Quaestio 4
Quaestio 4
Quarto queritur vtrum pena damnatorum sit infinita. Quod sic. quia dicitur Math. 25. "Ite maledicti in ignem eternum"
¶ Prima conclusio quod non est infinita extensiue. patet quia recipiens: puta damnatus non est infinitus extensiue.
¶ 4a conclusio. quod erit infinita secundum durationem quia ipsi peccauerunt deo in suo eterno. et deus puniet eos in suo eterno.
¶ Sed contr hoc instatur. ignis perpetuo continuabit suam actionem. ergo intendetur perpetuo. videmus enim quod ignis applicatus ad licet vniformiter calefaciat. sola tamen continuatione inten dit calorem in aquam.
¶ hic dico quod quantum ad operationem calefactiuam. si perpetuo continuaret: perpetuo intenderet: et si talis immutatio esset illi realis concederetur propositum: sed quia est ibi tantum immutatio obiectiua. ideo non oportet.
¶ Sed hic est du. si actus infiniti erunt in damnatis. videtur quod sint infiniti. primo quia si ab eterno fuissent: precessisent infinite cogitationes: sed tantum est futurum de tempore a par te post. quantum tunc praecessisset. ergo etc.
¶ 4o si damnati flerent et qualibet die emitterent vnam lachrymam: esset in tantum deuenire. quod multa maria profluerent ab eis.
¶ Sed contra angelus potest nume rare sua flagella. et quaelibet anima: et tandiu numerabit: quandiu affligetur: sed quandiu numerat non est infinitas: quia in finitum non numeratur. ergo etc.
¶ 2o a cogitatione istius nulla alia cogitatio potest distare in infinitum quia tunc nulla esset post. ergo omnes distant per finitam multitudinem.
¶ 3o post omnem cogitationem istius erit cogitas: sed post infinitam multitudinem non potest esse aliqua. ergo etc.
¶ 4o omne futurum aliquando erit praesens et aliquando praeterium: sed nunquam cogitationes erunt praeterite infinite. ergo nec praesentes nec future. In 2o enim li. ostenditur. quod in infinitis non potest esse distribuus.
¶ Intelligendum autem est quod in processu infinitorum est 4r semita. quedam est semitaqua proceditur ab infinito. sicut si mundus fuisset eternus. quedam intra infinitum: sicut si mundus poneretur esse creatus et duraret in infinitum. quedam qua proceditur ad infinitum. et hoc est impossibile: quia tunc esset illi finis: sed bene possibile est in infinitum. et nunquam habetur infinitum.
¶ Curabis ergo ad austeictum tuum casum dirigere antrophos pauper mauriti actusque finitos in infinitum ad obsequium elicere christi. vt euadas gehennam terribilis in cendii peioremque penam intransitiue damni.
¶ Illuminati doctor fratris francisci Maronis ordinis minorum. prouincie sancti Ludouici scriptum preclaris simum super 4r sententiarum. Correctum atque decoratum summa cura atque solertia sacre theologie docto. eximinipatris fratris Mauritii de hibernia eiusdem religio nis dignissimi archiepiscopi Tumamensis: dum actu theologiam publice in alma vniuersitate patauina legebat: fine felici terminatur etc.
On this page