Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Questio. viii. quaestio est. Utrum idem angelus posErtia sit esse in diuersis locis. potest esse difficultases de diuihic primo na poentia i oc potest. et dil co simitur quod sic. et in infinitis locis. Si enim hoc potest de corpore vno: vt probatum est in 4o sniarum. multo ma gis de natura spirituali.

¶ 2o potest esse difficultas de potentia creata. et de locis adequatis. et dicitur simpliciter quod non. quia ex quo habet locum adequatum non potest se facere in alio: primo manente

¶ Sed maior difficultas potest esse si potest esse in partibus distantibus sui loci adequati: et non in medi. Et dicitur quod sic. quia angelus est totus in qualibet parte sui loci. sed potest dimittere extrema: et manere in medio. ergo eadem ratione potest dimittere medium et manere in extremis fine medio sicut econverso.

¶ Confirmatur. quia vniformiter et per respectum eiusdem rationis respicit medium et extrema. ergo eadem ratione potest manere in extremis sine medi sicut econverso. Probatur autem aliter idem. quia quandocumque respectus sunt eiusdem rationis: qua ratione potest vnus dimitti: et alius.

¶ Sed hic remanet di. quare anima non est in extremis partibus corporis eodem modo et non in medio.

¶ Dicitur quod hoc est: quia informat corpus mediante anima scilicet sensitiua: que est extensa cum corpore: et ideo non potest discontinuari corpus: sed tunc videtur quod angelus simul possit esse in celo et in terra: dico quod ita potest esse quod dimisso medio simul sit in celo et in terra: nec video contra¬ dictionem. et ita potest intelligi dictum Raphaelis archangeli in Thobia: qui dixit. Ego inquit sum qui in conspectu disfini semper existo. et tamen erat in terra mysterium suum implens: et simul (astabat deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8