Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

¶ Questio. ii. SEcunda quaestio est: vtrum sit demonstrabile non fuisse mundum ab eterno Et videtur quod non: quia est articulus fidei.

¶ Contra quia articulus fidei est quod vnus est deus: et tamen demonsitrabile: vt primo patuit. hoc arguitur 4r. Primo quia prima c ed conti contradictio est quod aliquis fuisset annus qui non fuisset cognitus a deo: nam ante omnem annum noltum a deo: vel fuit alius vel non: si sic: ergo deus non nouit illum. Si non. ergo ille fuit primus.

¶ 2o si mundus fuitab eterno: omnis mensis fuit posterior alio mense: et ille qruae non esset posterior non esset ab eterno: sed primus a quo incipit tpius.

¶ 3o. quia ante omnem motum est motus. et talis qui non est ante omnem motum non est motus. Eodem modo didiutempore.

¶ Soluit per negationem distributionis.

¶ Aliter arguo. Primo. quia infinita essent partransita in actu: quia in finiti homines: et generationes infinite transierunt.

¶ 2o. impossibile est quod infinitum augeatur: si ita esset: quia quotidie opponitur dies infinito tempori.

¶ 3o. si ab equalibus equalia demas etc. accipe menses februarii et inanuarii et difime tres septimanas a februario: et a ianuario duas falsificabi tur illud principium. Et consimiliter. omne totum est maius sua parte: esset falsum: quia tunc tot essent anni quot essent men ses.

¶ Ad primum dicitur quod verum est in infinito tempore: sed in finito non est necessarium.

¶ Ad 2m dico. quod aliqua sunt infinita ex vna parte et non ex alia. Ideo ex illa parte qua sunt finita possent augeri.

¶ Ad aliud dico. quod illud principium est verum in quantitatibus: quarum passio est equalitas et inequalitas: et iste sunt finite. Eodem modo de toto et parte.

¶ Aliter arguitur. nulli creabili repugnat esse ex tempore. eternitati repugnat esse ex tempore. ergo eternitas non est creabilis: si eternitas non est creabilis: ergo nulla creatura potest esse ab eterno.

¶ 2o sic. eterno vt eternum est repugnat esse in tempore: quia iste sunt due repugnantes: sed nulli creabili repugnat esse ex tempore. ergo etc.

¶ Sed quaentur. quomodo potest vitari infinitas animarum.

¶ Aliquin dicunt. quod illa ratio est particularis: sed ista solutio non valet: quia querimus: sicut philosophi posuerunt mundum esse eternum. Utrum ita possit esse: posuerunt autem mundum cum suis partibus integralibus eternum et cum generatioae. Diceretur ergo vno modo secundum viam aristo. et secundum aliquos quod anima corrupitur corrupto corpore organico.

¶ Secundo per viam platonis per circulationem animarum.

¶ Tertio. per dictum Auerroys qui dixit quod vnus est intellectus in omnibus.

¶ Quarto. secundum Auic. in accidentaliter ordinatis non est inconueniens procedem in infinitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2