Table of Contents
Sentences Commentary
Liber 1
Prologus
Quaestio 2 : Utrum cognitio supernaturalis necessaria viatori tradita sit sufficienter in sacra scriptura
Quaestio 3 : Utrum theologia sit de Deo ut de subiecto
Quaestio 4 : Utrum ista scientia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 5 : Utrum ista scientia sit de omnibus in comparatione ad eius primum subiectum
Quaestio 6 : Utrum theologia sit scientia in se
Quaestio 7 : Utrum ista scientia habeat aliquam habitudinem subalternantis ad alteram scientiam
Quaestio 8 : Utrum ex ordine ad praxim ut finem dicatur per scientia practicam
Quaestio 9 : Utrum theologia quae est de necessariis sit practica
Quaestio 10 : Utrum theologia quae est de veritatibus contingentibus sit speculativa
Quaestio 1 [Urb lat 120 Transcription]
Utrum homini pro statu isto sit necessariam aliquam doctrinam specialem supernaturaliter inspirari, ad quam non possit attingere lumine naturali intellectusUtrum homini pro statu isto sit neccessariam aliquam doctrinam specialem supernaturaliter inspirari ad quam non possit attingere lumine naturali intellectus
videtur quod non quia potentia habens commune aliquod pro obiecto potest in quolibet sub illo contentum sicut in per se obiectum naturaliter sed primum obiectum intellectus est ens ergo etc Maior patet pro inductive de obiecto visus et aliarum potentiarum 2o per rationem quia primum obiectum dicitur obiectum adaequatum Sed si in aliquo esset ratio obiecti ad quam potentia non se extenderet iam non esset adaequatum sed excedens ergo etc Minor probatur per Avicennam primo metaphysicae capitulo v "ens dicit ipse et res prima impressione imprimuntur in anima nec possunt manifestari ex aliis"
Ad principalem sensus non indiget aliqua supernaturali cognitione sed non non deficit in neccessariis per philosohpum 3 de anima et si hoc sit verum in imperfectis multo magis etiam in perfectis ergo multo magis intellectus non indiget ergo etc
Ad primum principalem sit talis notitia sit neccessaria hoc est quia respectu talis obiecti potentia eset improportionata ex ss naturalibus ergo oportet quod per aliud proportionatum ei fiat illud aliud aut erit naturale aut supernaturale Si naturale adhuc totum est improportinatum obiecto illi primo Si supernaturale ergo respectu illius potentia est improportionata et ita numquam proportionabitur
Circa istam quaestionem facienda sunt quattuor primo e?i ponetur opynionem philosophorum 2o per rationes arguetur contra eam 3o dicendum ad quaestionem aliter et 4o solventur rationes quae sunt pro opynione philosophorum et etiam principales
Quantum ad primum sciendum quod opynio philosophorum est quod nulla cognitio supernaturalis est homini neccessaria quod omne neccessariam sibi posset acquirere ex actione causarum naturalium // Confirmatur ista opynio quadrupliciter
Primo sic philosophus 3 de anima dicit quod "intellectus agens est quo est omnia facere intellectus possibilis est quo est omnia fieri" Ex hoc arguitur sic Actio naturali et passio approximatis et non impeditis sequitur actio sed actum respectu omnis intelligibilis agens et passivum intellectus possibilis et haec sunt naturaliter in anima et non impedita ergo sequitur actus intelligendi respectu cuiuslibet intelligibilis
// 2o sic et est q confirmatio praecedentis rationis omni potentiae passivae correspondet potentia activa naturaliter Aliquin potentia passiva esset frustra in natura sed intellectus possibilis est potentia passiva et naturalis respectu cuiuslibet intelligibilis quod patet quia naturaliter appetit cognitionem cuiuslibet intelligibilis et naturaliter per quamcumque cognitionem perficitur ergo etc
3o sic philosophus 6 metaphysicae distinguit habitum speculativum in metaphysicum physicum et mathematicum et ex probatione illius videtur quod non possunt esse plures habitus speculativi quia in istis consideratur de toto et de parti ente et in se et quoad omnes partes eius sicut autem non potest esse aliqua speculativa alia ab istis sic nec practica alia practicis acquisitis activis et passivis ergo etc
// 4o sic potens naturaliter intelligere principium potest naturaliter intelligere omnis conclusiones in principio quia notitia conclusionem non dependet nisi ex intellectu principii et deductione conclusionis ex principio sicut patet ex diffinitione scientiae primo posteriorum "deductio autem est de se manifesta" et per consequens si principia intelliguntur habentur omnia quae videntur neccessaria ad scientiam conclusionis sed naturaliter prima principia in quibus virtualiter includuntur omnes conclusiones ergo etc probatio minoris quantum ad primam sui partem quia prima principia sunt ex terminis communissimis principia autem cognoscimus inquantum terminos cognoscimus ergo etc probatio 2ae partis minoris scilicet quod omnes conclusiones includuntur in primis principiis quia termini primorum principiorum sunt communissimi et per consequens quando distribuitur distribuitur pro omnibus contentis sub terminis communissimis omnia continentur ergo etc
