Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Quaestio. iiii. Quarta quaestio est. Utrum materia fit idem quod sua potentia. Et videtur quod non. quia est accidens eius.

¶ Contra. potentia non est forma. quia est in potentia ad eam. Nec compositum. quia praecedit ipsum. ergo etc. quod realiter differt sicut accidens Dicunt aliquin eius.

¶ Contra. ad omnem forma est mtam in potentia. sed potentia est forma. ergo erit alia potentia. et sic in infinitum.

¶ 2o. quia separato tali absoluto reperiretur mataeama sine potentia. Iterum deus non potest facere materiam sine potentia quin perfectibilis.

¶ Ideo ponum tur hic quatuor conclusiones. quarum prima est. quod materia determinatur a sua potentia determinatione non fabricata ab anima. quia vno cognito non cognoscitur reliquum. quia sunt extremacntradictionis: cognitum et non cognitum. nullus dubitat de maam quin sit de genere substantie. multi autem dubitant de potentia.

¶ Secunda conclusio. quod distinguitur formaliter. quia ens diuiditur formaliter per absolutum et respectiuum. poten tia autem est respectiua. sed materia cadit sub absoluto.

¶ 3a conclusio. quod non determinatur realiter. quia tunc possent separari.

¶ 4a conclusio. quod potentia est eius propria passio sicut risibilitas est aptitudo naturalis ad ridendum. ita in pposito.

¶ Contra. quia potentia cadit in diffinitione materiae.

¶ Dico quod non est diffinitio: sed descriptio per eius propriam passionem.

¶ 2o. quia relatio creature ad creatorem videtur differre realiter a suo fundamento.

¶ Dico quod verum est si sit relatio actualis et formalis: non autem si sit fundamentalis. nec oportet.

¶ 3o. quia videtur corrumpi adueniente forma.

¶ Dico quod capacitas materiae non euacuatur. Et hec est potentia subiectiua. sed bene priuatio recedit sicut risibi litas non recedit adueniente actu ridendi.

¶ Sed quis est terminus eius:

¶ Dico quod non oportet respectui fundamentali dare terminum in actu. sed in esse quiditatiuo tantum.

¶ Dico etiam quod non est processus in infinitum: quia realiter non distinguum. tur.

¶ Sed nunquid numerantur potentie:

¶ Dico quod potentie formarum distinctur specie habent respectus distingctur sicut risibilitas in homine et plorabilitas. Unde dico quod respectus isti fundamentales multiplicantur respectu diuersorum specie. non autem repectu diuersorum numero.

¶ Sed differt ne potentia materiae at potentia passiua:

¶ Dico quod sic. quia potentia comparata ad agens est passiua. respectu forme autem est receptiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4