Table of Contents
Quaestio 16
QUestio fuit facta vtrum in eadem poten tia operatiua possunt simul esse plures operationes. et videtur quod non. quia potentie operatiue sunt simplices: cum sint spirituales: sicut docet beatus Aug. decimo de trinitate Et simplex ad quod se conuertit totaliter se conuertit.
¶ Sed contra. quia natura quanto simplicior tanto est efficacior et ad plura se conuertere potest: sicut docet idem super Gen. contra manicheos de prima causa ad omnia concurrente quaestionem est preintelligendum: quod quaCirca istam tuor sunt genera potentiarum operatiuarum. Quarum prime sunt sensitiue exteriores: vt visus et auditus.
¶ Alie sensitiue interiores: vt imaginatio et communis sensus. Alie sunt intellectiue. Alie volitiue. Et ideo circa illos 4or modos potentiarum est quaestio pertractanda. premittendo potentias intelleCirca primum ctiuas.
¶ Dicunt aliqui quod plures operationes in eadem intellectiua potentia simul esse non possunt: quia sufficienter et adequate intellectus possibilis adequatur per vnicam: sicut prius materia per vnicam formam ipsam immediate perficientem.
¶ Sed contra illud arguitur 4r. Primo. quia idem mobile potest simul moueri pluribus motibus. vt ponunt in corporibus supercelestibus: et ille operationes non sunt nisi motiones ab obiectis.
¶ Secundo. quia ita sufficiens est perfectiuum potentia respectu essentie: sicut actus respectu potentie: et tamen essentia pluribus potentiis simul af ficitur.
¶ Tertio. quia prius perficiunt species intelligibiles potentiam secundum beatum Augu. quam actus: et tamen vna potentia simul species tales plures habet.
¶ Quarto. quia ita imme¬ diate perficitur intellectus ab habitu: sicut ab actu: et tamen plures habitus immediate insunt.
¶ Ideo dico. quod non apparet ratio quare duo actus non sint compossibiles: sicut habitus vel species simul in eadem potentia.
¶ Et confirmatur. Tum. quia intelligentia mouens celum: semper intelligit motum illum: cum agat et moueat per voluntatem: que non potest fieri nisi in praecognitum: et tamen cum hoc intelligitur se ipsum: et non per eundem actum: cum per essentiam suam alia non cognoscat: alioquin simul infinita: sicut deducunt theo logi. Tum. quia secundum beatum Aug. anima nostra vere intelligit seipsam eo quod est sibi presto: et alia simul: que non sunt in ea per suam essentiam: et non potest esse eadem notitia: cum non possit dubitare se esse: cum tamen dubitet de his quorum species habet.
¶ Dicitur communiter quod non: quia eadem ratione infiniti: sicut arguitur de duobus corporibus in eodem loco: et illa ratio non sufficit: quia probat idem de duabus similitudinibus. ideo videtur ad hoc ratio: quia de eodem numero non est necessaria nisi vna simul intellectio de distinctis autem solo numero sunt intellectiones specie distincte: per differentias indiuisibiles.
¶ Secunda difficultas si idem est de speciebus intelligibilibus. Dicitur autem quod sic: cum multitudo actuum sit secundum mul ¬titudininem habituum: et econverso. vnde in indiuiduis eiusdem spe ciei est vnica species naturae: et singule hecheitatum: sicut et actus.
¶ Tertia difficultas. si idem de habitibus. Dicitur autem quod sic: quia secundum variationem actuum est variatio habituum et econverso. vnde nul lus ponit plures vnquam habitus rationis eiusdem simul: in eadem potentia: cum tamen distinctio actuum sit a distinctione specierum et distinctio habituum a distinctione actuum. Et ideo vnum illorum sine alio non licet multiplicari.
¶ Quarta difficultas quia aliquin non possunt videre quod plures forme eiusdem generis sint compossibiles: licet sint distincte specie: sicut exemplificant de figuris et coloribus.
¶ Istud tamen non valet: quia ita concluderent de habitibus: speciebus et potentiis: sicut de actu: vnde in numeris sunt omnes species compossibiles volitiuas. Dicitur quod sicut pluCirca potentias res actus intelligendi possunt simul esse in potentia intellectiua: ita multi in volitiua: cum ad multitudinem priorum sequatur multitudo in posteriori bus: quo ad essentialiter ordinata: licet non econverso: et inter actus intelligendi et volendi est ordo essentialis.
¶ Istud autem confirmatur 4r. Primo. in voluntario: et in inuoluntario: quia idem actus non potest esse voluntarius et inuoluntarius respectu eiusdem obiecti: quando autem est aliquid mixtum ex voluntario et inuoluntario vt in punitione amici: tunc idem obiectum quod volumus simpliciter: volumus secundum aliquam circumstantiam. Et dicitur simpliciter volun tarium: et secundum quid inuoluntarium.
