Quaestio 1
Quaestio 1
¶ Prima vtrum sacramentum ordinis sit sacramentum noue legis. Quod non. quia non inuenitur vbi christus illud instituerit.
¶ Contra. Luc. 2 2o. "hoc facite in meam commemorationem." tunc enim dedit eis potestatem consecrandi.
hic est sciendum quod supposito quod sit sacramentum noue legis quatuor ad ipsum requiruntur. Causa efficiens est eprtes ordinatus. alius autem nihil faceret. causa materialis persona rationabilis vtens ratione. causa formalis signum sensibile et verba certa ad hoc ordinata. Causa finalis ad conficiendum corpus christi. Et intelligendum quod ordines distinguuntur secundum diuersam habitudinem ad sacramentum eucharistie.
¶ Ulterius est sciendum quod in aliis sacramentis sola verba sunt forma. hic autem signum sensibile.
On this page