius adveniens per eius virtutem calore naturali media ad eius convertitur similitudinem, substantia in ipsa primo vita consistit et virtutes anime et calor innatus et in ipsa menbrorum tota machina fundatur.
Hec autem in suo ortu perfectam magnitudinem non contrahit, ut menbra ex ipsa procreata ad anime actiones sufficiant, adventu eget per quod ad perfectionem magnitudinis perducatur. ipsa igitur sua virtute ex additamento quantitatis nutrimenti sue perfecte magnificat quantitatem.
Illud autem quod auget, set substantia corpori ab extrinseco adveniens, ex cuius quantitatis additamento in toto resistat (17) augmentum.
Hec autem est nutrimentum quod in se naturam substantie et quantitatis optinens ratione substantie conservat corpus nutritum per cuius unam partem ipsam in sua consistentia salvat, ne omnino resolvatur ac pereat, per aliam post nutrimentalem residuam conservate in simili per generationem; ratione autem quantitatis augmentum conficit; ipsum igitur menbris omnibus delegatum et eos perfecta cpnversione assimilitum ea sua substantia nutriendo conservat et omnia imniumque partes sua quantitate augmentat.
Cum autem nutrimentum ad terminum perfecte conversionis perducitur corporis secundum omnes transpositiones similitudinem recipiens completam, carnis prime radicalis communis speciem induit et in completo termino ad carnis formam transdicutur, ex opso igitur fit caro omnibus menbris similis que multas diversitates recipit secundum ipsorum variatines. Hec autem caro materialis dicitur fluens ac refluens eo quod non est de constitutione speciei, set eidem advenit et patitur a virtute carnis secundum materiam; fluit autem ac refluit secundum adventum nutrimenti et recessum et secundum processum conversionis eius. Hec igitur per suam substantiam nutriens corpus conservat, sua autem quantitate auget que cum exuberat augmentum inducitur, cum defluit sequitur detrimentum; cum in suo statu continuatur corpus in equali consistentia perseverat; cum enim nutrimenti sit augere, hec caro nutrimentalis sua quantitate auget post completam similitudinem, nam nutrimentum ex quo preocreatur, in principio est dissimile, in fine autem simile. Nam ipsa tria opera sua substantia efficit suis quantitatibus concurrentibus: primo deperditum restaurat, secundo naturalem calorem auget ac confortat, tertio si qua qualitas ei remansit que a natura [fol. 15r, col.1] corporis non potuit permutari menbra per ipsam alterat, sua autem quantitate menbra magnificat. Caro vero materilais deficit et excrescit, non tamen augeri et diminui dicitur, nisi sicut materia augmentationi obiecta et ei exuberatio per inculcationem ac diminutio per dissolutionem competit; set caro prima augeri recte dicitur sicut subiectum per eius adventum excrescens et per eius lapsum discrscens. Hec autem rei declaratio in exemplis patet; nam lucerna in lampade et [l]ichino adherens oleo nutritur ac augetur, calor ergo naturalis lucerne comparatur. caro radicalis cui ipse adheret lichino; caro vero nutrimenralis ad lucernam comparatur. Lucerna igitur in lichino oleum convertens ipso pascitur ac nutritur et ipso converso proportionaliter excrescente ipsa excrescit; similiter caro prima per calorem naturalem nutrimentum convertens ex eo carnem materialem per similitudinem completam efficiens ex eius nutritur substantia et ex eius quantitate augetur et sicut oleo excrescente lucerna excresceit et decrescent decrescit, similiter ad carnis nutrimentalis exuberantiam caro prima excrescit et ad eius decrementum patitur decrementum; et sicut oleum non dicitur [augeri] vel minui sed lucerna, similiter nec caro materialis sed caro prima. alterum autem est exemplum in utre per adventum et recessum aque vel aeris augmentum et decrementum suscipiente; alterum est in igne ex lignorum appostione ac remotione crescens ac decrescens; alterum est in vino aquam advenientem convertente set eius quantitatem crescente ac decrescente; set caro secundum speciem secundum motum primum est caro prima, omnia menbra consimilia et organica comprehendens et caro materialis et respondens est secunda nutrimentalis secundum modum set dicitur caro menbrorum organicorum que secundum speciem dicuntur propter manifestam operationem et caro materialis ei respondens est caro secundum spetiem ipsa contituens, set prima acceptio est recta.
Virtus igitur carnis propie radicabilis in omni menbro per calorem nutrimentum convertens carnem materialem ex ipso generat, ex eius substantia nutritur et ex eius quantitate augetur. Principium autem quod fit augementum, est duplex: primum movens ac dirigens operationem et est virtus anime augmentativa cuilibet menbro insita. Secundum est movens ab hac virtute rectificationem recipiens et est calor naturalis menbra magnificans ac distendens. Sermo autem opinantum principium nutrimenti et augmenti esse naturam ignis est erroneus. Nam ignis virtus rem in eius naturam convertens operatur ut ignis nutriat et augeat, et non aliud et eius operatio in convertendo, nutriendi et augendo materia convertibili continue sibi presentata in infinitum procedit, et cum eius motus sit sursum in suo augmento, semper utrum extenditur, natura autem que nutrimentum ac augmentum operatr non se sed corpus quod regit, nutrit et auget et statum in augmenti intendit ac secundum omnis positionis differentiam corpus augmentat.
Hec igitur natura est (sic) non est ignis virtus set est virtus super elementa disposita et super complexionem et super formam specificam consequentem mutationem.
Est igitur virtus anime; eius autem instrumentum est calor naturalis igneus qui viventibus potius constitutionem quam conservationem inducens, [fol. 15, col.2] sed est naturalis ex miscibilium proportione ac temperamento resultans actionem anime obedit et corpus custodit; sicut igitur ars fabrilis calore ignis utitur ad ferri preparationem set tamen species ac perfectio ac finis et status termini ab artis virtute procedunt, similiter hec virtus hoc calore utitur ut instrumento, complementum autem necessarium ac status perfectio ab ipsa amanant.
