Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 15

1

TErtia questio est. Utrum emanatio creaturarum a deo presupponat emanationem personarum diuinarum. Et videtur quod non. quia sicut scribit beatus Diony. in capis. de vnica et discreta theo logia: illa que pertinent ad vnicam theologiam preueniunt illa que pertinent ad discretam: et ab eis non presupponuntur: sed emanatio personarum pertinet ad discretam: sicut creatio ad vnicam: vt ibidem patet. ergo etc.

2

¶ Sed contra. quia beatus Aug. super Io. dicit. quod sicut inter nos et vocere mediat verbum mentalem: ita inter deum et creaturam quasi mediat verbum sibi consimile: cum dicat scriptura: ipse dixit et facta sunt. ibi accius dicere pro eternaverbi generatione: que preuenit rerum factionem. ationem. prie videndum est si emanaCirca istam tio creaturarum in esse simpliciter presupponit emanationem diuinarum personarum. Secundo in quirendum est: si emanatio creaturarum in esse secundum quid: de quofuit dictum: praesupponit ipsarum personarum productionem. ad primam partem dicit quidam magnus Quantum doctor quod creas que est productio simpliciter ad extra praesupponit emanationem personarum non solum sicut causam sine qua non: sed sicut immediatum principium productiuum creaturarum: quia sicut creatus artifex non potest producere artificium nisi per noticiam declaratiuam et amorem intellectuum: ita deus pater non potest producere creaturam nisi per verbum: quod est eius noticia declaratiua: et per spiritum sanctum: qui est amor intentiumum: et ideo dicitur pater per verbum omnia facere: sicut hentur per Idam idlict ca. et ita de spiritu sancto.

3

¶ Sed contra illud arguitur 4r. Primo. quia omne principium productiuum alicuius suppositi producentis est formaliter in illo supposito: cum vnumquodque agat sicut est in actu. sed filius et spiritus scilicet non sunt formaliter in supposito patris: neponatur personarum confusio. ergo non sunt ei ratio agendi in creatione.

4

¶ Secunda ratio. quia principium productiuum non est quid vltimum in aliqua actione cuiusquam suppositi: cum suppositum illud sit quod et ratio formalis agendi sit illi quo. et ideo si filius et si scilicet sunt principium agendi ipsi patri in creatione: tunc ipse solus pater erit quod creans et s. iscilict cum filio quo. in tali creatione.

5

¶ Et confirmatur illa ratio: quia sicut docet beatus Aug 1. de tri. tres persone diuine vniformiter creant. tunc autem difformiter: quia pater nulli est ratio agendi: sed filius et s scilicet sunt ratio agendi ipsi patri.

6

¶ Tertia ratio. quia per prius conuenit omnis actio principio actiuo quam supposito agendi: cum supposito conueniat per formam qua agit et ideo si ratio formalis creandi ipsi patri est filius et is scilicet se quitur quod creatio per prius conueniat filio et spiritui sancto quam patri. cum tamen filius et i stilicet vt patuit supra habeant creare a patre: sicut et esse.

7

¶ Quarta ratio. quia nullum suppositum potest esse alicui ratio formalis agendi quo cum omne quo sit aliquo modo communicabile illi quod cui dat agere formaliter: et dato quod esset possibile: nullum tamen suppositum relatiuum formaliter potest esse quo actioni que requirit infinitam virtutem: vt est creatio: cum ratio formalis talis suppositi infinita esse non possit.

8

¶ Ideo dico quod sicut pater et filius producunt spicitum sanctum per vnam voluntatem quam habent in se formaliter: ta pater et filius et scilicet producunt creaturam per vnam poluntatem quam habent in se formaliter: tamquam per principium quo et non per ipsas personas origines aut personas: vnde dicit beatus Aug. 5. de trinita. quod sicut pater et filius sunt vnum principium quo spiritus sancti: ita pater et filius et is scilicet sunt vnum principium quo creature.

9

¶ Sed oritur difftiacul. si posito quod creatio non presupponat emanationem diuinarum personarum. vt rationem agendi: si presupponit eam aliquo modo.

10

¶ Dicitur autem quod sic. quia omnis actio contingens et temporalis alicuius suppositi praesupponit eius actionem eternam et temporalem si eam habet: cum ex natura sua contingentia et temporalia sint posteriora eternis et necessariis: et si daretur quod actio diuina circa creaturas esset necessaria et eterna. sicut dicebant philosophi: adhuc emanatio interior esset naturaliter prior: quia quicquid est in causa prima est prius natura quocumque in creatura: sicut ipsa natura preuenisset suum effectum et omnia que sunt in ea: idem illi: nunc autem emanatio personarum personaliter est in deo: et emanatio creatu¬ rarum formaliter in ipsis creatis: et ideo nulli dubium quin emanaus creaturarum praesupponat aliquo modo perso narum diuinarum emanationem.

11

¶ Secunda difficultaes per quom modum praesupponit emanatio creaturarum ipsam perso narum emanationem.

12

¶ Dicitur autem quod hoc est talis ordo. qualis est inter effectus essentialiter ordinatos: quia videmus quod quandocumque aliquod agens continet in virtute aliquos effectus essentialiter ordinatos: non potest in posteriorem nisi prius producat priorem: et ideo quia dicere et spirare habent talem ordinem: ideo diuina essentia non potest esse principium spirandi nisi prius fuerit generandi et per illum modum non potest esse principium creandi nisi fuerit principium generandi et spirandi.

13

¶ Sed remanet dubium. si circumscripta per impossibile emanatione ad intra: deus posset aliquod producere ad extra.

