Quaestio 3
Quaestio 3
TErtio queritur vtrum illi qui sunt in inferno iuste puniantur. Quod sic. quia secundum prophetam. iustus est disuns et iustitiam dilexit. et apoc. vltimo. ecce venio cito: et infram reddere vnicuique secundum opera sua. ex hoc vi detur esse iustitia.
¶ Contra. misereris omnium deus et nihil odisti eorum que fecisti etc iudicium dei quadruplici hic iustificatur ter.
¶ Primo. quam maior est ille cui offensa irrogatur: tanto maior est culpa: sed deus excedit omnem creaturam in infinitum. ergo etc.
¶ Secunda via. quilibet dabet puniri secundum mensuram voluntatis sue in peccando. deus autem videt quod timore dei non abstinet a peccati: sed ex se perpetuo peccaret. et ideo dicit Greg. 4o dyalo. ad iustum dei inudicium pertinet vt nunquam careant supplicio: qui nunquam voluerunt carere pecitio.
¶ 4a ratio. quia nunquam reconciliabuntur. ideo iuste remanebunt in statu suo. non enim relinquitur hostia pro peccatore mortuo in peccato scilicet delendo: mortuo inquam in pecaitio mortali.
¶ Uideamus ergo mensuram delicti intensiue: et peccatum infinitum: non ex tensiue: quia finem habuit. ditet ergo pena intensiue infligi per vnam diem non extensiue perpetuo.
¶ 2o pena danni tantum malun est quantum bonum est felicitas. si ergo deus dat bonis tam tum felicitatis pro meritis videtur sufficere carentia illius pro demeritis peccatis. vnde deus nimium videtur durus in puniendo.
¶ Forte potest dici quod damnati magis volunt esse quod non esse: ideo curialitatem facit deus dimittendo eos sic esse.
¶ Sed responsio melior est vt dicamus cum apitulo. O altitudo diuitiarum sa. et sci. dei etc. et cum propheta. iudicia tua abissus multa.
¶ Intelligendum tamen quod respectu aliquorum videtur esse pura minsericordia: sicut in paruulis qui propriis actibus nihil meruerunt et saluantur. respectu aliquorum pura iustitia: sicut in pueris damnatis pro originali peccato. Iustia et misericordia simul in aliis: quia electos remunerat vltra condignum et reprobos citra condignum: et sic vtrobique superexaltabitur misericordia in iudicio.
On this page