Quaestio 1
Quaestio 1
hic solet queri etc. HIc incipit distinctio. 28. Circa quam quaeritur. vtrum matrimonium perficiatur solo consensu. Quod sic. quia omnis obligatio. perficitur solo consensu.
¶ Dicitur quod non. nisi enim exprimatur per aliqua signa non est sacramentum. ex solis actibus voluntatis. It aliquo tamen casu: quando perentes contrahunt pro filiis qui sunt in potesta te eorum sufficit secundum ius ciuile et secundum canones. et secundum aliquisigna. tamen bonum est vt ipsimet exprimant per verba.
¶ Dicitur quod non. quia talis est consensus de praesenti. et per consequens si non actua liter insit non est matrimonium. si tamen consensus non sit expressus de futuro consecuta copula carnali in foro ecclentie compellitur. non in foro dei.
¶ Dicitur quod si sit conditio contra naturam matrimonii: sic dicendo. accipio tecum ista conditione si exponas te ad fornicandum vel ste rilitatem procures. non stat. Sed si conditiones non sint tales: tunc vel suut honeste vel non. si sint inhoneste sicut de vsura. est verum matrimonium: quia talis conditio habetur pronon apposita: sed si honesta vel est de praeterito: vel de futuro: vel de praesenti: et tunc tenet conditione seruata.
¶ 4 ifficultas. si est de consensu clam. Distinguo. aliqua dicitur quod non facta pronunciatione trina. vel non coram ecclesia. vel sine testibus. Sed quid si sint soli ipsi duo: et postea contrahat cum alia in facie ecclesie: quid faciet:
¶ Dico quod compellere tur per ecclesiam esse cum secunda: cum qua tamen non est matrimonium: quia solum est matrimonium cum prima¬
On this page