14

¶ Dicitur autem quod sicut dicit doctor subtilis: quando sunt duo effectus essentialiter ordinati maior est connexio effectuum illorum ad causam quanad se inuincem: cum non habeant habitudinem inuicem: nisi propter causam: et ideo si circumscribatur prior effectus adhuc posterior est cause attribuendus: sicut per prius conuenit igni calefacere quam ignire: et ideo dico quod quamuis non posset calefacere: adhuc ignire posset: quia propter minus impossibile non est ponendum maius impossibile: et ideo quia maius impossibile est amouere nexum causare et effectus quam duorum inuincem effectuum: qui aufert a deo potentiam generandi: non debet ei auferre potentiam creandi ex haet: sicut philosophi intellexerunt deum creantem et non generante.

15

¶ Unde dicit Ricar. de tri. quod si in diuinis non esset nisi vna persona adhuc haberet omnem plenitudinem perfectionis.

16

¶ Intelligendum tamen est quod aliquando effectus habent essentialem ordinem secundum rem: sicut intelligere et velle: aliquando solum in habitudine ad causam: sicut alterare et gignere: et licet in primis negato posteriori negatur prius: non tamen in secundis per eandem causam. partem questionis. videre Circa secundam dum est. quod emanatio creaturarum in esse intellecto presupponit emanationem diuinarum personarum: aut preuenit ipsam emanationem creaturarum in esse cognito: quia omnia que conueniunt deo ad intra praeueniunt secundum ordinem naturae: illa que conueniunt ei in habitudine ad extra.

17

¶ Quod autem habitudo ad intra sit prior naturaliter: declaratur dupliciter.

18

¶ Primo. quia omnis potentia habens primarium et secundaria obiecta operatur prius circa suum obiectum primarium quam circa obiecta secundaria: et ideo cum personarum emanatio sit circa obiectum primarium: et omnia que sunt ad intra: in cognoscendo enim et volendo diuinam essentiam est actus dicendi et spirandi circa: eam omnia autem ad extra sunt obiecta secundaria illa sunt posteriora.

19

¶ Secundo. quia omnis habitudo ad intra est in deo formaliter: et est identice ipse deus: omnis autem habitudo ad extra est formaliter in obiecto secundario: ergo cum deum sit prior creatura et ea que sunt in eo habitu intrinseca erunt praema: et sic patet quod in primo signo sunt omnia intrinseca: et in secundo omnia extrinseca: et ideo prior est personarum emanatio quam creaturarum intellectio.

20

¶ Sed contra illud instatur 4r. Primo. quia secundum beatum Diony. in. 2. capis. de diui. nomi. illa que sunt communia tribus personis sunt priora illis que sunt propria vnicuique: intelligere autem creaturas: conuenit omnibus: et tamen non generare: aut spi rare.

21

¶ Secundo. quia sicut determinat doctor subtilis: cuius auctoritatem admittimus: actus intelligendi in supposito patris: preit actum generandi: sed eodem actu deus intelligit omnia. vt docet beatus Aug. 19. de trini. ergo prius intelligit creaturam quam generet verbum.

22

¶ Tertio. quia pater in illo priori originis quae praecedit verbum: aut primo signo intelligit creaturam cum et a se intelligat eam: et ideo cum in 2o signo verbum sit genitum: prius pater intelliget creaturam quam verbum sit genitum.

23

¶ Quarto. quia in eodem signo originis quo pater generat verbum intelligit creaturam: eo quod vtrumque conuenit enim a se: sed in vno signo originis non includuntur due naturae: sed econverso ideo non prius nam gignet quam intelliget creaturam.

24

¶ Ad primum quod illa regula est intelligenda quo ad illa que sunt formaliter in deo ad intra: et ideo cum tales habitudines ad extra in deo formaliter non reperiantur tunc regula est exponenda quo ad omnia ad intra.

25

¶ Ad 2m. quod licet actus intelligendi qui deus intelligit creaturam preueniat actum generandi: vt patet in primo: tamen non vt terminatur ad creturam. quia vt sic habet habitudinem ad obiectum secundum.

26

¶ Ad 3m. quod illa signa originis attenduntur inter diuinas personas quo ad duo: quo ad esse: secundum quod vna persona est ab alia: et quo ad operari: secundum quod vna persona ab alia operatur: et secundum illa licet pater fit prior filio: comparando signum essendi: alioquin cum pater prius creet quam filius vt patet quam filius esset: et ita hoc: sicut prius est filius quam pater creet: ita prius est filius genitus quam pater intelligat crea turam.

27

¶ Ad 4m. quod sicut in vno signo naturae includuntur plura signa originis: quemadmodum subtilis doctor ponit duo signa naturae esse fecunditatis intellectiue et volitiue. et in quolibet illorum sunt duo signa originis: secundum quod in qualibet fecunditate est hoc ab hoc: ita econverso in quolibet signo originis sunt duo signa vel plura naturae ponere: quemadmodum in illo signo quo pater preuenit secundum originem filium: constat ex essentia et paternitate: et essentia praeuenit paternitatem secundum alium ordinem: quia originis: et ita in proposito: sicut fuit declaratum in primo.

28

¶ Sed oritur difficultas quomodo potest concedi illa circulatio: cum in essentialiter ordinatis: circulatio non admittatur.

29

¶ Dicitur autem quod cum isti ordines sint diuersarum rationum: sicut ordo qui est in quantitate successiua in habitudine ad permanentem: sicut in eodem innstanti possunt produci duo puncta. et econverso vnus punctus potest esse in duobus instantibus ita in proposito: inter signa originis et nature in communi non est ordo essentialis.

30

¶ Et patet ad argumentum in principio questionis per iam dicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 15