Quoniam autem augmentum fit per additionem dimensionis advenientis ad preiacentem, necesse est corpus per appositionem extrinsece augeri et per eius recessum diminui. Sed cum augens sit magnitudinem per sui appositionem addens ipsum corporeum esse et non incorporeum cui non competit magnitudo, non igitur est res simplex nec forma nec materia forma carens, set est corpus compositum trinam dimensionem habens, ipsum autem est mixtum, nam solam mixtum, ad corporis misti conversum similitudinem, dissoluta in quo restaurat et eius quantitatem per sue quantitatis additionem ad integritatem perducit.
Cum autem nichil nutriatur nec augeatur nisi per unionem nutrimenti ac quantitatis eius cum partibus suis, nutrimentum ab extrinseco adveniat, necesse est ipsum ad singulas partes corporis pertransire et consequenter in fine assimilationis eisdem unione uniformi coherere, ipsum autem corpus est quod cum alio corpore in pleno non patitur simultatem, sed vacuum in corpore non contingit esse; transitui igitur nutrimenti vie adaptantur, per quas ad menbra discurrit quorum quedam manifeste sicut vene et meatus reliqui, quedam occulte sicut pori corporis longitudinales et latitudinales; nutrimentum igitur per vias patentes ad occultas pertransit, quousque in poros circumfunditur, ipsos inbibendo.
Vie auteme non sunt vacue set quandoque maiori, quandoque minori exuberant plenitudine, set nutrimento posteriori adveniente condensando tumescunt et recedente attenuantur. Nutrimentalis igitur humiditas in omnibus parcium poris recepta est nutrimenti ipsotum materia et augmenti.
Transitus autem predictus in ex[ofag]o (?) patet; pannus enim ex suo contextu poros contrahit humiditatum receptivus ad quos cum liquor penetrat, ipsos replet ac pannum ad maiorem perducit spisitudinem sic et per poros nutrimentum transiens totum corpus inbibendo distendit.
Quoniam autem nochil nutrimentum participat nisi habens animam cum augmentum nutrimentum consequatur, augmentum rei habenti animam convenit. Cum igitur corpus vivens augeatur secundum partem quamlibet, necesse in qualibet eius parte virtutem esse anime que est augmenti principium, caro igitur nutrimentalis cum careat anima, non augetur sed augmenti est materia. Hec igitur virtus anime nutritiva nutrimentalem humiditatem in poris omnium partium contentam convertit et assimiliat omnibus menbris in ipsa specificas diversitates reducens secundum exigentie differentiam menbrorum et ex hiis ultima assimilatione producit carnem materialem radicali conformem, ex qua cum illa unum constituitur; ex eius igitur quantitatis additione augmentativa menbrorum augmentat magnitudinem secundum omnes dimensiones, et ex eius dimensionibus, et ex menbrorum dimensionibus unum fit continuum.
Ita transmutans post [fol. 15v, col. 1] transmutationem transmutatum conversum assimilat et sibi unit, ut ex illis unum fiat totum, sicut ignis ligna combusta ad suam convertit speciem et iam ex illis constituitur unum et non sunt post constitutionem plures dimensiones sed una, non tamen in viventibus tanta est conversio.
Calor autem innatus, qui est virtutis anime instrumentum adiuvans nutritive nutrimentalem humiditatem in menbra transformat, et, eius quantitatem ipsorum dimensionibus addens, ipsam destendit et non solum in hac operatione, set quantitatis additio, set partium secundum imnes dimensiones augentur; set augmentum minimis partibus divisis non competit, quippe cum in virtute deficiant, set eis ab actu totius et virtute perfectis ab ipso non separatis exibetur.
Augmentum igitur est ,agnitudinid preiacentis per appositionem advenientis additamentum. Hoc autem omnibus rebis in quibus quantitates superadiecte exuberantie inducunt, est commune. Sic enim aqua adveniens aquam auget. Set in viventibus augmenti est unio magis propria. Est igitur in eis augmentum corporis viventis singularumque partium eius secundum omnes diametros naturalis extensio ex nutrimenti ultima assimilatione in eius substantiam transformam (sic) quantitate superaddita proveniens calore naturali ad augmentative imperium extensionem totius ac partium inducente.
In rebus igitur virtutes activas non habentibus advenientis ac preiacentis rei quantitas augmentatur, sicut patet in frumenti cumulo. Sed in viventibus corpus vivens secundum primam virtutem habens conversiam ex adventu quantitas carnis nutrimentalis augetur; et adveniens augens est.
Calor autem innatus non solum per nutrimenti quantitatem menbra magnificans augmenum inducit, set ipsam ad nutum augmentative distendit et maxime secundum longitudinem distensionem intendit inducere; unde in etate consistentie complere est magnitudinis additio, non autem iudicatur augmentum, set impregnatio quod non sit distensio secundum longitudinem; nam ad longitudinis distensionem necesse est ossa ac menbra radicalia in longum extendi.
Menbra igitur que in prima origine parva sunt, ad augmentum magnitudinid perduncuntur; quedam autem prius magna ad parvitatem rediguntur; nam nutritiva augmentative obedit, et licet equaliter ex industria sua nutrimentum effundat, secundum singulorum exigentiam menbrorum ad nutum augmentative plus aut minus nutrimenti effundit partibus singulis, quibus maior aut minor necessitas se ingerit augmentandi; sed virtus augmentative fine regitur a virtute rei ordinate necessitatem reci- piens; omnes autem motus ad augmentum concurrunt. Nam alterationis opere nutrimentum disponitur ac dispositionibus contrariis exuitur, menbris conforme reducitur, per viam corruptionis sua specie spoliatur, per generationem in substantiam corporis transformatur, cum ex ipso nova carnis species generatur; loci autem mutatio in eo concurrit in nutrimenti transitu et menbrorum locali extensione, in qua, tota quiescente, partes excrescentes ac maiorem locum occupantes localiter transmutatur.
