Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

¶ Distinctio. xiii. Quaestio i. Prima autem distionis operatio etc. distinctionem. 13. quero 4or Irca quaestiones.

¶ Quarum primaest. Utrum lux sensibilis sit formasubstantialis. Et videtur quod sic. quia patet Gen. primo ca. quod fuit inter primas creatuas: et tales sunt subsistentes.

¶ Conra. quia per alterationem inducitur et per corpora celestia. vnde Idea. in apoc. factus est sol sicut saccus cilicinus. aliquin quod sic. quia est nobilissima conHic dicunt poralium formarum.

¶ Sed contra in corporibus primis habentibus lucem lux in eis augetur. vnde septenm pliciter erit lux solis secundum Isa. substantia autem eius non suscipit nec magis nec minus.

¶ 2o hoc patet in corporibus luminosis per participationem: vt in igne et huiusmodi. in quibus lux crescit: et aliquando etiam deficit.

¶ 3o sic. quia quod in aliquo est accidens substantia nunquam est: in luna autem accidens est. patet de se. nec potest dici quod luces sint diuersorum generum.

¶ 4o. quia ratio vulgata est quod forma substantialis visu non percipitur.

¶ Di co igitur quod non est forma substantialis corporea. quia talis consti¬ tuit corpus: et essent tunc duo corpora simul. sicut patet in dispositione radii. Est ergo qualitas tertie speciei. quia sensum immutat.

¶ Sed hic est di. de primo lucido. quod est illud: secundum philosophos est sol. sed per fidem tenemus quod caelum empyreum est primum lucidu.

¶ Sed quare tunc non multiplicat lucem suam ad nos: non propter hoc est quod sit lux alterius generis scilicet lux non corporea. quia videtur oculo corporali. Nec propter distantiam videtur. quia quanto corpus maius. tanto videtur a maiori distantia. Excedit autem magnitudo eius magnitudinem solis in maiori proportione quam sit distantia istorum.

¶ Dico ergo quod hoc est propter opacitatem firmamenti.

¶ Sed si hoc est. oportet dicere vel quod stellas suas fixas ibi non videbimus ex quo infixe essent: quia non contingerent superficiem illius corporis nisi in puncto: vel oportet quod sint prominentes: et tunc erit medium vacuum inter corpus illud et orben saturni. Ideo dixi etiam alibi quod stelle non sunt sperice. sed circulares.

¶ 2a difficult est de luce creata quid fuit: Magister dicit quod est quoddam corpus ad modum nebule: et faciebat diem et noctem sud motu. De qua 4a die facta fuerunt omnia luminaria.

¶ 3a difficultas est. si lux in aliis deriuatur a sole:

¶ hic dicit Diony. 4. c. de di. no. quod sic.

¶ 4a difficultas de corporibus nocte lucentibus. vnde venit eis lux. quia ista in maioribus tenepris plus lucent.

¶ Dicitur quod habent vnam qualitatem naturalem: et aliam ab extrinseco. Ad praesentiam enim corporis luminosi inducitur qualitas alia. que est color. Ille. enim qualitates sunt incompossibiles. nec de nocte habent 2m scilicet colorem. lux ergo est qualitas eorum naturalis.

¶ Alia difficultas est. si lux est species corporis luminosi:

¶ Dicitur quod non. quia ex vi sione speciei non videtur corpus luminosum. Dicitur autem lux in fonte. lumen in medio. splendor in medio terminato. fulgor in corpore splendido.

¶ Alia difficultas est. si corpus luminosum multiplicat species in medio. Uidetur mihi quod non. quia non apparet quare non videtur sicut in spe culo.

¶ Sed tunc est dubium. si in corpore terso oportet eam ponere:

¶ Dicunt aliqui quod sic. quia ibi videtur. Alii dicunt quod non. sed homo videt faciem suam immediate. quia videt albedinem. I emt illa species mouetur motu obiecti: et tamen accidentia non migrant. videt ergo immediate terite seipsum.

¶ Sed quomodo videt se cum non sit sibi obiectum in speculo:

¶ Dicitur quod obiectum in speculo habet duplicem actum scilicet directum et indirectum: et indirecto opponitur reflexum in corpore terso. quia effectum aliquem recipit quo facto causatur actus ordinatus. post illum actus reflexus prima illa dipositione.

¶ Sed hic est difficultas de tenebris et luce. oculus positus in tenebris videt lucem. et non econuerso.

¶ Di citur quod tunc facies est in tenebris. si speculum est in tenebris: non causatur actus ille.

¶ 2m dubium est. quare illa species versa est versus nos. ita quod oculii imaginis versi sunt ad faciem videntis:

¶ Dico quod non est ibi visio: sed est ibi immediate obiectum quod videtur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1