Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Quaestio. viii UTrum a conceptibus simpliciter simplici bus et primo diuersis potest abstrahi aliquis conceptus communis eis Sin on argumentis respondeo quod non. quod tame est intelligendum de conceptu quiditatiuo. Intelligendum tamen quod conceptus sunt in quadruplici genere. Primi conceptus sunt secundarum intentionum. Alii conceptus sunt communissimarum passionum. Alii sunt conceptus habitudinum transcendentium: alii priuationum.

¶ Exemplum primi sicut a Petro et martino abstrahitur species: sic ab vltimis differentiis haec quod dico differentia vltim: et a proprietatibus indiuidualibus hoc quod dico proprietas indidualis. et ita vniuoce praedicatur de eis: sicut homo de petro et martimo.

¶ Exintum secundi. omnia quae sunt vltimo differentiae sunt intelligibiles et volubiles: et sic vere et bone. Ueritas ergo et bonitas de omni bus praeditur et vniuoce.

¶ Exitem tertii: quia sunt quaedam relationes transcendentes quae omnia circuunt: sicut identitas diuersitas et distictio: et quae etiam de vltimis differentis praedicantur.

¶ Exentum quarti: si sunt vnitas et simplicitas: quae priuationes importare videntur: quaes multis etiam primo diuersis vniuoce praedicantur.

¶ Sed hoc est tamen vna difficultas. quia quando aliqua passio conuenit pluribus. per aliquam rationem comuneneis conuenire videtur. Si ergo iste passiones pluribus et primo diuersi conueniunt. videtur quod per rationem vnam commune eis conueniant: et sic non essent primo diuerla qui dicuntur primo diusa.

¶ Rsponideo. dico quod ista re¬ gula est vera in non transcendentibus. falsa tamen est in transcendenti bus. Non enim oportet quod transcendentia insint omnibus mediat te aliqua ratione communi. nisi forte mediante ratione entis: quae inest omnibus: sed non quiditatiue: sed denominatiue: aliquibus aliis quiditatiue.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8