Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Nunc superest ostendere etc. Hic incipit distinctio. 34a. Circa quam queritur vtrum matrimonium possit immpediri. Quod non. quia vbi sunt omnia que requiruntur non potest.

¶ Contra patet de facto. videndum est. quibus Hic primo modis impeditur sponsalia.

¶ Ubi sciendum quod sponsalia reuocantur et dirimuntur.

¶ primo quando ille cum quo contracta sunt intrat religionem.

¶ 2us casus. quando post sponsalia contrahit cum alio per verba de praesen¬ ti. secundus enim contractus eunat prima sponsalia.

¶ 3us casus quando alter for nicatur.

¶ 4us casus. quando alter incurrit notabilem infirmitatem.

¶ 5us casus quando per voluntatem et mutuum consensum.

¶ 6us casus: quando affinitas interuenit.

¶ 7us quando alter coniungum emittit votum non solemne.

¶ 8us casus. quando tempore indebi te etatis.

¶ Ulterius matrimonium impeditur. primo ex parte intellectus scilicet ex errore persone. 2o ex parte voluntatis vbi est coactio talis quae cadit in constantem virum.

¶ 3us casus. ex crimine quando committit incestum cum alia de consanguinitate vxoris.

¶ 4us casus si alter machinatur ad mortem coniugis. et si facit pactum cum altera. vt post mortem prioris eam ducat.

¶ 5us casus ex consanguinitate circa debitum gradum.

¶ 6us de affinitate.

¶ 7us cognatione spirituali quando sunt parentes etc

¶ 8us de publice honestatis iusticia. vt si aliquis sacerdos contrahit cum aliqua: nullus de cognatione illius potest contrahere cum illa.

¶ 9us quando infrigidatur vir.

¶ 10us de mulilere articulata.

¶ 11us. de dispari cultu.

¶ 12us. quando alter est seruus vel ancilla.

¶ 13us quando maleficium est ibi perpetratum. si tamen postea cognouerit aliam debet redire ad primam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1