Cum autem omnis transmutationis [fol. 15v, col.2] a contrario in contrarium sit processus, additio quantitatis advenientis ad preiacentem non procedit per contrarium, set motus ab imperfectione magnitudinis ad perfectionem eius ad contraria versatur. Cum igitur omni transmutationi concurrant subiectum et duo contraria, subiectum in augmento est corpus vivens secundum carnem primam secundum speciem. Contrarium abiectum (?) est magnitudinis imperfectio, eius autem perfectio est contrarium introductum. Horum autem processus ex additamento carnis materialis ac recessu creatur; set in augmento et nutrimenti virtus activa subiecto est insita; passiva vero rei recepte. Via vero decrementi secundum contrarium vie augmenti incedit; rei autem omnis status a quatuor causarum generibus necessitatem contrahit; in augmento igitur est status ultimatus propter complementum concursus causarum.
Cum igitur causa efficiens eius sit augmentativa virtus, cuius instrumentum est calor innatus, ipsa eius dispositinem sequente, necesse est statum in augmenti provenire secundum cursum caloris innati; ipse autem in prima origine magne est virtutis propter accessum ad prima principia quamvis multa corporis humiditate sopita eius virtus obcumbatur, continue autem ascendendo procedit et ideo continue corporis machinam ac menbrorum distendit ad ipsam distensionem additamento quantitatis nutrimenti per eius operationem conversi concurrente. Hic autem calor non elevatur gardibus infimis, set attingit terminum sui cursus, in quo sua eminentia ultimum gradum attingit et hic est terminus consistentie,in quo ipse et omnes corporis naturales virtutes summum optinent complementum; quoniam si transgrediantur, iam in diminutionem corruunt ac destructionem. Cum igitur virtutes nutritiva ac augmentativa in illo termino perfectionem recipiant ultimatam et calor naturalis in eo ultimum sui ascensus gradum perfecte attingat, cum augmentum has virtutes et hunc calorem sequatur, necesse est ipsam in predicto termino ultimam consistentiam consequi ac post ipsum ultra non progredi. Hic autem processus incessui solis a primo puncto usque as punctum ultimate elevationis, cum medium equat celi procedentis, comparatur; nam sicut virtus ignea ac calor solis a primo puncto usque ad medii status punctum ascendendo procedunt, et, cum ab alio sol declinat, minorem effecttum optinet, similiter virtutes ac calor in iuventute a prima origine usque ad terminum consistentie continue ascendendo in vigore procedunt, post quem usque ad finem vite diminutionem incurrunt, et ideo augmentum a prima origine ortum contrahens ascendendo procedit et in termino consistentie ultimatur, ultra quem, ipso non progrediente, succedit decrementum.
Augmenti autem materialis causa est illa super quam augmentativa per innatum calorem suam operationem exercet. Hec autem est duplex: prima est que augetur et hec est caro prima corporis viventis machinam comprehendens; secunda est que auget et hec est caro nutrimentalis primam augens sua quantitate, set ex utraque exigentia status provenit in augmento. Menbra enim ex carne prima constituta tunc sunt ad augmentum habilia, cum molliciem optinet, que ipsa ad extensionem apta reddit per caloris operationem et nutrimentalis quantitatis appositionem et hec dispositio accidit ei ipsa origine usque ad terminum consistentie, in qua secundum perfectan coagulationem attingit duritiem ultimatam. Cum igitur propter duritiem in hoc termino [fol. 16r, col. 1] distendi nequeant, necesse est augmentum comsummationis attingere finem, et ideo pueri quanto magis ad primam originem accedunt, tanto magis augentur propter menbrorum molliciem distensionem apparatam, et quanto plus ab ea distant ad consistentiam accedentes, tanto minus augentur, licet propter accessum ad terminum perfectionis augmenti secundum sensum contrarium videatur. Caro autem nutrimentalis a prima origine incipiens continue exuberat nec a menbris dissolvitur usque ad terminum consistentie in quo sua additio ultimatur, post quam ingluere incipit ac resolvi, unde augmentum ex eius processu terminum consequi est necesse.
Causa vero formalis augmenti est totius ac partium magnitudinis perfectio; hec autem in termino consistentie complementum consequitur, in quo totius et partium dimensiones, figure, protractiones ac omnes transpositiones que ad organizationis integritatem exiguntur, perfectionem consummatam attingaunt, post quam non ultra fit progressus. Causa igitur formalis statum imponit augmento, augmenti autem finis est ordinatio ad operationum perfectionem; nam anima que est actus corporis eo et partibus eius tamquam instrumentalis utitur et omnia organa et ipsorum diversitas propter operationes ac virtutes eius producta sunt, set necesse est mobilis ac instruemnti et motoris proportionem esse in magnitudine et virtute et in omnibus dispositionibus consequentibus; aliter enim virtus motoris non esset sufficiens super mobile, unde videmus quod cum menbra ultra nature excrescunt plenitudinem, virtutes anime ipsa movere nequeunt et ad ipsam opera inepta reddunt; necesse est igitur propter virtutum anime proportionem corpora partes eius non excedi augmento infinito set in trmino complementi consequi statum. Omnes autem virtutes corporales finis limitem optinent, ultra quem non procedunt, et maxime ille que secundum ordinem procedunt, sicut virtutes anime; augmentum autem virtuti anime attribuitur sicut forme efficienti ac complenti et calori sicut instrumento, et tamen ille calor on est sicut igneus in substantiam materiam transmutans continue et in suo augemtno terminum non attingens sed est terminum ac finem intendens; opus igitur augmenti a virtute finitam inducente actionem procedens calore finito mediante terminum consequi necesse est; unde corpus et eius partes ad infinitam extensionem nequeunt pervenire, omnia enim naturalem constantiam participantia finis rationis ac magnitudinis et augmenti terminum consequuntur.
