Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

¶ Questio. iii. TErtia quaestio est: vtrum alicui creature repugnat esse ex tempore. Et videtur quod non: quia de ratione eius est quod sit ex nihilo.

¶ Sed contra: quia infinitum tempus ex ratione sua diffinitiua non potest esse ex tempore quod quedam est eternihic dicunt aliquin tas creata: et quedam increata. Secunda est infinita intensiue et extensiue. primo ma tantum extensiue. isti igitur habent dicere quod est aliqua creatura cui repugnat esse ex tempore scilicet eternitas.

¶ Contra illud arguitur octupliciter. Primo sic: quand cunque aliquid conuenit alicui non ab extrinseco: vt ab efficiente: illud non potest sibi deficere in aliquo tempore. nihil enim corrumpi potest: nisi quod a voluntate diuina dependet: sed producibilitas non inest creature a voluntate diuina. quia de necessitate res est creabilis: ergo creabilitas inest sibi in omni tempore.

¶ Se cunda ratio. quod conuenit alicui in secundo modo conuenit sibi in omni tempore: sed creabilitas conuenit omni enti creato tanquam eius naturalis aptitudo: et per conse quens in secundo modo. igitur etc.

¶ Tertia ratio. quod conuenit alicui necessario et non contingenter conuenit sibi in omni tempore: sed omnis creatura est creabilis necessario. ergo conuenit sibi omni tempore.

¶ 4a ratio. quod de se est eternum: de se est sempiternum: sed creabilitas de se inest enti creato. ergo etc.

¶ Quinta ratio. aut est dare terminum vsque ad quem creatura fuit creabilis vel non: si sic tunc eternitas esset temporalis.

¶ 6a ratio. impossibile est transire de contradictorio in contradictorium nulla facta mutatione in altero extremorum: entitas autem fuit creabilis ab eterno: et postea non creabilis in tempore.

¶ 5a ratio. est. omne quod est ens prohibitum semper est prohibitum. eternitas non est ens prohibitum. ergo pro omni tempore est producibilis.

¶ 8m ratio est. quandocumque sunt aliqua eiusdem rationis quicquid conuenit vni: et alteri. eternitas autem eiusdem rationis est in potentia et in actu. idetur ergo quod eternitas non sit creabilis. quia semper esset creabilis.

¶ hic diceretur quod eternitas non est creabilis: et tamen est ab eterno.

¶ Sed hec contradictio est: quia creatura non est eterna eternitate diuina.

¶ Aliter dicitur quod eternitas non est aliquid positiuum.

¶ Contra: quia eternum est prius non eterno: prioritas autem non potest fundari in priuatiuo: non solum de eterna: immo simili illi quam haberet cum deo repugnat esse ex tempore.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3