Quaestio 7
Quaestio 7
¶ Contra. quia ex plenitudine perfectionis insunt. intelligendum quod in homine sunt quatuor poentie. hic ct actiue. Alique sunt mere naturales: vt humiditas et frigiditas. Alie sunt virtuales vt nutritiue et augmentatiue. Alie sunt animales: vt audire et videre. Alie vero rationales vt intelligere et velle.
¶ Prima est quod primas actiones non habet quia potentia naturalis agit secundum situm. ibi autem non est ordo secundum situm vt dictum est.
¶ Secunda conclusio quod quantum ad potentias vegeta. tiuas nihil potest ibi facere. quia tales non agunt nisi praemissis naturalibus de quibus dictum est quod non possunt ibi esse.
¶ 2o quia agunt cum transmutatione materiali sed talis non conuenit corpori christi in sacramento. cum non habeat ibi situm.
¶ Tertia conclusio quod nec ibi sib conueniunt actiones sensitiue. quia tales sunt secundum situm modo materiali.
¶ Quarta conclusio quod actiones intellectuales sunt ibi vt dicere et spirare: quia tales potentie non requirunt situm in agendo.
¶ Contra primam. quia ibi est actiuum naturale et passiuum approximatum debite. sed tunc sequitur operatio necessario.
¶ Contra secundam. quia corpus christi naturale mansisset ibi in perpetuum naturaliter sine corruptione: quod videtur inconueniens esse sine miraculo. quia corruptio videtur esse per actionem qualitatum et ita sine miraculepermansisset incorruptum.
¶ Sed occurrit difficultas si deus potest collocare mortuum corpus in sepulchro quod in perpetuum materiaeret incorruptibile.
¶ Dico quod eo modo potest collocare quo collocauit corpus christi in hostia. ita quod esset totum in sepulchro et in qualibet per te eius. et tunc nullum agens potest in ipsum agere actione philosophica: et sic numquam induceret formam incompossibilem ilii.
¶ Dico quod vel illud corpus esset animatum: vel sinplex: vel mixtum. Si simplex non corrumperetur: quia nullum agens attingeret illud: quia corpora celestia semper transmutant medium priusquam ad aliquid distans attingant.
¶ Si fit mixtum tunc videretur quod praedominans corrum pere possit: sed si elementa non marent in mixto. videtur quod per tes possint se sic alterare quod corpus non esset sufficienter receptiuum anime rationalis: et aia separaretur.
On this page