Ad hoc enim virtus anime finem ac terminum intendens debitum operatur, cum hec virtus exigentiam sequatur, secun- dum ipsius diversitatem suam actionem excercet, instrumenti diversitate in ipsa vigorem aut debilitatem inducendo cooperante; quedam igitur materia carnis prime maiorem, quedam minorem in suo ortu contrahit quantitatem, quedam ad extensionem est magis apta, quedam minus et in nutrimentali similitudo aut diversitas et in calore naturali multa consistit differentia in fortitudine et debilitate, et ideo virtus augmentativa iuxta diversitates predictas diversa inducit opera; quedam igitur corpora ad maiorem perveniunt quantitatem, quedam ad monorem, quedam citius, quedam tardius augmenti terminum consequuntur, et ad has diversitates concurrit multarum causarum interiorum et exteriorum uncursus; secundum ergo omnium causarum necessitatem augmentativa finis ac [fol. 16r, col.2] termini consequitur complementum. Huic autem termino tempus determinatum respondet et est tempus consistentie quod est ultimus iuventutis finis; et hic animalibus et plantis est communis, quamvis plante magis continue augeri videantur propter nutrimenti affluentiam, cui semper affixas radices ahbent et propter virtutis vegetabilis libertatem, que cum aliis non famuletur nec in eis alie sunt nobilioribus operibus deputate semper nutrimento et augemento (sic totum).
Quoniam autem decrementum augmento opponitur, est magnitudinis preexistentis diminutio. Hec autem ratio omnibus quantitatis minoramentum recipientibus est communis, set magis proprie viventibus decrementum est corporis viventis omniumque partium eius secundum omnes dimensiones ad diminutionem redactio ex carnis prime ac nutrimentalis lapsu proveniens ex caloris naturalis debilitate inducta.
Sicut igitur omne augmentum ex alterius rei secundum quantitatem additione causatur, similiter omne decrementum ex ipsius recessu, et sicut omne quod augetur secundum quamlibet partem ac secundum omenm dimensionem excresit, similiter quod decrescit secundum totum diminuit, ut semper in eisdem conditoinibus decrementum via augemento contraria procedat; cause autem decrementi per privationem ac defectum sunt redende. Nam ipsum magnitudinis perfecte in viventibus est defectus.
Processus igitur decrementi secundum inicium ac statum a causarum necessitate comprehenditur. Cum igitur perfectionis augmenti sit caloris fortitudo efficiens causa, cum ipse ascendendo procedat gradibus ordinatis quoadusque terminum sue elevationis consequitur, post hunc terminum incipit continue declinare usque ad terminum vite. cum igitur secundum elevationem eius ac declinationem corporis magnitudo elevatur ac declinet, necesse est ipsam usque ad hunc terminum continue ascendentem post ipsum continuum incurrere decrementum; caloris autem defectus naturalis ex duplici rei dispositione originem ducit: primo ex sue virtutis incessu secundum vigorem ac debilitatem, nam de sui natura est res nata finiri ad defectum; secundo ex sui subievti consumptione.
Nam ipse continue resolvit humiditatem que est fundamentum machine corporis, ad cuius consummationem mors sequitur naturaliter; ipse igitur secundum etatum processum eam despacit et post ter,inum consitentie consumptio incipit augmentari et ipse continue resolvitur quousque exspiret, et sic, cum deficiat, corporis machinam nequit extendere et corpus incurrit continuum decrementum. caro autem prima radicalis que est augmenti ac decrementi materia subiecta post hunc terminum continue resolvitur ac tabescit quousque consumptionis attingat terminum cum quo advenit finis vite, set et sua duritie extensioni repugnat; post igitur terminum continuum decrementum incurrit.
Nutrimentum autem corporis applicatum multo magis fluit, ut eo corpus destitutum valescat, set cum calor naturalis qui ipsum convertit, tunc sit defectum patiens ac virtutes debilitatem incurrant, nutrimentum ad perfectam conversionem redigere nequit. set ipsum menbris ineptum fit ac in frigidas convertitur humiditates, per quas corpori verum augmentum non exibent et ipsum sua multitudine ac sue qualitatis contrarietate calori obvians ipsum ebetat ac extinguit.
Unde accidit ut ex eius defectu in eius malitia fiat additio ad quam ulterius caloris defectus consequitur et corporis decrementum.
Sed cum formalis dispositio corporis in magnitudine completa [fol. 16v, col.1] consistens machinam corporis materialem ac tenorem caloris et virtutis sequatur hiis lapsu continuo deficientibus, necesse est ipsum deficere; finis autem decrementi est perfectionis corporis defectus et virtutum operationum est naturalis caloris, ad hunc autem sequitur vite defectus ad quem mors succedit.
Processus autem hic lucerne lampadis dispositioni assimilatur que lichino adheret et oleo pascitur et augetur ert humido aquoso sibi obviam extinguitur; similiter et calor naturalis humiditati prime coherens nutrimentali sustentatur, et cum in lampade procedit resolutio continue calor deficit ac diminuitur et similiter accidit in vivente in incessu caloris et corporis perfectionis usque ad terminum decrementi. Omne igitur vivens terminum augmenti participans continue decremeuntum incurrit quousque ad finem vite pervenit et cum ipso corporis adest diminutio, caloris declinatio et virtutum corporalium imbecillitas set in principio eius decrementum occulte procedit, in fine autem fit evidens.
Cum autem augmentum in longitudinis corporis extensionem procedat, decrementum via incedit opposita. In ipso igitur corporis contrahitur longitudo, quippe cum calor declinet et menbra ac ligamenta desiccentur et contrahantur et corporis machina incurvetur et accidit propter hoc ut magnitudo corporis, qua in iuventute decora est, in senectute fiet indecens cum, quanto magis in vigore suo fuerit exaltata, tanto magis in debilitate fiat turpius depressa; nam fit totius machine contractio et virtutibus anime debilibus fit corpus ineptum difficile portabile, set parvitas in iuventute ascribitur vilitati, in senectute minus est vilis.
Cum autem duo carnis genera in corpore concurrant, utrumque in decremento fluit ac tabescit; etenim caro prima resolvitur a calore innato ac deperiit et per eius resolutionem ad quam caloris sequitur extinctio, mors inducitur naturalis; caro autem nutrimentalis in anime estuis (sic) deperditur, set carnis prime deperditio restaurationem non habet, quippe cum esse primis principiis corporis contrahitur, super quorum productionem virtus corporis operari nequit, cum nichil se ipsum ad esse perducat, set se produc tum conservet. Igitur propter huius carnis nutrimentabilem resolutionem etates via irregressibili procedunt ac decrementum magnitudinis et virtutum ac caloris imbecillitas absque reditu procedunt.
