Quaestio 1
Quaestio 1
¶ Pri mum. vtrum demones puniantur in inferno ma iori pena quam homines. Quod sic. Quandocumque est aliquid ordinatum propter duo: et vnum illorum habet rationem vltimi finis. videtur quod sic si efficaciam habet respectu illorum quod maiorem habeat respectu illius vltimi. sed ignis infernalis ordinatus est propter homines et demennes et praencipalius propter demones: quia dicitur Math. 2o. Ite maledicti in ignem eternum qui paratus est dyabolo et angelis suis.
¶ Contra inter actiuum et passiuum est proportiosed magis est proportio ignis ad hominem quam ad demones: cum homo et ignis sint corporales: ergo etc. Hic Diciti quod demonum erit maior pena: quod probatur 4r.
¶ primo ex parte naturae patienti: quia nam quanto excellentior: tanto magis sentit suum nociuum: sicut homo plus sentit passionem lesiuam quam brutum: et inter homine melius complexionatus quam peius: sed natura demonum nobilior est natura hominis: ergo etc.
¶ 2o ex parte causare efficientis: quia nulla causapotest ibi inferre passionem nisi obiectiue. potentia autem quanto perfectior tanto melius elicit actum et obiectum sibi magis imprimit
¶ 3o ex parte peccati: quia maius est pecatum angeli: quia irrepara bile: et pluribus modis excusatur pecatum hominis. quibus pecca tum angeli non potest.
¶ 4o ex parte amissi primi. Si oppositiuin opposito et propositum in proposito: sed angeli dei communi lege habent maiorem gloriam quam homines.
¶ Nam secundum Iero. in sermone de assumptione: excepta virgine Maria non est fas credere aliquem sublimari super omnes choros angelorum: et lucisfer fuisset superior omnibus.
¶ Sed oc. dubitatio. si eiusdem rationis erit pena hominis: et demonis hominis dico quantum ad animam.
¶ Aliqui dicunt quod actus intelligendin hominis et angeli est alterius rationis et alterius speciei: et actus voluntatis similiter: et ita differunt specie semper.
On this page