// 2o arguo contra istam positionem 3 rationibus primo sic omni agenti per cognitionem necessaria est cognitio sui ipsius sed ad cognitionem distinctam finis ipsius hominis non sufficit ratio naturalis ergo etc Maior probatur quia omne agens agit ex appetitu finis ergo sicut agenti naturali est neccessarius appetitus finis propter quam debet agere vel agenti per cognitionem quod est et agens propter se propter finem est neccessarius appetitus finis ergo etc minor probatur dupliciter primo sic philosophus sequens rationem naturalem aut ponit felicitatem esse perfectam in cognitione substantiarum separatarum sicut videtur dicere primo ethicorum et 10 aut si non determinate asserat illam esse supremam nobis possibilem tamen aliam ratione naturalium concludit ita quod ratione naturali intentio errabat circa finem in particulari vel dubius remanebat 2o probatur minor illa quia nullius substantiae finis proprius congnoscitur a nobis nisi ex actibus eius nobis manifestis ex quibus ostenditur quod talis finis est conveniens tali naturae sed nullos actus experimur ex quibus cognoscimus visionem substantiarum separatarum esse convenientem nobis ergo non possimus naturaliter distincte cognoscere quod ille finis sit conveniens naturae nostrae
2o arguitur contra positionem philosophorum sic Omni agenti propter finem neccessaria est cognitio qualiter finis acquiratur et etiam cognitio omnium quae sunt ad finem
et etiam 3o quod omnia ista sufficiant primum patet quia si nesciat quomodo finis acquiratur nesciret qualiter ad consecutionem se disponentur
2m probatur quod si nesciat omnia neccessaria ad ipsum propter ignorantiam alicuius neccessarii poterit a fine deficere
3m probatur quia si nesciat illa sufficere dubitando aliquid neccessariam esse vel non esse non efficaciter prosequitur illud quod est neccessariam sed haec 3 non potest viator ratione naturali cognoscere ergo etc
probatio minoris quantum ad primum quia beatitudo confertur tamquam praemium pro meritis quae deus acceptat tamquam digna tali primo et per consequens non naturali neccessitate sequitur ad actus nostros sed contingenter datur a deo acceptante actus nostros et per consequnes non potest haec naturaliter sciri ab homine quai et philosophi specialiter in hoc errabant ponens scilicet omnia quae a deo procedunt neccessaria esse
Similiter et alia duo membra illius minoris non possunt esse manifesta ratione naturali quia non potest naturaliter sciri acceptio voluntatis divinae contingenter accipiendo quod talia sunt digna vita aeterna
Similiter quod ista sufficiant de p?a voluntate divina sicut ea ad quae contingenter deus se habet ergo etc
3o arguitur contra opynionem philosophorum quia cognitio substantiarum separatarum est nobilissima quia circa obiectum nobilissimum ergo etc et cognitio eorum quae sunt eis propria et maxime nobilis et neccessaria Nam ista quae propria sunt eis perfectiora sunt quam illa in quibus conveniunt cum sensibilibus sed ista propria non possumus cognoscere ex puris naturalibus ergo etc Minor probatur tum quia si sic hoc maxime pertinent ad methaphysicum consequens falsum quia ista non includuntur virtualiter in primo obiecto metaphysicae scilicet in ente et ideo dicit philosophus primo metaphysicae quod oportet sapientem omnia cognoscere aliqualiter non in particula tum quia illa propria congnosci non possunt propter quid cum propria eorum substantia non sit nobis cognoscibilis nec etiam aut ex effectibus quod patet quia effectus relinquunt intellectum dubium in istis vel adducunt in errorem quod patet de proprietatibus primae substantiae inmaterialis dei nam proprietas eius est quod sit communicabilis 3bus personis effectus aut non ostendunt istam proprietatem quia non sunt ab ipso inquantum est terminus sed inquantum est unus Et similiter effectus magis inducerent in errorem cum in omni effectu multiplicatur natura ad multiplicationem Idem patet de proprietatibus aliarum substantiarum immaterialium quia effectus magis ducunt in earum sempiternitatem et neccessitatem quam contingentiam vel novitatem sicut patet ex opynione philosophi et similiter philosophus videtur probare ex motibus quod numerus istarum substantiarum sit secundum numerum motuum caelestium in quo errat et in aliis multis