Nutrimentalis autem carnis deperditio restaurari valet, quippe cum ex corporis generatur ex materia nutrimenti; accidit autem quandoque, ut diminuta postea nutrimentalis exhuberet, sicut in quibusdam contingit senibus, et quandoque contrarium accidit, sicut in pueris, in quibus augmento carnis in longitudinem protenso nutrimentlais fluit vel in usum menbrorum comsumitur et secundum latitudinem corpus marcesit.
Propter causam vero dictam menbra radicalia, que sub carne prima continentur, non regenerantur, quippe cum ex primis principiis ad quorum generationem ac regenerationem virtus corporis non extenditur, producantur; sed reliqua ex nutrimentali materia producta restaurantur, cum ad materie ipsorum generationem ac restaurationem virtus corporis operetur. Set in plantis non apparet decrementum, propterea quod per partium renovationem inventutem reiterare videntur; nam in ipsis in qualibet parte est natura conformis cum toto [fol. 16v. col. 2] et cuilibet est virtus insita que ad partium diversarum regenerationem operatur, et tamen per operis processum ipsarum virtutes debilitantur et partes ultimo desiccantur, et tunc decrementum abdque restauratione incurrunt quousque mortis terminum consequantur; partium autem multiplicatio in ipsis ex virtutis vegetabilis fortitudine ac lebertate et ex nutrimentalis materie affluentia et ex materie sue contitutionis interminatio fluxu adversarum partium generationem ordinatio procedit; causa autem productionis in singulis partibus ex naturarum et virtutum ipsarum provenit conformitate.
Sed cum partes principalis in animalibus ex primis principiis contracte no regenerentur, in plantis tamen ipsarum contingit regeneratio, propterea quod in eis ex nutrimentali procedit materia, cum ex solo semine planta procedens omnes partes ex nutrimentali materia producat.
Decrementi autem accidentales sunt cause contra cursum na ture procedentes que corpus attenuant apparatum ad ipsarum impressionem et quedam sunt interiores, quedam autem rebus exterioribus ortum contrahunt et in hiis corpora multan optinent diversitatem, ut quedam velocius, quedam tardius nata sunt incurrere decrementum.
CAPITULUM QUINTUM: DE VIRTUTE GENERATIVA
Quoniam vero corpora corruptibilia continuo lapsu sunt subiecta, ut status fixi non possunt permanentiam retinere, quippe cum et interius causam sue corruptionis innatam optineant, et a contrariis lesionibus extrinsecis infestentur, in se ipsis sub incorruptela virtute sue nature nequeunt conservari, igitur per continuam eorum deperditionem absque restaurationis ope universa machine integritas depereat, eis virtus est insita ad earum continuationem ordinata, et cum ipsa in se ipsis vi sue nature nequeant conservari, in suis similibus continuari laborant.
Habent igitur omnia appetitum innatum ad suam permanentiam acquirendam, et omnia propter hoc operantur, ut suam salvent existentiam, secundum quod ordo competit naturalis; ex divina enim providentia emant appetitus permanentie in omenm rem; omnia igitur ex hoc appetitu mota ad hoc intendunt, ut sui esse existentia sempiternam consequantur permanentiam quam cum in se ipsis non possit acquirere, in similinis per generationem continuam ipsam complere intendunt. Unde eis est insita virtus generativa, ut per eius opus continuum esse permansivum atque in quolibet divinum ac appetibile continuationem acquirat, divine enim providentie cura solicita circa universi reginem attentionem adhibens rebus corruptibilibus sue miserationis largitate compatiens quas in se ipsis secundum singularia non permanere disposuit, eis virtutem contulit, per quam secundum generationis continuam propaginem secundum speciem in renovationem similium per maneant. Nam per hanc continuationem esse sempiternum communicant cuius permanemtiam desiderant sempiternam, cuius causa operantur ut ipsum desiderant, acquirant secundum exigentiam nature ipsorum; per hoc autem corpori assimilantur sempiterno quod inse ipso conservatur, et finis operationis eorum est hec permanentia, set est duplex finis: unus cum causa fit actio ipsorum et hec est continuatio; alius, in quo est hec similitudo quam consequi ipsa intendunt. Ad hanc igitur necessitatem ordinatur virtus genrativa ab anima vegetabili emanans; hec enim segregans partem a corpore habentem cum eo potentialem similitudinem, sicut sperma animale et semen plante eam preparat ad forme consimilis receptionem, et sic ex simili simile producens multiplicationem speciei [fol. 17r, col. 1] inducit.
Nutritiva autem cum suis annexis huic deservit officio: primo preparatione, nam eis spermaticam matriam et sanguinem menstruum preparat et semen in plantis; ex materia igitur ex eius opere dereclita hunc suum format effectum, nam nature sagax providentia disposuit ut cum ex opere nutritive dissolutonis corporis restauratione facta sufficienter corpus in sui integritate conservatur, ex reliquiis materie eius portio segregatur ex qua fit integritatis speciei restauratio.
Unde quod ex opere nutritive relinquitur, generative commendatur, ut ex eo simile generetur, ut post conservationem in se ipso conservatio in simili subsequatur, set post operationem eius ei nutritiva deservit, fetum per nutrimentum conservando.
Augmentativa vero concurrit ad eius operationem materiam et partes secundum omnes dyametros distendendo. Huius autem virtutis integritas in duarum perfectione consistit; quarum prima est immutativa, altera informativa.
Immutativa vero duplex: prima et secunda; prima est illa que ultimam humiditatem in substantiam spermatis transformat quod in fetus constitutionem transducitur. Secunda est que sanguinem preparat er ad usum spermatis et fetus disponit, ne pereat singulis partibus secundum sue nature exigentiam debitas exigens portiones, ut ad actum perfectionis perducantur.
