Quaestio 3
Quaestio 3
TErtio queritur vtrum aqua quae commiscetur in vinum conuertatur in sanguinem. christi. et videtur quod sic. quia quicquid est in hostia transubstantiatur in corpus christi. ergo quicquid est in vino transbatur in sanguinem christi.
¶ Primus est quod conuertitur in sanguinem: quia dicunt quod materia huius sacramenti est aqua sicut vinum.
¶ Alii dicunt quod vinum in sanguinem. et aqua in aquam: et ita erit ibi sanguis et aqua: sicut alatere saluatoris fluxit.
¶ Primus modus dicendi non. quia sicut materia propria bapus est aqua ita propria mateam sanguis christi est vinum: et corporis christi panis: et sicut baptismus non attingit ad panem et vinum. ita nec virtus istius sacramenti ad aiquam.
¶ Con tra 2m modum arguitur. virtus verborum non attingit ad aliquem terminum nisi qui exprimiter in verbis: sed ibi non exprimitur aliquid de aqua: sed dicitur calix sanguis mei.
¶ 3 3m. quia non satisfacit ista conuersio aque in vinum. non enim fit in instanti: sed indiget dispositione priuia: et in illo tempore si fiat consecratio non transubstatatur aqua.
¶ hic gergo oportet distinguere. primo de quantitate magnitudinis: quia si aquasit tanta in se quantum est vinum. tunc non conuerteretur in vinum et si non: tunc nulla opinio teneri dicitet: sed si sit minima quanti tas: tunc potest teneri quod conuertatur in vinum et totum in sanguinem: si autem sit quantitas intensiua: quia aliqua vina sunt fortia et statim conuertunt. que autem sunt debilia non cito conuertunt: sed si accipiatur quantitas: secundum multitudinem. si sint multe gutte: et similiter secundum durationem: si fiat commixio aquae et vini per multum thrmpotus ante. et ideo in principio misse vino dabet apponi aqua vt fiat commixtio: et est tutius.
¶ Sed occurri difficultas quia dubium est in die natiuitatis diviuni: si sacerdos sit ieiunus si aqua remaneret non mixta cum vino in prima missa quando celebrat 3am non videtur ieiunus in 3a missa.
¶ hic dico quod ignorantia facti est sufficiens excusatio et hoc non po test bene sciri. vnde minimum de aqua datet poni. et bona ho ra et bono vino et forti fiat celebratio vbi est possibile.
¶ Alia difficultas dum fit alteratio aque successiue si in illetempore proferret verba. et in eodem instanti in quo cessat altel ratio et est in dispositione tali: vt conuertatur cum etiam in eodem instanti fiat transubstantiatio numquid aqua conuerteretur.
¶ Dico quod non in illo quia in instanti substantia vini non est ibi: et ita non poterit conuertere aquam. Item in illo instanti est ibi corpus christi. et per consequens non substantia vini. ergo si in primo instanti prolationis verbo rum non sit completa alteratio non transbatur aquae: sed rema net.
¶ Dico quod corrumpetur forma aquae et matam divino miraculo et iungerentur species speciebus. Vel necessario remanebit in sua dispositione prima: quia non potest aliquid inducere formam naturalem quia impossibilis est in lllo subiecto.
¶ Sed quid si ponatur oppositum. vna gutta vini consecrati ponatur in vno pleno do lio aquae quid fiet:
¶ Dico quod alqua alterabit eam modo naturaliter et quando totum est dispositum oportet quod deus creet ibi materiam.
¶ Sed hic est dubium. quia philosophici dicunt quod aqua potest naturaliter separari a vio: et sic numquam fuit transubstantiata.
On this page