Contra tamen istas 3 simul instatur sic quia videtur quod seipsas destruant quia quod ostenditur esse neccessario cognoscibilis ostenditur esse verum cum nihil cognoscitur nisi verumergo quidquid illae rationes ostendunt esse neccessariam ad cognoscendum puta quod fruitio dei sit finis hominis quantum ad primam quod via deveniendi ad ipsum est per merita quod ad 2m quod deus est finis et contingenter causat et huius quo ad 3 ratioem illud ostenditur esse verum ergo suae rationes non sunt nisi ex fide vel ex ipsis contra oppinionem eius quod conclusum est et quod prolatur
Ad istud dico quod naturali ratione ostenditur neccessariam esse scire determinate alteram partem contradictionis huius fruitio est finis fruitio non est finis et hoc est quod intellectus non sit mere dubius vel neuter in hoc problemate And fruitio dei sit finis quia talis dubietas impediret inquisitionem finis Non autem ostenditur ratione naturali quod haec pars sit neccessaria cognoscenda et hoc modo dictae rationes non sunt naturales concludunt de altera parte de hac vel de illa non determinate ex tradictis tantum
3o dico ad quaestionem quod mihi videtur fundo autem mihi sub tribus distinctionibus quarum una est quod nota quaedam est complexi quaedam incomplexi alia est qua potentia est receptiva potest comparari vel ad actum quem recipit vel ad agens a quo recipit primo modo ipsa est potentia naturalis vel violenta si violenter neutra si nec inclinatur ad istam formam nec ad oppositam In ista autem comparatione nulla est supernaturalitas unde sic comparando intellectum ad notitiam nulla est sibi super naturalis sed quaelibet est naturalis quia intellectus quacumque cognitione naturaliter perficitur et ad quamlibet naturaliter inclinatur Compan?o autem potentia ad agens a quo recipit sic est naturalitas quando passivum comparatur ad talem agens quod naturaliter natum est imprimetur talem actum in tale passivum et sic aliqua notitia est supernaturalis intellectu puta quae generantur ab aliquo agente quod non est natum movetur intellectum possibilem supernaturalitas autem quando comparatur ad agens quod non est natum naturaliter imprimetur formam intale passivum et sic aliqua notitia est supernaturalis intellectum puta quae generantur ab aliquo agente quod non est natum movere intellectum possibilem ad talem cognitionem naturaliter pro isto statu Sola autem illa cognitio est naturalis isto modo quae imprimitur ab intellectu agente et fantasmate Alia autem amnis supernaturalis
3a distinctio et est q subdivisio istius praecedentis quia notitia potest dici supernaturalis per comparationem ad agens dupliciter duo modo quia est ab agente supplente vicem obiecti naturalis
Alio modo quia est ab agente quod est natum movere intellectum ad talem notitiam et quod etiam non supplet vicem obiecti naturalis differentia inter istos duos modos patet separando unum ab alio quia si deus infunderet geometriam aut cui ista cognitio esset sibi supernaturalis primo modo non autem
2o modo Sed si infunderet notitiam huius deus est trinus et unus ista est supernaturalis utroque modo quia obiectum natum causare huius est essentia dei sub propria ratione cognita ipsa autem sub tali ratione est obiectum nobis supernaturalis et ideo agens respectu talis notitiae non suppleret vicem obiecti naturalis
Ex istis ad propositum si loquamur de notitia incomplexi sic quamvis alicuis fiat talis notitia supernaturaliter infusa accipiendo supernaturaliter sive uno modo sium alio sicut patet in raptu pauli cum talis notitia supernaturalis non est neccessaria de lege communi de notitia complexi supernaturali uno modo vel alio modo sic aliqua de vire commune est homini neccessarianecessaria posita est tota actione intellectus et fantasmatum adhuc complexiones in se remanebit ut ignotae quarum cognitio est nobis neccessaria sicut patet per 3 rationes supra factas contra opynionem philosophorum
Ad primam dico quod cognitio dependet ab anima cognoscente et ab obiecto cognito licet igitur anima habeat sufficiens activum et passivum respectu cognitionis pro quanto acto respectu eius convenit animae cum non habet nif? se sufficiens actum cognitionis pro quanto acto convenit obiecto quia sic est ut tabula nuda intellectus igitur agens est omnia facere inquantum factio respectu cognitionis convenit animae tamen non habeant infra se sufficiens actum pro quanto acto convenit obiecto
Ad primam rationem qua est confirmatio praecedentis dico quod non quandoque accipitur pro principio intrinseco motus et quietis quandoque pro principo actio naturaliter prout natura distinguitur contra artem seu propositum primo mod non est secundum quod omni principio receptivo naturali correspondet principium naturale quia multa sunt naturalter receptiva alicuius cuius non habent principium actum intrinsecum
On this page