Informativa vero est que menbra ad ipsorum dispositionem ordinat et distinguit set quod singulorum natura ac officia expetunt et ipsa cum divine sit gubernationi subiecta eius regimine ordinatur.
Eius autem processus in quatuor operibus, in quibus menbrorum officialium consistit perfectio, completur in mensure quantitatis exbitione, in numeri partium assignatione, in figure dispositione et in situs ordinatione.
Exibet eigitur quantitatem magnam, parvam ac mediocrem secundum quod exigit singulorum ordo et materie possibilitas; assignat secundum quod nature requirit necessitatis ordo; figuras autem disponit assimilando menbra menbris parentum concavando menbra spatiositatibus egentia, perforando meatus, exasperando ea que per asperitatem ad retinendum sunt apta sicut stomachum, leniendo alia sicut arteriam tracheam, ut sine offendiculo aer discurrat. Sicut ordinat menbra secundum omnem positionis differentiam prout nature ordo requirit disponendo.
Sed omnibus virtutis generative operibus quatuor deserviunt virtutes, scilicet, appetitiva, attrahens, retentiva digestiva, expulsiva; nam desiderium adest animalibus cum magna delectatione ad generationis officium adimplendum, et hoc desiderium ex naturali et voluntario cum ymaginatione procedente componitur appetitu; post quem concurrit attractio spermatis, spiritus et caloris et ventositatis elevantis ad menbra generativa; deinde materia generationis suo loco retinetur et tunc digeritur ac propagatur generationi; deinde a masculo ad matricem expellitur et in ipsa omnes hee virtutes complentur manifeste et ad ultimum operatur expulsiva fetum completum expellens.
Cum autem ad cuiusque rei prodictionem duo concurrant principia, agens et materiale, in horum duorum productionis animalium consistit perfectio; duo igitur ad generationem ordinantur, scilicet, agens et materia. MAsculus [fol. 17r, col.2] igitur est loco agentis et femina loco materie, et uterque ad generationem ordinatur; distinctio igitur sextus propter generationem in animalibus necessaria est; set in plantis non est eius distinctio quem- admodum in animalibus; habent enim plante ipsum permixtum propter nature ordinem que ipsas ad continuum nutrimentum et augmentum ac generationem et productionem continuam absque aliarum operationum interventu deputavit. Set in animalibus ipsum distinxit propter nobiliorum operationum intentionem, quippe cum ipsa ad sensibilium virtutum operationes ordinentur et homo ad excellentissimas intellectus operationes.
Quia virtuti a corpore dependenti organum respondet, generative adaptantur organa ut testiculi, vasa seminaria, ac virga in maribus, matrix et testiculi affixi in feminis.
In hiis vero generationis materia preparatur et per eorum opus fit fetus productio; hiis autem menbrorum insita est naturalis delectatio et eius sensibilis perceptio ipsa ad opus productinis stimulans, ne huius operis necessitas oblivioni traderetur, eo quod ad individui vitam et conservationem non sit ordinata set ad speciei multiplicationem.
Illis autem constitutio data est ex nervosa materia, ut fortitudo sensus qui per nervum operatur in eis vegret et delectatio consequens sensum vehemens efficeretur.
Virtus autem hec ex subiecta materia effectum producit, cum sit sua actio posterior a materie conditione dependens, eius autem materia est sperma cum sanguine menstruo. Sperma autem est substantia ex residuitate nutrimenti in ultima digestione collecta, qua animal non eget ad sui contitutionem, sed ad similis productionem et speciei multiplicationem. Nam postquam ex nutrimentali humiditate corpus ad sue deperditionis restaurationem sufficientier, prout eis exigit capacitas acceperit, residuum nature industria ad opus generationis colligit; nam de natura nutrimenti per suam substantiam conservat, per suam quantitatem auget,set per substantie sue partem unam in naturam ac necessitatem corporis transformata nutriendo conservat ipsum in se ipso, quia nihil seipsum generat, set salvat, per partem aliam virtute generatio alteri attribuitur producendo. Cum autem simile ex materia corporis generantis conformi producatur, sperma quod est fetus materia ex humiditate ultimam assimilationem recipiente generatur, set cum mas ac femina sint generationis principium ex utroque spermatis emant origo, set tamen propter caloris ac virtutis debilitatem sperma femine imperfecte est digestionis ac coagulationis per comparationem ad sperma maris quod in omnibus dispositionibus est perfectum. In femina vero concurrit sanguis menstruus propter necessitatem qui in tres dividitur partes et prima ad matricem delegatur que bifariam dividitur et una eius pars ad quorumdam menbrirum replentium cedit constitutionem per interiorem digestem ad transformationem ad spermatis naturam;altera ad fetus ordinatur nutrimentum. Secunda ad mamillas transmittitur que ex opere virtutis earum ad lactis substantiam transformatur et ad fetus nutrimentum in sui exitus noviatte deputatur, ut primo nutrimento ei quod in utero recepit conformi sustentetur, quousque ad maiorem ciborum diversitatem transferatur. Tertia, sicut superfluitas a matrice per proprias expellitur [fol. 17v, col. 1] regiones. Pars prima vero ex qualibet corporis parte delegatur, cum quelibet sibi simile intendat procreare, set maior pars a menbris oritur pricipalibus et maxime a cerebro, eius autem complementum in testiculis consummatur, set tam viri quam femine sperma in materialem fetus cedit constitutionem, set tamen virtus activa virili, passiva ac materilais femineo potius appropriatur, et ex utriusque commixtione, sanguinis menstrui intercidente concursu, fetus totius machina constat.
Modi autem generationis in viventibus multiplices distinguuntur: primus vero est ex simili nomine et spetie productione procedit qui eis qui virtutem propagativam habent debetur. Secundus ex viventium generatione ortum a similibus factoribus non contrahentibus procedit qui rebus ex terrestribus humiditatem, non abaliis consimilibus, producuntur, appropriatur. Primus autem secundum quod plantis adaptatur, tres continet modos: per seminis decisionem, per partium plantationem, per partium incisionem procedentes; secundum vero quod animalibus competit, per solam viam decisionis spermatis procedit.
