Quaestio 1
Quaestio 1
Hic etiam est notandum etc. Hic incipit distinctio 35. Circa quam queritur. vtrum diuortium sit illicitum. Quod non. quia fuit concessum in veteri lege vt patet. ergo non est illicitum.
¶ contra. quia christus prohibuit: vt patet math. 19o. dicens. quos deus coniunxit homo non separet. veritas vna: quod fuit permissum in veteri testamento. in hic est nouo autem prohibitu. vnde apostolus prima corin. 7o. pre cipio. non ego: sed dominus vxorem a viro non discedere.
¶ Sed dubium est vtrum fuerit licitum: quia permissum. Aliquo dicunt quod sic. Alii dicunt rationabilius quod non est ita dispensabile sicut biga mia.
¶ Unde contra primas regulas actuum moralium videtur esse quod est bonum prolis: sed tamen ad vitandum maius malum hoc permissum fuit et mortaliter peccabant.
¶ Notandum autem quod diuortium potest 4r intelligi. primo quantum ad vinculum. et sic non potest fieri. si matrimonium fuit legitimum.
¶ 3o sumitur quantum ad effectum scilicet quantum ad prolem genitam. quamuis enim non fuerit matrimonium legitimum: quia tamen est ab ecclesia dimissum et toleratur et non illegitimatur pro les.
¶ 4o quantum ad cohabitationem: sicut si incurratur lepra videtur rationabiliter quod possit separari: licet decretalis consulat con trarium. vnde christus solam causam fornicationis exemit. fecit in quit eam mechari mathei. 3o.
On this page