Quaestio 4
Quaestio 4
hic est veritas determinata: quod mun dus debet iudicari per ignem: sicut se mel fuit per aquam: tunc autem non fuerunt omnia consumpta: quia non pisces: sed illo igne omnia consumentur non attin get autem nisi ad tria elementa. Comburet enim totum aerem caliginosum: in quo fuerunt facta peccata: vsque quo aquae diluuii ascenderunt: et totam superficiem terre: similiter mare quantum ad aliquas partes. Sed videtur consonum verbo scripture: quod totus mum dus debeat comburi: dicitur enim in euangelio. caelum et terra transi dunt etc. Et in apoc. Uidi caelum nouum et terram nouam. primum enim caelum iam non est nisi sanctialiter exponerent auctor tates. ita videtur Aug. dicere. 2o. de ciui. dei. exponit quod quanad qualitatem: quam nunc habent transibunt. non autem quantum ad substantiam. immo per essentiam sine fine subsistent. Illud quod scribitur. 2a. petri. 3o. Celi quae nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni reseruati in diem iudicii. Et infra. Ad ueniet dies divuni sicut fur in quo celi magno impetu transi bunt. Elementa enim ignis calore soluentur et terra et ea quae in ea sunt omnia opera exurentur. Et infra. per quem celi ardentes soluentur et elementa ignis ardore tabescent. Nouos enim celos. et terram nouam et promissa illius expectantes. hoc totum exponunt de celo aereo.
¶ Ad istud dicit Aug. quod est figura: non veritas. Ad auctorium. Ida in apocl. dicitur quod erit nouum secundum qualitatem: non secundum essentiam. Et rationem reddit Augus. quia sicut dicitur in gen. Uidit deus ea que fecerat et erant valde bona. ideo non est conueniens quod quantum ad substantiam comburantur et consumantur.
On this page