Planta igitur perfecta ex ultimo digestionis opere partem hu- miditatis a nutritiva segregatam in seminis substantiam convertit.
In semine vero existunt calor vivificus naturalis a planta procedens, et virtutes nutritiva, augmentativa et generativa, et omnes ipsarum famule annexe a planta emanantes quas secundum productionis conformitatem natura ad similem productionem semini deputavit, anima vero que plante generande est futura perfectio,in ipso potentia existit; eget autem hec generatio loco seminis recpetivo et hic est terra que est sicut mater et matrix plantarum et ei semen, sicut matrici sperma, commendatur, et oportet ut ipsa sit in qualitatibus complexionalibus temperata, et nature seminis et plante proportionalis ac conformis, et ad hunc effectum concurrit calor celestid vivificus ac generationis effectivus et maxime solaris eo quod sol pater plantarum dicitur et terra mater. Cum igitur semen terre mandatur, per temporis processum terrestribus infunditur humiditatibus, dilatatur ac diffunditur et virtutes in ipso exarantur et materiales humiditates a terra attrahunt er ipsas convertunt et tunc radices ac ramos partesque reliquas procreant, quousque planta ad suum pervenit complementum.
Ramos vero cum a planta seiungitur qui toti plante virtute ac opere est conformis, in ipso sunt virtutes ad generationem operantes er calor naturalis.
Cum igitur terre per plantationem committitur, adaptationibus concurrentibus virtutes superterrestres, humiditates (?) attractionem efficiunt ac vias in ramo disponunt et radices producunt et partes reliquas et ex huius operis processu planta ad perfectionem deducitur; similiter autem et cum ramus a planta segregatus per incisionem plante alteri copulatur virtutes cum ipso emanantes ad eius vegetationem operantur et plante humiditates attrahunt, ex quibus coniunctione consummata ramo et reliqua germina procurant et earum effectibus virtutes plante incisionis receptive conformiter famulatur.
In animalibus vero perfectis ex ultime digestionis officio [fol. 17v, col.2] rmanet humiditas ab omnibus emanans menbris, precipue a principalibus in utroque sexu in menbris generativis ad spermatis essentiam transformatur. Cum igitur a prentibus egre- dientibus matrici commendatur, et cum eo calor naturalis et spiritus et virtutes ad generatoinem et fetus conservationem deputate emanant et anima in ipso existit in potentia.
Utrumque igitur sperma et sanguis menstruus commiscentur et virtutes iste concursu virtutum matricis operante fetum intendunt producere ex spermate menbra radicalia, ex menstruo reliqua formantes, quousque fetus comlementum attingat.
Eodem autem modo hominis procedit generatio; nam sperma ex ultima humiditate in menbris generativis factum matrici commendatur, cum quo virtutes ei annexe et calor naturalis ac spiritus deflunnt et virtutes excitate ad fetus productionem et menbrorum perfectam formationem, quousque fiat habile ad sue perfectionis susceptionem.
In viventibus vero animalibus ac plantis que non ex similibus contrahunt ortum, humiditates terrestres, sicut ex putredine concepte, loco cedunt materie, que ad ipsorum partiumque eorum constitutionem adaptatur. Agens autem concurrit duplex universale et est virtus celestis ad rerum generationem et regimen ordinata et calor celestis vivificus ad viventium vitam er consertionem (?) conveniens, et agens particulare et est virtus inferior seminaria corporibus inferioribus commissa diversarum rerum generationi deputata, cuius instrumentum est calor vite et generationi proportionalis in materia existens. Hee autem virtutes divine virtutis imperiosun subiecte.
Anima vero est nulla materia in potentia et ex harum virtutum opere ducitur ad effectum. Cum igitur hee virtutes cum calore vivifico ad materiam aptam concurrunt horum viventium machinam ad completam formationem producunt.
Cum vero in plantis seminis corporalis fiat regeneratis corpore decisio, virtutes anime decisionem non recipiunt, set solan influentiam substanite, integritate mandancium permanente, set anime plante generate ab anima generantis emanant, non per substantie decisionem, set per solam productionem absque decisione anime producentis integritate substantie permanente. Cum igitur anima sit in semine in potentia oer virtutum operationem ad existentiam ducitur actualem.
In brutis vero similiter materia corporis fetus ex parentum corpore procedit per dicisionem et similiter calor et spiritus eo quod corporalis substantie passibilis multiplicatio per dicisionem procedit.
Sed virtutes ex parte anime emanantes per influentiam absque decisionis opere procedunt; anima vero ab anime substantia emanat absque substantie deperditione secundum viam multiplicationis ut candela lumen multiplicat et multas candelas illuminans in sue substantie permanet integritate; aliqua igitur natura spiritualis proportionalis emanat ab anima que ad essentiam anime ordinatur et ex spermatica materia habente potentiam ad omnium menbrorum contitutionem corporis omniumqur partium machina procreatur et ex illa natura anima effcitur. Ille igitur virtutes corporis contitutionem procurantes animam ex hac natura procreandam ad actuale esse perducunt.
Anima vero humana a materia nulla originem ducens extrinsecum ac nobilem contrahit ortum a factore primo [fol. 18r, col. 1] prime creationis ex nichilo preiacenti libere producta, ac corpori perficiendo infusa.
Virtutes vero a generantibus cum spermate emanantes per calorem naturalem ac spiritum ad fetus procreationem optinentes disponunt materiam ad anime ab extrinseco advenientis et date divinitus susceptionem.
In omnibus autem hiis actibus divine virtutis concurrit lex que omnes operationes complet, dirigit, ordinat ac disponit.