¶ Secundo in velle et nolle. omne enim nolle radicatur in aliquo velle: sicut negatio in affirmatione.
¶ Ideo enim nolumus mori: quia amamus vitam. Et ideo actus nolendi et volendin de contrariis: quorum vnum est causa alterius: manet simul.
¶ Tertio in dilectione finis: et eorum que sunt ad finem: quia simul diligitur sanitas et medicina propter sanitatem: impossibile est enim propter aliud aliquid diligi: quin illud diligatur et non videtur idem actus: cum cessante dilectione medicine possit remanere dilectio sanitatis.
¶ Quarto in dilectione beatifica: quia cum illa non corrumpatur possunt sancti naturaliter diligere in proprio genere: sicut et cognoscere: et illa non erit dilectio beatifica.
¶ Sed oritur difficultas. quia non experimur tot actus in voluntate: quot habitus ponimus: cum tamen non videatur: secundum praemissa: ratio quare tot actus sicut et habitus non sint compossibiles.
¶ Dicitur autem quod istud est ex parte intellectus qui non potest simul esse intentus ad tot actus eliciendos: sicut ad habitus recipiendos.
¶ Secunda difficultas. quare ipse intellectus non potest tot simul habere actus: quot habet species et actus.
¶ Dicitur autem. quod istud non est ex parte intellectus possibilis: qui respectu. eorum est qualitei in potentia receptiua: sed ex parte intellectus agentis a quo non dependet habitus et species nisi in fieri: actus autem inteligendi in fieri et inesse sicut radius a sole. Et ideo cum intellectus agens conuertit se ad alium actum: auertendo ab illo definit esse. Et tunc remanet habitus et species.
¶ Sed remanet dubium. quare intellectus agens non est ita sufficiens ad causandum effectiue tantam multitudinem actuum: sicut possibilis ad recipiendum.
¶ Dicitur autem. quod nam creata sufficientior est ad recipiendum quam ad effectiue causandum. vnde natura sublitate non ita potest perfecte in multa actiue: sicut pauca. sensitiuas interiores: poCirca potentias nuntur quor conclusiones.
¶ Qua rum prima est. quod potentia imaginatiua: que est fantasia. habet simul plures actus: quia cum quod licet fantasma per se sit natum causare distinctam imaginem: sed percipimus plura sensibilia nos imaginari: quia cum plura simul: vt patuit: intelligimus. oportet nos omnium fantasmata speclarari.
¶ 2a conclusio. quod potentia memoratiua: que est in parte sensitiua. habet simul plures actus: quia sicut duo imaginantur: ita duo recordari possunt: cum recordatio et cogitatio sint adequata.
¶ Tertia conclusio quod potentia appetitus sensitiui habet simul plures actus: quia sicut multiplicantur actus volunt tatis ex actibus intellectus propter ordinem essentialem: ita habent ordinem essentialem actus appetitus sensitiui: et notitie sensitiue.
¶ Quarta conclusio. quia sensus communis habet simuplures actus: quia iudicat de obiectis sensuum particularium: vt patet per philosophum: qui posuit istum sensum: et non habet simplicius iudicium quam intellectus. constat autem: secundum praemis sa: quod intellectus iudicat inter extrema obiecta: multis acti bus concurrentibus.
¶ Sed oritur difficultas si plures actus de pluribus possunt simul esse in imaginatione et memoria: quare non eadem ratione omnes. vt possimus omnia memo tari: vel in maginari de quibus habemus fantasmata.
¶ Dicitut autem quod licet homo possit vnum et duo talenta solueretu: non tamen mille: eo quod eius virtus est limitata: et ille potentie non possunt ad quod cumque simul esse intente.
¶ Secunda difficultas. quia limitatior est potentia visiua quam imaginatiua: et tamen visus potest alitus tendere in omnia visibilia sibi praesentia.
¶ Dicitur autem. quod fantasmata non sunt praesentia sufficienter nisi in deteria ta illius organi parte: per speciem delata.
¶ Et ideo non sunt simils speculabilia quam ibi simul valeant contineri. sensitiuas exteriores poest circa potentias nuntur quinqui conclusiones.
¶ Qua. rum primam est: quod sensus tactus habet simul plures actus quia eadem potentia tactiua ponitur in toto corpore: sicut visiua in toto oculo: et tamen corpus in vna parte potest sentire frigus: in alia sentiendo calorem: ille autem immutationes sunt contrarie.
¶ Secunda conclusio quod sensus gustus habet simulplures actus: quia organum eius: cum sit quantum: in vna parte potest immutari ab amaritudine: et in alia a dulcedi ne: et ille sunt immutationes contrarie.
¶ Tertia conclusio quod sensus odoratus habet simul plures actus: quia secundum contrariorum approximationem simul percipimum olentia et redolentia.