In eis vero que absque generantium similitudine producuntur virtutes inferiores et superiores materiam ad anime perfectionem disponuny; anima vero ex materia in qua secundum potentiam existit per virtutem a superioribus emanantem ad actum procedit. Hec autem est virtus celestibus corporibus insita super corporales collocata et est multas habens operationes, sicut ais, sub qua multa operum officia continentur et hec virtus diversa diversis materiis secundum quod singulorum natura exigit, diversas exhibet perfectiones et est subiecta gubernationi et imperio vitrutis divine, quam omne regimen spectat.
Cum vero anima vegatbilis generationis sit principium, ipsa secundum diversitatem specierum viventium diversos generabilium producit effectus. Singulis speciebus vegetabilium differentium diverse erunt perfectiones specie differentes, set anima communid non sufficit per naturam communem perfectiones proprias exhibere, et ideo propria anima per proprie anima per proprie perfectionis existit principium; quapropter anima non solum vegetabilis, scilicet, olive propria, producit olivam et ficus propria ficum.
In unoquoque vero animali anima vegetabilis non est sufficiens ad similem productionem nisi sensibilis actus ac regimen concurrat et ideo in singulis sunt proprie anime vegetabiles, quibus proprie sensibiles necessitatem imponunt, propriarum specierum productioni adaptantur (?).
In homine vero generativa anima nutu intellective regitur ad eius generationem. Nam semoer forma prior in suo opere sequitur necessitatem forme ultime completive, nec igitur vegetabilis nec sensibilis hominis generationis est causa, sed anima humana, procedit igitur generatio in viventibus secundum similitudinem causarum et illa que ansque similitudine fit aliquam similitudinis perfectionem participat.
In animalibus est assimilatio duplex: quedam est secundum formam speciei, altera secundum dispositiones individui. Eius vero que est secundum speciem, causa est ordo nature singulis proprias et conformes causas adaptans que primi conditoris providentia gubernatur et secundum hunc ordinem natura operatur que est virtus insita rebus ex similibus similia producens.
Illa vero que individui dispositiones sequitur in figura corporis er menbrorum effigie attenditur et a tribus provenit causis: prima est excessus alterius spermatum et virtutum eius. Unde cum sperma masculi excedit sperma femine, et virtutes eius informative plasmantes fetum virtutes alterius exuperant, tunc fetus constitutio patri similis efficitur et si contrarium contigat, matris effigiem imitatur, et ex concursu sequitur mixtio equalis similitudi- nis. Secunda causa est fortitudo ymaginationis generantis et maxime femine. Nam ymaginationis vigor spiritum et calorem commovet, in eis sue intentionis impressionem informans; substantie enim spirituales super statum corporalium elevate virtutem optinent imprimendi suos effectus in eis et ipse earum [fol. 18r, col. 2] impressiones recipientes earum nutibus et actibus ibediunt et ideo anima maxime in suo minore mundo quem regit, suas efficit impressiones et corpus ei obediens secundum eius exigentiam diversis motibus adaptatur, et ideo ymaginatio ad actum coitus cum diligenti sollicitudine devoluta menbra generativa ad eius preparat exercitium et ad eius nutum calor, spiritus, ventositas et sperma ad virgam et testiculos concurrunt et tota corporis machina ex eius imperio ad hoc opus cum preparatur. non est igitur mirum sit ymaginatio ad fetus diversas plasmationes operetur. Cum igitur in hora cohytus in ymagine fortis alicuius individue forme impressio concipitur ipsa secundum eius exigentiam spiritus calorem et sperma commovet et virtutes informativas sibi subiectas concitat ac compellit as consimilem forme effigiem spermati imprimendam et per earum opus hec forma spermati commendatur et ideo fetus similitudinem contrahit effigie infividui in ymagine representanti ut narratus de femina nani depicti effigiem in cohytu diligenter consideranti que nanum produxit. Tertia causa est superiorum corporum aspectus, nam quandoque illa in inferiora influentia ad assimilationem operantur et quia in continua motus sunt revolutione diversos aspectus semper ostendenstes ad figurarum individuorum representationem operantur set hec causa est fallax, secus vero in utero continuatur in sua assimilatione in nutrimento et augmento.
Plante vero ex humiditatibus commixtis a terra per virtutem radicum que oris similitudinem gerit nutriuntur, ipsum in suam naturam et substantiam convertentes et ex eis augentur et ramos et folia ceterasque procreant productiones; animalia vero perfecta ex sanguine menstruo nutriuntur et ivantium fetus in testa nutritur ex vitelllo quod ex sanguine menstruo ad nutrimenti usum producit; animalis vero perfecti fetus sicut hominis nutritur in utero ex san- guine menstruo in matrice contento quem attrahit per umbilicum quo matrici alligatur ex venarum multitudine compositum. Via vero oris est clausa ac quieta. Sed cum prime digestionis grossam materiam non recipiat nec per os cybum prime digestionis grossam materiam non recipiat nec per os cybum recipiat in stomacho digerendum, egestionem ei repondentem non enutrit, sed urinam que sanguinis est ex secunda digestione formati expellit per viam in secundinam dispositam. Similiter aytem et sudorem qui est tertie digestionis superfluitas emittit per viam in secundina deputatam.
Omnes igitur operationes naturales exercet et similiter animales, nam sentit et movetur; vitalis vero in ipso viget in solo pulso, nam arterie fetus arteriis secundine coniuncte aerem attrahunt ad caloris regimen naturalis. Set respiratione non utitur eo quia respirationis clausa et quieta existit.
Cum autem fetus in utero completur ac magnificatur, exitum intendit, nam nutrimenti copiam requirit ad quam sanguinis non suffcit penuria, locum latum et spatiosum desiderat quem matricis angustia exibere non valet; lumen appetit quod obscura continentua non ministrar; aeris lassitatem satagit qua suum domicilium privatur [fol. 18, col. 1]; in suis operibus ac motibus liberum querit statum quem in eo non optinet. Igitur nin amplius has anxietates volens sustinere exitum parat et cum quadam indignantis commotione incipit rennacula ex quibus umbilicum constat et secundinam qua sicut pallio involvitur, dissicat et egreditur partem umbilici ferens et in exitu partium matis inferiorum compagines dislocantur que pst exitum ad situm redeunt naturalem.