¶ Quarta conclusio quod sensus auditus habet plures actus simul. quia percimus quod plures sonos simul audimus. et dififlferentes specie: vt in melodiis: vbi siunt contrarie immutatio nes ab acutis et grauibus punctis.
¶ Quinta conclusio. quod sensus visus habet simul plures actus: quia simul videmus albedinem et nigredinem in eadem superficie: secundum diuersas partes: et tamen isti colores contrario modo immutant potentiam: cum vnus congreget: et alius disgreget visum. Et sic idem actus esse non potest.
¶ Sed oritur difficultas quia duo motus contrarii non possunt simul esse in eadem potentia. disgregatio autem et congregatio mouent et alterant visum contrario modo.
¶ Dicitur autem quod potentia visiua est exten¬ sa. sicut organa. et ideo secundum aliam et aliam partem fit mutatio contraria. Dicitur etiam quod sicut actus affirmationis et negationis non sunt oppositi: sed tantum opposita. ita nec disgregare et congregare in visu: licet albedo et nigredo sint in re contraria.
¶ Dicitur autem: quod cum eadem potentia visiua ponatur in ambobus: si actus recipitur in nuda potentia: tunc sunt idem: si autem in organo vno sint duo subie cta. si tamen due potentie eodem modo due: si vero visio non fiat in oculo: sed in vno neruo optico corrspondenti vtriquoe oculo: tunc est vna tantum. Et istud magis consonum esse vide tur.
¶ Dicitur autem quod non. quia manente eadem celi visionem eo modo quo remanet visio: potest corrumpi visio de stella. Et interum nouiter aggenerari remoto obstaculo: et sic videntur tot actus quot stelle: cum visio vnius possit corrumpi manente visione alterius.
¶ Dicitur autem: quia si non ponatur visio extensa necessario: ita: cum sublata visione vnius partis maneat alterius vi sio. Et sic in infinitum: nisi stet ad minima secundum sensum: tamen si sit visio extensa: vt ex hoc demonstrari videtur: tunc est vna visio vnitate continuitatis. Et sic potest altera eius pars corrumpi reliqua remanente.
¶ Dicitur autem. quod sicut radius est in continuo fieri. ita videtur actu videndi: cum lux que habet esse in fieri. si ponatur eius primum obiectum: et nullus actus intuitiuus possit esse permanentior suo obiecto: et dato quod obiecto immobili permauente staret: tamen non manet obiecto moto. tunc enim intuitiua esset falsa. vt patet in motu solis: videtur enim primo actu vbi non est: sed fuit: nisi ponatur innouatio continua aliqua in actu.
¶ Dicitut autem ad rationem factam in prinipio questionis: quod licet simplicia non sint diuisibilia sunt tamen communicabilia. ergo etc. Aduertat Diligentissimus lector: quod has quaestiones haec ordinein vnico originali: penitus discorrecto: et fere totaliter extincto reperimus atque emendauimus: magno certe labore et vi ingenii plerumque. sicubi vero defectus aliquos: quod per raro erit: innuenerit: in dies: quia facile inuentis addem: castigabit. dicam enim cum magno aphricano. quod nec pingebit me sicubi hesito quaerere. Nec pudebit sicubi erro: discerm. Possent alious ordinari: et alie plures: quas doctor ingenio sissimus iste seorsum scripsit quaestiones eius adiungi. Sed ordo in his maxime: que de quolibet disputantur non est mul. tum ponderandus. Alios quam huius tractatus in vnum colligendos volum: quod francisci opuscula appellari poterit seorsum potius quam his addendos estimamus: quod si nos: aliis intenti: sion perficiemus: faciant et alii: qui religioni: et doctrinedebent. Sed quid prodest de trinitatis articulis diuineque vnitate essentie: atqua comicabilitate: ipsiusque in hac via cognitionis possibilitate: entium quoam rationis positione et necessaritate: quiditatum abstractione: et eterna realitate compositorum tertia vt viunt entitate principatuum et hyerarchiarum ordine et subiectione: personarum diuinarum ac creaturarum emanatione: et in emanando ordine et in producendo prioritate. Cognitiuarum insuper atque appetitiuarum potentiarum actuum pluralitate et conpossibilitate tot amfractibus dubiorum difficultatum rationum auctoritatum opinionum probleumatum balbutiendo etatem et vitam conterendo disputare: atque contendendo speculari: paupur Mauritii: nisi omnia sale condita conuerteris in obsequm christi: Memento ergo tunice Pauli: et immitare feruorem et affectus vnius et acumen intellectus alterius francisci: vbi temere non deuiat a vestigiis tui scoti: et sic non enigmatice: sed faciali obtutu essentiam videbis practice in trinitate dei: cui imperium et gloria in euum euorum. Amen.
On this page